Quid papa et quid est episcopatus ex aeterna ac divina ratione necnon quae eorum partes in Ecclesiae infallibili magisterio explanandum curabat Petrus Semenenko

발행: 1870년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

Scholion.

Discopatus formatuer sumptus illis omnibus conditionibus nihil amittit, et omnia servat. Ostenditur enim plenum ecclesiasticae potestatis alterum subjectum: proindeque etiam distincte a Papa, licet relative, est in Ecclesia essentialis et nec Sarius; est non delegata, sed propria potestate utenS, a Deo sibi immediate donata: est denique, tametsi eo citium potestatis habeat mediate a Deo et immediate a Papa, etiam in mercitio non Papae Vicarius, sed Collega, quod pro rata parte, et in singulos Episcopos redundat. Haec certe amplissima sunt. Diximus porro et in Episcopos redundare. Νam quum Omnes teneant ρο- testatem Episcopatus in solidum, singulorum quisque totum Episcopatum in se unus quodam modo repraesentat. Potestas enim haec una est : et quemadmodum ad ejus unum actum singuli concurrunt, ita vice versa hic unus ejus actus in singulos redundat

et integer plena sua vi in singulis et per singulos matur. Hoc certe do illis intelligitur qui ad sormalem rationem Episcopatus ex omni parte pertinent.

Animadversio

Quaestiuncula hic oritur de vicariis Apostolicis, quae et ipsa ex occasione Concilii Vaticani non fuit

132쪽

Prosecio, ut quis ad actum potestatis concurrat, necesse est ut eam participet prius. Sed Vicarii Ap stolici Ox his iisdem principiis que proposuimus, Videntur Vera potestate episcopali carere . quum haec potestias non sit delegata R Papa, sed proprio jure teneatur; Vicarii autem Apostolici vel ipso nomino suo, sed et re etiam . vicaria tantum auctoritato gaudeant. Attamen simplex distinctio difficultatem omnino removere videtur. Qui nunc sinim Vicarii Apostolici vocantur duplicem habent characterem; nam censetur imprimis Episcopi verae alicujus sedis in partibus infidolium; deinde vero sunt administratores provinciarum ecclesiasticarum sub nomino Vicariatuum Apostolicorum constitutarum. Profecto, pro hoc altero charactere vicaria tantum pollent auctoritate,

sed pro illo primo praedili sunt sine dubio potestato

ordinaria. Alterum vero alteri non repugnat. Nam statim ui suam ordinariam potestatem eXercere prohibentur, nihil impedit quominus alia delegata pr videantur. Certe illa priori neutiquam exsortes sunt. Creabantur aliquando in Ecclesia Episcopi cum solo charactero episcopali, sine ullo titulo alicujus dioeceseos. Do his jure morito poterat esse dubium an potestatis, qua Episcopatus gaudet, participes e sent. Sed de Episcopis in partibus infidelium nullum omnino dubium jure moveri potest. Ipsa Ecclesiae agendi ratio in illorum creatione evidenter ostendit, quam vere eos judicat ordinaria potestate praeditos esse. Jubentur enim dispensationem a Sede Apost sica quaerere ne ad plebem sibi commissam accedere

133쪽

cogantur. Nisi Verum esset ordinariam ipsis potest lam collatam, jocus hic esset Et ludus; Ecclesia vero neve illudit, neve jocatur. Habent igitur etiam omdinariam potestatem. qui nunc Vicarii apostolici v cantur . et si ceteris conditionibus satisfecorint, ad Episcopatum formaltior consideratum jure merito pertinore dicendi sunt. Et haec ex limine. sed satis ad propositum. Ultimo loco de ipsa insallibilitate sontentiam pro-sorro disputationis totius ratio postulat. Est automhaec ros nullius jam sero negotii post illa omnia quae dicta sunt, et statim possumus proponere quid de eadem sentiendum sit. Principium Octa um.

Papa, potestatem Magisterii ecclesiastici eremeens, et docens quid em divina ratione sit Verum, Bonum, et Iustum: seu ut sunt: in omnibus quae ad sidem et mores spectant, etiam distincta ab se scopatu sequod non est Separatu, unuS, personaliter,

et independenter, pleno jure et infallibiliter judicat, docet, ac sancit, Seu ut breviuS dicitur: INRAI

LIBILIS EST.

Explanabimus imprimis sensum propositionis. Dum igitur dicimus: potestatem Magisterii ecclesiastici Gercens, idem intelligimus quod communiter asseritur illa sormula: eae cathedra. Quando addimus: eae divina ratione; intelligi-

134쪽

- 131 mus in genero revelationem; sed hac latiori sormula attingimus significationem seu sensum etiam revelationis, noc non conclusiones quae ex revelatione P eta doducuntur. Quum ponimus: Verum. Bonum . et Iustum, Obj

cium ipsum idque plenum ponimus hujus potestatis Magisterii. quod recte illa alia etiam sormula enuntiatur : in omnibus quae ad fidem et ad mores speetant; nisi quod in hae sormula nomen morum latius accipiatur, et sit veluti genus quod duas specios

in suo significatu contineat: Bonum videlicet. et Iustum. Tametsi enim haec duo promiscue sumantur. tamen si accuratius considerentur . distinguuntur etiam. Bonum refertur tune magis ad mores unita

cujusque privatim: quid cuique proficiat vel omelatsecisse: sobrium verbi gratia vel immoderatum esse suum cuique tribuere vel injuriam inferre, parentos colore vel posthabere. Iustum autem magis ad publicam rationem, et ad gubernationem squam etiam disciplinam adunt in referri videtur; verbi gratia, legestatuere: haeresticis unathema esse dicendum, Mel fiam jus habere per vim etiam rebelles coercondi, et alia id gonus. Porro in his etiam, quemadmodum et in illis. potestas supremi Magisterii eamdem constitionem servat: et quando jus lege exsequendum pronuntiat, jus insallibiliter affrmat; quod utrumque si satis enuntiatur illa sormula: ad mores: evidentius explicatur hac altera: Bonum et Iustum. Diximus deindo: distincte ab Episcopatu squod non est separat . Patet autem illud: distinete, nos posuisse pro illa ruitone qua Papa distinctum est

135쪽

potostatis ecclesiasticae subjectum. Sed quia ita est distinctum . ut sit sitam relativum : ideo addidimus: hoc non significare: separate. Ratio rei Omnibus nunc patet. Longe autem lateque a verae doctrinae assertoribus expositum et probatum est: Papam nunquam in suo insallibili magisterio exercendo separate ab Ecclesia , et etiam ab Episcopatu, egisse Vel agere. Imprimis enim Papam cum omni antiquitatost vonserunda traditione intima necessitudine conjunctum esse; tum vero ei cum Episcopatu sui temporis. licet disperso, quotidianam consuetudinem colere. usque vota et sententias perspectas habere ; tum denique corona Patrum conscriptorum et doctorum eminentium ei reumdatum esse, eorumque consilio et testimonio gnaviter uti: in propatulo positum est. Non agit itaque separate ab Ecclesia; quin potius ex ipsa natura potestatis suae, quae relatiVa est, necessario et semper agit intimo cum Episcopatu et Ecclesia conjunctus. Hanc advorsarii dependentiam vocant, et in infinitum auctam vellent; nihilominus rotatio ost tantum. et suis finibus continetur. Deinde etiam diximus: unus, quod non significat solum: quum ad latus unius possit esse et alter: ut hic reupra est Episcopatus; sed significat: hoc allam

non obstante, per se unum etiam tenere plenam poetostatem.

Tum adhuc: personaliter et independenter: de quibus conditionibus. tametsi alias maxima, tamen nunc neve minima potest esse controversia. Pro ratione enim distincti su ocii, Papa sicut summum jus ei omnem potestatem tenet plenissime, persona-

136쪽

liter et independenter, sic etiam eodem plenissimo modo possidet et exercet hoc jus particulare et hanc specialem potestatem Magisterii; quae a summo jure ac potestate separari non possunt. Tenet igitur pe sonalitor et independenter. Secus enim non esset. Saltem ex hac parte, id quod est: primum principium Ecclesiae; et Ecclesia sine suo principio certae propediem ruinae exposita. aut potius jam vixisse dicenda esset.

Tum denique asseruimus: infallibiliter judicare, docere et sancireἰ nam haec tria requiruntur ut sit plena insulibilitas: nempe ut Papa oodem insallibili modo et de sententia judicet, et eam dicat, et taudem sanciat. Quod vero ipsam insallibilitatem ejusque

rationem adtinet, nune prorsus nulla dubitationis est causa aut occasio. O0nstat enim inter nos et adve sarios: Ecclesiam a Deo donatam fuisse vere insa, libitis Magistorii jure; nunc autem non conStare non potest Papam unum distincte, personaliter et ind

pendenter pleno hoc jure gaudere. Si igitur Ecclesia insallibilis est, insallibilis etiam est Papa.

ImIDO Vero, accuratius et plenius causam tractemus, et pleniorem ac justiorem seramus sententiam.

Papa. ita ut diximus: unus, distincte, personaliter atque independenter, est primum principium Ecclesiae. Omnis autem causa et res ex suo principio pendet. Si itaque Ecclesia insallibilis est, ideo est quia insallibilis est Papa, ita unus, distincte, personaliter atque independenter. Haec tandem sententia sola est justa. Exposuimus itaque significationem propositionis

assertae, sed una simul et probavimus eam. Disit iroo by Cooste

137쪽

Animadversio

Quaestio, siqua adhuc superemet, haec Sola superesse intelligeretur quase in conditiones inquirit, quibus certo constet Papam revera loquutum suisse eae cathedra, seu ui diximus: jus suum Magisterii

Do his conditionibus disceptatur acerrime. At versarii ejusmodi conquirunt atque accumulani eo ditiones, ut satis prodani id se consilii cepissρ : ut vix, aut ne vix quidem internoscatur unquam, Papam loquutum esse ex cathedra. Justae doctrinae tenaces et ipsi aliquantulum haesitani, at Verbis po tius, quam re ipsa. inter se non conVenire Videntur. Rei autem natura modo exposita quum omnem umbiguitatom tollere, tum etiam cum communi sententia egregie consentire videtur. Sententia ex cathedra, qua Papa plenum Re summum jus Magisterii exercet, eX natura sua. Siquidem sententia sit , osi certe actus sui generis; siquidem vero ex cathedra sit. est actus publicus. Sententia porro est ejusmodi acius ut his tribus perficiatur: judicio. enuntiatione. et ussirmatione. Publicum autem esse actum. nihil aliud est certe nisi ut omnibus notus possit esse, et revera sit. Necessarium itaques erit ut de his tribus conditionibus, in sententia illa serenda re ipsa completis, inter OmneS, quo rum hoc interest, publice constet. In sollemissimo itaque illo actu. qui est senten-Diuiti sed by Cooste

138쪽

tiu Papae ex cathedra primo loco venit conditio ut ipsum judicium sit publicum. Et huc spectant: Studium adhibitum. consilia quaesitu, preces etiam et supplicationes ad Deum missase eo fine ut hic actus summi Magisterii rite peragatur; vel ipso Spiritu Sancto publico, ut ita dicam, judicium et sententiam praeformante. Deindo venit conditio ut rite fiat enuntiatio. Ubi non solum declaratum venit quid doceatur et dΗfiniatur; sed potissimum intolligitur declarundus modus etiam: nempe declarandum esse Papam docere et definire ex potestate summi juris Magisterii; quae quidem intentio Merte enuntianda de necessitate supponitur: pertinet enim ad publicam rationem actus. Tum denique venit ultima assirmatio . et haec in sanctione consistit, quo gradu certitudinis res cre' denda, et quid poenae non consentientes subire jubeantur. Quae sanctio ut plurimum censuris firmatur, et ad publicam rationsem et sollennitatem actus certe requiritur . eaque veluti ultima manus operi imponitur. Hujusmodi conditiones ex ipsa natura rei liquent omnes; quae si penitius inspiciantur. hanc nobis dabunt simplicissimam sormulam. Regula, qua judicari debet sententia Papae ex cathedra, unam requirit conditionem quantum ad e

sentiam actus, hanc nempe ut sit reVera uetus summi juris Magisterii; deinde triplicem postulat veluti

conditionem modalem, quae totidem sunt notae ex quibus constat illum esse revera actum Summi juris Magisterii: primo quidem ut praeparetur uti talis,

139쪽

- 136 deinde vero ut uti talis publicetur, tum denique ut uti talis sanctione confirmetur. Quae quum ex ipsa naturae rei profluant. sua etiam evidentia se probant. Ubi tamen hoc sorte notare juvabit: totam e sentiam sententiae ex cathedra in eo consistere: ut

sit actus publicus summi juris Magisterii; et illas

alias conditiones nonnisi notas esse, quibus de ejus natura et charactere cerio constet. In tantum igitur necessariae Sunt, in quantum sine ipsis de hoc ch raetere non certo liquet. Possunt igitur. ut plurimum, Omnes eSSe ne Ssariae; at etiam fieri potest ut aliquando non sint necessariae omnes. Essentia rei sola semper est necessaria. et in hac causa in eo est posita: ut sententia ex cathedra sit revera actus publicus summi juris Magisterii, et ut de hoc ejus charactere certo constet.

Quam autem partem in insulibili Ecclesiae Μ gisterio Episcopatus habere dicendus est i Et haec quaestio nullum jam sacessit negotium, et sine mora respondere possumus: Eamdem omnino habere quam et Papa ipse, iis de quibus jam satis liquet conditionibus servatis. Hae autem speciales intelliguntur esse conditiones: I'. Ut illρ Episcopatus, qui sormaliter tantum talis est, exercitio hoc utatur. Et huc spectat exclusio schismaticorum et haereticorum ab exercitio p testatis Magisterii, et etiam illa possibilitas, qua contingere potest ut aliquis numerus Episcoporum,

140쪽

eorum qui nomino tantum intor sormalem Episo

patum computantur, ab ejus ratione re Vera excludatur. Hunc, quis sit, rei eventus patefaciei. P. Ut Episcopatus, utpote in munerct Suo S cundus, et in sexercitio ejus dopendens, non eXerceat

suum munus sine Papa. Et huc resertur jus. Papae soli proprium. convocandi Concilia. 3'. Ut Episcopatus, qui etiam in Concilio non solum dependens est. sed possit esse non idem sommaliter, qui et materialiter; senientiam suam Papae submittat. Et huc portinet confirmatio Papae. Hae sunt ponditiones essentiales. Ad confirmationem Papae quod adtinet, ultro perspicere possumus ex his ipsis conditionibus quas sit ejus natura. Ante Omnia namquo est signum exterius et nota, qua dignoscitur quis laserit formaliter Episcopatus. qui sententiam tulit, et quae lata sententis sit rovora lata ab Episcopatu formaliter sumpto. I Super etiam, et secundo loco. est actus proprius. quo hoc alterum potestatis subjectum, id est Papa, pro M. sententiam seri. et sententiae illius alterius, nempe Episcopatus, hanc suam adjungit. Hujusmodi distinctionos subtiliores sorte videbuntur; attamen rei natura apertius declarnia, et ipsae quemadmodum necessariae, ita etiam et evidentes,

Diximus confirmationem Papae esse notam, qua internoscitur sententia illius Episcopatus qui s ma- litor est talis. Nam si notae requiruntur quibus constet Papam loquutum esse ex cathedra; non minus sunt profecto necessarias similes notae, quibus certi

SEARCH

MENU NAVIGATION