Quid papa et quid est episcopatus ex aeterna ac divina ratione necnon quae eorum partes in Ecclesiae infallibili magisterio explanandum curabat Petrus Semenenko

발행: 1870년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

et Episcopatui, aequum jus est sententiae dicendae, servatis de quibus superius agebatur conditionibus. Hoc passim fit in Conciliis Oecumenicis, ubi Papa sententiam suam tenet suspensam, et Episcopatui dat locum ut suam dicat. Omnino rei naturae eo venit hoc genus tractandi Episcopatum: nam qui S cundo loco potestatem tenet, decet ut primo loco se tentiam dicat: et ideo ut honore aequiparetur, et ideo ut auctoritate ne detrusus dicatur. Quo in no-gotio Papa primus est qui Collegae jura sarta tectaque Servat; atque universa Conciliorum historia nihil aliud exhibet, nisi longum et luculentissimum testimonium quoad ejus fuerint Summi Pontifices solliciti ut Episcopatus majestatem, quin deprimerent, attollerent potius; et in sua sede collocarent. Neque aliter sacero poterant, aut timendum est no iaciant: Spiritu namque Dei aguntur. Etenim probe norunt: quaecumque esse possint inter Episcopos intestina dissidia, quaecumque partium studia, semper adesse illam partem Episcoporum squam majorem etiam numero, et maximam fore Dei gratia confidunt), qui formaliter est Episcopatus; si hunc verum Episcopatum, potestatis divinas subjectum, tuentur, suspiciunt, immo et Venerantur. Quamobrem ex parte Summorum Pontificum semper obtinuit si obtinet illo agendi modus, qui rei divinae naturae convenit; cujus etiam insigne exemplum hoc ipsum praesentat Concilium Vaticanum, ubi gravissimae quaestiones et causae, tametsi jam a Pontificibus ot ab ipso Pio IX. ex parte definitae, tamen novae revisioni et approbationi Concilii exhibitae sunt; non certo ut do

122쪽

veritato latarum definitionum dubitetur, sed ut sacra Episcopatus auctoritas assirmetur denuo, et illa potestas quae ei divinitus data est, actu etiam exe ceatur; eo vel magis quod et hujusmodi exhibitas Sint quaestiones, causaeque, quae nullo modo definitas suns; et in quibus Sacrum Concilium s0nte tiam suam dicturum est primum.

Sed ad propositum veniamus. In his itaque in

quibus Papa ssententiam suam tenet suspenSum, nihil prohibet, et omnia jubent: ut universus Episeopatus idem censeatur formaliter qui et materialiter, et ut sententiam suam ad arbitrium dicat, id est quemadmodum suggestum ei fuerit a Spiritu Sancto; quem si singuli Episcopi audiissent, sententia dubio procul unanimis panderetur. Verum si de illis agitur quae aliquo modo a Pontifice jam definita noscuntur, iterum distinguendum est, seu ut adunt subdistinguendum . Aut enim definita sunt dogmatico, et de fide sunt; aut alio certitudinis ot probabilitatis gradu. Si primum; quidquid dicant partium extremarum causidici, quos inter

domesticos adversarios vix, aut nullo modo, adnumerare possumus sunt tamen l), quidquid contendant in gratiam illius juris quod Episcopatus haberet

consentiendi, Vel non consentiendi, in hujusmodi definitionem; aut velismenter sallimur. aut iis omnibus quae exposita sunt et probata, multo plus quam opus esset, refutati sunt. Tum enim Papa non esset illud distinctum potestatis ecclesiasticae subjectum, quod unum, et personaliter, et independenter hanc pol Statem exercet, plenam inquam et integram potesta-

123쪽

tom Apostolorum Potri et Pauli, suam simul et Episcopatus universi. quae est una eademque pol stas. Sed vero est. set exercet, et stat quod definivit. Itaque certo certius pars illa Episcopatus quae non consentiret, ad sorinalem Episcopatum nulla ratione pertineret. Si vero aliorum . si causae illae sunt minori ac dogmatica sanctione definitae: res ad tempus in medio relinquitur. et maxime eam ob causam, quod sorte non satis exploratum sit quoad ejus Papa ipse auctoritate sua sit usus; aut id etiam, an non sit ex parto

aliqua sententiam suam reformaturus, quae Suppo

nitur non ultimo dosnita. Quamvis hic etiam ex gradu certitudinis senionitae gradus ossicii in obsequio di- metitur. Sed vero causa haec ejus generis est, ut ad illam aliam recurrendum sit distinctionem, quam secundo loco instituendam superius praemonuimus.

Secundo igitur distinguendum est inter Episc patum et singulos Episcopos, id est inter rationem qua singuli dicendi sint formaliter Episcopi, et rationem qua universus formaliter dicitur Episcopatus. Varium est enim utriusque rationis genus. Quod ad singulos Episcopos spectat, Causa magis est integra et latior regula. Etenim haec est causa personae, ejus criminis vel integritatis. In hujusmodi

autem causa usum obtinet regula negativa: nempe

nisi quis reus probetur, innocens judicatur. Accedit, quod ante definitionem de certitudino rei non ultimo

constet, et in causa personarum etiam bona fides pensanda sit. Potest itaque quivis Episcopus ante

124쪽

desnitionem in nonnullis contradicere, quae tamen essentialia et necessaria non sint, oportet; potest Sententiam suam etiam salsam, quam Veram putat, cum

debito modoramine et extra Concilium et in Concilio proponere et defendere; potest haec inquam, quin

desinat legitimus et sormaliter verus Episcopus mse. Tota causa ad interiorem potius pertinet sorum; et solus Deus novit quanti eorum, qui extrinsecus adsormalem Episcopatum pertinore censentur, intrinsecus sint, ante definitionem etiam, ejusdem era0 tes ; nisi bona fide excusentur. quam post definiti nem submissione integra probabunt. Quod vero ad Discopatum universum pertianet, causa strictior est, et regula exactior. Causa

est enim Collegii et Magistratus in ossicio age lis : ideoque non criminis causa est, sed ossicii; in qua non sincit nihil fecisse iniqui, necesse est omnia ex lege fecisse. In hujusmodi causa usum O tines regula positiva: nisi bonus probetur, reus j dicatur. Qua regula eo opportunius et securius in hac causa adhibenda est, quod in Conciliis Oecum nicis, in quibus Episcopatus loco suo comparet, non agatur, ut plurimum, nisi de rebus essentialibus et necessariis; quae liret nondum sint definitae, nihilo

tamen minus essentiales et necessariae sunt. In necessariis vero et essentialibus Episcopatus, qui sommaliter talis est, omni dubio procul etiam ante definitionem . etiamsi nondum sint definitas , unum omnino idemque cum Papa non sentire non potest. Ex quo sequitur: Episcopatum formaliter sumptum in his etiam quas nondum definita sunt, vel

125쪽

a Papa ex parte tantum majori minorique sanctione firmata, Si qua necessaria et essentialia aliquando tandem probabuntur, inde jam ab initio, et longe ante definitionem, in omnibus unum omnino cum Papa sentire ; Episcopatumque etiam dispersum, in exercitio potestatis, in his etiam eamdem cum Papa sempor sequi rationem. Et hoc est quod in principio asseritur. Quisquis legentium, dummodo rationem in hac disputatione institutam attente sequutus suerit, et principia omnia una cum conclusionibus aequa tr tina perpendere non sit dedignatus, nunc reor una nobiscum et perspicit, et confitetur, certa omnino esse haec duo. Primum quidem: Papam, qui semper formaliter est Papa, neque potest unquam non esse Papa sor- maliter. eo ipso non posse unquam ossicio suo deesse in essentialibus, et a Vera ratione potestatis in exemeitio ejus deficere. Alioqui labente persona. caderet ipsum principium essentiale, quod simul personale est, et cum ipso rueret quoque ipsa substantia Ε closiae. Alterum vero: Episcopatum, qui non necessario idem est formaliter qui et materialiter, eo ipso posse quod Deus avertat, quodque eventurum probabile non est, quod tamen non est impossibile) ossicio suo deesse vel ex aliqua parte, vel etiam ex majori; et a vera ratione potestatis in exercitio ejus deficere. Id vero eo Vel magis non est impossibile, quod labente etiam majori parte Episcoporum. non caderet ipsum uitiaco by Corale

126쪽

- 123

principium essentiate; quum minor etiam pars formalem Episcopatum satis repraesentaret; ac proinde nullo modo tunc rueret Ecclesiae substantia. Haec duo, inquam, evidentissima sunt. Quid indosequitur statim videbimus. Nunc tamen unum adhuc verbum de hac possibili, ex quantavis parte, ruina Episcopatus. Ex ipsa natura rei luculenter apparet: ex des ctione cujusvis partis Episcoporum Ecclesiae substa tiam nullatenus destructum iri. Porro naturae rei suo

testimonio historia opitulatur praeclare: sussicit hic vel solum immane illud schismatis Graecorum exemplum citasse, ubi ingens Ecclesiae pars cum omnibus Episcopis, qui probabiliter et numero vincebant, os-ficio doluit, ot ab exercitio potestatis misere defecit. Ecclesiae tamen substantia ne commota quidem est, et Episcopatus sormaliter sumptus profecto non di paruit, quinimo purior inde et vegetior exivit. Quando. Deo adjuvante, historice hanc causam tractabimus, speramus id essicere, ut hoc uno exemplo schismatis Graecorum, theoria gallicana, ex suis propriis principiis, landitus evertatur. Sed et nunc omnino patet ingentem numerum Episcoporum a formali ratione Episcopatus descers posse, quin ipse Episcop, tus deficiat. Sod hic ad ultimum luculenta apparet ipsa ratio rei. Non est autem alia, nisi ipsa institutio Christi. Christus pro Petro, id est pro Papa oravit ne deficiat, et non deficit; Christus pro Apostolis, id est pro Episcopis, non oravit ne deficiant, et deficiunt.

127쪽

Sed apparet ipsa etiam ratio rationis hujus, et institutionis Christi. Oravit pro Petro et Papa, quia necessarium erat: eo namque labente, Ecclesia ruebat ipsa. Non oravit pro Apostolis et Episcopis, quia non

erat necessarium. Cadant sicut stellae de coelo, eo lum non ruet, et Ecclesiae substantia non comm vobitur. Etenim Deus superflua non facit. Ubi unum miraculum sumest, miracula non multiplicat. Uno verbo creavit rem quamque, alterum non adjecit. Νon erat

Sunt qui de miraculo clamant, quum Papam insulibilem audiunt. Age. sit miraculum; ast unum est. Quanta autem putas miracula necessaria sutura suisso ut Episcopatus pari modo non desceret 8 Ηω ox illis maxime scire vellem qui unanimem consensum pro lege inducunt. Non ita instituit Christus, non ita clamat rei nat ra, non ita nos docet rerum gestarum historia. Quainobrem omni securitate hanc ponere possumus conclusionem.

Conclusio septima.

Quum Papa personaliter a formali sua ratione, ac proinde a potestate, et in enentialibuS a recta r tione in emercitio ejus, praesertim rem a side numquam docere possit; Episcopatus autem materialiter sumptus possit a formali sua ratione, qua Episc patus est, et a fide etiam, idque eae majori numero Disiligod by Corale

128쪽

pαrte docere: sieri potest misi altissimum consilium

Dei, de quo non constat, appellatur', ut in aliquo puncto temporis, Episcopatus formaliter spectatus sit etiam minor numero pars EpiscopatuS univem sim sumptio proindeque iterum stemumque sirmatur

haec regulae unitatem cum Papa in Omnibus unicam eSSe notam, qua discernatur quis Episcopatus

sit formaliter talis. Haec itaque est vera ratio qua Episcopatus in sua formali ratione constituitur. Quae si accuratius perpendatur, tantum abest ut exinde Episcopatus amplitudo extenuetur, aut etiam omnino minuatur, quemadmodum perperam opinantur gallicanae doctrinae patroni; ut potius evehatur, et multo solidius firmetur, quam ne ipsa quidem emcere valeat the

ria gallicana. Ad mentem namque hujus theoriae, quum Episcopi potestatam in solidum teneant cum ripa, pars tantum potestatis eis conceditur; hic vero totam possident. Ibi pars potestatis quam Episcop, tus tenet minor est, ipsis adversariis latentibus si), hic quia integra est potestas, aequalis est Omnino. Ibi subjectum ipsum. nempe Episcopatus, quum in eadem ratione subjecti cum Papa constituatur, gradum ipsi cedere debet, et dubio procul diminutus comparet; hic, quum sit distinctum subjectum, tota sua plenitudine et auctoritate gaudet. Profecto, alia

I confer illam aenuntiam adversariorum qu in initio libel

eduximus, et quas tota nostra disputatione eon utatur.

129쪽

- 126 hic est omnino Episcopatus conditio et supra modum aucta amplitudo . Tantum prodest veritatem servasse quae dum in speciem demittere videtur, revera Sub levat; tantum obest errorem coluisse: qui dum extollere creditur, opprimit et dejicit. Nihil ergo timeant adversarii nostri, et potius veram rationem Episcopatus discant et laneant. Εpia scopatus formaliter sumptus distinctum est potest iis ecclesiasticae totius subjectum, et hoc quidem

non adverterunt. Est in Ecclesia essentialis et necessarius, non solum in quantum est necessaria conditio ipsa et dignitas Episcoporum, sed in quantum est Collegium et Magistratus; et hoc nunc melius assequuntur. Est a Deo ipso directe potestato donatus, proindeque propriu jure gaudens: et hoc sicut tenuerunt, ita nunc possunt tanto securius tenere; hujus solius tantum non obliti: quod si Episcopatus immediato habeat potestatem a Deo, sexercitium trumen ejus mediate a Deo, et immediate a Papa teneat et administret. Εsi denique Episcopatus in exe citio ipso non delegata, sed sua propria auctoritateulans, proindeque non est Vicarius Papae, sed Collega; et hoc si nunquam n0n asseruerunt, nunc ebiam ex vera ratione aestimare et firmare possunt.

Nihil est igitur, quod timeant: plus lucri faciunt

quam re quaerebant et spo aestimabant. Unum tantum amiserunt sine spe ulla: aliquando futurum esse, aut fieri posse, ut verus Episcopatus inveniatur in dissidio cum Papa. Ast hoc corte non dolebunt. Immo, si boni et aequi sunt, Summope gaudebunt in opero divino servatam esse divinum

130쪽

legem: Ut unum sinti Ut non unum sesse non possint lVerum quidem est, nequo hoc possumus silentio praeterire. nonnullos ex gallicanas sontentiao acrioribus patronis ita emo studio partium abreptos, ut hujusmodi satalem diem sempor praesentem ante eo spectum habeant. de hoc solliciti uno, quomodo remedia parent, ut Ecclesiam incolumem servent; nihil melius m facturos rati, quam quum Episcoporum auctoritatem in infinitum augeant. Hoc tamen in negotio suum produnt ingenium; facito est enim ex eorum rationibus conjicere: eos non tam hujusmodi satalem horam aVertere, quam potius praejudicatam suam causam firmare velle; et illum casum fingere potius, quam timere. Stimulus tanti studii, alto animo infixus, illa tenax voluntas intelligitur. qua Episcoporum praeoptatam auctoritatem tota vi ac uisu assirmaro contendunt. Sed haec est eorum ratio, qui veluti sui obliti magis se abripi passi sunt; omnes tamen boni et aequi certe non dolebunt, quum semel perspexerint omnem timorem discidii penitus eVanescere, neque omnino opus esse ut Episcopatus tam infinita, tam insolita, tam rei naturae contraria auctoritate d natus temero et inutiliter asseveretur. Melius est profecto ut habeat omni tempore id quod suum est,

quam ut una hora, quod non suum est, per nefas tenere videatur.

Id vero quod suum est jam probe scimus, et non erit inutile distincta formula enuntiasse.

SEARCH

MENU NAVIGATION