Quid papa et quid est episcopatus ex aeterna ac divina ratione necnon quae eorum partes in Ecclesiae infallibili magisterio explanandum curabat Petrus Semenenko

발행: 1870년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

exiernum, tamquam verae hereditatis fidojussorem tutissimum, unitatem ejusdem potestatis mundo universo legavit. Adeo separari a se non possunt potestas et unitas ejusdem lIta intellexit et pronuntiavit Christus; at simul aperuit nobis et rationem intimam rei, causamque ejus necessariam. α Τu Pater in me, inquit, et Ego, in Τρ, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credatv mundus quia tu me misisti ib. 2 l). , - Sicut Pater et Filius unum sunt principium et utrique una est potestas; sic et in his, quos Filius mittit, licet plura poterunt esse potestatis subjecta, una Omnino erit potestas, nec ulli compositioni ex partibus o noxia, nec divisionem unquam passura. Pater et Filius unum indivisumquo sunt principium: et Petri cum Apostolis, Papas cum Episcopatu una omnimodis ac indivisa potestas erit, unumque erunt principium Ecclesiae. - Αliter itaque intellexit Christus; sed aliter etiam et instituit rem. Nam si plures elegerat Apostolos, quos in solidum institueret participes ejusdem potestatis , elegit et unum etiam, speetali jure, quem potostatis constitueret centrum, et sic potestatis axfirmaret unitatem. Hoc quidem non negant adversarii, et solum huic centro nolunt potestatem concedere ex toto. At in hoc vero et maxime falluntur, nam si tim ac uni alicui specialiter dedit, totum ei dedit, quod dividi non poterat. Volumus attamen hic supponere nondum prob tam esse ex ipsa natura rei hane potestatis unitatem inviolatam, et potius hoc est nobis modo pr

52쪽

positum ut ex ipsa institutions Christi hanc unitatem probemus. Omittamus igitur illam naturam rei, ne videamur ex probandis probanda deducere. Age dum, ex hoc solo quod Christus ipso per se Petrum unum elegerat, cui seorsum, et speciali modo, eamdem contulii potestatem quam et ceteris Apostolis, et ejusdem constituit centrum; ex hoc solo, inquam , Videmur nobis videre validissimum deduci argumentum: pes

statem hanc unam eamdemque numero esse. Attendant igitur, quaeso. In potestato quavis essentiali contrum aliquod eo-gitatur, in quo totius potostatis ultima consistit sedos, quin et ultima ratio; ibique eminentiori modo tota poetestas invenitur. Si igitur nos de ejusmodi potestatis

centro rationes conferremus, quod secundum essentiam rei metaphysice tantum aestimaretur, diutius certe in discussione non moraremur; causa in primo limine jam judicata osset. At enim nos agimus de rebus quae moralem tantum essentiam praeseserunt, quales sunt societas, in eaque potestas. Num vero et istae eumdem naturam et legem sequunturi Praesumptio quidem magna oritur ex illis rati nibus metaphysicis; ne tamen praesumptionibus Sio-mus. Habemus certiorem regulam et rationem. Inter societates itaque, necnon inter potestates quibus istae reguntur, duo sunt plane genera disti guenda: alterum genus illa est omnis societas, in qua potestas non est essentialis, sed arbitraria, itidemque potestalis centrum non essentiale, sed arbitrarium; ulterum Vero genus e contra, omnis illa societa sintelligitur, in qua ot societatis potestas, ei potestatis

53쪽

contrum, non arbitraria sed ossentialia sunt, in ipsa societatis natura nata et inserta; quae loco movere nefas est, et si ea moVeas, ipsam societatem conve

las, oportet. Ex qua sola ratione jam evidenter do- ducitur: quod si primum societatis genus ad met physicum rigorem exigi non possit; alterum tamen omnino ex metaphvsica essentiae et ejus radicis notione dijudicandum intelligatur. Hujus ultimi generis optimum exemplum iam, liam tenes; in qua potestatem naturaliter, proindeque essentialiter, constitutam videmus in Patre si in Matre, duobus rursum subjoctis relativis unius ejusdemque potestatis. Quo in exemplo ad finem usque prosequi juvabit subj torum mutuam ad sese relationem, huic nostrae omnino analogam. Nam si ex societate, quae familia est, utrumque parentem loco pellas, totam certe aufers potestatem; si vero ex potestate ipsa Patrem solum removeri curas, tum profecto potestati ipsum subtrahis centrum. Et quum utrumque naturale ei essentiale sit: neque pro pulsa integra potestate aliam poteris substituere similem potestatem. neque pro centro potestatis semel Hectoaliud talo centrum. Naturae enim immutabiles sunt. si ad arbitrium non confinguntur. Asia longe res est cum illis societatibus, quaequ0modocumque panguntur ad arbitrium, et ubi nulla est, neque potestae'. neque centrum poteStatis, naturale et essentiale. Ibi semper quidquid audendi i tegrum manebi, arbitrium. Νam si aliqua hujusmodi societas: Litteratorum puta, aut mercatorum . Rutalia id genus . et Praesectum aliquem , et aliquod

54쪽

haboat Consilium. penes quos sit polastas ; Inutari hi equidem possunt. et alii aliis sine negotio subrogari.

Sunt qui velint, hacque nostra tempestate V homsenlar contendunt, hujus ejusdem farinae unive sana esse Societalam humanam. Penes istos prima ratio societatis humanae arbitrium est primorum contrahentium; neque ipsis ulla est apud genus humanum, aut apud singulas genras, polastatis nativa sedes, aut in ipsa polastara naturato et inviolatum

centrum.

Rem istam sequenti libro pressius aliquantulum attingere in animo habemus; nunc tamen quidquid sit de hac societatis ratione, probane sit, an iniqua hoc nihilominus omnibus nobis compertum est, et nobis scilicet et adversariis nostris: Ecclesiam hujusmodi non esse, neque ullo modo esse potuisse; immo vero: Ecclesiam talem osse societalam cui est nat ratis polastas, id est a Deo creata; naturale etiam et essentiale ejusdem centrum. Et ita ad rem n

stram regredimur.

Inlar duo igitur illa societatum genera, Ecclesia omni dubio procul ad primum genus pertinet, asversariis ultro consentientibus. At nihilo minus, iidem ipsi, quantum ad centrum polastatis spectat, Veli menlar falluntur: et hoc centrum verbis quidem e sentials faciunt, re tamen vera minime gentium. Ex exemplo familiae quod adduximus, lanere jam possunt adversarii veram imaginem illius co tri quod naturato et essentiale est, et quod ita piniastati in societis aliqua est proprium , ut ex ea

55쪽

auserri non possit, neque in aliud mutari. Totius enim potestatis radix est, et quia ossentialis et naturalis, ideo etiam et unica et immutabilis. Atqui illud contrum Ecclesiasticae potestatis , quod adversarii nostri construunt Papa ille, inquam, quem ipsi fingunt), non est talo centrum quod non possit ausurri vol in aliud mutari sid est doponi et subrogari ab alio), neque tale ut in eo tota potestas

eminenter tamquam in radice contineatur. Consequens igitur est ex adversariorum sententia: Papam non esse, re et Veritate, essentiale centrum; etiamsi nomino essentiale ab adversariis renuntietur.

Hic jure merito sciscitari possumus ex ipsis :quo consilio, quave providentia, id sibi permittant, vel quo effugio ab inconsequentiae crimine sese Eb renti Potestatem namque ecclesiasticam generatim sumplam id oest Papam una cum Episcopis), in ejus relatione ad totam substantiam Ecclesiae loco suo non movent; et quod illae gentiles theoriae audent, id sibi nefas putant: ut potestatem a plebe depe dere jubeant, seu ut eam e centro ad peripheriam traducant; immo vero potestati in substantia Ecclesiae centralem, immutabilem, et vere essentialem locum assignant. At nihilo tamen secius, quum de pote statis ipsius centro sententiam serunt, aliam omnino rationem sequuntur; et tales casus fingunt, quos in illa, quam prius sequebantur ratione, horrendos pr secto ipsimet duxissent; nempe casus, ubi centrum p0testatis jus suum peripheriae ejus cedat, ab

ejus suffragiis dependeat, oi nefandum aliquid dicam, vos me cogitis l) in aliud mutari possiti Nimi

56쪽

rum, ac si illud quod essentialiter, et re, et per-SOna, centrum erat; posset ita pro lubitu mutari et transserri in aliud centrum, re etiam, et non solo nomine, in personam veram, et non in larvam l Ac si essentia ipsa Ecclesiase H usque potestatis, divinae essentiae particops. ita stoeci pendenda esset ut quae in ea non placuissent, rejici possent intor scorial Et oppido sciro vellem quid fecissent: si plebs fidelis eadem lege cum ipsis ageret aliquando, qua ipsi cum

SUD estntro agere non cunctantur φHuic porro rei, huic inquam ipsi, obviam ivit Christus in institutions qua jussit Ecclesiasticae potestatis contrum. Εum enim in modum tale centrum creavit, ut non possit non omni ex parto naturale et ossontials dici. Et hoc est plane argumentum quod supθrius visi sumus nobis Videre. Caput rei in hoc consistit: Christum ipsum per se, divina sua auctoritate et divino decreto , immo integra serie decretorum, unam specialem personam , nempe personam Petri, idque in perpetuum, jussisse ecclesiasticae potestatis centrum; et, quod summopere attendendum ost, eum in modum jussisse, ut eidem adtribuerit directe et personaliter omnem illam, quam ceteris in solidum tantum d derat potestatem. Jam examinavimus duplicem seriem decretorum quibus hic Petro, ibi Apostolis poetestas haec collata suerat a Christo, et probe mente tenemus, non solum non intercedem discrimen ullum in his ot illis vorbis decretoriis; sed potius, si quod est ullum, in gratiam Petri discrimen esse. Porro id animadvertatur quaesso : Christum pO-

57쪽

tuisse alio modo Petrum caput et centrum omnium renuntiare; puta. si non d0 essentiali capito et naturali centro instituendo ageretur. poterat electionem si institutionem Apostolis committore; aut etiam, si demum per se ipse sacere vellet, poterat Petrum vel primum inier ceteros dicors, vel talem qui aliis praesideret, et cui colori honorem et obedientiam exhiberent , vel similia id genus : ubi verbis sorte magis aliquid visus suisset dixisse, re tamen Vera mirum quantum minus; nec quidquam ossentiale personaliter Petro contulisset. Nam primus, et praeSes et cui omnes obediani , in omni societate , etiam arbitraria, praesio esse debent; nequo exinde aliquid personaliter essentiale illis omnibus, qui tales sunt,

necessario conceditur. Primum enim esSe. et praesidem, et sic porro, haec accidentalia sunt omnia: a societate pendere possunt, a societate conferri. ab eademque abrogari. Sed Vero potestatem ipsam, eamque plenissimam, personaliter sibi collatam habere: potestatem docendi, leges serendi, judicandi, regendi, sine ulla restrictione. ita directe et independenter, sibi, inquam , personaliter collatam ; hoc immane quantum ab illo priori genere distat, et jam non

accidentale, sed Omnino substantiale esse, et personao illi naturale et essentiale. quam quod maxime intelligitur. Habet senim tunc ex seipsa persona illa, et non ab aliis, omesa quast essentiam potestatis es ficiunt. Jam vero hoc altero modo, id est potestatem ipsam, eamque integram et summam, directe et personaliter conserendo. Christus instituit Pstrum

58쪽

clesiae caput. et ecclesiasticae potestatis centrum.

Persona igitur Petri essonii aliter instituta est a Chri sto caput Ecclesiao, essentialiter tenet omnem in ea potestatem, et ex se ipsa. id est. directo ex institutione divina, persona haec Petri, essentialiter quidem et naturaliter, centrum est ejusdem potestatis. Quae quum ita necessario Se habeant. primum quod inde sequitur hoc profecto est: personam P tri vel Papae, ipso non consentiente. aliam pro alia substitui non posse. Porsina haec senim ipsa essetitialis est, proindeque quandiu aliquis hane pers nam sustinet, ipse est haec sentialis si naturalispersona Papae, quae uti talis, nec remoVeri, nec mutari potest. Si consentiti ips0 jura sua alteri co-dit, et hoc cum rei essentia non pugnat; Sin Vero minus, nemo alter j urium, quae essentialiter et naturaliter alteri manent, umquam potiri potest. Quomodo enim id fisiret, si personae huic inhaerent independenter a ceteris quibusqu0, ab hac sola dependenter una Alioqui non ossent naturalia; sunt a tem sex institutions divina. Qua in re illi viderint, quomodo secum constent, qui et essentialem riunt personam Papae in Ecclesia, et tamquam accidentalem, hanc vel illam. in aliam psermutaro integrum sibi esse existimant i Sed haec ex limine. Alterum vero quod inde sequitur. et quod nostra maxime refert, id ipsum est quod praetendebamus: ex eo nimirum quod Christus centrum naturale et essentiale potestatis in Ecclesia instituerat, oppido S

qui potestatem hunc unam eamdemque uumero esse. Si accidentale sorte centrum instituisset. eorum uni

59쪽

simile de queis antea loquebamur, potestas Sine n gotio hinc inde dispertiri potuisset; ex centro enim non essentiali potestas non necessario , neque tota pendet. Νunc autem potestatis oeni rum QAsentiale instituit ; ex tali voro centro ess0ntiali, indeficienti, immutabili potestas etiam essentialiter, neceSSario, immutabilitor pendet, et tota, quanta est, pendet; immo vero unum idemque est cum centro ipso. Itaque quum a Christo fatu centrum essentiale et unicum institutum fuerit, et potestas una eademque numerosit, necesse est.

Causam itaque obtinuimus, et uti patet sine cim culo vitioso: ex hoc facto solo videlicet, quod Christus Petrum essentiale set naturale polostiis centrum instituerat, potestatem hanc necessario unam eamdemque numero esse, jure deduximus. Nunc tamen si id aliorum optimo jure asserere possumus: ideo Christum hujusmodi essentiale contrum instituisse unicum , quia haec potestas tale centrum requirebat, quippe quae, essentialiter, una eademque numero, et individua est, et talis semperpsermanere debebat. Illa fuit res facti, haso autem ratio est rei. Rem utique praecessit ratio; et Christus sine dubio prius rationem respexit, postea s ctum instituit. Nobis autem primum Obversatur sactum, dehinc assequimur et rationem ipsam. IIaec autem ratio est utiquo illa veritas, quam loco principii posuimus initio: potestatem nempe occlesiasticam, quae est totius substantiae Ecclesim adaequatum principium, unam eamdemque numero M. Verum enim vero plus etiam sexinde nobis inseri e Diqitiam by Cooste

60쪽

contigit; intelleximus namque ecclesiasticum potesta tem ex divina institutione centrum suum habere, Sicut et ipsa, Essentiale, in eoque consistore; ita ut ex divina institutione, sicut totius substantiae Ecclesiae principium adaequatum est potestas, ita ipsius potestatis adaequatum principium sit illud ipsum centrum. Νam si ost ossentiale postestatis centrum, est etiam et ad quatum principium. Hanc conclusionem maximi ponderis esse nemo non Videt. Imprimis enim, stati in atquo ex Christi institutions potestas ecclesiastica in tali centro collocata est, quod est essentiale, jam res ipsa met physicam induit naturam, eam nempe de qua ex ES- sentia rerum judicatur, et ipsa otiam conclusio participat quodam modo metaphysicam certitudinem.

Deinde vero conclusio haec uberrimus sons est ex quo cetera manunt. Habeat igitur suum loeum:

Conclusio secunda.

Potestas ecclesiastica, quod est substantiae E clesiae adaequatum principium, ideo est una eademque numero, quia habet suum essentiale H -- mutabile unum centrum, id rat Papam, quod rursum ipsius potestatis ecclesiaSticae adaequatum est

principium. Alterum hoc principium, hancque ejus conclusionem , eX ipsa rei natura eruere curavimus. Ubi data hac occasione quod de natura rei loquamur, unum animadvertere hic semel, ossicii quodammodo

SEARCH

MENU NAVIGATION