장음표시 사용
491쪽
virtutis virginalis splendorem, non tenebras ta dit paternae domui. Nulla lex prohibet, immo suadet virginitatem . Virginitatis filiae depositarius pater est, ut eam custodiat; secus ut eam perdat. Quare paritas inepta est. IXVII. Obiicies 4. Signaculum virginitatis Hin.tenuissima membrana situm est . Haee autem levis est corporis pars. Non ergo peccat puella hanc levissimam petilem disrumpens. Accedit, inquiunt Salmanti censes Io .citi num. 6. quod talis membrana non datur, ut doctissimi mediet, is ebirurgi confulti asseverarunt . Resp. Αrgumentum istud chirurgica, non theologica solutione eget. Quid festivius, ne dixerim ineptius, quam gravem hanc eontroversiam theologicam medicae diseeptationi committere e Quid refert quod claustrum virginitatis aut in tenuissima pelle, aut in carnea membrana aut in sola compressione orificii seminei vasis situm site Haec omnia perperam obtruduntur, ut deflorationis crimen minuatur . Tenuissima est virginalis claustri membrana; aut sola est seminei vasis compressio : ergo virgo eam Iacerans, aut dilatans non peccat st Peregregie. Ergo neque
qui vi eam opprimit , hoc ex capite graviter delinquit. Qui enim rem levem etiam vi ab alio surripit, non adieri ei grave damnum et aut, si adfert, res quae absolute reputabatur levis, circumstantiis spectatis, gravis evadit. Sit ergo levi, haec membrana, sit tenuis haec compresso, seu custodia virginalis claustri physice spectata; in genere tamen moris res gravissima est , eiusque laesio ingentem inasert iacturam, gravemque infamiam. XVIII. Obiicies s. Si virgo satiando, aut digitis, aliove . instrumento proprium claustrum virginale violaret ; nullam irrogaret parentibus iniuriam. Ergo idem dicendum, dum virili coitu virginitatem amittit. Resp. Negatur consequentia . Vel ipsi Stoici discriminis rationem percipiunt. Eiusmodi virginitatis violatio nul lam inseri patri infamiam, quoniam talis stactio illius fugit eustodiam , ct Virginem non denigrat; secus autem accidit , dum virili coitu virgo defloratur, ut communi omnium existimationi compertum est . mod subdunt Salmanticenses
num. Ita damna quae parentibus obveniunt ex defloratione virginis filiae, per σπι- dens oriri ex desoratione , aperta salsitas est . Immo, si non Obveniant mala , per accidens est. Ceterum defloratio virginis filiae suapte natura absolute , & pc se ingentem infamiam universae paternae familiae adfert, ut communis sensus ha
XIX. Hinc colliges I. adversus eosdem Salmanticenses , aliosque eiusdem sententiae patronos, eum qui Virginem consentientem defloravit , debere exprimere hane circumstantiam . in consessione ; ipsamque virginem consentientem seipsam acculare de iactura hac virginitatis suae facta. Quoniam, ut probatum est , consensus non tollit stupri deformitatem. XX. Colliges a. adversus eosdem Doctores, idem dicendum esse de deIectati
492쪽
nibus, & desideriis pravis adolescentia , cupientis denorare virginem , & virginis cupientis denorari ab adolescente I tametsi eiusmodi desideria seiuncta sint a vi lentia inserenda. Siquidem, ut diximus, Vis adsere secum, praeter rationem stu pii, debitum compensationis. Vi tamen hac deficiente , stupri species consistit . Sed nullum urget debitum restitutionis, quando nulla omnino Vis neque virgini ,
neque parentibus insertur. XXI. Quod opponunt Salmanticenses Ioe. est. num. II. consideratione dignum est. Inquiunt ergo : Si virgo teneretur Pandere circumstantiam amissae virginita tis, Consessarius deberet eam interrogare . Fac seminam, quae non est virgo, virgo tamen reputatur, se se accusare voluntariae pollutionis , aut turpis desiderii ;silere autem circumstantiam virginitatis. Si Consessarius eam interrogaret, ut in de stupri speciem deprehenderet, occasio foret ut Virgo mentiretur propter pud rem; & sic sacrilegium committeret. Ergo, concludunt, nostra sententia, tum quia probabilior, tum quia anima favorabisior, sequenda es. XXII. Haec sententia, non animae, sed concupiscentiae favorabilior est. Doctrina quae hic obtruditur, est unum uκ potissimis invectae laxitatis fundamentum. Quanadoquidem si haec argumentatio valeret , dicendum quoque esset, pollutionem non esse peccatum, eo quod plurimae virgines erubescant illam confiteri . Hine
nemo non videt quam sit fallaκ , & universae Theologiae infestum principium istud, quo plures recentiores ex difficultate aut confitendi peccati, aut ab eodem -abstinendi, colligunt non deberi illud inter peccata numerari . Non ex muliebri pudore stupri pandendi , sed ex oppositione actus cum virtute eruenda est mecari species. Non probabilior reputanda est opinio illa quae humanis propensionibus favet, sed quae conformior legi est . Verum de hoe plura alio in loco dicenda sunt. Satis nunc sit negare, adversam sententiam aut probabiliorem esse, aut animae esse favorabiliorem. XXIII. Colliges 3. Si quis virginem dolo, mendacio, falsis pollieitationibus, aut precibus importunis in stuprum illexit , iuxta boni viri arbitrium satisfacere debet, ut communiter docent omnes, etiam adversae sententiae Auctores : quia preces importunae, di pollicitationes, fraudesque vim inserunt. Si autem virgo sponte praebuit assensum, nihil eidem erit restituendum. Contra dicendum , si invitis parentibus fuerit violata, ut supra dictum est. XXII . Quaest. II. Qu.e parme constitutae sunt in stupratores e Resp. Tam ius divinum, quam canonicum, & civile poenas constituerunt adversus stupratores . Ius divinum hanc constituit poenam Exod. cap. xxi I. Si seduxerit 'quis virginem nec. dum desponsatam , dormierit que cum ea, dotabit eam , is habebit eam uxorem. Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam iπxta modum dotis , quam Pirgines arei-pere consueverum. Ius canonicum haec eadem statuit cap. r. Si seduxerit de adus .
493쪽
ἐν stupr. Quod si noluerit eam in uxorem accipere , Glossa ad cap. II. Pervenit. addit, quod ad arbitrium iudicis corporaliter costigatus, excommunicatus in mona Diario, in quo agat poenitentiam , retrudatur, de quo vlla fit egrediendi fine praeceptibη.LDentia. Advertendum , praeceptum Exodi iudiciale esse; atque adeo cum legemosaica antiquatum. Ius tamen canonicum illud adoptavit, hac mitigatione ad tecta, quod videlicet stuprator alterutrum , non utrumque praestare debeat, nimirum aut ducere, aut dotare.
XV. Stupratores, si sint personae honestae, iure civili puniuntur publicatione dimidiae partis bonorum; si abiectae suerint conditionis, fustigatione, & exilio plecti debent, ut habetur in textu s. Item lex Iulia. Inst. de publici isdic. s. r. Θ 4.
Qui vero non verbis tantum, & dolis , sed vi etiam externa adhibita virginem desorarunt, capite sunt puniendi , ut ex textu restit. de publie. Adie. s. 8. qui textus non solum virginis, sed etiam viduae violationem comprehendit. XXVI. Quaest. III. Quibus paenis subiectas fit immaturae virginis deflorator Resp. Illa immatura virgo nuncupatur quae minor est duodecim annis; cum in hae aristate non sit viri potens, seu apta ad coitum. Non una est de qualitate poenarum sententia. Aliqui docent, puniendum eiusmodi stupratorem arbitrio iudicis r alii exilio ad insulam relegandum, aut . ad metalla damnandum . Communior opinio asserit damnandum esse poena mortis, si vi puellam scelerate stupravit . Nam si qui virginem maturam, virique potentem violavit, poena mortis multatur ἰ pOtiori iure eadem poena plectendus est qui immaturam puellam compressit, deflora
XXVII. Quaest. IV. Quibus paenis iure canonico subiectus est eleritas virginem ae forans st Resp. In foro interno decem annorum poenitentia punitur , ut habetur cap. Presbyter dis. I xxx II. quae tamen poena constituta est vel in ipsos Clericos sornicatores . Clericus ergo stuprator deponendus est, aut poena pecuniaria damnandus, ut colligitur ex eap. Si quis Clericus, dist. lxκκ r.eap. Lator a. quaes. v M. Varia nunc obtinet consuetudo iuxta iudicis arbitrium. interdum suspensione , quandoque depositione, & aliquando pecunia multatur : semper tamen dotare cogitur virginem stupratam. Si autem per vim scelerate virginem Clericus violaverit, detrudendus ut minus in monasterium erit.
XXVIII. Hinc colliges, stupri flagitium mixti fori esse, quod a iudice tuin laico, tum ecclesiastico puniri potest; quando tamen stuprum sine vi perpetratum fuerit . Si enim vis fuerit illata , a iudice laico puniendus est laicus ; si Clerisus idem scelus patraverit, a iudice ecclesiastico castigari debet. Sed haec nihil ad nos. aelibet enim gens suas leges peculiares habet, ut confusio , & perturbatio
494쪽
D IS S. II. DE MERETRICIO oee. ηο
De raptu. , , , , t i;. 1.άὰ ;ὰ ψερρε, νοιὰ, est. Communis illius criminis dςfinixi' ς ι
I Violenta personae abductio de loco in Arum explenda libidinis eaussa . Ad
crimen raptus necessaria est vis, illata aut personae abductae, aut patri , aut tutori, sub cuius custodia est. Quae vis aut metu, aut precibus importunis inferri potest. Et, quamvis virgo consentiat, si tamen invitis parentibus, vel tutoribus abducatur, raptus crimen committitur . Debet abduci de loco in Deum , nimirum debet transferri de Ioco sub patria potestate extante ad alium locum qui sit sub potestate raptoris. Hinc crimen raptus non committit qui personam violat in loco subdito patris potestati; quamquam personam violandam duceret de una ad a liain cameram, aut angulum eiusdem domus paternae, ut secretius , dc commodius copulam haberet. In definitione persona ponitur, & non muliere quia crumen raptus perpetrat qui non solum mulierem, sive virginem, sive nuptam , aut
viduam rapit; sed etiam qui masculum explendae libidinis caussa abaucit. Ultima particula expisndae libidinis caussa distinguit raptum a plagio . Si enim abducatur
sive mulier, sive vir, non libidinis, sed servitutis caussa; plagium tum erit, non raptus. Flagitium raptus committit qui abducit personam de loco .ia locum violenter, explendae libidinis caussa; etiamsi pollea poenitentia ductas personam non violet, aut eam violet ipsa consentiente. II. Quae hactenus dicta sunt, tradit Angelicus Doctor 2. 2. quaest. clIV. art. 7. Raptus, prout nunc de eo loquimur , es species luxuriae : quandoque quidem in idem concurrit cum stupro ; quandoque autem invenitur raptus fine supro i quandoque vero suprum fine raptu . Concurrunt quidem in idem , quando aliquis vio Ientiam infert ad virginem issicite deforandam : quae . quidem violentia quasdoque infertur tam ipsi virgini, quam patri : quandoque autem infertur patri , sed non virginii pura, eam tua consentit tiι per violentiam de domo patris abstrabatur .
Differt etiam violestia, em raptus HSo modo . Quia quandoque puelia violenur ab duciιur a domo parentum , is violenter corrumpitur : quandoque autem , es vi sentcr abducatur , nou ramen violenter eorrumpitur , sed de voluntate virgini , fi me corrumpatur fornicario concubitu , sive matrimoniali et quaΓtercumque enim Nio- sentia adsit , salvatur ratio raptus . Invenitur autem raptus fine stupro ἱ puta fiquis rapiat Niduam , vel pueliam eorruptam . . . Stuprum vero fine raptu inveni- tur, quando aliquis absque violentiae illatione virginem illicite deflorat.
III. Raptus, prout est impedimentum dirimens matrimonium si contrahatur
495쪽
4 68 LIB. VIII. IN DEC ALOGUM.
tempore quo mulier rapta sub potestate raptoris manet definitur a Concilio Tri dentino sese. xxiv. cap. v I. Violenta feminae abductio de loco ad loeuis eaussa matrimonii. De quo plura in tractatu de matrimonio. IV. Disputant recentiores , quodna in peccatum committat qui vi illata cogno scit viduam , aut corruptam honestae famae sub Potestate patris extantem . Alii contendunt , hunc violatorem raptus crimen incurrere o quoniam praeter luxuiariam, iniustitiam committit. Ergo in aliqua specie luxuriae constitui debet. Non autem stupri, cum copula non sit cum Virgine ζ non sacrilegii, aut incestus, auo alterius speciei. Concludunt ergo, hoc crimea sub specie raptus collocandum es se. Quare finitionem raptus mutant, eamque constituunt in vi facta personae , aut bis sub quorum cura es, libidinis caussa. Auctores isti contendunt, ad ratio nem raptus necessariam haud esse abductionem de loco ad locum . Verum pro
pter hane difficultatem , quam gravem Vocant Salmanticenses soci cit. punct. 3num. 26. non est a communi definitione recedendum . Ubi ergo non est violen
ta abductio de loco ad locum, modo explicato, non est crimen raptus. Qui igiatur per vim cognoscit viduam, aut corruptam honestae famae, grave flagitium committit , quod stuprum late acceptum appellari potest , seu crimen simplicis fornicationis , hae affectum circumstantia necessario exprimenda , immo obstrina gente ad compensationem iuxta arbitrium prudentis viri. In raptus crimen grais vissimae constitutae sunt poenae a iure tum civili , tum canonico . mare stricto in sensu accipi debet . Nullum sorum , sive ecclesiasticum , sive civile , raptus crimen agnoscit , quando non adsit violenta abductio de loco in locum . Non itaque arbitrio, & ob quampiam scholasticam dissicultatem loco raptus habenda est violenta copula cum vidua , aut honesta corrupta semina , si desit coacta, abductio . V. Si semina quae sit sui iuris, domo egrediatur cum proco, tametsi repugnent eius statres , vel propinqui , non est raptus , quando fratres , vel Propinqui nota. gerant Vices tutorum e quia tunc nemini fit iniuria. VI. id, si semina libere cum amasio domo patris egrediatur , libidinis caunia, parentibus id ignorantibus , atque adeo nec repugnantibus P Negant plures
raptum tum committi: quia , inquiunt Salmanticenses loci citat. num. 3O. nulla tuuc vis insertur I cum parentes non contradicant . Verum raptum committi mihi probabilius est. Nam, quomodo parentes repugnare valent, si hoc ignorant e Ut seminarum violatores securius tutiusque raptum exequantur , ignorantibus parentibus illum committere student. Nam, si sub oculis parentum facinus exequi stentarent , homicidia, & plurima gravissima incommoda sequerentur . Violentia- itaque raptus parentibus tum maxime irrogatur, quando ipsis ignorantibus puella etiam consentiens abducitur.
496쪽
VII. Poenae in ramores constitutae sunt a iure cum civili , tum ea nonico. Et ἔure quidem civili poena capitis puniuntur raptores et qui, si in ipso delicto de
prehendantur , a parentibus , aut tutoribus impune occiduntur . Iure ea nonico poenitentia publica multari raptores debent I matrimonium contrahere prohibentur; illorumque bona raptae mulieri, aut monasterio, s Monialis rapta fueris, applicantur. Excommunicantur etiam ἔ isc, si fuerint Clerici, deponuntur. Conei lium Tridentinum fers xx IV. cap. vi. de reform. irsitum matrimonium inter raptam & raptorem declarat, si contrahatur, dum mulier extat sub raptoris . potestate. Exeommunicationis poenae ipso facto subiacent tam raptores , quam anxialium praebentes, aut consilium; suntque perpetuo infames, dc ad dignitates asse quendas inepti. Verum de hoc latius. in tractatu ale matrimonio. mi meretricem rapit, aut mulierem malae famae , vel in concubinatu extantem , Non punitur poena ordinaria, sed iudicis arbitrio. VIII. Qui rapit meretricem matrimonii caussa, incurrit poenas a Tridentino I 'tas. Quia consilium Tridentini eo potissimum spectat, ut matrimonii libertas famia tecta servetur, punianturque istius libertatis perturbatores. Porro ad hane lubertatem impediendam satis est quod mulier vior enter rapiatur . Quod autem rapta mulier sit virgo, aut vidua, aut meretrix, extra scopum est. IX. Quaest. I. Quid, fi maritus ante bimestre tim inferat uxori , iliam a domo
paterna extrabendo , aut vi eam eognoscendo e D ne νaptor habendus erit e Resp. Adfirmant non pauci. Et hane opinionem ut probabiliorem defendunt Salmanticenses Ioc. cis. num. 3 s. quia uxor ante bimestre ius habet non consummandi
matrimonium, & ingredi Religionem valet . Sed maritus, ante bimestre uxorem cognoscens, facit contra hoc ius, & gravem insere uxori iniuriam . Ergo committit crimen raptus. Sed oppositum dicendum est. Peccat utique, & stuprum committit maritus, si ante bimestre vi uxorem cognoscat; sed crimen raptus non perpetrat. Nam, si uxor est in domo ipsius mariti, deest violenta abductio. Peracto matrimonio non est amplius sub patria potestate; & maritus ius habet ad custodiendam uxorem etiam infra illud bimestre : Potest utique uxor in monasterium se se recipere , ut deliberet de meliori statu amplectendo e nequit tamen pro arbitrio ubieumque se detinere; sed, ad habitationem quod attinet, mari Lum audire debet. Quamobrem non video eur raptor dici debeat, si eam Vi .gnoscat. Iniquus tamen stuprator habendus esset, si tantum crimen Perpetraret. Verum hare rarissima sunt: ideo a severiori discussione abstineo . . ,
iis in raptores e Resp. Si sermo sit de raptu, prout est species quaedam in xuriae, sive vis inseratur soli puellae , sive solis parentibus , sive utrisque , dubio proeul raptor subiacet poenis ab utroque scro latis. Si vero sermo sit de raptu . prout
497쪽
est impedimentum dirimens matrimonium , quando sponsus onsentientem spon iam abducit, non videtur poenis Tridentini subiacere quia tum nullum est periculum impediendae libertatis necessariae ad matrimonium . Sponsalia enim cele brata sunt. Sponsi ambo libere ad matrimonium accedunt. Ergo, etsi parentea resistant, validum erit matrimonium , cuius libertati parentum repugnantia ob stare nequit, XI. Poenis latis adversus .aptores potiori iure subiacent qui puellam immaturam rapiunt . Quin, quo gravius est crimen , eo severius plecti debet . Immanius autem flagitium est rapere virgineta iinmaturam quam adultam . Er go durius multandum est crimen istud . Plura glia in tractatu de matrimonio discutientur.
hanc exhibet adulterii definitionemr Adulterium, sedit ipsum nomen f nat , est aecessus ad alienum torum. TripIIciter committi valet. I. dum solutus accedit ad coniugatam. II. dum coniugatus cum soluta copulatur. III. quando coniugatus cognoscit coniugatam alienam.
Nam Auctor libri Ecclesiastici prodit infamiam quam parit adulterium cR XXIII. vers. 32. Dedecus erit omnibus mulier omnis relinquens virum suum, irstatuens hereditatem ex alieno matrimonio . Primo enim in lege seritissimi iηcredibia is fuit : secundS in virum suum deliquit e tertio in adulterio fornicata est , is ex asio viro uios statuit Mi. mee in Ecclesiam adducetur , is in filios eius res ei tur . . . Derelinquet in maledictum memoriam eius , ἐν dedecus ilgius non delebiatur . Item Leviti cap. xx. vers. o. Si moechatum quis Derit cum uxore alterivi , em adulterium perpetraverit cum eaniuge proximi sui, morte morisntur ἐγ mα-cbus adultera. Item Prom vi. vers. 3o. Non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit : furatur enim ut esurientem impleat animam . . . Qui autem adulterest , propter cordis inopiam perdet animam suam : turpitudinem , is ignominiam congregat sibi , is opprobriam illius non delebitur : quia zelus , is furor viri non parcet in die vindime . Tandem D. Paulus I. ad Cor. vi. Hosite errare : nequeserniearii, GHis adulteri, neque mollas regnum Dei possidebunt
addit iniustitiam adversus alterius e iugem , violat fidem matrimonii , bonum
498쪽
DISS. II. DE MEI ET RIC IO O e. 4 1
prolis educandae destruit, atque filios legitimos cum spuriis confundit . Adulter ergo sornicario peior est, ct iniquior, cum arripiat sibi ius quod habet unus coniux in alterius corpus. Insuper violat, vel Violare iacit fidem, quam servare mutuo sibi coniuges debent , & sacramento matrimonii gravem inseri iniuriam . Tandem plurimorum malorum est caussa, eum saepe ex adulteriis rixae, dissidia , homicidia, & scandala consequantur . Quare vix verbis exprimi istius criminis gravitas potest. Adversatur enim omni legi naturali, divinae, & humanae. Br ea ipsa adulterium horrent, ut innumeris probare exemplis possem in elephantibus, ciconiis, columbis, turturibus, aliisque, quae suas habent coniuges, aliis eκ-
elusis . Ethnici ipsi gravissimis poenis puniunt tantum flagitium . AEgyptii adulterae nasum detruncabant . Germani adulteram nudam abscissis crinibus, & d mo pulsam publice verberabant . Romani adulteros castrabant. Lex divina. adulteros lapidibus obrui praescribit . Ius canonicum eosdem excommunicat . Poenas alias statuit ius civile: adulteram dote privat, eamque adiudicat marito. Tandem adulteri amittunt aus petendi debitum. IV. Quaest. II. Uxor committit ne adulterium, fi marito consentiente , ab alio eo-gnoscatur e Resp. Negarunt quidam recentiores Probabilistae . Caramuel in sua
Theologia fundamentali fundam. xxxv. cap. Dr. num. II quamvis hanc erroneam opinionem expresse non doceat , alium tamen errorem excogitavit . Contendit
posse adulterum , primum in consessione explicare simplicem sornicationem; &deinde post alia manifestata erimina pandere iniustitiam cuidam illatam, tertia persona cooperante. Haec sunt bella inventa quae excogitarunt aliqui Gcti Iuniores. Iniuria adulterii peculiaris est, ct specie distincta ab iniuria surti , homicidii, detractionis, percussionis &e. Ergo distincte evplicanda est. Adulterium enim
est unum peccatum individuum . Iuxta Caram uelis inventum duo tunc adulter confiteretur peccata distincta . Neque adprobamus quod ex Lugone , & Diana docet T. Dominicus Viva in propositionem 3o. Innoe. XI. num. I. nimirum posse pinnitentem qui, voto castitatis devininus, in prima consessione manifestavit somnicationem, oblitus circumstantiae voti, in altera consessione dicere : Violavi vo rum in re gravi . Sed asserimus debere peccatum sincere pandere, & sacrilegium contra castitatem manifestare . Eiusmodi enim effugia violant sinceritatem in re adeo gravi necessariara. V. Ad propositam quaestionem respondemus, uxorem praefatam adulterium perpetrare . Sic declaravit Innocentius XL qui hanc propositionem damnavit ἰ Copu- .la cum coniugata, consentiente marito . nον est adulterium I adeoque sufficit in confessone dicere se esse fornicatum . Falsitas propositionis ex iis quae dicta sunt, patet. Ius mariti in uxorem, & contra, non est absolutum, & illimitatum; sed Iegibus circumscriptum . Scopus praecipuus Obligationis uxoris , non cognoscendi
499쪽
alium virum, bonum prolis ed candae respicit. Quare ius istud in ipsa prole relucet. Heinc, tametsi maritus cedere iuri suo privato possit ; nullo tamen modo cedere iuri illi valet quod statum matrimonii spectat . Quemadmodum Clericus.
nequit renuntiare iuri, ne percutiatur. Et qui illum , etiam consentientem , per cuteret, non evaderet poenas in percus es latas. Ius ergo mariti in uxorem est, ut ea utatur in finem matrimonii; secus ut ea abutatur contra leges iustitiae, tadelitatis, pudicitiae, aliorumque virtutum. VI. Obiicies ex Augustino Lib. I. de serm. Domini in monte cap. XVI. antiquat edit. ubi haec habet. Quamquatin nonnuliae causae possint existere, ubi uxor m
risi consensu pro ipso marito hoc facere debere videatur . sicut Antiochia factum esse perhibetur, ante quinquaginta ferme annos Constantii temporibus. 2 am Acim dinus tunc Praefectus , qui etiam consul fuit , cum quemdam librae auri debit rem fisci exigeret, nescio unde commotu , quod plerumque in istis potestatibus pe nisiUum es quibus quod libet , licet , ara potius putatur orere , comminatus es iurans, is vehementer affirmans ,. quod, si certo die , quem constituerat , memor
rum aurum non exsolveret , occideretur . Itaque cum illa teneretur immani custodia , nee .se posset debito uis expedire , dies metuendus imminere, ἐν propinquare coepit. Et forte babebat uxorem pulcherrimam sed nullius pecunis , qua subvenire posset viro. Cuius mulieris pulchritudine cum quidam dives esset accensus , cognovisset maritum eius in ilia discrimine constitutum, misit ad eam pollicens pro una nocte, si ei misceri vel et, se auri libram daturum. Tum illa, quae se sciret non babere sui corporis potesatem ; sed virum suum , pertulit ad eum diacens , paratam se esse pro marito id facere, si tamen ipse coniugalis eorporis δε- minus , cui tota ilia casiitas deberetiιν , tamquam de re sua pro vita sua velisi id fieri. Egit uis gratias, O , ut id fieret , imperavit , nulta modo iudicans adulterianum esse eoncubιtum quod ἐν libido nulla, is magna mariti caritas , se iubente , D' volente, fagitaret. πισit mulier ad Uictam unus ivitis, fecit quod voluit impudicus. Sed Ula eorpus non nisi marito dedit , non concumbere, ut Iolet, sed viavere cupienti. Accepit aurum, sed illa qui dedit, fraude subtraxit quod dederat , supposuit simile figamentum cum terra . Quod ubi mulier iam domi suae posita iam ait, prosilivis in publicum eadem marisi caritate clamatura quod fecerat , qua facere coactu est. Interpeliat Praefectum , fatςtur omnia , quam fraudem passa esset, ostendit. Tum vero Praefectus primo se reum , quod suis minis ad id ventum esset , pronuntiat , tamquam in otium sententiam diceret , de Aetndini bonis auri Abram rato inferendam ; Hiam vero mulierom dominam in eam terram , unde pro auro terram accepisset, induci. P0HI hic in alteram partem di puto, liceat cuique aestimaνe quod velit . Von enim de divinis auctoritatibus deprompta historia es . Sed tamen narrato hoc facta, non ita respuit boc sensus hum mus eaod in illa ma-
500쪽
ilere, viro iubente , commissum es, quemadmodum antea cum fine ulta exemplo resi a poneretur, horruimus.
vii R iid his dii eos legerunt, D. Augustinum dubium saltem super b e quη
stione, seu errore extitisse . Verum Augustinus, non de doctrinae, sed de historiae veritate se ancipitem ostendit, ut conceptis verbis ipse declarat. Nam, facto nariarato, concludit : Nibia hic in alteram partem dijputo. Licet euique Mimare quod melit e non enim de divinis auctoritatibus deprompta historia est. Uera ne, an falsa
sit historia haec , non disputo . isque suo abundet sensu . Hoc scio , historiam hanc non esse ex Auctoribus divinis . Iste est D. Augustini germanus sessus. Quid vero ipse sentiat de Veritate dogmatis, manifestat in praeloquio ad hane ipsam historiam, inquiens : Sed tamen utrum quod ais ia solus , Mulier non habet pote . statem sui corporis , sed vir : similiter & vir non habet potestatem sui corporis,
sed mulier : possit in tantum valere, ut, permittente uxore , quae maritalis corporis potestatem babet I possit vir cum altera, quae nec aliena uxor fit, nee a viro disiuncta, eoncumbere Sed non ita est existimandum, ne hoc etiam femina, viro permit tente, facere posse videatur , quod omnium sensus exeludit . Deinde statim attexit narrationem historiae. Quamquam nonnul e causae dic. Ne multa. Augustinus d cet, quod licet humano sensui aliquae occurrere rationes valeant , quae videantur adulterii deformitatem auferre, dum uxor, consentiente viro, illud perpetrat , ut accidisse narratur mulieri Antiochenae ; reipsa tamen iuxta rectam rationem, &evangelicam legem crimen est ἔ licet non adeo horridum , quemadmodum esset, si ignorante viro illud perpetra sset . Sed tamen, inquit S. Dcinor , narrato facto, non ita respuit hoc sensus humanus quod in uia muliere , viro iubeme , commissumes, quemadmodum antea, cum sine vita exemplo res ipsa poneretur, horruimus. Clariora haec sunt quam explicatione egeant. Plurima isthuc transcribere possem ex Augustino, si res postularet. - . . . . VIII. Quaest. III. Adulter ne est qui rem habet cum uxore aliena, antequam matrimonium consummetur il ' Resp. Quis super hac quaeitione dubitare valet Matrimonium ratum est verum , persectumque matrimonium ; & per ipsum coniuges statim mutuum ius acquisierunt in propria corpora . Ergo quicumque extraneus ad talem uxorem accedat , ius maritale violat , atque adeo adulterium cor
IX. Quaest. IV. aut cognoscit mulierem desponsatam per verba de futuro, reus πτο adulteriis Resp. Sententia negans communior est. Adulterium est violatio alieni tori. Qui accedit ad desponsatam de futuro, non violat alienum torum. Sponsalia enim ius tribuunt ad matrimonium contrahendum, secus ad corpora spons rum, quorum neuter ius habet in alterius corpus. Qirod, si ius quod habent sponsi ad matrimonium, appellare velis ius impersectum in corpora, dc talem accessum
