Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus In decalogum

발행: 1749년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

501쪽

LIB. VIII. IN DE CALOGUM.

appellare adulterium imperfectum i lis erit de nomine . Certum autem est talem aecemum induere peculiarem malitiae gravitatem, dc iniuriam sponso gravem

irrogare.

X. sest. U. Coniux quae copulum Ddomiticam habet eum proprio marito, eommittit ne adulterium e Resp. Adfirmat probabilior opinio. Copula sodomitica directe adversatur fidei, matrimonii sacramento debitae. Fides quippe matrimonii coniuges adstringit castae coniunctionis vinculo, ut prolem generentis Matrimonium nullum ius praebet viro ut praepostere uxorem cognoscat I alioquia matrimonium vinculum esset iniquitatis . Copula ergo sodomitica omnia matrimonii iura pervertit, eiusdemque fidem destruit. inamobrem qui uxorem sodomitice cognoscit , ad non suam accedit. Sua enim respectu praeposteri vasis non est ἱ cum illa corporis pars generationi a natura destinata minime sit. XI. Obiicies. Adulterium est alieni tori violatio . Sed qui accedit ad propriam uxorem , nullum alienum torum violat . Ergo nemini iniuriam inseri maximo quando utriusque consensu copula perficiatur . Resp. Adulterium istud non ethcommune, de ordinarium; sed monstrosum. Non violat alienum torum, quemadmodum contingit in adulterio naturali; sed violat torum proprium matrimoniale Violatur alienum corpus : quia corpus mulieris non subiicitur viro in illius partis usu. Consensus utriusque coniugis in coitum sodomiticum non tollit quin vi Ient sacramentum matrimonii, & propria corpora is XII. Quare qui propriam uxorem sodomitice cognoscit, tenetur manifestare circumstantiam propriae uxoris . Nee satis est dicere in consessione , se sodomitice cognovisse uxoratam, sed propriam exprimere coniugem debet; maxime eum haec circumstantia occasionem proximam praeserat necessario exprimendam . XIII. Coniugatus qui alienam uxorem agnoscit, duo perpetrat adulteria. Duplicis quippe iniustitiae reus est et alterius in propriam uxorem, aIterius in maritum alienae coniugis. Tandem adverte, quod licet adulterium uxoris & mariti theol gice, & relate ad matrimonii sacramentum spectatum, aequale sit; tamen, si damna . quae consequuntur, expendamus, Ionge gravius est uxoris quam mariti adu terium . Uxoris adulterium incertam ex parte patris prolem essicit; extraneum in hereditatis portionem ex parte sua adducit; infamiam maximam tum marito, tum filiis, ac universae familiae inseri . Paucis demdm, inimicitiae, seditiones, rixae, &homicidia ex seminarum adulteriis oriuntur.

XIV. Disputandum hic de restitutione esset, cui obnoxia adultera est, quando partus adulterium consequitur; & quid praestare ipsa debeat, ne filius spurius eum legitimis hereditatem dividat; aliaque plura larent discutienda, quae ad tractatum de iustitia, & iure remittimus. C Α-

502쪽

DISS. II. DE MERETRICIO oee s

De incestu

I Uaest. I. Quid sit incestus' Resp. Incestus quemcumque coitum indebitum:

cum quacumque persona cognata, aut assini habitum comprehendit. Conia tendunt aliqui, qui Poetarum fabulis indulgent, incestum appellari a esu , seu riuuis, quo Venus Martem alligabat, ne alienas deperiret mulieres . Quare ei gulum illud ut coniugalis amoris lamentum habebatur . Et, hoc cingulo sublato, deficiebat maritalis amor, succedebatque illegitimus concubitus , qui dicebatur imeestus, seu absque eiusA . Verum, peregrina , & antiquata significatione missa. communis definitio incestus haec est, quae colligitur ex D. Thoma a. a. quaest. cIrv. art. 9. Abusus consanguinearum, veI affinium per copulam carnalem intra gradus ab Ecclesia probibitos. Gradus ab Ecclesia praefiniti sive consanguinitatis, sive assinitatis ex legitimo matrimonio contracti sunt quatuor; ex fornicatione sunt duo. Qui ergo libidinose cognoscit personam intra istos gradus sibi iunctam aut consanguinutatis, aut a finitatis vinculo, praeter peccatum luxuriae admittit peccatum incestus, quod debet in consessione manifestari. II. Rationes cur concubitus cum consanguinea , vel assini constituat speciem distinctam luxuriae , quae appellatur incestus , prodit D. Thomas sic. eis. in corp. his verbis. In usu eonsanguinearum, vel a tum invenitur ali id incongruum cum mixtioni venereae, triplici ratione . Primo quidem quia naturaliter bomo debet quamdam bonorificentiam parentibus, is per eoasequens aliis consanguineis, qui ex iisdem parentibus de propinquo Orginem trahunt; intantum quod apud antiquos , ut Valerius Maximus refert, non erat fas filium fimul eum patre balneari, ne scilicet se invicem nudos conspicerent. Manifestum es autem Peundum praedicta quod in actibus

venereis maxime eon it quaedam turpitudo, bonorificentiae eontraria. Unde de his b mines verecundantur . Et ideo incongruum es quod talis eommixtio venerea fiat talium personarum ad invicem. . . Secunda ratio est, quia perfnas sanguine coniunctas necesse es ad invicem simul eonversari. Unde, si homines non incerentur a commixti ne Venerea, nimia opportunitas daretur hominibus venereae commixtionisii ' M antimi bominum nimis emolliscerent per luxuriam ... Tertia rictio est, quia per hoc impediretur multiplicatio amicorum. Dum enim homo uxoryn extraneam accipit, iunis guntur Mi quadam Deciasi amicitia omnes eon vulner uxoris, ae si essent confanguinei sui . . . . Addis etiam Aristoteles quartam rationem in II. voLit. quia, eum naturaliter hamo confanguineam diligat , si adderetur amor qui est ex commixtione veπerea, fieret nimius ardor amoris, is maximum libidinis incentivum s quod eastita

503쪽

νs LIB. VIII. IN D EC ALOGUM.

fisaii νυνgnat . Unde m se'm cs quod incestus es determinata luxuriae Dea

ries . .

III. Rationes D. Thomae dc peccatum incestus, & eiusdem gravitatem evincunt Lex ipsa divina poenarum. severitate malitiam incestus patefacit. Iacob benedicens filiis suis haec adversus Ruben pronuntiavit Gen. Xla X. R. ben primogenitus meus,su fortitudo mea , Or principium doloris mei et prior in donis , maior in imperio. 'fusus es sicut aqua , non crescas : quia asscendisti cubile patris tui , On maculam strat- eius. Absalon interfecit Ammon , quod concubuerit cum sorore Τhamar. D. Paulus incestuosum excommunicavit I. ad Cor. V. Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicaTi ut praesens eum qui se operatus est, in nomine Domini Iesu Christi, congregatis vobis, O meo spiritu, eum virtute Domini nostri Iesu, tradere huiusmodi satanae in interitum earnis, ut spiritas famus fit in die Domini nostri Iesu Christi. Tandem ipsum ius tum canonicum , tum civile severas constituit poenas adversus incestuosos. IV. Quaest. II. Quaenam funt personae quibuscum incestus eo i litur e Resp. Primum, incestus gravissimum crimen est, si filius cum matre , aut pater cum filia

concubuerit , aut frater cum sorore , quamvis ex patre , vel ex matre tantum. Deinde qui peccat cum matertera, aut amita, aut nuru, filii sui uxore : qui coagnoscit filiam filii sui , & filiam filiae suae. Hi incestus, & plures alii, qui legi

possunt Levit. xvrar. xx. in mosaica lege poena mortis plectebantur.

V. Qiiaest. III. Sunt ne omnia incestis crimina eiusdem speciei ' Resp. Adfirmant non pauci Theologi : quia incestus cum consanguinea , & assini est contra eamdem reverentiam Drentibus debitam. Sententia communior, & probabilior docet, incestus peccata inter consanguineos, & amnes specie differre . Incestus item cum consanguineis lineae rectae differunt specie ab incestibus cum consanguineis lineae transversalis . Denique incestus in primo gradu consangumitatis lineae rectae , ct transversalis a ceteris incellibus eiusdem lineae posteriorum graduum distinguuntur specie r & incestus in primo gradu assinitatis a ceteris eiusdem lineae, specie

discriminantur VI. Hanc sententiam docet D. Thomas opula. xir. quaest. v I. De expressione a tem personae cum quo aliquis peccavit, videtur mihi quod non fit in confessione facienda, quando potes vitari. Primo quidem quia prodere crimen alterius, laedere famam es peceatum, quod maxime vitandum est in confessione, per quam quis quAErit praeterita peccata delere. Secundo ire. . . . Et ideo, fi potes Deciem peccati confiteri , non innotescendo personam cum qua peccavit , peccat eam exprimendo , nisi forte salvato correctionis ordine, 'quem Dominus statuit. Si vero Deeiem peccati exprimere non possit, nisi eurimendo personam cum qua peccavit, puta fi cum forore concubuiι, necesse es ut exprimendo peccati Deciem, exprimat personam . sed, fi

504쪽

DIS S. II. DE MERET RIC IO μ.

ri potes , debet querere talem confessorem qui personam sororis penitus non cognoscat. iVII. Hane eamdem doctrinam confirmat 2. 2. quaest. ci I v. art. 9. ad 3. In commixtione personarum coniunctarum aliquid est secundum se indecens , is repugnan, nataras rationi ; fiat quod eo latio fiat inter parentes is filios, quorum est per se, is immediata e natio . Nam filii naturaliter bonorem debent parentibus. Unde Thilosophus dicit in IX. de animalibus, quod quidam equus , qui deceptus fuis , ut

matri commis eretur, seipsum praecipitavit quasi prae horrore, eo quod etiam animalibus aliquibus inest naturalis reverentia ad parentes. Asiae Uero personae, quae non coniunguntur secundum se Os , sed per ordinem ad parentes , non habent ita ex seipsis indecentiam ', sed variatur circa boe decentia, vel indecentia fecundum con Giudinem, ἐν legem bumanam, vel divinam. VII L. Lumine itaque naturae constat, concubitum cum matre, filia, aut sorore deformitatem peculiarem habere, qua caret concubitus cum consobrina, cognatis, dc assinibus. Accessus enim ad matrem, vel ad filiam iure naturae vetitus est. A cedit, vinculum consanguinitatis proficisci ex intimo naturae nexu; eκtimum vero esse ligamen assinitatis. Qua ergo ratione diversa sunt haec ligamina , eadem ratione distincta specie evincuntur crimina quae illa instingunt . Species igitur incestus subalterna est, quae plures sub se spacies continet, nimirum speciem consanguinitatis, & assinitatis ; quae duae species variantur postea iuxta utriusque lineae

gradus.

IX. Obiicies. Incestus quicumque est contra eamdena virtutem pietatis parentibus debitae . Una est pietatis virtus . Ergo una incestus species . Resp. Una est pietatis speciev erga parentes , non infima , sed subalterna. Pietas in patrem , &matrem diversa est a pietate debita sororibus, assinibus, ceterisque propinquis. E go varia quoque est eiusdem pietatis violatio. Heinc soluta manet obiectio eκ auctoritate D. Thomae petita. Quamquam enim Angelicus collocet incestum in una determinata specie; tamen nulliui asserit speciem hanc esse infimam ; quin ex allatis textibus aperte deducitur esse speciem subalternam. X. Colliges, in consessione exprimendos esse incestus non solum in primo gradu consanguinitatis, & assinitatis lineae rectae, & transversalis, sed etiam in posteri ribus ἰ quoniam, quamvis isti posteriores specie non disserant, tamen sunt circumstantiae valde aggravantes intra eamdem speciem.

XI. Quaest. IV. Desus eum eunatis spiritualibus, is legalibus sunt ne specie diastinctist Res p. Spiritualis cognatio contrahitur in duobus sacramentis solemni ritu receptis, videlicet in baptismate, & confirmatione . Ita statuit Concilium Tridentinum se . xx Iv. cap. II. de cognatione spirituali his verbis. Statuit sancta Syn dus ni unus tantum, sive vir, sive maiier, iuxta sacrorum eanonum instituta , vel

505쪽

4 8 LIB. GIL IN DE CALOGUM.

ad summum unus, ἐν una baptizatum de bapti ο fuscipiant: inter quos ae baptiza tum tuum, D' illius patrem , O matrem . nec non inter baptizantem, On baptizatum, baptietatique patrem ac matrem tantum Diritualis cognatio eontrahatur ... Ea quoque eunatio quκ ex confirmatione contrabitur , confirmantem, D' eonfirmatum, ita, que patrem, D' matrem, ac tenentem non egrediatur; omnibus inter alias per

fonas huius spiritualis eognationis impedimentis omnino subistis . verum de his intractatu de sacramentis. XII. Cognatio legalis est extraneae personae in filium, aut nepotem , via deinceps legitima assumptio. Appellatur adoptio, si fiat alicuius magistratus auctoritate . Si vero Principis praescriptum accedat, arrogatio dicitur. Ex utraque aliae species di- manant. Prima est lineae rectae inter adoptantem, dc adoptatum. Altera in linea transversali inter filios carnales adoptantis, dc adoptatum. Haec posterior cognatio assinitas legalis est similis assinitati carnali, quae assicit adoptantem , dc uxorem adoptati, dc ipsum adoptatum, dc uxorem adoptantis. Harum cognationum species quaelibet matrimonium dirimit. XIII. Ex his clare colligitur, copulam cum eognata, seu cognato spirituali e se non solum incestum, verum etiam sacrilegium : quoniam violatur tum pietas debita cognatis spiritualibus, tum reverentia erga sacramenta baptismatis, dc confirmationis. Et sicut cognatio haec spiritualis a cognatione carnali specie differt ;ita quoque incestus inter cognatos spirituales specie distinguuntur . Quod cognationes istae specie differant, probatione non eget ; cum reapse ex principiis omnino diversis proficiscantur. Quare explicandi sunt in consessione gradus cognationis adversus quos incestus crimina perpetrata sunt.

XIV. Copula cum cognatis legalibus incestus est specie distinctus ab incestis eum consanguineis, amnibus, dc cognatis spiritualibus ob rationem datam, qgod a diversa dimanet radice.

XV. Plura hic dicenda forent de cognationα spirituali Consessarium inter &poenitentem. Verum alibi propriam habent sedem.

CAPUT XI. De fuerilegis.

I. E sacrilegio in praesens sermo est, prout species est luxuriae I secus prout opponitur religionis virtuti , de quo superius dictum est. Sacrilegium ,

prout est luxuriae species, xommuniter definitur, quod It violatio rei sacrae per actum cursalem . Quaecumque ergo res sacrae , sive persona, sive Iocus, sive res inanimatae, ut velles, calices, Bc alia instrumenta, divino cultui applicata , vi

506쪽

DIS S. II. DE MERETRIO I9 oeo. I

lentur 4mpudiee, sacrilegium committitur. Triplex ergo est sacrilegium istud . Primo in personam sacram, ut quando aut Vir, aut mulier est Deo voto conse crata. Secundo in locum sacrum, ut cum quis copulam exercet in loco divinoeultui destinato. Tertio in rem sacram, ut si quis sperma effunderet in calicem, in vestes sacras &c. II. Sacrilegium cum persona saera triplex est . Primum, quando persona voto ligata peceat carnaliter cum persona libera a voto, Vel per copulam, aut pollutionem, dc tactus impudicos, vel desideriis lascivis . Secundum, quando utraque persona quae commiscetur, est voto consecrata. Tertium, quando persona libera , seu non sacra peccat, aut peccare desiderat carnaliter cum persona sacra. III. Quaest. I. Quando utraque persona sacra commiscetur carnaliter, duplex ne, ansnum Deriserium committitur ' Resp. Quidam recentiores Probabilistae unicum perpetrari sacrilegium contendunt; sed communis, & vera opinio duplex perpetrarifacrilegium docet : quoniam duo violantur vota, proprium, & alterius complicis per cooperationem. Ergo duo sunt sacrilegia I quemadmodum copula coniugaticum coniugata duplex est adulterium. IV. Quaest. II. Regularis professus simul, is S aeerdos in aliquod luxuriae crimen pro labens, duplex ne, an unicum perpetrat sacrilegium 3' Resp. Duplex super hac qua

stione occurrit sententia: altera negans, altera adfirmans. Priorem defendunt Castropalaus Tom. III. tract. II. disp. III. punct. 3. num. IO. Trullenchus in Decal. Lib. VI. cap. r. dub. 7. Leander tract. V. de paenit. disp. v m. g. 2. Salmanticenses Mora-Ies tract. XXVI. cap. VI. punct. 2. num. 7. Sanchez de Matrim. Lib. VII. diis.xxv II. num. 28. Bonacina de Matrim. quos. IV. punct. v t. num. 28. Filllucius tract. xxx.

cap. VIII. num. I 23. Ac alii plures. Quoniam, licet Religiosus peccet fornicando contra duo vota castitatis, alterum adnexum professioni monasticae alterum adnexum ordinibus sacris; tamen haec duo vota respiciunt eumdem finem . Ergo qui eadem violat, non duo, sed unum peccatum committit : quemadmodum sane qui duo praecepta eiusdem rationis infringit , puta quadragesimae , dc vigiliae alicuius Sancti, non duo, sed unum peccatum committit, quia ambo Praecepta eumdem finem spectant. Votum igitur castitatis , editum in susceptione ordinum sacrorum, non addit novam obligationem castitatis; sed confirmat dumta Xat votum castitatis Deo nuncupatum in professione religiosa. Accedit quod votum s lemne castitatis, inquiunt Salmanticenses Ae. eit. est maioris excellentiae, & Obligationis prae ceteris aliis votis. Ergo votum adveniens in susceptione ordinis sacri nullam maiorem obligationem inducit. Haec ratio non firmat, sed potius convellit hane sententiam. Si enim maioris excellentiae est solemne castitatis votum prae voto castitatis annexo ordini sacro : ergo, ut minus, Religiosus peccans peccatum luxuriae, exprimere debebit in consessione se esse Religiosum I dc non sa

507쪽

.so LIR VIII IN DE CALOGUM.

tisfaciet, si se esse Diaconum, Sacerdotem &c. ut contendunt laudati salia

manticenses.

V. Oppositam sententiam defendunt Salmanticenses Scholastici Tom. MII. trassi

ubi datur duplex sacrilegium, ibi datur duplex peccatum. At in proposita quaestione datur duplex sacrilegium . Ergo duplex peccatum reperitur . Probatur mi nor. Religiosus dicitur persona sacra vi solemnis voti castitatis ; Sacerdos vero persona sacra denominatur ob constitutionem Ecclesiae, quae obligat servare castitatem illos qui sacris initiantur r idque imponit Ecclesia ex peculiari ratione, qua inhabiles reddit sacris initiatos ad matrimonium contrahendum. Quare Sacerdos praeciso solemni voto castitatis in prosessione monastica edito, vi specialis constitutionis Ecclesiae sacrilegium perpetrat, quoties peccatum luxuriae committit. VI. Neutra sententia, sicut mea praesert opinio, argumenta prodit adeo gravia, ut una alteri praeserri debeat. Illud mihi in pravi probabilius est, teneri Religiosum Sacerdotem pandere in consessione statum suum. Quoniam, ut ut resse se habeat, sint ne duo specie diversa sacrilegia , an unum solum , illud est manifestum, graviorem malitiam esse, dum Religiosus simul & Sacerdos in luxu riae crimen labitur, quam sit malitia simplicis Religiosi , non Sacerdotis, eiusdem criminis labe polluti. Quare, cum haec circumstantia sit valde aggravans , manifestari debet.

VII. Quaest. III. Gi . voto eastitatis figatus alium ad peerandum indueit . peccat ne eontra propriam votum castitatis e Resp. Negat SancheΣ Lib. V. Sum. cap. v I. num. II. Dicastillus de paenit. disp. v. num. 316. dc alii. Contraria sententia communis, ct vera est. Qui enim alium ad peccandum contra eastitatem inducit , dubio procul peccat eo in genere in quo alium ad peccandum hortatur . Ergo peccat peccato luxuria: : ergo violat proprium votum. Qui enim voto castitatis ligatus

est, nequit se polluere malitia luxuriae quin votum ipsum infringat. VIII. Quaest. IV. Committit ne sacrilegium Religiosus qui morose 'delectatur de aliquo luxuriae flagitiost Resp. Adfirmat communis & vera sententia ; quidquid in oppositum scribant recentiores quidam. Nam castitas non solum ab opere externo , verum etiam ab internis pravis cogitationibus abstinet . Votum autem castitatis non minus se extendit quam castitas ipsa. Ergo comprehendit ἰ non tantum opera externa, sed etiam interna vitanda.

IX. Quaest. V. cai voto castitatis ligatus alium tactibus poliuit, quin ipse 'uuo modo delectetur, com hittit ne saerilegium β Resp. Negant aliqui recentiores ; sed haec o pinio nimiuna laxa est, & scandali plena . Et primum quomodo alium polluere

quis Disitiroo by Cooste

508쪽

DIS S.IL DE MERETRIC IO Oe. 481

quis valet, quin ipse de tali pollutione delectetur e Praeterea qui alium polluit ,

revera peccat peccato luxuriae . Ergo Votum Violat. Omne enim luxuriae flagitium voto adversatur.

X. Quaest. VI. Rectigiosus qui post sumne castitatis votum, emittit motum aliud peculiare abstinendi a pollutione, committit ne duplex sacrilegium, fi se polruat e Res Sententia negans communis est. Quoniam secundum votum nil novi addit , nullamque maiorem obligatiovem inducit. Nam, quidquid promittitur in hoc secum do voto simplici, sortius &.validius promissum : fuit in solemni eastitatis voto et Ad summum erit circumstantia aggravans. NI. Quaest. VII. Coniuges, fi in Ecclesia coeant, eommittunt ne saerilegium e Resp. sermo hic est de sacrilegio adversus locum sacrum. Porro omnia peccata exterisna, ut pollutio, fornicatio, tactus graviter impudici in loco sacro , sunt sacrilegia. Quare, ut laxam , opinionem reiicimus illam quam docent vasqueκ r. a.dio. xcv III. num. 6. Navarrus, Toletus, AZorius, Coninch , dc alii, afferentes .eopuIam fornicariam in Ecclesia non eme sacrilegium , si occulte exerceatur . Diusmodi enim sacrilegium definitur, quod sit violatio loci saeri per actum earnalem. Sed, eum actus carnalis in coniugatis peccatum non sit , idcirco disputatur, sit ne copula coniugalis in Ecclesia peracta sacrilegium . Quidam absolute negant . Alii adfirmant, si publice; secus, si occulte habeatur. Tertia , quae eommunior est, sententia defendit, sacrilegium eme copulam hanc absque necessitate exercitam; secus, si premente necessitate fieret e ut quando coniuges tempore belli, aut obsidionis diu permanere in Ecclesia emerentur. Hanc secundam partem Evince re conantur hac ratione, quod praecepta Ecclesiae in necessitatis easu .non oblugent, ut reputatur iste : quoniam difficile est coniuges per multum temporis a stinere a copula maritali, Temporis longitudinem alii constituunt in decem , aliis in viginti, alii in triginta diebus. Et, quando coniuges, inquit P. Thomas Sanis Chea Lib. IX. de matrim. disp. xv. num. I a. praevideant per mensem se mansuros in Ecclesia, possunt sub initium statim copulari , de eontinuare toto illo tempore .

Huic sententiae adhaerent Salmanticenses tract. I x. cap. XV. punct. . uum. 68.

Boc Praeceptum reverentiae debitae loco sacro violandi . Coniuges in Ecclesia in- Clusi, ut absentes, se reputare debent. Et reapse absunt a loco civili , dc prosano; suntque in loco Deo consectato. Accedit quod, licet praecepto Ecclesiae pr hibeatur cap. unici de consecrat. Eeeles in v r. eap. de Eceles de confeci dis. I. sanguianis, dc seminis effuso in loco sacro; tamen hoc praeceptum est velati quaedam expressio, dc determinatio iuris divini. Iure enim divino domui Dei eultus , de reverentia debentur. Quid quod cum tempore belli, dc obsidionis Dei vindictam homines experiantur, placare divinae iustitiae furorem tunc coniugati eum ceteris Tom. IV. H h de-

509쪽

48, LIB. VIII. IN DE CALOGUM.

deberent potius poenitentia, ieiuniis, corporis animique amictionibus , quam copu-Iae coniugali indulgere e Tantum abest igitur ut ea conditio temporis ipsos exeusaret copulam habentes in loco sacro , quin calamitas temporum magis ipsorum coniugales copulas redargueret. Recentiores autem Probabilistae, qui talem copuialam in his circumsta nitis a sacrilegio & profanatione Purgant. concupiscentiae , non divino cultui favere videntur, ut ego quidem arbitror. Oscula vero , & am plexus inter coniugatos in mutuae benevolentiae testimonium tempore diuturnae

morae in Ecclesia, si modeste, di absque scandalis fierent, nec sacrilegii, nee me

cati damnarem.

XIII. Quis . VIII. Oscuta , tactus, amplexus, verba turpia , aspectus impudiei in Ecelesia contrabunt ne socrilegii malitiamt Resp. Negant Leander, Sanchez, Diana, ct alii non pauci : quia, inquiunt, praeceptum Ecclesiae prohibet dumtaxat san guinis, seminisque effusiones; secus tactus, amplexus, verba turpia Sc. Sed hareopinio laxa est. Hinc enim sequeretur, sacrilegii reum non futurum qui verenda mulieris in Ecclesia deoscularetur , qui propria pudenda ostenderet et quoniam praecepto Ecclesiae huiusmodi non vetantur. Dicendum est ergo, praefatas actiones flagitiosas in Ecclesia peractas sacrilegia esse . Quoniam tactus graviter impudici

praeter indecentiam exteriorem adserunt periculum pollutionis . Neque opus est ut peculiari praecepto Ecclesiae ista vetentur. Sunt enim natura sua contra reverentiam Ioco sacro debitam, Immo ideo prohibentur ab Ecclesia, quia reapse r Pugnant reverentiae erga Ecclesiam. XIV, Salmanti censes Ioc. cisi num. 23. cum pluribus aliis defendunt, actus iudipes, sed levioris malitiae, ut tactus leves manuum, Pedum, verba aliqualiter o scena, turpesque aspectus in Ecclesia exercitos non contrahere saerilegii malitiam. Quoniam, inquiunt, actus isti non inducunt pollutionis periculum . Verum ratio isthaec infirma est. Praeciso enim pollutionis periculo, praefatae actiones irreVerentiam adversus locum sacrum important. Dum, inquiunt, actus istos esse levioris malitiae, adfirmant simul esse peccata mortalia : ergo gravem asserunt Irreverenistiam. Utique maioris malitiae eit osculari mulieris pudenda quam illius vultum , cum eadem publice sornicari in Ecclesia quam occulte . Nihilo tamen minus omnes actiones sunt sacrilegae. At durum est, reponunt isti , sacrilegii damnare tactus impudicos manuum. Pedum, verba transeunter obscena, aspectus lascivos rquia sic infinita sacrilegia committerentur; & Consessarii tenerentur interrogare poenitentes, num haec peccata in loco sacro perpetraverint. En consuetum recentiorum Prinei pium, quo, ne peccata multiplicent, peccata negant esse peccata. Si haec essent sacrilegia, infinita essent sacrilegia : ergo non sunt sacrilegia dicenda Nae haec robusta argumentatio k Dicendum potius est, ideo infinita sacrilegia perpetrari , quia Christiani, laxioribus Calaitarum opinationibus edocti , religioni sibi non ducunt in

510쪽

DIS S.IL DE MERETRIC IO oee. 48s

sancta Dei domo talia perpetrare. Si enim Consessarii, & Theologi illos increparent, dc enormitatem sceleris, qua Deum in proprio veluti solio adoriuntur, atque sub illius oculis sagitia committunt, exaggerarent; prosecto atrocitate criminum perterrefacti plures abstinerent, aut saltem acrius conscientiae aculeis cruciarentur, dum reputarent domum Dei se profanasse . Internis desideriis convenieapud omnes sacrilegia committi et v. g. si quis desileret fornicari, se polluere, dc actiones graviter obscenas in Ecclesia exercere r quia tum Ecclesia indueret rati nem obiecti; atque adeo tribucret actioni malitiam sacrilegii ob irreverentiam sibi irrogatamia Desideria enim, dc cogitationes eiusdem sunt speciei . ae actiones externae, puta fornicatio, pollutio . cc. Porro, si eiusmodi in Ecclesia exerceantur , saerilegia suntia Ergo dc illorum desideria. Si vero quis in Ecclesia existens desideret scimicari extra Ecclesiam; contendunt tum non committi sacrilegium , eo quod Ecclesia se teneae ex parte subiecti. Verum, licet in hoc secundo casu non appareat sacriIegit malitia ita expresse ae in primo; tamen tutius est quod homines se se accusent de hac circumstantia . Nam fatentur communiter Theol gi , eogitationes se dc desideria ob ena in Ecclesia habita , tametsi sine intenti ne illa ibidem exequendi , induere qua mdam sacrilegii malitiam . Porro gradus istius malitiae sunt nobis oceulti : idcirco satiux erit circumstantiam hanc expli

care ,

XV Quaest-IM Quis fit proprie Deus sacer' Resp. IlIe qui est deputatus aut ita

MeIesiam eonsecratam, vel benedictam ad celebranda sacra mysteria, aut in fide lium sepiaturamia Spatium ergo illud quod parietibus, dc tecto Ecclesiae clauditur.& insuPer Iocus pro eo eterio deputatus nomine loci sacri venit. Consessionaria quoque, Iicet intra parietes aedificata, sunt partes Ecclesiae; de chorus, in quo onficia divina celehrantur . Loci subterranet, in qui x aut sepeliuntur fideles, aut Missae celebrantur, aut sacrae Reliquiae asservantur, Ecclesiae nomine veniunt. Sa- Cristiam a loco sacro excipiunt communiter . At non.video cur non debeat Pars Ecclesiae reputari; cum sit Ecclesiae contigua solo pariete intermessio, cum vasa sacra , dc sacras vestex contineat. Denique est parx ipsius Ecclesiae r & saepius in eadem altare reperitur, in quo Missa ceIebratur , &sepulcrae extant fidelium. Quo iacasu omnes fatentur nomine Ecclesiae venire; sicut de claustrae Regularium . quae pro sepulcris fidelium deputata sunt. XVI. Si turris, in qua sunt eampanae , sit omnino Δc ab Ecclesia, re a cem terio seiuncta . non est Ioeux sacer ; secus si in his locis sit aedificata . Pariter . siquid supra tectum Ecclesiae essex constructum, Iocus sacer nori esset οῦ nec speluncae inita pavimentum eiusdem e quia eiusmodi Iocis non constituunt locum unicum cum Ecclesia. Excipiunt a laeo saero Odeum is vulgo Tribunas, ubi organa pulsantur , musici cantus aguntur, dc sacra audiuntur - Uerum, cum haec sint intra

SEARCH

MENU NAVIGATION