Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus In decalogum

발행: 1749년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

531쪽

so LIB. VIII. IN DE CALOGUM.

XLVII. Pollutio daemonis arte contingens , cum videlicet daemon nequitia sua phantasmata dormientis commovet, concubitus depingit, humores alterat &c. per se innoxia est. Si quis vero frequenter has patiatur illusiones, & negligens sit in remediorum applicatione , nempe in divino implorando subsidio , in aeternorum suppliciorum meditatione , Angelique Custodis ope poscenda ; iuxta negligentiae mensuram erit pollutionis reus. Devoto, atque demisso animo repetenda frequen ter est oratio illa ab Ecclesia in hunc instituta finem, ut inquit Angelicus : Pro euI recedam omnia, D' noctium phantasmata : bostemque nostrum comprime, ne pol

luantur corpora .

XLVIII. Quaest. XIV. Pereat ne qui poltationem in omno inceptam, D' in vitialia perdurantem non abrumpit 8 Resp. De pollutione consummata in somno nulla est difficultas. Quando autem pollutio, seu fluxus seminis in somno incipit , &experrecto dormiente prosequitur, dubitandi locus occurrit , evadat ne peccatum, nisi talem pollutionem homo abrumpat, impediatque . Negat communis, vera sententia. Ratio est evidens. Tota malitia pollutionis est in illius illicita procuratione. Quando igitur caussa eam inducens omnino est innocens , innoxia quoque pollutio sit oportet. Fluxus spermatis suapte natura omni culpa caret , si principium illius innoxium fuerit, ut copula maritalis, aut alia physica caussa, ut commotio sensuum, & phantasmatum in somno. Nullo ergo modo peccat qui polluiationem in somno inceptam non interrumpit in vigilia , sed illius cursum naturalem permittit; dummodo omnis absit complacentia . Hanc doctrinam tradit Angelicus Doctor in IV. Sent. dist. I x. quaest. r. artim ad s. Dicendum, quod corpor Ira motus non pertinent ad meritum, vel demeritum, nisi secundum quod a voluntate , quo a principio, ea antur . Et ideo noctDrna pollatio magis iudieatur quantum ad rationem meriti, vel demeriti, secundum prineipium, quod est in dormiendo, quam secundum terminum, qui est in vigilando e quia ex quo in dormiendo excitatus es motus carnis, non subiacet voluntati vigilantis ulterius motus illa; nec reputatur

evigilasse, quousque perfectam usum liberi arbitrii recuperaviι . Potest tamen contingere quod in isto evigilatione pereatum Oriatur, si quidem porautio propter delectationem placeat : quod quidem erit veniale pereatum, fi fit ex surreptione rasis placentia; mortais autem , si fit cum deliberante eonsensu , D' praecipue cum appetitu futuri. Illa aurem plaeentia non facit praeteritam pollutionem peccatum, quia ipsius causa non est, sed ipsa in se pereatum es. Si autem placeat, ut naturae exoneratio, vel alis

viatio, peccatum non creditur.

XLIX. Ex hac D. Thomae doctrina colligitur, non peccare, ut diximus, eum qui a somno excitatus fluxum pollutionis in somno inchoatae non interrumpit; sed permittit illius cursum , detestans omnem delectationem carnalem . Accedit quod violenta illa cohibitio, quae naturae impetum interrumperet, corporis sanitati noxia

foret

532쪽

DIS 1 GL DE MERET IOCIO oec. 1 os

foret. Semen quippe illud Vi retentum illico corrumpitur , dc instar veneni noxium a medicis reputatur . mando vero commotio carnis , & genitalium in somno incipit , de emissio seminis in vigilia accidit , si vigilia fuerit semiplena, de

adsuerit delectatio earnalis , erit veniale Peccatum . inando enim non est plene expergefactus homo, non habet iudicium omnino deliberatum; & ideo non poteshIetaliter peccare. Si vero homo sit Omnino experrectus , dc persecte vigilans, atque tunc incipiat fluxus spermatis , vi commotionis carnis concitatae in somno; nee tum sub mortali teneri hominem vim inferre naturae, dc illius cursum ex naturali ac innocuo principio proficiscentem interrumpere , docent Salmanti censes

tract. xxv I. cap. V II. punct. a. num. O punct. 3. num. 74. dc pro hac sententia laudant Navarrum, Sa, Grassium, ΑΣorium, Cordubam , Trullenchum , Fagunde Erquoniam principium istius pollutionis innoxium est , & euiusque culpae vacuum :est quippe spirituum animalium alteratio, dc concupiscentiae carnalis ardor in somnis accensus. Haec omnia absque culpa contingunt. Ergo effectias istius commotionis, nempe effusie seminis, culpa carebit; si homo vigilans negative se habeat,

Deum attente oret, a voluntaria delectatione animum suum praeservet, actusque oppositos eliciat, atque in Deum mentem erigat. Improbare non audeo hanc sententiam, maxime quod doctrinae D. Thomae supra relatae conformis non obscure

appare t. Periculi tamen in praxi plena est . Nam, si effusio seminis ante vigiliam non fuerit incepta , impediri facile potest . Si autem semen e lumbis decisum fuerit, & cursum suum intra vasa interna iam inchoaverit, licet foras adhue non eruperit ; emissio seminis pro incepta Labenda est : dc sic videtur licita permissio continuationis. Quare, si emissio seminis inchoata non suisset, cohibendam

suaderem; si autem fuisset incepta, non damnarem permissionem continuationis. Quod obstare videtur interruptioni istius pollutionis est sanitatis detrimentum, quod semen decisum , dc vi retentum , sua corruptione inferre testantur medici. Sed medicorum iudicium experientia plurium qui absque sanitatis detrimento vim sibi secerunt, & pollutionem cohibuerunt, non tantae auctoritatis esse evincit, ut decretorium sit in caussa ista . Verum quia non omnes sunt eiusdem roboris, dc sortitudinis, idcirco regula generalis praescribi non potest . Sanitas corporis magni momenti res est . Quae huic obstare videntur , hominibus imponenda sub culpa gravi non sunt, nisi evidens ratio id suadeat. Quare summa cautione opus est in hac lubrica, dc viscosa materia. Conscientiae puritas, morumque integritas illorum qui talia patiuntur, regula erit interpretandi dubia in meliorem partem. L. Quaest. XV. Licitum ne es desiderare in vigilia ut is fomno polistio accidat absque culpa ob finem bonestum, nempe sanitatis , is concupiscentiae extinguendae s

Resp. Adfirmant plures recentiores . Salmanticenses tract. XX. cap. x m. punct. s. num. 32. ἐν tract. xxv I. cap. V D. punct. 3. dc penes eosdent Navarrus, Sa, Vos

533쪽

166 LIB. VIII IN DE CALOGUM.

quet , Sorus , Dreser , Lestas , Salaε , Tabicnu , Milialobos , Bonaema , Thomas Saneriet, caletanus, Filiivolus, Salmanticenser Scrito ici , Castropalaus, Amnisnos . Ratio, quam produnt, haec est. Pollutio in somno contingens, a cauta mere naiaturali, δε innocua proficiscitur I atque adeo non est intrinsecus mala . Ergo desi derari valet. Probatur antecedens. Pollutio sic contingens omni libertate destitu ta est. Ergo omni malitia caret. Quod autem malitiae expers est, desiderari iure potest. Ideo enim Qrnicatio, dc homicidium sunt intrinsecus mala, quia de liberate haec fiunt : si enim absque omni libertate quis hominem nolens , aut Ignorans Occideret, non peccaret . Cum ergo pollutio in lamnis reipsa absque deliberatione accidat , immunis est ab omni culpa, ut fatentur omnes . Ergo desiderari potest , tamquam res indifferens , maxime ob finem honestum sanitatis

conservandae.

LI. Addunt ei tali Auctores, & potissimum Salmanticenses Scholastici Tom. IV.

tract. x III. dub. 3. num. 39. licitum esse desiderium ineficax etiam pollutionis quae in vigilia contingat ex mera cauta naturali . Immo, quod plus est, contendunt licitum esse de eadem pollutione ut praesenti delectari, & in eamdem consentire, dummodo consensus sit inessicax , nihilque conserat in executionem. Animadvertunt tamen, quod quamvis haec doctrina speculative vera sit, practice nihilominus periculi plena est. Verum, non practice tantum, sed absolute haec doctrina laxa videtur . Distinctio haec practicae & speculativae delectationis in genere morum , quando circumstantia aliqua in praxi non occurrat, uti non occurrit in praesenti casu , sutilis est, & commentitia . Delectatio de pollutione praesenti reapse inseparabilis est ab influxu in executionem I atque adeo delectatio non est omnino inessicax, sed aliquo modo essica x. Et de hac loqui videntur Salmanticenses Scholastici , ut fatentur & ipsi Salmanticenses Morales tract. xx. cap. III. punct. num. q. Praelatam itaque doctrinam, tamquam falsam, & laxam, reiicimus. Nec vacat sigillatim expendere quae in talis sententiae confirmati nem promunt . Seipsis enim corruunt. Quoniam, ut communi sertur proVerbio, moralia moraliter tractanda sunt : atque adeo, si quae in praxi vix, ac ne vix quidem absque eulpa contingant, absolute illicita pronuntianda sunt; potissimum nisi gravissima urgeat necessitas aliter sentiendi . Nulla autem adest necessitas , vel adesse potest quae aliter sentire cogat . Ideo absolute & speculative, & practice reiicienda est ut noxia doctrina. LII. Convenit penes omnes , illicitam esse delectationem de pollutione nocturna etiam praeterita , quae ortum duxerit ex tactu proprio , vel alieno , aut ex turpi cogitatione, etiam in somno habita : quia tunc pollutio non fuit mera naturae eVacuatio, sed venereae caussis stuctus, atque adeo obiective mala. LIII. Paucis rem concludo . Gaudere de naturae levamine secuto ex pollutio

534쪽

DIS S. II. DE MERETRICIO O . so

ne naturali in somno habita nullum est peccatum . Gaudium enim est de effectu bono . Idque docere videtur D. Thomas Ioc. cit. Si autem placeat ut naturae exonerario , NI alleviatis , peccatum non creditur . Nota cautam Angelici Doctoris phrasm . Non dicit, si placeat Pollutio absolute; sed si placeat, ut, idest re- duplicative , tamquam exoneratio naturae , tum peccatum non creditur . Non ait , peccatum absolute non est ; sed non creditur . De desiderio suturae polluditionis nec verbum habet. LIV. S. Antoninus II. Part. tit. v I. cap. v. inquit: Anetere habere pollationem propter alleviationem naturs tantum fine peccato, ides fine hoe quod det operam, sed .ia naturali, non est peccatum. Haec S. Archipraesulis sententia communis est, ut vidimus, penes recentiores Theologos. LV. Adversae sententiae Theologi argumenta opponunt valde gravia . Et inprimis arguunt a paritate duarum propositionum quae damnatae ab Ecclesia sunt. Altera est I 3. inter proscriptas ab Innocentio XI. Si eum debita moderatione fa-eias , potes absque peccato mortali de vita alterius tristari, is de illius morte naturali gaudere , iliam inefficaci affectu petere, is desiderare; non quidem eκ dioliacentia personae, sed ob aliquod temporale emolumentum . Altera est i s. Licitum es no gaudere de parricidio parentis a se in ebrietate perpetrato propter ingentes divitias inde ex hereditate consecutas. Haec secunda non tantum ingerit difficultatis e quia sermo est de parricidio , quod absolute, dc natura sua malum est. Licet enim in ebrietate perpetratum non imputetur ad culpam; non propterea desinit esse malum, ut dicitur, materiale. At prior sententia ita connexa videtur cum opinione qua de agimus , ut nullum assignari discrimen posse videatur . Nam, si licitum non est desiderio inefficaci appetere mortem naturalem hominis ob emolumentum temporale ; quomodo licitum erit appetere pollutionem nat rati via contingentem, ob finitatem corporis Respondent Salmanticenses trassi xx. Pap. XI I i. punct. I. num. 33. ideo illicitum esse desiderium fornicationis , &homicidii : quia tam fornicatio, quam homicidium sunt intrinsecus obiecta mala , postulantque seri libere ab homine, eiusque voluntati subiici. Sed pollutio a natura proveniens non est actus hominis I sed pura naturae evacuatio , ut urina , sudor dic. Hanc responsionem tradit etiam P. Sporer tris. i. cap. VI. scct. q. s.

q. num. 34.

LVI. Verum responsio ista consistere non videtur. Nam Propositio I 3. damn ta de desiderio, non homicidii, sed mortis naturalis aperte loquitur. Mors naturalis non solum a natura permissa est , sed naturam ipsam consequitur . Haee mors, ex morbo seu infirmitate naturali Pruficiscens, non est actus moralis, sed effectus physicus. Non petit induci ab homine libero ; sed oritur a caussa physica, & naturali . Porro desiderium inefficax istius mortis naturalis, ob emolu

535쪽

168 LIB. L IN DE CALOGUM.

mentum temporale, illicitum est ex Ecclesiae testimonio . Ergo eadem ratione illicitum est desiderium ineficax pollutionis. Reponunt alii, mortem esse omnium malorum maximum in genere physico I ideoque cum caritate pugnare , quod illam alicui homo appetat propter quamcumque hereditatem temporalem , quae numquam bono vitae, seu malo mortis aequivalet . Pollutio vero naturalis, cum sit pura naturae evacuatio, nullum malum est, ne physicum quidem : immo est quid superfluum, quod, ut sibi noxium, natura reiicit . Idcirco licet illam ines ficaci desiderio appetere . Hoc responsum quale quale discrimen assignare vide tur; non tamen plene satisfacit . Quocirca utraque responsio impugnatur ab aliis Theologis. Emissio seminis extra copulam coniugalem iure naturae Velita est, ut ex sequenti damnata propositione patet : Mollities iure naturae probibita non es rvnde, fi Deus eam non interdixisset , saepe esset bona, ἐν aliquando obligatoria sub mortari . Pollutio ergo intrinsecus mala est, quemadmodum sornicatio, vel homicidium . Ergo, sicut illicitus est vel sornicationis, vel homicidii appetitus, etiam inessicax ; ita vitiosum est inessicax pollutionis desiderium . Addunt praefati Theologi , ideo pollutionem malam esse, quia semen a natura generationi destinatum, extra vas effundit . Hoc autem intrinsecus malum est, quia directe pervertit naturae ordinem. Quod huius ordinis perversio in somno eveniat, non tollit quin in se mala sit materialiter ; sed id dumtaxat ossicit , ne culpae formali homini dormienti imputetur propter desectum libertatis . Fluxus ergo spermatis generationi inservientis extra vas debitum, & copulam coniugalem , suapte natura malus est, sive in vigilia, sive in somno accidat. Hoc solum discrimen est quod, dum in somno contingit , culpae non imputatur ob libertatis desectum . Ceterum non ideo pollutio quae in vigilia accidit , mala est , quia voluntdtis consensus accedit ; sed contra , ideo consensus voluntatis in pollutionem malus , di vitiosus est, quia pollutio intrinsecus mala est, & naturae ordini adversa. Et hoc Verum habet in omnibus quae naturae iure vetita sunt : de quibus dicitur , Ca non es e mala, quia prohibita; sed ideo prohibita esse, quia mala . Similiter non ideo pollutio mala est, quia deliberate appetitur; sed contra, ideo deliber tus appetitus pollutionis malus est , quia pollutio est natura sua, ct intrinsece mala. Cur pollutio in somno accidens culpae non adscribitur uia deficit deliberata voluntas. Ergo, accedente voluntate deliberata, peccato imputatur. Ergo , dum quis illam deliberate appetit , licet inessicaciter, mortaliter peccat .

Hanc sententiam defendunt Sotus in IV. dist. XII. quaest. I. arti T. Ledesma I. Par. v. IV. quo. xxi. art. 7. dub. 6. Valentia 2. a. di put. I x. Bartholomaeus Medina I. a. qu est. IXXIV. art. 6. Lopea I. Part. Instruct. cap. lxx IV. ΑΣorius Tom. I. Lib. IV. cap. VI. quaest. I x. Petrus Tapia Tom. I. Lib. III. qudes. V D. art. I. uum. 3. ublaudat pro hac eadem sententia Hadrianum , Lorcam , Scotum , & Cordubam . λ Ea in-

536쪽

DIS S. II. DE MERETRIC IO oee. 1 ob

Eamdem defendit Petrus Ballarinus in eruditis suis enarrationibus ad S. Antonini

II. Part. tit. VI. cap. v.

LVII. Postquam haec scripseram, vidi opus theologicum P. Caroli Billuari, qui

Tom. V. dissert. v I. art. II. priorem adfirmantem Opinionem suis calamo de seniadit, eamque perspicue doceri a S. Thoma in auctoritate a nobis supra transtri pia contendit. Verum non ita luculenta sunt illa verba, ut interpretationem non

excipiant . Fateor tamen huic opinioni aliquo modo S. Thomam favere. Quare ego ipse Tom. I. differt. v. pag. 469. obiter, occasione respondendi alicui obiecti ni, Iieitum admisi gaudium de physico fluxu seminis a mera caussa naturali , quacumque vitiosa circumstantia sublata , proficiscente . Quae tamen ibi dicta sunt, iuxta ea quae mox subiiciam, intelligenda volo. LVIII. Post relata igitur utriusque partis rationum momenta , pauca ipse adiiciam, quae mihi probabiliora videntur . Emissio seminis in genere physico considerata non videtur secundum se mala . Nam si secundum se metaphysico in sensu mala esset, neque per copulam coniugalem licita fieri posset; quod est absurdum. Quare non video cur illa physica emissio seminis, quatenus est mera ex neratio naturae, omni vitiosa causa seiuncta , ut est emissio urinae, suikris , salia vae , dicenda sit peccatum materiale , de quo sane numquam gaudere licet . Quid γ Superfluit naturae semen I & via nulla patebit , per quam illud emittere

natura valeat , nisi per matrimonium Omnes ergo ad matrimonium adstringentur, ut haec peccata materialia declinent. Unde, quaeso, fluxus iste physicus diei peccatum materiale debet Nullo enim modo neque libere , neque necessario voluntatis effectus est, sed omnem Voluntatem praecedit . Ipsa physica corporis complexio, di temperamentum, semen illud absque ulla vitiosa commotione, ut supponimus nunc, reiicit, sicut reiicit urinam , sudorem , sputumque . Cur ergo peccatum materiale vocandum Illud dicitur peccatum materiale quod reipsa a Voluntate producitur, sed cum inadvertentia omnino invincibili, vi cuius eidem non adscribitur . Praefata physica seminis emissio a sola natura corporea proficiscitur . Nullo ergo modo peccatum materiale erit . Haec circa decisionem spei

malis in suo physico conceptu spectatam, & a quacumque vitiosa circumstantia

praecisam . .

LIX. Quod attinet ad proposit. i . Innocentii XI. dico eonsiderandam praecipue esse primam eiusdem propolitionis partem, quae est elui modi. Si cum debita moderatione facias , potes absque pereato mortali de vita alicuius tristari, bi de illius morte naturali gaudere , tuam inescaei assectu petere, is desiderare , non quidem &c. Quis primo aspectu non sentit istius propositionis horrorem. Tristari do vita proximi repugnat ipsi naturae inclinationi erga Vitam, & societatem servandam Propositio copulativa est , non disiunctiva . Coniuncti in itaque accipienda

sunt

537쪽

sio LI RVIII IN DE CALOGUM.

sunt, propositionis membra, nempe : tristari de vita alicuius , dc gaudere de illius morte, im illam in caci astectu petere, is' desiderare. Haee omnia simul coniuncta natura sua malitiam produnt .. Si a duobus membris separes simplex gaudium , illudque praecisum, a quocumque pravo occulto assecta consideres r gaudium , inquam , de morte naturali iuxta caussas naturales, & divinae providentiae ordinem iam secuta , non video cur gaudium istud absolute spectatum erimi nosum sit .. An mors naturalis obiectum de se malum este At gaudium de prae eedente tristitia de vita hominis, & comitante desiderio inessicaci mortis eiusdem vitae circumseptum, vitiosum esse quis iverit inficias Haec secundum metaphysi ei ratiocinii leges dicta sint .. Verum quia humanae actiones, non iurita metaphysicas praecisiones , sed reipsa, dc suis circumstantiis. affectae producuntur , idcirco neque coniunctim ,. neque separatim admitto licitum esse gaudium de morte alicuius : tum quod vita. hominis bonum est summopere praevalens hereditati obtinendae ζ. qui gaudet de hac vitae extinctione propter hereditatis consecutionem iaordinem naturae pervertit ,. dc minus, bonum bono longe maiori praesert: tum quod in tali gaudio alicuius pravi, nobisque occulti affectus periculum. includitur, dc qai huic periculo deliberate se exponit, peccat. Diximus saepe opinionum .moralium laxitatem inde frequenter proficisci, quod non pauci recentiores humana ossicia ad metaphysicas abstractiones revocant, & quod licitum in. metaphysica speculatione vident,. licitum in praxi adfirmant Quam opinandi methodum. in controversiis moralibus dirimendis perniciosam afferimus ia Multa sunt tum inimetaphysica consideratione , tum in executione criminosa.. Aliqua sunt in meta- physica praecisione adlaphora, quae in praxi ob aliquam circumstantiam ia vel μ' Presam, vel occultam, vitiosa fiunt .. LX. His constitutis, . quamvis decisio spermatis absolute de genere suo , prouca caussa mere naturali dimanat, dici valeat indifferens, dc non mala I tamen impraxi illam inessicaci appetitu desiderare ,. aut de ea. iam secuta gaudere ,, illici tum esse mihi probabilius videtur .. Et primum quisnam securus eme potest ne in hoc desiderio tametsi inessicacis sensim aliquis pravae, Ac occiatissimae voluptatis affectus subrepat Qui securum in tam lubrica, ct viscosa materia ab omni inordinata appetitione se iactaret,. quam emet prudens, ceteri videant ia Rursus quis asserere potest , nocturnam hanc pollutionem a sola, dc mera physica cauta oriri Plura occulta crimina perpetramus dc ita exactae sobrietatisi violatione, dc iα nimiae corporis nutritione, de in liniendis. demulcendisque carnis nostrae desideriis , .

di in negligenti sensuum nostrorum. custodia, dc in curiosa cogitationum. mentis. nostrae evagatione .. Quis te tutum effcere potest, ne eκ aliquae occultissima vitiosa cauta a te posita , pollutio, aut orta , aut oritura sit Nullo ergo modo tubi permitto vel gaudere de eventa tot occultissimis insidiis obnoxio , vel deside

538쪽

DIS S. II. DE MERETR ICIO Fe. 11 et

rare eumdem affectu , quamlumVis inemeaei .. Facessant similia gaudia , taliaque desideria a castitate christiana . Fatentur Vel ipsi adversae sententiae patroni, desi deria haee periculorum plena esse . Non est ergo cur licitum asseramus sive de sderium, sive gaudium de re quam periculorum Plenam ultro testantur omnes a Aliunde remedia sanitatis nostrae repetenda sunt quam ab hac lubrica naturae exoneratione . Mens nostra facillime acie cogitationis suae ab omni turpitudine praescindit similes delectationes ., unumque respectum ab altero seiungit; sed vo luntas camat, gaudet, laetatur de re ipsa, ct in ea obiecta quae concupiscentiam fovent , accenduntque, Vehementi impetu abripitur, in praecisionis intellectualiueonfinia transilitia LXL Ad auctoritatem S. Thomae denuo repono non esse adeo luculentam, ut legitimam interpretationem reiiciat - His paucis Verbia , quae facessere negotium possent , tota clauditur eius auctoritas. Si autem placeo ut naturae exoneratio, via algeviatio , pereatum non creditur .. Ait ringeticus et Si placeat pollutio , ut , idest sub hae ratione exonerandi naturam, non creditur esse Peccatum . Ratio autem

reduplieativa, ut Scholastici docenti, ea est quae primum obiecto dat speciem, rein quam actio primo tendit - Contra opponit P. Billuart. Si S. Thomas intelle

xisset , non de pollutione ipsa , sed de eius bono effectu, non dixisset quasi sub

formidine, Non ereditur peccatum. Certo enim certius est apud omnes, Bicitum esse gaudere de sanitate obtenta per pollationem 4 Te ergo fatente , cum sermidine loquitur S. Thomas 3 Ergo iuxta illius principia alibi explicata, in re adeo periculosa declinanda sormido est, dc adhaerendum doctrinae certae- Quod subdit P. Billuari, concedimus omnes absolute . Ceterum in Praxi vel ipsum gaudium de

sanitate consequente pollutionem , periculo non caret. Quoniam vaserrimus amor

voluptatis subtilissime, & quasi ex insidiis suco sanitatis occultatus animam, &voluntatem sallit - Idcirco cautissime more suo dicit Angelicus Peccatum non creditur . Quoniam etiam dum tibi de sanitate gaudere videris , non ideo certus es te non gaudere de pollutione inserente sanitatem ob intimam inter haee duo connexionem. Quamobrem, omnibus spectatis, hoc consilium meum esto . Dum haec contingunt, odio habenda, detestanda, Deus orandus, ne pollui nostra co Pora permittat . ProeuI recedant fomnia, ἐν noctium phantasmata : hostemque no-frum comprime, ne polluantur corpora . Vix gaudii actum homines robustissimi edere solent ob srmam Valetudinem; dc ob tenue naturae levamen talem eventum consequens gaudebunt, laetabuntur Nonne circumstantia temporis suspicandi occasionem ingerit voluptatem, non sanitatem , esse talis gaudii materiam e

Naturae ergo superflua labore, ieiuniis, aliisque remediis expelle, & pollutionis

venenum penitus detestare.

539쪽

sii. LIB. VIII IN DE CALOGUM.

CAPUT XIV.

Sodomiae notio , ei que enormitas

1 l se concubitum ad non debitum sexum , puta mascu5 ad mascudum, vel δε- minae ad feminam. Clausula ad non debiIum sexum distinguit sodomiae crimen ab aliis luxuriae speciebus . Fornicatio enim , adulterium , incestus , raptus , sacrilegium sunt concubitus viri cum semina . Sodomia ergo est, cum masculm accedit ad mastulum in vase praepostero, dc semina accedit ad seminam in vase sive praepostero, sive anteriori . Differt etiam per praelatam clausulam sodomia a bellialitate, quae est coitus eum alterius speciei supposito. II. Sodomia suam accipit denominationem a Sodomae civitatis incolis , qui potissimum hoc infami luto haerebant, ut colligitur ex cap. x IX. Genes ubi narratur , Angelos , ingrcssios domum Loth , quaesitos a civibus Sodomae fuisse ad hoc flagitium . Vocaveruntque Lotb, dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte e Educ illos huc, ut cognoscamus eos . Hac quoque pice inquinatae erant finitimae civitates Gomorrha, Adama, & universa sere terra Chanaam. III. Quam sit enormis & monstrosa sodomiae iniquitas, inde colligitur quod igne dc 1 ulphure etiam in hoc mundo Deus ultus est tantum scelus, ut habetur

Gen. xv III. Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum , is Gomorrhaeorum multiplicatus es , ἐν peccatum eorum aggravatum es nimis . Defendam , is videbo utrum elamorem qui venit ad me, opere compleverint. Supplicium quo infandum sagitium multavit Deus , describitur Gen. x I x. Igitur Dominus Νuit super Sodomam, is Gomorrbam sulphur, b ignem a Domino de caelo di is subvertit civitates bai, b Omnem circa regionem , universos habitatores urbium, im cuncta terrae virentia. In eiusmodi nefandos concubitores poenam mortis quoque constituit DeusLςvit. XX. uui dormierit cum masculo coitu femineo , uterque operatua es nefas τ

IV. Patres omnes vehementi zelo invehuntur in tantum crimen, eiusque gravitatem sumsnam exaggerant. Sed praecipue S. Ioannes Chrysoltomus hom. x Iri in epist. ad Rom. Nam si de scortatione Paulus diserens dixit, peccatum omne quodcumque commiserit homo, extra corp*s esse ; qui autem scortatur, eum in propriam si pus delinquere : quid de insania hac dixerimus , quae ipsa tanto es scortatione deterior , quantum ne exprimere quidem verbis licet j Neque enim hae solum dico, quod effectus femina sis, sed quod perdideris ipsum hoc , nimirum Pirum efIe : , quod neq*e in banc transieris naturam, neque quam haberes asservaveris ,

540쪽

DIs S. II DE MERETRIO I9 2 c. si,

sed communis utriusque effectus sis proditor , dignus quem tum viri , tum feminae lapidibus a se exigant, tamquam qui utrumqμe genus iniuria affeceris . Atque ut iistelligas quantum boc demum fit, fi quis μή te adiens promitteret fore ut te eis viro canem efficeret, nonne ab eo rσmquam exitiose declinares P Tu mero te ipse non ex viro eanem effecisti , sed animal bocce animante infamius . . . . Quid alliarem, quaeso, fi quis profiteatur pr/esiturum se ut viri pariant, i i a partu in lecto decumbant , nonne ira excandesceremus ' At qui sic furunt , deteriore conditiora Dat . Nbeque enim par idemque fuerit in musiebrem naturam migrare, is vir interim dum manes , feminam fieri, qui potius neque hoc , neque illud fuerit. Plu rima ibidem persequitur , & Lib. III. adversus vituperatores vitae monasteae eap. vir. contra hoc infame scelus. U. Quaest. I. v ne verum sodomis erimen , fi femina coeat eum altera femina st Resp. Adfirmat communis, dc vera sententia. Oniam tum datur coitus contra debitum sexum, in quo proprie scelus solomiae situm est. Sive ergo semina utatur alieno instrumento, sive secus, quando concumbit cum altera semina, etiam in vase anteriori, crimen sodomiticum Perpetrat. Gravius tamen peccat, dum utitur alieno instrumento : quia tunc praeter sexum indebitum est quoque indebiatum instrumentum.

VI. Quaest. II. Homo, cognoscens mulierem in vase praepostero , committit ne fori-miae erimen' Resp. Disputant in utramque partem Theologi . D. Thomas, cui maior Theologorum pars subscribit, docet non esse sodomiam, cuius natura posita est in concubitu inter personas eiusdein sexus. Quoties autem diversitas sexus servatur, licet non servetur debitum vas , ut in quaestione proposita contingit Icommittitur gravissimum crimen contra naturam, sed non sodomiticum . Deso mitas quippe peculiaris est, & sormaliter diversa, non servare debitum sexum ,& debitum instrumentum, ac non servare debitum vas, debito seκu servato. Sed in sodomia non servatur debitus sexus , nec instrumentum . inando autem vir concumbit cum semina, servat debitum sexum. Ergo vir concumbens cum semina, non committit sodomiam. At, quia non servat debitum vas, dum eam cingnoscit in vase praepostero; perpetrat vitium contra naturam. Ergo est diversa Peccati species. Argumenta quae contra Opponuntur, praetereo, quia res adeo est Plana, ut severius discutienda non videatur . Quamquam vero hoc vitium non Puniatur poena sodomitis debita, gravi tamen supplicio plecti meretur . Quod si contendas multandum esse poena sodomitarum, non valde repugnaverim . Nam licet, attenta metaphysica definitione , crimen sodomiticum dicendum non sit ;eosdem tamen effectus inducit , & reipsa parum a vero sodomitico flagitio distat quantum ad effectus et quamvis , ut dixi , natura eius metaphysice spectata , speciem diversam subeat. Quod cum valde monstrosium sit, & na-

SEARCH

MENU NAVIGATION