장음표시 사용
561쪽
tet distribuunt; & Publicani, qui plus exigunt quam quod a Principe constitutum est. Tertia furti species est plagium, in hoc situm, quod homo liber, aut alienus servus vendatur, in servitutem propriam adducatur , vel permutetur , aut
ematur. De hoe surto haec scribit S. Paulus Apostolus L ad Timoth. i. Sciens boe, quia lex iusto non es pota, sed iniustis, is non subditis , impiiι , impeccatoribus , Iceleratis , is contaminatis, parricidis, ἐν matricidis, bomicidis , fornicariir , masti Arum concubitoribus, P L AG IARIIS, mendacibus , is periuris, is fi quid aliud sanae doctrinae adversatur. Quarta furti species est abigeatus , in abductione pecorum, equorum, idque genus animalium positus, ut habetur Lib. XLVII. tit.xiv. di gest. de abigeis l. i. & 3. Abigei, qui pecora ex pascuis, vel ex armentis subtrabunt, is quodammodo depredantur, is abigendi studium, quasi artem, exercent , equos de
gregibus, vel boves de armentis abducentes. Ceterum, si quis bovem aberrantem, MI
equos in solitudine resectos abduxerit, non est abigeas, sed fur potius . Magis autem abigeus habetur qui a stabulo quam qui a grege seu pascuis ; & magis qui a grege quam qui a silva pecus abigit . Iuristae distinguunt etiam furtum manifestum,
in quo fur, antequam rem sublatam eo deserat quo destinaverat, deprehenditur;& non manifestum , in quo fur non deprehenditur . Item diurnum , nempe die commissum, & nocturnum in tenebris patratum . Tandem quasi atum , quod in iure habet speciale nomen, & poenarum severitate punitur ; & ηον qualificatum , quod nec speciale nomen, nec peculiares poenas sancitas habet. Furtum qualifica tum in iure est peculatus . Poenae latae a sacris ea nonibus , ut excommu uicatio&c. contra sures, assiciunt tantum furta theologice spectata. Poenae vero constitutae a iure civili spectant tantum surta iuxta leges civiles distincta . Illa enim surta quae penes Iurisconsultos, & leges civiles specie differunt, ac variis poenis plectuntur, apud Theologos eiuslem sunt speciei VI. Theologi autem duas solummodo peculiares species furti distinguunt. Altera est sacrilegium, quando nimirum aufertur vel sacrum de sacro, vel non sacrum de sacro, vel sacrum d p non sacro. Quare non sunt audiendi recentiores aliqui , contendentes, sacrilegium non esse furtum crumenae in Ecclesia perpetratum ;cum sit non sacrum de sacro. Nam in cap. Quisquis invenus xv M. quaest. IV. Pem spicue declaratum fuit, sacrilegium esse surripere rem non sacram de loco sacro. Altera furti species est rapina, quae varias significationes admittit . Aliquando enim sumitur pro quacumque illicita alienae rei usurpatione, vel retentione . Ipsi Episcopi, & ceteri Pastores sacri rapaces a Patribus vocantur, si patrimonia Ecclesiarum, proprio victu adempto, distribuere omittant. Rapina de qua in praesens sermo instituitur, est ablatio violentia rei alienae . Ratio qua rapina a surto distingi itur , haec assignatur a D. Thoma a. a. quaest. lxv I. arti . Furtum , is rapina ex boebabent rationem secenti, quod acceptis est lavoluntaria ex parte eius cui aliquid sub
562쪽
trabitur. Involuntarium autem dupliciter dicitur; scilicet per ignorantiam, ἐν violentiam , ut babetur in III. Eib. Est ideo aliam rationem peecati babet rapina , is, aliam furtum. Ergo propter boc disserunt Decie . In aliis peccatis diversitas voluntarii non constituit diversitatem speciei. Hoc solum accidit, inquit S. Thomas, in peceatis e tra iustitiam. Neoterici quidam reiiciunt hanc D. Thomae doctrinam . Fatentur, furtum specie a rapina differre, non ob voluntarii diversitatem ; sed obhoe quod furtum sit circa res, & rapina circa personas , quas peculiari iniuria rapaces assiciunt. Nemo negat, rapinam iniuriam irrogare personae, cui vi res subtrahitur : qua ratione gravior est etiam simplici furto. At hoc est quod rapianam consequitur, seu effectus illius. Rapina enim non personam recta spectat , sed bona surripienda. Haec sunt illius immediatum obiectum. Quoniam vero impotenti cupiditate raptor abripitur in bona aliena , hinc eadem surripit cum gravi domini contumelia, & iniuria. Sed quid in metaphysica disceptatione tempustero, cum de ipsa re conveniat penes omnes 3 Lubet potius doctrinam transcribere quae praxim spectat, & summopere est memoriae commendanda. VII. Catechismus Concilii Tridentini III Part. eap. v m. de sept. praecep. num. s. is seq. varia surtorum genera describit his verbis . Sunt igitur fures etiam qui
furto sublatas res emunt, via allatio modo inventas , occuparas , aut ademptas retianent . . . Eodem se alligant scelere qui an emendis, vendendisque rebus fravdes adbiabent, θ' vanitatem orationis. Horum fraudes vindicabit Dominus. Graviores, ἐν iniquiores in hoc furtorum genere sunt ii qui faliaees, is eorruptas merces vendunt pro veris, O integris , quive pondere, mensura, numera, is regula decipiunt emptores . . . . Furtum etiam apertum est operariorum , is artificam , qui totam is integram
mercedem ab eis exigunt quibus tu iustam, ae debitam operam non dederunt . Nec vero distinguuntur a furibus fermi domisorum, rerumque custodes infidi ; quin etiam eo sunt detestabiliores quam reliqui fures, qui elavibus excluduntur, quod furanti se vo nihil domi obsignatum, aut occlusum esse potest. Furtum praeterea facere videntur qui fictis, simulatisque verbis, quive fallaei me
dicitate pecuniam extorquent e quorum eo gravius es peccatum, quod furtum mendacio cumulant. Illi quoque in furum n umero reponendi sunt qui, cum ad stridatum σβι- quod, publicumve ossicium conducti sint, naiaam, Sel parvam operam navanteΓ , munus π figunt, mercede tantum, ac pretio fruantur. Reliquam furtorum multitudinem a solarιi avaritia, quae omnes meaniae vias novit, excogitatam persequi longum est , orat disimus, disiciuimum . . . . Rapinae igitur patent latius e nam qui debitam operariis mercedem non perfodiunt, sum rapaces . Quos S. Iacobus ad paenitentiam latitar bis verbis : Agite nunc diviis res Bre In hoe erimine rapaeitatis includuntur qui, quae Eees fiae Praesidibus , ἐν Metiratibus debentur, vectigalia, tributa, decimas, ἐν reliqua talus generis, non
563쪽
dissoletunt, veI intervertunt, is ad se transferunt. Huc etiam referuntur feneratores in rapinis acerrimi, is acerbissimi; qui miseram plebem compilant, ae trueidant Uu
Item rapinas faciunt nummarii iudices, qui venalia baben iudicia; i, pretio, muneribusque deΓniti, optimas tenuiorum , is egentium causas evertunt . Fraudatores ereditorum, is inficiatores, quique , sumpto temporis spatio ad solvendum , sua , NI Hiena fide merces emunt, neque fidem liberant, damnabuntur eodem rapinarum crimi ne. Quorum etiam delictum gravius est , quod mercatores , tuorum destitutionis , is fraudationis oceamne, magno detrimento civitatis earius vendunt omnia. VIII. Ex quibus omnibus patet , mundum furtis , & rapinis scatere . Rariora sunt furta nocturna, & quae penes vulgus furti scelus audiunt , quaeque perpetrant illi qui inopia premuntur ; obvia vero , & frequentissima sunt furta quae exercent divites, nobilesque illi qui praetextu sustinendi status decorem debita ingentia contrahunt, quamvis sciant se non esse solvendo; & , ut fastum, luxum , pompas vanas, & oblectamenta foveant, creditoribus debita subtrahunt. Quae, dc alia plura summopere advertere Consessarii debent , ut similes ad se accedentes , antequam absolvant, ad salvenda debita prius remittant . Vade prius reconciliari fraιri tuo.
De quantitate materiae necessarii e ad furtum
I. T r IX est in universa christiana Theologia controversia aut re Iutionis diesia V cilioris, aut maioris utilitatis hae quam modo suscipimiis . Distinctionem letalis, & venialis culpae Catholici admittunt omnes in furto; at non omnes utriusque culpae diserimen facile agnoseunt . S. Augustinus dissicillimam esse istiusdssimctionis notitiam fatetur Lib. XXI. de Civ. Dei cap. xxvii. Sod quis iste sit modus, is quae sint ista peccata, quae ita impediunt perventionem ad regnum Dei , ut tamen sanctorum amicorum meritis impetrent indulgentiam, discillimum est ioenire , pericuis smum definire. Ego eo te visae ad hoc tempus, cum inde satagerem, ad eorum indaginem pervenire non potui. Et fortassis propterga latent, ne fluvium proficie di ad omnia peccata cavenda pigrescat. Quoniam , si scirentur quae , is qualia Drdelicta, pro quibus etiam permanenιibus . nec profecta vitae melioris absumptis iste cessio fit inquirenda, ἐν speranda iustorem, eis secura se obvolveret humana segnities .
.ec evolvi talibus implieamentis iarius viirtutis expeditione curare sed tantummoda quaerereς alio um meritis liberari, quos amicos sibi de mammona iniquitatis eleemos=
564쪽
narum largitione ferisset. Hunc Nero, dom πωialis iniquitatis, etiam si perseveret , ignoratur modus, professo ir studium tu meliora proficiendi orationi instando vigilaritias , adhibetur, ἐν faciendi de mammono iniquitatis sanctos amicos cura non sperni
II. Casu istae recentiores nil samiliarius habent quam decernere summa facilitateae fiducia hoe veniale, illud esse mortale crimen. Fatemur utique, aliqua mani seste & certo estis venialia, ut Verba otiosa, curiosi aspectus, furta unius oboli ,
ct cetera id genus, de quibus nulla est apud eruditos disputatio . De illis ergo culpis nobis sermo est quas in disputationem Theologi revocant, dissidentque inter
se, sint ne mortales, aut veniales. Istis certos fines statuere, & quo in genere collocari debeant, dissicillimum , ac periculosissimum esse Augustinus docet : cui laecinit D. Thomas quod lib. v II. Omnis quaestio in qua de pcccato mortali QItur, periculose determinatur, nis veritas expressa babeatur . Prudentes itaque animarum rectores Augustinum, Thomam, ceterosque Samaos imitentur, qui, licet sapientissimi, tamen fateri non erubuerunt se frequenter ignorare limites culpae venialis , & mortalis, docueruntque abstinendum a tali iudicio, quando obscura veritas est. Quid ergo agendum In bivio ne fideles ancipites relinquendi Minime gentium Sed instruendi, ut omni studio abstinere curent ab iis omnibus quae certo malaesis cognoscunt, quamquam evidenter malitiae limites ignorent . Innumerae sunt corporis aegritudines, quarum vim ad mortem inserendam ignorant medici . Illis autem potissimum sollicite remedia adhibent quarum dubium habent exitum . Voluit Deus, inquit S. Augustinus in laudato textu , plurima nobis abscondita esse, ut securitatis vanae, & segnitiei periculum auferret, atque errandi tu unico gravissimo negotio timorem nobis incuteret, & proficiendi, consequendique brais vium diligens ac servens studium excitaret . Videant ergo quot periculis se se obiiciant qui facillime sententiam serunt circa eleemosynarum distributionem a theatrorum, comoediarumque frequentiam, exhibenda inimicis dilectionis evangelicae signa, circa furta, iniustias, debita solvenda, & sexcenta alia, hoc veniale , illud mortale esse pronuntiantes. Verum plus iusto sorte praefatus sum; cum hoc de argumento uberior oratio sutura sit in tractatu de peccatis. Ad rem ergo a
III. Novem circiter sunt Theologorum sententiae super quantitate necessaria assertum letale. Martinus Navarrus ait , septem vel octo asses satis esse ad furtum mortale . As duos solidos Venetos valet . Corduba ad peccatum mortale requirit unum tulium . Bartholomaeus Medina duos , Valentia tres . Quinta opinio est Alphonsi de Vega, qui requirit ad furtum mortale quatuor, aut quinque regalesis Ludovicus Molina eam materiam reputat gravem quae satis sit ad alendum per diem unum operarium is Septima opinio diiunii tres ivlios esse materiam gravem furti
565쪽
furti respectu etiam hominis ditissimi . Octava distinguit quatuor personarum genera . Unum est eorum qui splendide vivunt, ut magnates opulenti. Seeundum eorum qui reditibus suis vitam transigunt, ut honesti eives medioeriter divites. In tertio sunt artifices. In quarto qui mendicato vivunt. Respectu primi generis nummus aureus est materia gravis, respectu secundi generis quatuor regales, respectu tertii duo,& respectit quarti unus regalis, seu unus tutius, aut viginti soli di Veneti. Nona opinio, quae nec Dianae plaeet , est Rodriquea, qui eam vocat materiam gravem quae excedit duos aureos respectu valde divitum . Hanc senten tiam plures tribuunt etiam Dominico Soto ς sdd salso , quia Sotus Lib. V. de iust. quo. III. art. 3. solum dicit, aliquam materiam esse tam evidenter gravem , ut nullus sit disputationi locus ; ut duo, aut tres aurei ducati , etiamsi surripiantur Caesari. Ceterum quaenam reapse sit gravis materiae quantitas, infra quam furtum sit veniale, ibi Solus non declarat. P. Antoninus Diana rim. VIII. coorae tract. I. resol. 3. recenset omnes praefatas opiniones, nullamque ut falsam refellit; sed de more electionem lectori remittit. Idem praestat P. Thomas Tamburinus Lib. VIII.
in Decat tract. II. cap. II. num. 4. Porro ut in tanta opinionum varietate aliquid certi constituatur, quaedam regulae assignandae sunt.
IV. Regula prima. Designari potest certa pecuniae summa, quae ad nullum dominum, sive divitem, sive pauperem, relata , mortifera culpa furem constringat. P. Paulus Comitolus, multis mihi titulis suspiciendus Lib. IV. quaes. xXm. num.*redarguit P. Dominicum Soto , quod praefatam doctrinam propugnet Lib. V. de iam
quaest. III. arι. 3. Quoniam , inquit Comitolus, furtum secundae tabulae praecepto prohibetur. Istius autem tabulae mandata ad proximi caritatem reseruntur . Ergo furtum quod proximum graviter non laedit, mortiferum non est. Nisi dicere velimus, earitatem non Deo, di proximo tantum deberi, verum etiam pecuniis, rebusque vitae , & ratiosis expertibus : quod nec cogitare convenit . Ad argumentum P. Soto , inquientis : Ergo furari a Caesare centum aureos numquam erit mortale crimen: respondet Comitolus num. s. saepe numero potentissimos Reges, atque Principes non minus quam aliquem privatum civem , uno egere aures.
Nam, licet sint opulentissimi, nihilominus arces, oppidae, & urbes, quas partim aedificant, partim resciunt , partim muniunt , milites, quos conducunt ad custodiam, exercitus, quos alunt ad praelia, innumerabilium hominum calamitosorum , quibus opitulari debent, turba, familiae tum profanae, tum sacrae, quibus subsidia suppeditant , quam plurimae , ministri , quibus est merces persolvenda, permulti, amici, quorum obsequia remunerantur, non pauci, in caussa sunt cur Regiis bus , reliquisque magnis Principibus desint potius opes quam supersint . Idque confirmat Salomon in Ecclesiastae cap. v. Ubi multae suxi opes, musti is qui come
566쪽
V. Vera sunt haec omnia . Quid inde Ideone uno egent aureo opulentillimi,& ditissimi Reges, ut Comitolus contendit, non secus ac quisque privatus Re.caut Imperator, qui uno eget aureo, non Valet aureum . Verum, ut palam fiat,
quam sit doctrina P. Soto firma, hypothesim constituamus, scilicet Regem ditis
senum, ut fuit Salomon , nec uim egere , nec decem , nec centum aureis; nullumque ex eorum ablatione incommodum Percepturum. Hae positione iacta, quihule Regi surriperet duos , vel decem , Vel viginti aureos , indemnis ne esset a furto gravit Si consisteret doctrina P. Comitoli , hic sane mortifero furto non seeonstringeret. Hoc tamen quam sit salsum, nemo non videt. VI. Doctrinam P. Comitoli defendunt plures tum recentiores, tum antiquiores, quos inter P. Dominicus Bannm a. a. γ.est lxv I. art. 6. ubi asserit, nullam male riam esse gravem in furto, nisi quae grave nocumentum infert proximo in bonis temporalibus. Εκ qua doctrina hoc deducit consectarium : Si aliquis privatur Retis, cui committitur dispensatio multorum milliarium ducatorum , arripiat sibi centum, veI ducentos, non es peccatum mortale. Ratio est, quia Rex non es rationabiliter invitus in ordine ad talem mimstrum. Laxissimam hane opinionem non idcirco retuli, ut ipsam argumentis, & digna confutatione convellerem seipsa quippe corruit sed ut intelligant omnes, me a partium studio penitus abhorrere ; &non minus in domesticis, quam in extraneis illa refellere quae tenuitati meae aut salsa, aut Iaxa videntur. Et quia laxitatis plenam reputo hanc P. Bannex, Theologi alioquin gravissimi, doctrinam; propterea dissimulandam illam non duxi, sed indicandam censui , ut ab eadem sibi lectores caveant : tametsi opera P. Ban-neκ vi κ in vulgi manus , ut illa Dianae , Tamburini , Castropalai, aliorumqua
VII. Ut itaque primam regulam explicem , constituenda est bonorum summa quae absolute, & respectu omnium , quacumque praecisione facta , It gravis, dc
quae absolute, ac ad omnes personas relata sit parva. Terminus magnitudinis respectu omnium, etiam Regum, & Principum, erit v. g. unus aureus. Quoniam nummus aureus iuxta prudentum sententiam bonum est gravi pretio aestimabile. Furtum autem non personam , sed bona externa respicit. Ergo, quoties bona inprudentum existimatione gravis valoris auferuntur, toties perpetratur furtum grave. Materia parva respectu omnium erit unus & alter solidus. Haec namque pecuniae quantitas absolute bonum leve est, atque adeo furtum leve constituit . Et
scuti in primo casu, quod Rex ditissimus non sentiat incommodum ex ablatione unius aurei, non tollit quin surtum sit peccatum mortale I ita in seeundo casu, quod aliquis pauper sentiat grave damnum ex ablatione unius vel alterius solidi, non essicit quod unus dc alter solidus non sit bonum parvum in prudentum aestimatione. Quare, si peccatum grave tum accidat ob grave nocumentum illatum,
567쪽
non erit grave in genere surti proprie dicti I sed gravis culpa erit ob damnum ilia latum. Aliqui illud vocant furtum damnificativum. VIII. Dices . Materia gravis , etiam respectu Regis ditissimi , est iuxta plures unus dueatus; imino iuxta aliquos sunt duo tulit. Ergo don potest designari materia certa absolute gravis respectu Omnium, ita ut nec minor lassiciat , nee ma
tor requiratur. Resp. Verum habet , si sermo si de desgnatione arithmetica &individua; secus, si iuxta prudentum existimationem res expendatur. Neque enim diximus, unum aureum ita gravem esse furti materiam , ut minor iuxta plures non lassiciat; sed quod maior non requiratur. Sensus ergo est , respectu etiam di tissimi Regis aureum ita esse materiam gravem , ut plus non requiratur, iuxta prudentum aestimationem . Minorem vero lassicere plures docent , nee ipse repugno. Nam medius aureus satis est ad alendum per diem quemcumque Principem . Ablatio vero alimenti, quod per diem lassicit personae, cui res aufertur, videtur
eme materia gravis, furtum reddens mortiferum.
IX. Regula fecunda. Communiter surtum grave, aut leve dicitur relate ad personas. Haec porro regula priori minime advertatur. In illa quippe generatim statutum fuit , summam aliquam esse quae mortiferum surtum essicit ; & aliquam item quae per se veniale constituit , nullo spectato personarum statu . In hac secunda regula declaratur, alia esse surta respectiva, quae pro qualitate eorum quibus bona surripiuntur, gravia , aut levia censentur. Tres personarum status distingui communiter solent, ditissimi , divites , pauperes . P. Thomas Tamburinus Lib. VIII. tradi. II. eap. II. num. 3. inquit : Fateor, a ditissimo Principe , nisi duos , aut tres aureos fuνeris, fortasse te non peccaturum mortasiter. Quantitas hare dubio procul gravis est. At ea etiam minor, puta unus aureus, satis est ad effciendum furtum grave, ut communis fert sententia, ob rationem adductam e quia sive haec ablatio grave inferat Principi nocumentum, sive secus, privat Prineipem iure quo Potitur in rem gravi pretio aestimabilem . Idque verum iudicant etiam Theologi illi qui materiam furti quamlibet respectivam esse contendunt. Falsam censeo sententiam peculiarem Francisci Sylvit in a. a. quaest. tav I. docentis, te peccare mortaliter, si a Rege austras duos tulios. Hae e quippe pecunia respectu Regum, Principumque iuxta communem existimationem levis est. Si, quod ipse sentio in hac involuta cauta, proserre mihi licet, existimarem decem tuli os esse absolute respectu etiam Principis ditissimi materiam gravem : quia & haec quantitas prudentum iudicio gravis videtur ; ordinemque iustitiae pervertit illius surreptio . Fateor, grave damnum ex 'tali furto divitem Regem non experiri : quod damnum forsitan non sentiret , etiamsi decem , aut viginti aurei auferrentur. At propterea ne furtum decem aureorum non erit Ietate 3 Si divitibus priuatis tres ivlios , seu tres libellas Venetas, surriperes, crederem te peccare mortaliter . Si a personis inferioribus,
568쪽
puta a mercatoribis , ab artificibus neque Pauperibus , neque divitibus, sed sua industria commode vitam transigentibus, duos auseras tulios, sorte gravem culpam
X. Regulis tertia. Vera aliquo in sensu doctrina illa est qua statuitur, materiam eamdem quae respectu divitis levis est, respectu pauperum, artificum, mercenariorum gravem fieri posse. Quot sunt artifices, & operarii, qui per totum diem laborantes nec tutium lucrantur in laboris pretium Quare vix ambigendum videtur, graviter Peccaturum eum qui hanc pecuniae quantitatem eiusmodi personis surriperet . Distinguunt hic Theologi materiam quam 'vocant damnificativam, a furtiva. Materia quae rei furti ae levis est , rei damnificativ e gravis esse potest ;ut acus, subula , & id genus instrumenta sunt absolute, dc etiam relata a personas quaslibet, surti materia levis. Dictum enim est, dari materiam natura sua, ct absolute levem respectu omnium personarum, quemadmodum Ac gravem. At, si a sartore acum , a sutore subulain accipias , sine quibus instrumentis nequeunt illi ea die laborare , ut victum sibi comparent ; materia haec , ut graviter damnificativa , gravis reputatur . Si tamen lata in furtum excommunicatio esset , eiusmodi lares eidem non fierent obnoxii : quia furtum mortiferum revera non perpetrassent ἔ quamvis hetale peccatum admisissent ob grave damnum pauperibus irrogatum . Excommunicath autem in fures . non in damnificatores , lata supponeretur . Hoc idem accidit ratione voluntarii ad sumtum requisiti. Ut furtum grave sit , praeter materiam gravem , exigit rationabilem domini repugnantiam , eo quod debet esse invito domino . Non raro dominus est graviter invitus ob ablationem rei levis , euius vehementi tenetur affectu; & graviter ob eiusdem privationem tristatur. Tum furtum leve reapse seret ob materiae parvitatem; at gravis posset esse culpa , si quis rem tenuem surriperet conscius tristitiae, & molestiae, quam domino afferret. Ob oppositam rationem furtum unius aurei, licet grave sit, materiae quantitate spectata, Ieve sub hoc se cundo respectu fieri potest , eo quod dominus non si valde invitus; aut, si invitus est quantum ad modum, invitus non sit quantum ad substantiam ; ut contingere interdum in filio potest, qui patri surripiat unum aureum . Mortiferum qu que fieri valet surtum ratione scandali; licet materia sublata levis sit et ut, si praeis videas dominum blasphematurum, aut innocentem grave damnum incursurum Obrem levem quam surripis. t XI. Regula quarta . Hinc colligas velim , quanto studio cavendum a furto sit varia Theologorum placita vigilem, non segnem te reddere debent. Nec qui I xa, nec qui severa docent, tibi securitatem spondent. Si ergo aeternae salutis studio si ero tangeris, innocuas a qualibet re manus debes servare. Dum ad arctos cancellos duorum aut trium tutiorum gravem furti materiam restringere audis,
569쪽
diabolo suadente, clamas: Numquid suavissima Christi lex ob Φaucos denarios in aeternum proiiciet animas, quas tanto sibi comparavit pretio Hoe pacto ratiocinabatur Eva, antequam surtum committeret. Numquid ob unius pomi surrepti nem mortem infliget Deus Nequaquam moriemini, reponebat serpens. Hae d cepti illusione surtum perpetrarunt infelices parentes , dc mortis supplicio multatisuerunt. Furtum enim hoc fuisse S. Leo Papa cum pluribus aliis adfirmat epiflxxxvi. ad Nicetam Aquileiensem Episcopum . Fartum reperitur in peccato Adaiami, quia prohibitus usurpatus est cibus : , avaritia , quia plus quam sufficere iVidebuit, appetivit. Plantam' illam sibi Deus reservaverat, vetuit ne eκ eadem seu ctum quempiam acciperent parentes nostri . Adam, & Eva, domini universorum
conminui, minime contenti suerunt, ex aliena planta pomum surripere ausi sunt. Quot sunt qui suarum vinearum, praediorumqtre fructibus minime satures , alienas invadunt vineas , praediorumque depraedantur fructus Deinde cum serpente clamant : Numquid ob uvae racemum, ob paucos fructus aeternum Deus animas damnabit 3 Mitte has diaboli illusiones , de ad Dei mandatum, Non furaberis, animum intende. Gravem malitiam surti meditare. Paulum sanctum ausculta dicentem , lares non. esse regnum Dei possessuros . Audi Oseam clamantem eap. IV. Audite verbum Domini filii Israe , quia iudicium Domino eum habitatoribus terrae.
Non es enim veritas, is non es misericordia, is non est scientia Dei in terra. M sedictum , is mendarium, is homicidium, is furtum, is adulterium inundaverunt, is sanguis sanguinem tetigit. Propter bor lugebit terra, is infirmabitur omnis qui ba-hitat in ea. Imitare Tobiam cap. ri. Anna uxor eius ibat ad opus textrinum quo
ridie , em de labore manuum suarum victam quem consequi poterat, deferebat. Unde factum est ut bardum eaprarum aeripiens detulisset domi. Cuius eum vocem balantis vir eius audisset , dixit r mdete ne forte furtivus fit r νeddite eum dominis suis: Ria non ficet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere. Tandem principium illud a natura insitum tibi saepius mente revolve. Quia tibi non vis fieri, asteri ηe feceris. In suavem reputas legem Christi , quod adeo severe paucorum denariorum furtum prohibeat Quid, si dominus ad exercitium fidelitatis, obedientiae, dc humilitatis tuae talem rogasset legem 3 Nonne iustissima soret uid vero quod ad
comm nnem omnium utilitatem , ad mutnam servandam pacem, tranquillitatem,
iustitiam, de seeuritatem, furta Deus vetavit Fae Deum furta praecepisse. Quid heinc Redundaret mundus latroelniis , sanguine, homicidis, grassatoribus, & mnia essent perturbata, atque confusa. Cum itaque certum sit , surtum peccatum esse , dc quidem grave I saepius vero incerta sit, de indefinita et isdem materia gravis vel levis r hei ne inferre debes, omni eura abstinendum a furto esse . Noli desipere. Theologorum quorumdam laxis opinationibus furta tua , si gravia apud Deum sint, levia sane non fiunt. Inexcusabilis enim es, quod omnes graviores
570쪽
Theologi te admoneant , securam praestribi non posse regulam , qua surtum leve semper secernatur a furto gravi . Unica ergo secura via est abstinere prorsus ab omni furto. Quod fi, infirmitate humanae naturae cogente, furtum interdum perpetratum sit, tum ut eiusdem gravitatem deprehendere securius valeqs, expende ex parte furis, quo animo rem surripuerit. Nam ratione Pravi animi , rem gra vem rapiendi, ut grave damnum inseratur proximo , surtum rei levis grave me ea tum esse potest . Perpende , quo sne , qua necessitate furatus homo sit: sepe enim neeessitas, ct inopia, si non excusant, diminuunt tamen criminia malitiam.
Eius eui surrepta res fuerit , considera statum , ct conditionem , egestatem , vel opulentiam. Haec sorte paullo susius disputata; sed non praeter scopum, nec inuatiliter. Possimi enim Confessarii hinc colligere quae populis debeant.
I per interruptas vices parva bona accipias, quorum prima non constituant damnum notabile; addita vero aliis posterioribus furtis efficiant materiam gravem. Secundo , dum quis a pluribus persionia parva bona surripit ; nulli tamen grave inseri damnum , sed sibi magnum commodum comparat . Postremo, cum ab uno eodemque parva bona singuli accipiunt , ita ut illorum nemo sibi quidpiam notabile bonum acquirat ν grave tamen detrimentum omnes simul domino in
II. Qui ab uno , vel a pluribus minutatim pluribus vicibus parva bona surripit, animo perveniendi ad notabilem quantitatem, graviter prima vice peccat ob pravam animi cupiditatem ; si tamen ad magnam quantitatem non perveniat, gravi restitutionis oneri non stibiacet . Quare tam venditores , quam emptores, qui vel stateris dolosis , vel mensuris minutioribus modica surantur animo continuandi, peccant mortaliter, eum primum res parvas furantur. III. Oui modica ab aliquo surripit , quamvis animo non attingendi summam gravem, si tamen repetitis surtulis ad quantitatem gravem perveniat, scienter sumtum mortiferum perpetrat, & ad restitutionem tenetur. Porro, ut ex minutis fur- tulis grave furtum confletur, oportet exigua furta esse moraliter continuata, seu non amplis intervallis seiuncta : si enim aliquo modo coniuncta non sint , nequeunt unum totum constituere. Quodnam autem temporis spatium fluere inter unum de aliud furtulum debeat, ut interrupta eenseantur, varia sunt Auctorum placita. Alii requirunt quatuor annorum , alii duorum intervallum annorum eκposeunt.