Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus In decalogum

발행: 1749년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

721쪽

APPENDIX IN DE CALOGUM.

V. Praeceptum ergo non Uetat ne ullos concu Piscentiae motus sentiamus ; sed ne pravis his motibus consentiamus , aut desiderando opera externa vetita exequi, aut delectando nos de ipso opere cogitato . Heine Sapiens dieit Eccli. xv m. Fost concupiscentias tuas non eas. Abit autem Post concupiscentias suas qui suggestionibus non repugnat, aut eisdem assentitur, ut clarius exponit L Paulus Apostolus Rom. v I. prohibens, ne regnet peccatum in vesro mortali corpore, ut obediatis eoneupiscentiis vestris. Ex tribus itaque memoratis concupiscentiis prima, nem re concupiscentia carnis , prohibetur nono praecepto i aliae duae, nempe concupi-1centia oculorum, & superbia vitae , vetantur decimo . Domus enim universam

hereditatem, fastum, nobilitatem, divitias, dignitates, potentiam, quae statui nostro non congruunt, & alia similia comprehendit. Et huc pertinent quae scribit Isaias cap. v. VAE qui coniungitis domum ad domum, is agrum agro copulatis usque ad terminum Dei. 'acumquid habitabitis vos sti in medio terrae e VI. Advertendum autem, quod , licet iacramento baptismatis omne id abstergatur ab anima quod propriam peccati rationem habet , ut declarat Tridentina Synodus sese. v. ipsa tamen concuplicentia, quae materiale peccati dicitur, remanet in regeneratis ad certamen . Manere autem , inquit Synodus , in baptietatis concupiscentiam , vel fomitem haec sancta Duodαι fatetur, is, sentit r quae eum ad agonem relicta fit , nocere non consentientibus, sed viriliter per Cbrisi Iesu gratiam νepugnantibus, non Talet i quinimmo qui legiἔime certaverit, coronabitur.

CAPUT III.

Varii modi quibus in haec duo postrema pr.ecepta bom

nes peccant. Tamburini, oe Sancbex nonnuuae laxae opiniones refelluntur.

I. in vel ea cupiunt, vel delectantur iis quae Iege divina prohibentur, Pe

se cant adversus alterutrum horum praeceptorum . Peccant quoque illi qui vellent non esse vetita quae reapse vetita sunt: vellent avaritiam non esse peccatum mortale, ut saturare possent, di explere cupiditatem suam e vellent so nicationem , pollutionem , adulterium non esse peccata mortalia , ut veluti sues in hoc vitiorum luto se se volutare pro arbitrio valerent. Hi omnes peccant a versus Praefata mandata; quemadmodum & alii qui non aliam sibi praestitui regulam vellent praeter suam concupiscentiam, & voluntatem; quin vellent Deum est iniustum esse , aut impotentem , aut insipientem , dum optant illum Pecca aut Vindicare non posse, aut nolle, aut illa ignorare, crudelis plane cinquit Be

722쪽

DE DUOBUS ULT. PRAE C. 697

nardus serm. m. de temp. pasch. omnino execranda malitia qua Dei poten

iam , iustitiam , sapientiam perire desiderat. II. In his tamen desideriis condit onatis distinguenda sunt obiecta duplicis generis. Nam alia sunt mala, quia iure solo positivo prohibita . Haec mentis praecisione licita fieri possunt : puta comestura carnis die veneris vetita est i hunc esum intellectus separare a prohibitione valet; &, hac separatione per intellectum facta , voluntas de esu carnis delectari potest, illamque desiderare . Contra, si ab obiecto nequeat per intellectum separari malitia , nullo modo de eo delectari licitum erit. Hinc est quod numquam licet delectari , neque conditi nate, de odio Dei, a quo nec mentis acie praescindi malitia potest. Idem diculo de mendacio, de desperatione, de idololatria , aliisque id genus. Non me fugit , P. Cardenas tract. Iv. de castit. disput. XII. cap. m. art. I. propugnare , ab

omnibus obiectis illicitis posse praeseindi malitiam moralem , etiam ab odio mi , ab idololatria dcc. quatenus eiusmodi actus sunt verat si, vel necessarii . Verum eiusmodi speculationes , ut inutiles dc vanas ., reiicimus . Nam, quando inquirititur, fieri ne praecisio possit malitiae ab obiecto genere suo illicito , sermo est de obiecto morali determinato. Obiectum autem 'morale respectum dicit ad libertatem, sine qua moralitas non habetur.

III. Advertendum tamen , etiam in primo obiectorum , quae indicavi , genere semper otiosa esse eiusmodi desideria, atque adeo vitiosa . Addendum, ea semper gravis periculi plena esse. Quandoquidem, licet intellectus praescindat, voluntas ,& sensus non praescindunt . Intellectus vero , vel in ipsa praecisione , utrumque extremum, & obiectum, dc Iegem illud prohibentem , seu obiectum, dc prohibitionem, cognoscit : voluntas, dc sensus omnia, ut sunt in se, amplectuntur, aut saltem periculum grave adest ne reapse eadem obiecta , non praecisa , sed ut concreta appetant . Quare non arrident quae docet Thomas Tamburinus Lib. Min Decal. cap. V. F. I. num. 2. Gaudebat , inquit , quidam Sacerdos, se per iscuia pabilem oblivionem matutinum diei besterni non recitasse . Et reprebendebatur ab alio nimis religios Sacerdote . Huis dixi, potuisse illam gaudere de carentia illius Laboris , quae tunc nulta modo pereaminosa fuit ; atque adeo tale gaudii obiectum erat ab omni malitia separatum, nedum separabile. IV. P. Tamburinus nimis religiosum reputat Sacerdotem illum qui alium Sacerdotem reprehendebat ob gaudium perceptum ex ossicio neglecto . At eg

Tamburini doctrinam nimium Iaxam existimo. Et primo gaudium illud Sacerdotis de ossicii omissione grave indicium est pravae illius dispositionis . Quis, amabo te, gauderet umquam , propterea quod oblitus suisset exequi id quod maxime sibi cordi erat e Quis umquam ratione praeditus gauderet se tributa sibi imposita non solvisse ' Sacerdos gaudet, quia oblitus est persolvere Deo debitas Iaudes,

723쪽

ι,8 APPENDIX IN DE CALOGUM.

des, suumque munus offerre H Quisnam illius gaudii finis f Quod effugerit lab rem, quem subire debebat in recitandis divinis laudibus. Nae hie sanctissimus finis est e Accedit quod Sacerdos praefatus securus esse non potest , suam omissi nem suisse omnino inculpatam . Unde enim certo comperiat, suam inadvertentiam extitisse omnino invincibilem, nullamque praecessisse negligentiam e Quod si de hoc certus non est, sicuti revera esse nequit, gaudium illud erit de obiecto de quo timeri potest suisse criminosum . Ergo gaudium illud pravum est . Aeeedit quod, ut indicavi, tale gaudium indicat Sacerdotem hunc infidelem Deo, s cordem nimis, atque divino ministerio indignum , dum gaudet, se non solvisse quod Deo promiserat . Ut clarius percipias laxitatem istius doctrinae , advertas iterum velim , aliud esse delectari de aliquo obiecto futuro , praeciso ab omnibu1 circumstantiis, & ab intellectu proposito secundum suam honestatem naturalem , seiunctam ab omni lege prohibeat1.: aliud autem gaudere de obiecto praeterito ad executionem redaci I hoc , cum homo certus esse nequeat , se inis culpate violasse legem prohibentem tale obiectum , nequit licite gaudere de legis transgressione. V. Nec reponas, gaudium defendi ut licitum, in hypothesi quod omissio praecepti sit omnino innocens , secus , si revocetur in dubium malitia omissionis Non, inquam, hoc reponere vales: quoniam P. Tamburinus non defendit , liciis tum esse gaudium de neglecto ossicio in hypothesi qua Sacerdos inculpate omnino omisisset ossicium; sed defendit Sacerdotem reapse gaudentem de neglecto OLficio, quod quidem se inculpate omisisse credit. Verum quia Sacerdos securus ense nequit absque omni sua negligentia oblivionem evenisse ; idcireo gaudium de tali omissione malum est. Dictamen praelicum, inquis, Sacerdos concipit, se invincibiliter oblitum fuisite. Esto. At hoc dictamen erigere animum dumtaxat Valet, ut speret se culpam non perpetrasse ; secus , ut gaudeat , se debitum suum neglexisse. in haec ipsa oblivio , tametsi invincibilis , non laetitiae , sed tristitiae iusta eaussa eis . Quare , paucis , gaudium istud malum est duplici titulo et malum, quia de re materialiter saltem mala , quae nequit esse honesti gaudii obiectu in I malum etiam ob periculum , quod illa omissio fuerit aliquo modo viti sa, & imputabilis ob aliquam occultam negligentiam. VI. Communis est Theologorum , etiam Probabit illarum , sententia , in genere luxuriae minime licitum esse gaudere de obiecto libidinoso , tametsi a malitia per

intellectum praeciso . Potes , inquiunt , mentis acie in copula fornicaria meditari copulam ipsam , praescindendo ab eo quod sit cum non tua . Tamen, si viaua tarie de ea delectaris , etiam malitia per intellectum abstracta ,.extra matrimonii statum , peccas letaliter . Hanc sententiam evincit Cardinalis Caietanus Tom. I. . c. tradi. xiv. dub I. hac ratione . Distinguit inter consensum & de-

724쪽

DE DUOBUS ULT. PRAE C. 69;

Iectationem. Tam consensus, quam desiderium ferri potest in obiectum dc absolute, de conditione affectum. Delectatio autem voluntaria, consequens obiectum interius apprehensum, puta concubitum, sive absolute, sive conditionaliter, non potest diastingui in delectationem conditionalem, vel absolutam; sed ex hoc ipso quod huiusmodi delectatio voluntaria sit, simpliciter dae absolute delectatio est. Unde, cum quis desiderat cum aliqua coire conditionaliter, idest si esset sua; non peccat , quoniam desiderium obiectum habet rectae rationi consonum . Sed, cum delectatur quis de huiusmodi actu conditionali cogitato, delectatio ipsa non est conditionalis : quoniam conditionalis nihil ponit in esse. Huiusmodi autem delectatio ponitur in esse volun- tarie. Et propterea delectatio ipsa non spectat ad obiectum desideratum , dc cogitatum, quatenus cst conditionale; ac per hoc redit ad naturam sui generis, scilicet delectationis morosae de illicito concubitu. Ex hoc namque quod actus, ut conditionalis, non saeiat ipsam delectationem ut conditionalem, sequitur quod relinquat eam in genere delectationis voluntariae de concubitu, seclusa conditione, quae sola faceret illum lieitum. Et hoc est nihil aliud dicere, quam relinquere illam in specie

delectationis voluntariae de concubitu, ac si illa conditio non esset cogitata. Hactenus Caietanus totidem sere verbis. Cuius doctrina, licet paullulum pro materiae conditione subtilior, facile tamen pervia redditur. Desiderium sertur in obiectum futurum conditione suspensum. Delectatio sertur in obiectum ut praesens, δέ absolutum : quia, inquit Caietanus, conditionalis nihil ponit in esse. VII. P. Thomas Sancheae Lib. I. in Decal. cap. I r. num. II. O seq. consutat hanc Caietani doctrinam , eo quod , si licitum esset desiderium , licita quoque deberet esse delectatio. Nam sicut desiderium respicit obiectum licitum ratione conditionis, ita etiam delectatio. Ergo aut uterque actus est malus , aut uterque bonus. Distinguit quoque idem P. Sancbeet delectationem voluntatis a delectatione appetitus sensitivi : illam asserit spectare posse obiectum conditionale; secus istam : quoniam illa intellectu, qui praescindere valet, regitur; haec ab imaginativa, quae prael cindere nequit, moderatur. Heinc inseri, voluntatem delectari posse de obiecto condi. tionali, quod seclusa conditione, esset peccatum mortale. V. g. Petrus solutus potest delectari de concubitu cum Beria, si esset uxor sua : quoniam, inquit, haec delecta tio est de obiecto licito ratione adiectae conditionis.

VIII. P. Cardenas tract. IV. diis. Ali. cap. I il. art. a. num. ψ y seq. docet cum

P. Vasque E , delectationem de malo morali , a quo per intellectum prasscinditurmalitia, posse malam moraliter esse s licet obiectum malitia careat : quod variis exemplis ostendit. Displicentia de divina iustitia, bonuale, Omnipotentia Sc. mala est; & tamen obiecta bona sunt. Copula coniugalis bona est; at delectatio in s linis de eadem mala est. Ut delectatio mala sit , necesse minime est ut si semper de obiecto malo; sed sat cst quod adversetur alicui virtuti. Quando habitudo

725쪽

νoo APPENDIX IN DE CALOGUM.

delectationis ad aliquod obiectum opponitur alicui virtuti , licet obiectum ea reat morali malitia, delectatio mala est . Accedit quod , licet copula coniugalis licita,& bona sit respectu coniugatorum, illicita tamen est solutis . Conditio adiecta, Si esset mea, non suspendit delectationem . Desiderium inessicax illius copulae media conditione , Si esset mea A, suspendit gaudium , & respicit obiectum ut futurum; deIectatio vero, ut praesens, atque adeo absolutum. Ergo illicitum. Quod si eo tendat Sanchez, etiam desiderium includere quamdam complacentiam de obiecto;& consequenter aut illud etiam dicendum illicitum, aut, si licitum illud, licitam quoque delectationem : ego ambo illi concedam . Plures Theologi cum Caietano desiderium illud conditionatum licitum defendunt . Ceterum non valde ego laborarem, ut licitum hoc desiderium propugnarem . Nam primum, ut minus, haec desideria sunt otiosa, & ideo illicita. Deinde, cum distinctio actuum internorum res metaphysica sit, & subtilissima, & saepe unus amis cum alio confundatur; parum suam euraret salutem ille qui eiusmodi desideriis suam lactaret voluntatem. IX. Quam sit laxa haec P. Sanchea opinio , abunde constat ex eo quod illam reiiciat, ut improbabilem, vel ipse P. Thomas Tamburinus Lib. X. in Deca . eap.rig. a. num. I. Eam quoque reprobat P. Ferdinandus Castropalaus Tom. I. tractat. I rdio. II. punct. I . Uterque allegat hanc rationem, videlicet summam sympathiam inter appetitum sensitivum & rationalem, ac vehementem propensionem utriusque appetitus ad res venereas. Eo ipso enim quod voluntas delectatur , ponit aliquid quod influit in pollutionem : quod numquam licet. Ut vero Tamburinus opini nem , quam reiicit, quoquo modo liniat, ait, se damnare eiusmodi delectationes de copula cogitata, quando aliqua necessitas, Vel commoditas non excusti. En illius verba. Tamen voluntarie, is serio fine ulla necessitate, vel saltem eommoditate, in praedictis, sive in voluntate, Me in oppetitu solivo, eadem voluntate eonsentiente, delectari, etiam per intelIectum malitia abstracta, esse extra matrimonii flatum, mor tale, indubitatum mibi es. Commoditas numquam deest; & ideo delectatio secundum Tamburinum numquam erit illicita. Quae ibidem num. 2. adiicit, sunt ponderatione digna. Inquit enim, non licere tibi soluto desectari de copula maritali intereoniuges habita .... Fateor tamen posse te ... gaudere, vel desiderare, ut Legitimi eoniuger debitum fibi reddant. X. Quid , si omnia referre vellem quae de delectatione morosa scribunt P. Arriaga, S: Caramuel P. Arriaga Tom. I. in I. a. dio. κlUM. num. q. docet , Probabilem esse sententiam , Martino de Magistris adscriptam , quod delectatio morosa in re venerea licita sit, si sola vis rationis spectetur; dummodo delectatio non sit de actu venereo, ut formaliter malo. Subdit tamen, praelatam sententiam aliunde esse absolute improbabilem, quod opposita sit communis inter Theologos. Verum, si sententia, defendens licitam delectationem morosam in re venerea, ideo tantum' est

726쪽

DE DUOBUS ULT. PRAE C. TOI

est improbabilis, quod adversetur communi Theologorum placito; iam non improbabilis, sed probabilis habenda est. Quod sic evincit perdoestus P. Cardenas tractII ridis xti. cap. G I. art. s. Communis Theologorum consensus eatenus in morum controversiis facit eertitudinem moralem, quatenus gravi firmoque nititur principio; secus, si persuasio sit, rationem cui Theologi innituntur, debilem esse atque infirmam. Porro P. Arriaga ad crisim revocat omnes rationes, quibus Theologi evincunt, delectationem in re venerea esse malam, easque ut ineptas reiicit. Primam asserit esse nul-Iam, quod falsum supponat. Secundam dicit esse minoris emcacitatis; tertiam nihil concludere; duas sequentes non satisfacere; postremam probabiliorem utique esse adfirmat, sed minime convincere. Si ergo:iuxta P. Arriagam nulla ex rationibus quas asserunt Theologi, plene evincit quod ipsi defendunt; consequitur, certam non esse illorum sententiam . Ideo enim , ut dictum est , Theologorum auctoritas inducit moralem certitudinem , quia supponitur gravem esse , atque validam rationem quam pro se allegant; licet a nobis non penetretur, nec percipiatur eiusdem vis. At, semel concesso quod illorum rationum momenta deprehendantur imbecillia , auctoritas eorumdem tota concidit. Sola quippe divinae Scripturae a iustoritas, non rationi naturali, sed Dei, qui nec falli , nec fallere potest, revelationi innititur. Si plura sophismata , quibus P. Arriaga conatur obnubere evidentes rationes quiabus Theologi probant malitiam delectationis morosae , scire cupis , consule laud tum P. Cardenas, qui essicaciter eadem consutat.

CAPUT IV.

Peccant in postremum Decalogi mandatum qui res

alienas concupiycunt.

I. UI rem aIienam contra iustitiam , & voluntatem possidentis desiderant, peccant contra decimum praeceptum. Non adeo rarum, ut putatur, est peccatum hoc. Quippe ii omnes qui divitiarum nimio amore flagrant , si divites fieri incipiant, incidunt in desideria prava , inquit D. PauIus. Exemplum resert S. Ambrosius Achab Regis Samariae, qui, ut narratur III. Reg. cap. XXI. Vineam Naboth Israelitae , suo palatio conterminam , iusto pretio emendam , aut alter agro Compensandam postulavit. Cui respondit Naboth : Propitius fit mihi Dominus, ne dem hereditatem patrum meorum tibi. Quod responsum aegre ferens Achab tanta indignatione commotus est, ut Scriptura testante in Iectum proiectus, &. ad parietem conversus, panem non comederet. Ad eum accessit IeEabel eius uxor, illoque iniquior , insontem Naboth , blasphemiae in Deum, dc in Regem duorum testium salso testimonio convictum, interfici decrevit. mo lapidibus interempto, vineam sanguine pollessoris, & domini manantem crudelissima tyrannide usurpavit.

727쪽

το 1. APPENDIX IN DE CALOGUM.

II. Impium Achab, & saevissimam Iezabelem imitantur plures huius saeculi di. vites , & magnates , inquit S. Ambrosius Lib. de Naboth Israelita cap. r. Nabotb

historia tempore vetus es, usu quotidiana . suis enim divisum non quotidie concupiscis aliena e suis opulentissimorum non exturbare contendit Meltata suo pauperem, atque inopem, aviti ruris eliminare finibus e cuis contentus est suo e Cuius non imflammat divitis animum vicina possessos Non igitur unus Acbab natus es ; Ied, quod peius es , quotidie Acbab nascitur, em numquam tale sarculo moritur . Si uxus oecidit, surgunt plurimi : plures qui rapiant quam qui amittant. N. - unus ob tb pauper occisus es : quotidde Haboth sternιtur, ir pauper occiditur . Quemadmodum Iezabel muliercula imperiosa, impotens , O' avida, vineam Naboth suo coniugi repromisit; ita er avaritia, per Iezabelem adumbrata, quotidie poHicetur alienas domos, pq- scisiones. Quot sunt Achabi successores, qui, ut vineas contemPnas, Vicinasque ausequantur, circumvenire pauperes student , modo pecuniarum oblatione alliciunt, modo minarum sonitu perterrefaciunt ; nunc emendicatis praetextibus lites indicunt, nunc calumniis illos opprimunt, atque tot fraudibus obsident & vexant, ut tandem, velint, nolint, in illorum retia incidant III. Peccant quoque adversus hoc postremum praeceptum qui ad explendam propriam concupiscentiam, nullo praestituto sibi limite, immoderate bona exoptant contra divinam voluntatem. Frequentius adversus pol tremum hoc mandatum peccant artium quarumdam professiores. Aliquos obiter indicabo. Peccant ergo I. Tabernarii, & opifices cupedinarii qui pecuniarum cupiditate flagrantes, huiusmodi mercium, ac rerum penuriam eXoptant, ut inde maiora lucra captent. II. Medici , & chirurgi qui morbos grassari in civitate percupiunt, ut aliorum corporum plagis avari sui cordis ulceribus medeantur, suasque opes augeant . III. Milites qui accenda inter Principes bella avent, ut occasiones sibi praedandi , & praeliandi aperiantur. IV. Mercatores qui frumentorum , sive mercium quae ad victum, di vesulum pertinent, inopiam desiderant, ut pretia augeantur. V. Advocati, scribae, caneel

Iarii, qui civiles lites, & delicta criminalia, rixas, percussiones, homicidia Perpetrari cupiunt, ut suum patrocinium divendere , & aliorum infortuniis altius ipsi assurgere, di patrimonium augere valeant. VI. Lusores qui ludis, sive Iicitis, sive illicitis, expoliare socios pecuniis, & patrimonio tentant, qui non animi recrean di, sed expilandae alienae crumenae caussa ludis vacant. De hoc secundi sanguinis crudeli, di inhumano duello, quo mutuo amici ipsi, avaritia iurentes , se interimunt , usque ad ultimam secundi sanguinis guttam, plura, dum hanc versabo controversiam, dicturus sum . Quae hie indicavi, fusius explicat Catechismus Concilii Tridentini m. Part. A c. cit. IV, Tandem ad pleniorem postremi Decalogi mandati intelligentiam est animadvertendum, quod, sicuti cetera praecepta, dum vitium vetant , Oppositam praecipiunt Disiligod by Corale

728쪽

DE DUOBUS ULT. PRAE C. το 3

piunt virtutem; se hoe ultimum , dum iniusta desideria nostra prohibet, iubet ut voluntatem, & appetitiones nostras supremae divinae Voluntati subiiciamus, ut, de sideria nostra sursum erigentes , caelestem Hierusalem, & aeternas divitias, terrenis contemptis, diu noctuque percupiamus : ut abneganter inquit Apostolus Paulus ad Tir. it. impietatem, is faecularia desideria, sebris, iuste, is pie vivamus in boe sae eulo, expectantes beatam Dem, ἐν ventum gloriae magni Dei , ἐν Salvatoris nUGIUu chrisi. Haec aeternae felicitatis desideria animum nostrum tranquillum , aequa Iem , pacificum, in serioribus appetitionibus imperantem, ad omnes eventus immo tum, atque invictum efficiunt. Quoniam Omnia elementa, dum ad centrum tendunt, suavi rapiuntur impetu, ut ibi plene conquiescant. Centrum cordis nostri cae tum est, a quo, dum terram incolimus, peregrinamur. E contrario desideria rerum terrenarum animum nostrum exagitant, torquent, atque discerpunt in partes. Heincest quod Deus peccatores non aliis in hoc mundo carnificibus, & tortoribus puniendos tradit quam propriis desideriis, inquit Paulus ad Romanos i. Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum. Animadvertit Salomon, humana desideria pigrum occidere, eumque inertem , & otiosum tum potissime efficere , cum magna meditatur. Desideria oecidunt pigrum. Noluerunt enim quidquam manus eius operari et tota die concupiscit, is desiderat . Prov. xx I. V. Quae hactenus inculcavi , Christus ipse nos doeuit, hortans nos, ut desideria tacularia, & terrenarum rerum cupiditates, veluti opprimentes sarcinas, deponentes, ad semetipsum accedamus. Venite ad me omnes qui laboratis, is onerati estis, em ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos .... Iugam enim meum Dave est, Θ onus meum leve. Matth. x I. Hunc transcripsi textum , ut primis extrema respondeant. Iugum Christi, quod his maxime decem Decalogi praeceptis clauditur, divina caritate suave, dc delectabile fieri, vel initio istius nostri in decem divina mandata Commentarii diximus. In praesentia vero idem repetimus, atque addimus, eo hoc iugum suavius fieri dc levius, quo exactior erit mandatorum Observantia. Iahuius operis decursu passim vidimus, Casu istarum recentiorum plures in eo legis evangelicae suavitatem locare, ut rigorem praeceptorum extenuent, legem laxent appetitionibus faveant. Suavem reddere christianam professionem sibi blandiuntur isti, si hominum desideria terrenis oblectamentis, & carnalibus illecebris demulceant. si per theatra, comoedias , omniaque insanientis mundi spectacula evagari sinant Quae suavitas dira est & immanis crudelitas. Audiamus Augustinum epis. xlv. nunccxxvii. Haec disciplina piae humilitalis ventosam, ἐν turbidam cupiditatem, avidam rerum extra nostram potesatem constitutarum , pellit ex animo, quodatis modo expia νat. Ibi enim labor, ubi muha quaeruntur, is diliguntur, quibus adipiscendis, atque retinendis voluntas non satis es, quia consequentem non babet jacultatem. Iusta vero

cum Tolumus, adest, quia eam ipsam plene vella, linitia est : nee pias aliquid perf

729쪽

νοι APPENDIT IN DE CALOGUM.

cienda iustitia, quam perfectam voluntatem, requirit . Vide fi labor es, ubi velis smiis es . inde divinitus dictum est : Pax in terra hominibus bonae voluntatis . Ubi pax, ibi requies r ubi requies , ibi finis appete'di, is nulta ea a Lb.jaisi . Sed haee moluntas, ut plena fit, oportet ut fons fit. Erit cutem sana, fi medicum non e fugiat , cuius folius gratia sanari potes a morbo desideriorum noxiorum. Ipse est ergo medieus qui elamat : Venite ad me Omnes qui laboratis . iugum suum Disis, is onus leve direns e quia , diffusa per Spiritum sanctum caritate in cordibus nostyis, profecto amabitur quod iubetur, is non erit asperum, nec onerosum, fi sub boe tirio iugo , quanto minus tumida , tanto magis libera cervice serviatur . Et baee est una sarcina, qua eius baiulus non premitur, sed levatur Divitia fi diliguntur. ibi s j tentur ubi perire non possunt. Honor si diligitur, illic habeatur ubi nemo indigens b. noratur. Salus fi diligitur. ibi adipiscenda deseretur ubi adepta nihil timetur. VI. Plurima alia in huius veritatis commendationem adserre ex S. Doctore possem . Clamat quippe passim , dc potissimum Lib. III. de doctr. christ. cap. x.

Quanto magis regnum cupiditatis minuitur, tanto regnum caritatis augetur.

DE CALOGI EPILOGUS,

In quo nonnulla praecipua eorum, quae dicta sunt, capita sub unica oculorum acie repraeontantur; ω caven dum a quorumdam Casulsarum laxitatibus itia detur.

Benignitas probabilisica ex S. Augustino serpentis

Eυam Jeducentis blanditiis comparatur.

I. π Ugum quod Christus IESUS Servator noster humanis cervicibus serendum I imposuit, decalogicis mandatis concluditur. Grave, durumque est , si humanae infirmitatis vires spectentur; suave autem, & Ieve divinae earitatis unctione , aliarumque theologicarum virtutum fidei, & spei exercitio emcitur. Quamobrem istarum trium' virtutum explanationem ossicia, praerogativas, frequentandarum debitum , & merita in antecessum praemisi , ceu fundamenta , quibus universa lex nititur, ut hinc colligant christiani lectores, quodnam sit oleum illud quo mandatorum severitas delinitur, quodnam sacrum balsamum, & divina remedia quibus humanarum virium imbecillitas instauratur, & hominum corda inflammantur ad viam mandatorum alacriter, suaviterque percurrendam . Novi quidam Calaisae iugum suave reddere student, non actu uni fidei, spei, & caritatis frequentia, sed legem extenuando, iugumque diminuendo. vidimus novos quosdam Auctores

haec Dissiligod by Gorale

730쪽

haec trium virtutum mandata, quae iunt Christianae vitae primordia , & universae evangelieae persectionis spiritus, ct anima, eo redegisse, ut per se viκ umquam in toto vitae decursu obligent, aut nonnisi semel intra quinquennium , aut bien nium. Quos errores fuse pro dignitate labefactavimus : quoniam laxae istae opinationes non modo earumdem virtutum abolitionem inducunt, sed Christianis medi cinas, quibus vulnera sanantur, pabula divina, quibus spiritus vivificatur , roboraturque ad iugum suavissime serendum, subtrahunt. Ne vero quis suspicetur me plus iusto exaggerasse, ut mussitare adversarii mei solent, in recensendis iuni rum quorumdam Probabilistarum opinionibus , Iubet in medium proserra iudicium, non Sinnichii, non Obstraei, sed doctissimi P. CHRISTIANI LUPI in doctrinam P. Thomae Tamburini super hoc altissimo praecepto amandi Deum . Poriato haec P. Lupus Tom. XI. edit. Venet. in epis ad Card. Horis pag. 247. ω seq. scribit. - Duram nobis luctam nuper fecit Thomai Tamburinus , cuius expedita, ut si inscribitur, Deealogi explicatio huc deportata fuit, & typis vulgata apud Insulas, si oppidum dioecesis Tornacensis. Est compedita, non expedita explicatio. Huma ἀ- num genus non a multo, uti tentat, divinarum, ac humanarum legum iugo , is sed in miserandum ipsarum contemptum, ac libertinam praevaricationem expe-- dit, nec unum de minimis, sed multa etiam de maximis mandatis solvit, deis sic docet homines, atque ita auctorem suum cum omnibus in eius errorem se is ductis facit esse minimos in regno caelorum . Diliges Dominum Deum tuum exis toto corde tuo, est summum, ac primum, adeoque rigidum aeternae legis man is datum, ut mens nostra, quae ad instar cordis semper sine seriis est in motu , is eius virtualem, quem mentis habitum , ac animi praeparationem sanctus Augu-- stinus passim appellat, actum, nec ad unum temporis instans, si quidem anti-- quis Doctoribus credimus, possi interpolare. Quoties mentis supra ipsum resse si xio obliget, est antiquae scholae quaestio. Quorumdam singulis dumtaxat donii -- nicis diebus obligare opinantium sententia a multis merito opinatur minus la is xa. At vero dictus Tamburinus Γ Par. II. cap. m. La. J nec in rationis ingressit , is nec in mortis exitu , nulloque vitae tempore asserit ipsum divinae dilectionis a-o ctum esse necessarium. Ait, praeceptum earitatis impositum fuisse ob ius eationemis impii; solum igitur obligare, quando impius, quia Iacramentum paenitentiae non esis in promptu, non babet aliam viam, qua se iustimet, nisi eliciat actum contritionis , is quae semper aliquo tandem modo actum amoris Dei super omnia dilecti involvit . Conis sequenter igitur is indirecte, ratione sua iustificationis , ad actum caritatis fidelesti obligantur . Eam quae nec in mortis exitu nos ad Deum diligendum obligetis sententiam asseverat esse probabilem is tutissimam.

. Ad istas Siciliae merces in memoriam nobis venit S. Gregorii Magni ad la is eium Maximianum Syracusae Antistitem epistola. Tanta nobis subinde maga, quae Tom. IV. Y y isagus

SEARCH

MENU NAVIGATION