장음표시 사용
691쪽
nus tuum ad altare, ἐν ibi recordatu fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te ; relinque ibi munus tuum, ir πώ e prius reconciliari fratri tuo. IV. Occasio hie se offert testimonium exhibendi , me nullo partium studio teneri. Opiniones interdum P. Molinae, viri alioquin doctissimi , & Laymani, ut Iaxas, resutavi, quod crediderim tales reipsa esse. Eadem nunc sinceritate vindi care hos Auctores a laxitate, immerito iisdem adscripta, religioni mihi verto Aio itaque, nihil contra sacram Scripturam docuisse sive Molinam sive Gyma
num . Molina Tom. Iri tract. Iv. disp. xlv r. num. 7. conclus 4. solum Verbis differea ceteris Theologis. Contendit enim ipse, restitutionis notionem minime convenire compensationi, quam conviciatorem debere facere, idem Molina docet. Haec sunt Molinae verba. Credo nihil ei mi, atque in ratione restitutionis deberi. Tenetur tamen qui eam contumeliam intulit, eurare reeonciliationem cum fratre suo , veniam ab illo petendo, ae se illi humiliando, quatenus alterum non irritandum noUerit ,signaque poenitentiae, quod id fecerit , sendenda r atque ea omnia praecipere ei debent Confessa-rri. Solum ergo in voce restitutionis ab aliis Theologis Molina discrepat. Quoniam Γ subdit ipse I restitutio solum respondet damno, in imusque solius eo enotionem debetur ..
Et postpauca concludit. Secundum vero quod eadem conelusione asserimus , de curanda sitiret reconciliatione im modo fratris, ea contumelia affecti , ex eo facile patet quod lumen tuum naturae doceat, eum qui caussam offensionis proximo dedit, teneri pro viribus , is posse illum sedare, eique reconciliari, satisfaciendo illi, si quid ea de caussa
vi restitutionis debet . . . . Atque hoe est quod Cbristus docuit, ac praecepit Matth. U.. Si ergo offers munus tme. Eadem docet P. Lay manus, qui post verba supra relata hanc adiicit Molinae doctrinam, dc textum evangelicum transcribit. Hactenus, ut veritati litarem in defensionem Molinae , dc Laymani. Utinam frequens occurrat Occasio meae erga hos Auctores, ceterosque socios, omnesque Theologos observantiae testimonium exhibendi. Quo siquidem candore 'aliqua eorumdem refellimus , eodem, quae nobis digna videntur, defendimus, & meritis laudibus celebramus. V. Verum, ne, dum Molinae, dc Laymani adornamus defensionem , in alium impingamus scopulum, absit ut hinc colligas, perdoctos piosque Theologos Salmanticenses imponendi animo praelatam opinionem tribuisse praeclaris viris . Id sorte ex aliorum relatione scripserunt; aut oscitanter, & minus attente Molinam, ac Laymanum legerunt. Ut ut sit, si factum nequis, intentionem excusa. . VI. Modus in honoris compensatione tenendus . Primo spectanda est personae iniuriatae conditio, dc contumeliae irrogatae gravitas: dc iuxta has varias circumstantias debes salutatione, dc aliis urbanitatis officiis praevenire illum qui contumeliam passus est. Plus & minus iis uti remediis debes quibus dolorem , dc asilictionem ex contumelia relictam penitus ab illius animo abstergas . Quo fuisti iaconviciando vehe mentior, eo sis oportet in medendo vulnere blandior, dc in poe
692쪽
nitentiae, ae retractationis signis uberior. Sineera Christi caritas magistra sit, quae linguam, & animum moderetur, & dirigat o & tum mutua reconciliatio ad leges evangelicae benevolentiae continget . Vera est doctrina qua statuitur, iuxta diversitatem personarum tum conviciantium , tum iniuriam patientium moderanda esse reconciliationis ossicia . Aliis verbis uti potest Eques in sedan do plebeii animo. quem contempsit, ae alter plebeius, aut parum plebeio superior VII. D. Augustinus, quem omnes Theologi sequuntur , ad compensandam laesionem honoris, & retractandam contumeliam ac convicium in sua Regula veniae petitionem praescribit. Hanc esse certiorem compensationis rationem adfirmant omnes. Nam conviciator spernit , deprimitque fratrem suum . Ergo compensari inaequalitas melius nequit, quam si ille qui turgidus, ct superbiens supra alterum se extulit, insta alterum se demittat , eique subiiciatur . Hic modus semper tutior, di certior est, non semper tamen necessarius; si alia via , mutua & sincera reparari benevolentia queat. Ab hae veniae petitione excusat Augustinus ipse Praelatos, qui plus aequo subditos contumeliis affecerint e ne, inquit, dum nimium servatur bumilitas, regendi frangatur auctoritas . Hunc textum allegant Theologi omnes in Praelatorum favorem, omnesque Praelati eumdem usurpant . At non Omnes spiritum eiusdem textus pereipiunt . Sensus Augustinianae regulae est, ne Praelati gradum suae dignitatis despicabilem reddant, ne penes subditos contemptibilem, minusque reverendum constituant. Unde quoties nimia illorum humilitas ,& abiectio frangendae, aut remittendae auctoritati deserviret, a venia petenda ab stinere illi deberent. Ceterum Augustiniana exceptio non ita universalis est, ut superiores, & Praelati numquam veniam petere debeant; quando haec veniae petitio non frangendae, sed firmandae auctoritati conduceret. Spectanda ergo dc istis sunt haec omnia, contumeliae gravitas, excessus convicii, subditorum qualitas. Ets, his omnibus spectatis, veniae petitionem opportunam noverint, eam ipsi quoque adhibeant. Interdum timor remittendae auctoritatis nil aliud est quam superbiae, aut repugnantiae se se humiliandi laeus. Ego sane, inquit Ludovicus Molina Tom. IV. tract. Iv. diis. xlv I. num. 7. non video quid auctoritatis amitteret Praelatus, qui, opportunitate circumstantiarum spectata , privatim genuflecteret ante subditum, quem plus iusto contumeliis assecit, diceretque : Parce , quod apud te excessi : Cognosco me in correctione modum excessisse, verbisque nimium contu meliosis usum fuisse . Fateor, haec semper praestare Praelatum dedecere ob subditorum imprudentiam, aut pervicaciam. Frequenter enim tam imprudens est quorumdam subditorum frons, ut contumeliarum acrimonia egeat. Ceterum , si subditi offensi prudentes sint, & pii, & evangelicae legis periti, Praelatus non solum non minuet apud ipsos auctoritatis gradum , veniam petendo, & se coram illis humiliando; sed eos mirum in modum aedificabit, atque Obsequeatiores erga su-
693쪽
periores essiciet. Hoc exemplo isti edocti cautiores in polierum erunt, ut abstineant a quacumque irascendi occasione danda Praelatis. VIII. Disputant Theologi , lassiciens ne semper sit satisfactio pro quaeumque iniuria, etiam gravissima, veniae petitio e Alapam Viio nobili imperit homo plebe ius. Plene ne satisfacit, si veniam postulet Adfirmant LemuS, Bonacina , Trul lenchus, & alii. Verum lumen ipsum naturae ostendit , iatisfactionem quamlibet aequare debere iniuriam, damnumque, sive in fama, sive in bonis sortuna irrogatum. Petitio veniae necessiaria & lassiciens est, si verbis contumeliosis offendist hominem tibi parem, aut non valde digniorem. Quis autem dixerit ad nihil a liud amplius praestandum te adstringi , si alapa , aut suste percussieris nobilem ,
superiorem, Praelatum, vel atrocissimis conviciis eosdem affeceris 3 Uera ergo sententia est, iniuriae gravitati qualitatem respondere satisfactionis debere . Igitur ut tra veniar petitionem, quae pro minori iniuria nccessiaria & sussiciens emet, siectere genua, manus iungere, cervicem demittere, supplices porrigere preces iniuriator debet, plus minusve , prout arbitrio prudentum visum suerit. Qua enim mensura conviciorum proximum oppressit, eadem debet illi compensationem praebere .
Quaelibet satisfactio exhibita, sive pro damno pecuniarum , sive pro laesione famae, respondere debet diffamationi, & damno temporali . Quidni ergo satisfactio pro laesione honoris aequare iniuriam debebit iIX. Hree satisfactio exhibenda ab iniuriatore est, etiamsi offensus illam non postulet, nec iudicis sententia ad eamdem exhibendam compellat. Nee sibi persuadere conviciator debet, se ab hoc onere satisfaciendi solutum esse , eo quod o sensus familiariter secum conversetur. Nam samiliaris conversatio, sicut non susscit ut dicatur remissium esse debitum restituendi pecunias , ita non lassicit ut credatur remissum esse debitum compensandi honorem laesum. Praeterea , quia os sensus legem evangelicam implet dimittendi iniurias, & bonum pro malo reddendi, ideo ne conviciator liber erit ab implendo praecepto evangelico resarciendi h labrem laesum, & se cum offenso reconciliandi Accedit quod , licet offensus eX corde condonet iniuriam, ut debet , converseturque familiariter cum Offensore , non hinc tamen sequitur , ipsum renuntiata iuri exigendae satisfactionis. Nam leκ evangelica, quae praecipit iniurias remittere, minime Vetat exigere compensationem iniuriae ab offensore irrogatae.
694쪽
DIS S. II DE DETRACT. oee. 669 CAPUT XII.
De restitutione famae per detractionem , vel calumniam
I. T, E restitutione rerum fuse in tractatu de iustitia dicturus sum. In praesens dis solius famae restitutionem explicandam aggredior. Primum omnium nOtio restitutionis praeire debet. Haec porro est eius finitio, quam S. Thomas tradita. a. quaest. lxI I. art. I. Restituere nihiI aliud esse videtur quam iterato aliquem statuere in possessionem , veI dominium rei suae. Et ita in restitutione attenditur aequalitas iustitiae Deundum recompensationem rei ad rem ; quod pertinet ad iustitiam commutativam. Et ideo restitutio est actus commutativae iusitiae ; quando stificet res unius ab alio habetur, via per voluntatem eius, sicut in mutuo , vel depoto; vel contra volu tatem eius, sicut in rapina, NI furto. II. Haue restitutionem necessariam esse ad salutem assequendam, evincit Doctor sanctus art. a. ubi primum profert auctoritatem S. Augustini ex episclo I. alias Irin ad Macedonium, quae resertur Niri quaest. v I. cap. 3. Si res aliena , propter quam peccatum es, reddi possit, ἐν non reddatur, paenitentia non agitur, sed uia tur. Si autem veraciter agitur , non remittitur pereatum, nisi restituatur ablatum;
sed ut dixi eum restitui potes. inae enim sunt necessaria ad salutem necessitate, ut dicitur, medii, pendentque ab actu exteriori, ut restitutio, baptimus, & cetera id genus, quae non sunt in hominum potestate, non est necesse ut semper ponantur re, quia semper fieri id nequit , sed sat est ea voto, seu voluntate e
pereo III. Convenit penes omnes, non minus famae quam bonorum , seu divitiarum necessariam esse restitutionem. Porro detractor duo bonorum genera rapere proniamo valet. Alterum semper aufert, nempe famam 3 alterum quandoque , nempe bona temporalia, quorum iactura infamiam consequitur. Haec duo bonorum ge- .nera restituere debere ex iustitia detractorem, asserunt omnes, quando iniqua detractione eadem proximo rapuerit. Id solum in discrimen vocari posset, sit ne ne- ieessaria restitutio, quando absque culpa detractoris haec damna proximus passassuerit. Sit igitur IV. Q. aest. I. Qui aliaem inadvertenter, seu materialiter infamavit, obnoxius ne reis situtioni es tum famae , tum damnorum quae bine consequuntur e Resp. Contingit interdum bona fide, & praeter voluntatem te alium infamare , ut quando crimen narras , existimans esse publicum , quod non est ἱ vel credens esse. verum, quod alioquin est salsum; vel putans desectam esse parvi, aut nullius momenti, hisquα simia
695쪽
s milibus modis; vel denique ex mentis subreptione, dc linguae facili lapsu , ae invincibili ignorantia scelus patefecisti. Communis, dc vera sententia est, te iustitiae lege devinctum esse famae restitutioni continuo ac scis laesam a te fuisse proximi famam. Si enim, cum primum tibi infamatio proximi constat , restitutionem negligas; illico prava voluntate persistis in alterius famae detentione . P. Claudius
La Croix Lib. III. pari. D. num. I 2 3. refert Bonam spem, Hau noldum , Stephanum,3c Dicastillum, asserentes hanc restitutionem lege tantum caritatis, secus iust tiae, necessariam probabiliter esse : quam opinionem cum non reiiciat P. La-Croiv ut
improbabilem , vi sui Probabilismi sequendam lectoribus suis relinquit ; quamvis
ipse contrariam defendat. Nos vero, ut falsam, & improbabilem, praelatam opinionem repellentes, cum communi Theologorum sententia dicimus , vi iustitiae te adstrictum esse ad hanc restitutionem . Neque est quod nomen restitutionis cavilleris, nempe hanc oriri aut ex iniusta rei acceptione, aut ex re accepta, aut ex contractu; hic autem neque contractum esse, nec iniustam acceptionem, nec rem acceptam. Nam, si sciens a te factam famae laesionem, illam non reparas, cum possis , rem acceptam iniuste retines. Infamia non retinetur manibus , ut pecuniae, sed voluntate. Cum tibi constat obscuratam a te fuisse famam proximi, & eum restituere in illum , a quo deiecisti, gradum voluntate prava respuis; famam eius iniuste retines. Praecessit quippe res accepta, cum reapse abstuleris famam . Porro lex iustitiae non solum vetat malum inferre, verum etiam malum continuare. Obvia sunt exempla . Fortuito domum , segetem , aliaque aliena bona incendis, voluntate omnino inculpata . Advertis te eadem bona incendisse . Nonne reus omnium damnorum evaderes, si cum primum id adverteres, impedire damna negligeres 3 Eadem prorsus ratione, reus alienae infamiae evadis, Zc restitutioni obnoxius, quoties
eamdem reparare, cum possis, omittis . Advertunt tamen, minorem esse obligati
nem famae restituendae in illo qui absque ulla culpa famam laesit, ae in illo qui iniqua voluntate eam abstulit. Hic cum gravi detrimento bonorum, famae, &etiam quandoque eum vitae dispendio famam restituere adstringitur ; secus ille, ΩΤ tantum, cum commode possit, respectu infamiae, vel damnorum, quae absque culpa sua evenerunt. Nam respectu infamiae, dc temporalium malorum, quae illius notitiam , dc pravam restitutionis omissionem consequuntur, paris est cum iniquo detractore conditionis. Si quis uni detraheret, oc auditores intelligerent de alio, lege iustitiae deberet detractor palinodiam canere.
V. Quaest. II. Infamat ον tenetur ne famam restituere tantum eorum suis' auditoribus , an etiam coram illis quibus si malum auditum manifestarunt e Resp. P. Bu-sembau per accidens excusat detractorem a restitutione famae coram auditoribus mediatis, ut voeant: tum ob moralem impossibilitatem , tum quod , dum se retractat coram auditoribus immediatis, tacite committit istis, ut hane retractationem
696쪽
DIS S. II. DE DETRACT. oee. 6 i
nem aliis indicent, si quibus sorte revelaverint detractionem auditam. Idque praxis Confessariorum eonfirmat. P. Claudius La Croix, eiusdem P. Busem bau comamentator, scribit Lib. III. pari. II. num. I 242. probabilia esse quae docet P. Busem bau; sed probabilius dicendum esse, ut sequitur. Si detractor famam laesit coram auditoribus, quos praevidit aliis revelaturos crimen detectum , tum tenetur coram istis etiam auditoribus mediatis se retractare ; si auditores immediati id praestare nolint, aut negligant. Si contra prudenter praesumpserit detractor, suos auditores immediatos nemini manifestaturos delictum I tum liber est a retractatione coram auditoribus mediatis . Haecque sententia communis est . Sed P. La-Croiκ probabilem vocando sententiam Busem bau, quam etiam docet Lugo Tom. I. de iust. disp. v. s e. r. num. 29. vi sui Probabilismi licitam in praxi proponit suis lectoribus. Probabilem quoque appellant hanc opinionem Salmanticenses tract. X m. cap. IV. punct.9. num. I 23. Illud apud Omnes convenit, ad impossibile teneri neminem. Alterum quo*ue certum esse debet, nempe omni meliori modo , quo fieri potest, famam esse restituendam. Qui coram aliis detrahit, raro , attenta hominum infirmitate,& vehementi in hoc Mitium propensione , praesumere prudenter Valet, hos non esse aliis idem crimen revelaturos . Idque experientia compertum est . Quare, si isti non se retractaverint , tenetur detractor primus , cum moraliter possit, se coram auditoribus etiam mediatis retractare . Qua enim lege liberari ab hac retractatione is valet Sua detractione in caussa suit ut alii crimen evulgarent : quia, ut dixi, spectata hominum sive infirmitate, sive malitia , communiter id accidit. Isti negligunt debitum suum implere. Detractor potest damnum reparare, ut is inponimus. Cur ergo ab hoc onere Iiber erit' mi in alicuius agro segeti ignem a inplicat, integri damni reus est, si priores succensae partes alias comburant. Utique dispar ratio est : ignis enim naturalis semel applicatus necessario agit ; ignis vero detractionis non nisi hominum prava voluntate propagatur. At, quando detrachor praevidet, uti praevidere potest, & tenetur, ignem hunc concrematurum apud plurimos fratris sui famam , iam caussa voluntaria est totius damni. Spectandae tamen circumstantiae sunt, dc moralis possibilitas restitutionis. Si detractor sub secreto alicui manifestasset delictum , & hic arcani violator aliis revelasset; tum liber ille esset a retractatione coram auditoribus mediatis : quia omnino praeter illius voluntatem malum accidisset . Uerum hoc etiam in casu, si commode reparare detractor malum posset , caritatis lege vide inr id praestare debere : quia semper verum habet quod, si ille siluisset, proximus non succubuisset infamiae. VI. Quaest. III. Intusus detractor tenetur ne prseter restitutionem famae temporalia damna resarcire ἰ Resp. Damna temporalia consequi diffamationem possunt bifariam. Per accidens , nempe non vi diffamationis , sed ex alia caussa. Imposuisti
Titio furtum, sacrilegium dcc. Ille in desperationem actus, laqueo se se suspendit.
697쪽
Mors ista non proficiscitur ex diffamatione , sed ex prava voluntate diffamat7. Alia consequuntur per se. V. g. Dete isti iniuste , 'Vel imposuisti Petro furtum. Ad tribunal traducitur e plura expendit, ut se defendat z damnatur ut reus . Gmnia haec damna compensare adstringeris . Capitale crimen assingis Sempronio, ob quod capitis poena plectitur . Ea damna resarcire teneris , ac si fuisses reapse homicida. Quoniam tua iniusta detractio cauta fuit eiusmodi malorum. Et qua ratione teneris compensare damna ex iniusta tua detractione positive derivata, ea dem astringeris resarcire bona quae ob tuam detractionem infamatus non est a me cutus. Ob tuam detractionem iniustam Petrus reiectus est ab illo beneficio, gradu , ,& dignitate , puella a nuptiis contrahendis &c. Tu debes resarcire omnia haee damna , non quidem in totum , sed in partem , iuxta arbitrium viri prudentis, plus vel minus, prout maior aut minor erat consecutionis fiducia. Quod intelli gendum est , dummodo diffamatus dignus suerit ossicio, gradu , & dignitate. Si enim indignus fuisset, sola emet fama restituenda. VII. Quid, si crimen narratum verum siti P. Dominicus Soto, Bonaeina, Trul-lenchus, Lemus probabilem reputant opinionem , negantem necessitatem integrae restitutionis damnorum, quando crimen occultum revelatum verum sit. Quoniam omnia damna in integrum restituere tenetur ille solum qui calumniatur, seu falsum crimen imponit . Ergo qui Verum crimen reVelat , partem tantum resarcire debet. Nam minus est, verum occultum delictum detegere quam falsum imponere. Ergo revelator veri delicti minus restitutionis debitum contrahit quam calumniator. Accedit quod damnum infamati, non ex sola revelatione, sed ex ipso vero delicto sequitur. VIII. Contraria sententia communis est , dc vera . Quandoquidem manifestatio delicti occulti, tametsi veri , integra est damnorum cauta. Quamdiu enim delictum, quamquam Verum, occultum manet, nil damni insert auctori talis delicti. Ergo manifestatio est tota , & unica caussa damnorum quae patitur infamatus. Delictum enim occultum, ut occultum, respectu damni inserendi non plus nocet quam si non esset. Ergo sola manifestatio est tota caussa cuiuscumque damni, cui subiacet infamatus. Utique minus peccatum perpetrat qui revelat crimen Verum occultum quam qui assingit salsum. At, ad malum inserendum quod attinet, perinde ambo se habent. IX. inaest. IV. Detractore ante restitutionem denato , transit ne ad heredes famAE restituendae Obligatio e Resp. Communis sententia distinguit. Restituendae famae onus extinguitur morte detrachoris r debitum enim redintegrandae famae personam assicit detrahentis. Hae sublata , evanescit omnis obligatio. Simili ratione non tuentur heredes implere vota personalia defunctorum . Restitutio contra damnorum quaed:ffamationem consequuntur, ad heredes transit ob oppositam rationem, quod nem-
698쪽
pe haec restitutio afficiat non personam , sed bona et iisdem personae . Quapropter haec bona cum hoe gravamine, & pensione transeunt ad heredes : qui, sicuti alia defuncti debita, ita & istud solvere tenentur . Si vero qui diffamatus suit, moriatem obierit , redintegrandus est in suae samae possessione : quamvis enim sit mortuus , ius retinet ad famam suam I idcirco illi soli restituenda est , si laesa fuit Haec omnia communia sunt, di Obvia , quae maiorem non poscunt explicati
De modo quo restituenda fama est, si e per calumniam, sive per detractionem denigrata.
I. π, Ebitum restituendae famae pervium omnibus est . Modus quo illud solven- dum sit, difficultatem non levem in praxi habet . Antequam quae com muniter Theologi docent , resero, doctrinam S. Thomae praemittere iuvat. Haec porro scribit Angelicus a. a. quaest. lxta. art. 2. ad a. Aliquis potes alicui famam tripliciter auferre . Uno modo verum dicendo , Ο iuste I puta, eum actiquis crimena levius prossit ordine debrio servato : ἐν tunc non tenetur ad resteutionem famae. Alia modo falsum dicendo, is iniuste : is tunc tenetur restituere famam, eonfitendose falsum dixisse. Tertio modo verum disendo , sed iniuste; puta cum aliquis prodit crimen alterius contra ordinem debitum et is tune tenetur ad restitutionem famae , quantum potes, fine mendacio tamen; utpote quod dicat δε malet dixisse , ve quod iniuste eum distamaverit: vel f non possi famam restituere , debet ei aliter recομη re IL Summopere perpendenda sunt illa verba, quantum potes, quorum sensus est, omni meliori modo quo fieri potest, restituendam esse famam : quod & Caietanus in commentariis ad hunc articulum animadvertit. Circumstantiae omnes spectandae sunt, dc ea seligenda est restitutionis ratio quae expedientior iudicatur proximi
III. Porro, ut sigillatim duo modi ab Angelico propositi explicentur, de secundo aliquid dicendum occurrit . Qui itaque alteri calumniatus est, falsum crimen imponendo, debet se retractare , testando se falsum dixissse . Si advertat inefficacem eiIe, & languidam hanc simplicem retractationem, quod auditores fidem adhibituri non sint , addere iuramentum debet : quoniam caritatis, & iustitiae lege omnia tentare debet, ut in pristinam famam statrem suum restituat. Quod si nee iuratae retractationi fidem adhibere auditores vellent , aliqui contendunt assumenis dos testes esse. Negant alii : quia, si retractationi, & iuramento credere nolunt, Tom. IV. V u ist
699쪽
istorum pervicaciae, & obstinatae malitiae tribuendum est. Tutius,& verius dicendum, hoc ex circumstantiis pendere. Si detractor deprehendat testium confirmationem medium lare validum ad delendam e mente auditorum infamiae maculam, sua calumnia partam; testes etiam adhibere debebit, vi illius principii D. Th inae, quod restituere, quantum potes, debet, Si contra prudenter iudicet nee iuratae affertioni, nec testium confirmationi auditores suos fidem adhibituros; tum ad id non tenetur : quia tum tota calumniae iniquitas recidit in pervicaces , & ob stinatos auditores .
facessit negotium, ut varia sint Theologorum placita. Modus quem pro hac restitutione S. Thomas assignat, hic est. Dieat, se male dixisse , vel quod inivse eum diffamaverit : via , si non possit famam restituere , debet ei aliter recompensare .
Salmanticenses tractae m. cap. IV. punct. s. num. II. animadvertunt cum Ledesina,
aliisque Thomistis, hunc restituendi modum, D. Thomae tempore congruum fuisse, quando homines simpliciores erant, minusque in malitia exercitati ; secus in praesentiarum. Homines enim huius temporis callidi, & vasti, ac in omni maliatia nequissime eruditi, ex hoc retractationis modo potius confirmantur in persuasione diffamati. Colligunt enim detractorem, stimulis conscientiae percitum , se se retractare : &, cum audiunt illum dicentem, se male, vel iniuste proximum di Liamasse, inserunt verum esse quod revelavit. Haec sunt verba Salmanticensium . Sed hic modus, ut notant Caietanus, is Lede a, b communiter Thomsae , iEo tem
V. Secundus modus, quem Caietanus In eit. art. 2. assignat, est, quod , si restitutio descripto modo facta nocumentum sit illatura infamato, omittenda sit , ut inutilis; di melius sit, opportunitate oblata , ex animi sententia laudibus efferr infamatum, illius virtutes depraedicare, &, quoad fieri potest, in priorem famae gradum reducere, Qui modus optimus est, & ab ipso D. Thoma indicatus illis verbis, quantum potes. Verba proxime relata D. Thomae sormulam unam retractationis produnt, ut illa utaris, si fuerit opportuna, & congrua cognita. Ceterum, si ob auditorum vastitiem minus apta haec retractationis ratio diiudicetur , tunc , inquit Doctor sanctus, restituatur quantum potest. VI. Salmanti censes sic. eis. num. Iai. subdunt tertium adhibendum modum , quando duo recensiti minus apti iudicentur . Modus iste eiusmodi est . Detractor
testetur, se nescivisse quod dixit, se deeeptum fuisse , is falsum dixisse sta vel illa
forma : Quando illud dixi, putabam me verum dicere I sed, re melius inspecta, reperio me falsum dixisse. Advertunt, gravitanos Theologos hanc retractationis sormu-
700쪽
tam improbare, utpote apertis mendaciis scatentem. Quoniam, dum detractor diacit, se falsum dixita, se meηtitum fuisse revelando delictuin verum proκimi, mendacium profert. Siquidem, quamvis licitum sit interdum aequivocationibus uti ,
numquam tamen mendacium Permissium est. Mendacium autem est contra mentem ire, seu quidquam Ore enuntiare quod contrarium sit menti vero adhaerenti. Porro, cum detractor crimen verum revelavit, sane contra mentem non ivit, sed
secundum mentem et sciebat enim verum esse delictum, quod enuntiabat . Ergo , dum in retractatione dicit, se mentitum fuisse illud crimen manifestando, patentissimum mendacium profert. Sic docent, ut reserunt ipsi Salmanticenses , Domini-
a. Sylvius a. a. quaest. lx IIo art. 22. quaest. xx Ii. Bonacina dio. II. quaest. Iv. punctI . num. a. Toletus Lib. κ capta κα num. I. Armilla verbo Restitutio num. 4 i. Sylvester verbo Mendacium, verb. Iuram. Ac plures alii apud Dianam. VII. Haec sententia minime arridet Salmanticensibus, neque eidem suffragari S Thomam contendunt. Ad hanc vero consutandam talem eκcogitarunt distinctionem locis cin num. ryr-- Αliud est inquiunt) quod cum mendacio non possit fa- is mam alterius diffamator restituere quod omnes Catholici assierunt ; cum menis dacium sit ex his malis quae nulla ratione honestari possunt aliud , quod di is cendo in nostro casu, se falsum dixisse, se errasse, se mentitum esse, mentiaturis Primum, dicit D. Thomas, fieri non posse, quod nemo negat; non asserit se-
is cundum. Sed non esse mendacium, eius doctrinae valde conforme est : nam is L P. quos. xv r I. art. r. ait : I a peccata faliis ater dicuntur in Scripturis, secunis dum Psal. IV. Ut quid diligitis vivitatem, θ' quaeritir mendacium 3 Igitur , cumis intuitus detractor, etsi verum dicat , detrahendo peccaverit, non mentitur, si is dicat, se falsum, aut mendacium dirisse; cum omne peccatum secundum Scri- ,, Pturam sit mendacium VIII. Hanc sententiam ex instituto consutavi in secun sum Decalogi mandatum Paucis nunc me expediam. Tempore S. Thomae, inquiunt citati Theologi , minor erat malitia hominum; crevit autem haec ire immensum aetate nostra. Dicamus ergo, cum hominum malitia crevisse quoque plurium Theologorum acumen, dc subtilitatem - Maior tempore S.Thomae hominum sinceritas; maior dc Theologorum candor. Veteratores facti nunc homines sunt; dc sagaciores, versutioresque iuniores aliqui Calaistae evaserunt. Hanc tamen iuniorum doctrinam conceptis verbis imis probat Doctor sanctus tum 2.Σ.quaest. lxr r. art. r. ad 2. Tertio modo verum dicendo , sed iniuster, puta, cum aliquis prodit erimen alterius eontra ordinem debitum : is tune tenetur ad restitutionem famae , quantum potes, sine mendacio tamen Ilain in IV. Sent. dist. xivis quaeli. II. art. l. quaestiunc. a. ad L. Si autem intentione infamandi hoc fecerit , iniu-