Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus In decalogum

발행: 1749년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

711쪽

ssc LIB. X. IN D EC ALOGUM.

XVII. Obiiciunt Salmanticenses locis est. num. I 46. argumentum adeo robustum pro contraria, quam propugnant, opinione , ut propriis ipsorum verbis exscribere Iubeat. Inquiunt ergo. Licet per retentionem famee alterius damntim tuae infamiae non toliatur ; tollitur tamen debitum solvendi pro damno alteri facto r quemadmodum , si Petrus incendit domum tuam , non aufertur tuum damnum incendendo domum ianus; at, fi incendas domum illius, debitum utriusque tollitur ob compensationem alterius. Ergo similiter in praesenti XVIII. Argutissimum ratiocinium. Ut principium certum praeiacent quod est in quaestione , videlicet retentione alienae famae tolli debitum illam restituendi. Licet, inquiunt, continuata diffamatio alterius tibi non restituat famam tuam, extinguit tamen debitum restituendi illam quam tu inique abstulisti Quis hoc asse ruit 3 Hoc est quod in quaestionem vocamus . Paritas de domorum combustione iam supra profligata est , ob diversitatem quae versatur inter infamiam & bonae physica temporalia. At, ut contraria opinio, ipsa quoque a re pecuniaria petita paritate convellatur, ponamus in compensatione pecuniarum nihil prorsus emolumenti inde tibi accedere ; sed merum damnum proximi consequi: nonne tunc compensatio, etiam in hoc ordine , vitiosa esset, & culpae plenissima 3 Constituamus, artificem tibi debere mille aureos. Unicam acum habet, qua su anx exercens: artem, se & familiam alit. Surripis acum, tibi prorsus inutilem, nulliusque omnino emolumenti. Ille destitutus acu, fame premitur, languetque eius familia universa. Si tu retineres. acum illam ; nonne crudelis. vindictae reus habereris 3 Praeterea, ut dixi, argumentatio a paritate pecuniarum arcessita, semper claudicat translata ad aliud genus infamiae. Si quidem, peracta utriusque domus , ut allato. exemplo utar , combustione , nihil morala remanet abolendum .. Tandem nonnQqui horum duorum primus renuit famam restituere, peccat Cur Quia perseverat in diffamatione . Cur ergo non peccabit alter, si in eadem diffamatione persistat . Nec confugias ad exemplum compensationis pecuniarum : quoniam . ideo secundus non peccat, licet peccet debitor , qui refugit solvere, quia rem suam accipit, &se in priorem gradum restituit .. In diffamatione e contrario nihil emolumenti se eundus eκ retentione alienae famae recipit; ut dictum est, dc Omnibus patet .. XIX. Explicandus remanet teYtus Innocentii III. cap. Tua fraternitas de adulteria& stupro : Paria, erimina mutua compensatione deleantur .. Porro sensus huius textus est, mutua compensatione deleri crimina, quando partes. mutuo consensa , expresso, Vel tacito consentiunt .. Pro praxi ergo , quando duo detractores vicissilii, se insamarunt, si mutua benevolentia sibi, remittant iniurias ,: tunc extinguitum vicissim restitutionis debitum . Ceterum, quod unus nolit famam restituere,. atque adeo neque alteri reconciliari ; non propterea hic liber evadit a lege evangelica mplenda . Nec sat est , ipse . interius. iniuriam remittere et uam. exterius debet tabi

712쪽

debitum suum solvere, & refragatorem Praevenire caritatis ossicio, ac famae deni- gratae restitutione . Hac enim via illum fortassis ad meliorem revocabit seu gemo

CAPUT XU.

De compensatione in pecuniis ob infamiam illatam. Sententia Probabilistarum exponitur. Absurda quie inde proficiscuntur, patefiunt. oti Li. ἡ Ebἡἡb ἡ, τωh61αὶ mutuam compensationem i0 Sqης ' i'f'

1 naue admittunt; sed praeterea infamiam tibi illatam a Petro compensare pecuniis Petri te posse docent. Inter doctos iuniores , qui hanc propugnant pecuniariam compensationem in solutionem debiti quod contraxit infamator , eminet P. Ludovicus Molina. Hic, utpote Theologus eruditione, ingenii acumine, aliisque

dotibus valde celebris, magnum adiecit praefatae opinioni auctoritatis momentum. Eam ille prae aliis locis perspicue docet Tom. W de iust. tris. IV. di ut. xl Imnum. s. pag. 494. edit. Colonien. Quando unus alterum iniuste infamasset, neque, ut tenebatur, vellat eam famam lini restituere; tune iniuste infamatus , qui damnum in fama alteri non dedisset , posset in pecunia compensere damnum famae , in quo est, idque non solum non fomendo debitum antiquum occultum, quantum ad aequalitatem sufficere iudicaretur ad competentem compensetrosem famae, in quo est, sed etiam oris evite accipiendo de novo quantum fatis esset ad eamdem eo ensationem .... dummodo intervenirent conditiones omnes requisitae , ut licite in conscientiae raro fiat oracvisa compensatio debiti-II. Pro hac eadem opinione Salmanticenses traR. X m. punct. 9. num. ΙΑ' reserunt Trullenchum, Bonacinam, Lemum, Aragonium, Dianam, Tannerum, Ioannem de CruΣ : dc in eamdem ipsi propendent. Immo modum quo quis eam sequi aleat, exhibent, a mirifico Probabilismo petitum .' III. Opus haud est multis argumentationibus , 'ut opinio haec penitus labefactetur. Satis est eiusdem, ut sic dicam, indolem paucis exponere. Fraudum quippe, surtorum, iniustitiarum secunda parens est . Clamant famuli se infamari a dominis suis, uxores a maritis, mariti ab uxoribus. Calumniae, detractiones, imposturae quoquoversum inundant. Paucissimi sunt qui aut restituant , aut restituere velint denigratam famam . Si licitae compensationes in pecuniis ob famae laesionem admittantur, non minus familiaria surta erunt, cultae pecuniarum surreptiones quam detractiones ipsae. Et eo erunt surta maiora , quo nobiliores erunt homines

diffamati . Si pauper nobilis ab altero nobili divite diffametur, di hie restituere

713쪽

ω LIB. X. IN DE CALOGUM.

famam nolit ; poterit iuxta hanc opinionem ingentem pecuniae summam oeeniteaecipere. Nam iama viri nobilis plurimi aestimatur : haec enim illius patrimonium est . Quare nonnisi magna summa pecuniae aequare Valet diffamationem illatam. Accedit quod, sicut pro denigratione famae, ita pro laesione honoris licita erit haec compensatio. Quapropter contumeliis conviciisque affecti poterunt iuκta eonvicio

rum gravitatem, dc multitudinem aurum, argentumque conviciantium surripere. Nemo hic non videt absurda , monstra, furta, fraudes , insidias, quae praefatam consequuntur sententiam. IV. Salmanticenses sic. cit. num. I 8. peracutam tradunt animadversionem in re latae opinionis propugnationem . Ut compensatio licita sit , certum sit debitum compensandum oportet. Compensatio pecuniaria pro famae laesione opinio dom

taxat probabilis est; oppositamque Theologi isti defendunt . Si probabilis tantum

est opinio quae compensationem in pecuniis loco famae propugnat; probabile dum taxat erit, debitum pecuniosum pro fama solvendum . Ergo compensatio illicita. Distingue, inquiunt, probabilitatem opinionis circa modum compensandi debitum, a debito ipso . Debitum famae restituendae certum est . Modus compensandi eam recuniis probabilis tantum est. Porro, licet hic modus sit tantum probabilis, cum debitum sit certum , compensationis pecuniariae beneficio uti poteris . Lubet ill rum transcribere verba. Fateor cum opinione tantum probabili d biti non posse dari compensationem. Ccterum , si velis praeritatorum Auctorum opinionem sequi, poteris dicere perpende uberrimam Probabilis mi vim hic non esse opinionem probabilem circa debitum : nam debitum est certum, nimirum debitum famae: sed eirea modum quo talis fama possit compensari , an nimirum pecuniis possit compensatio fieri . Et quando a Doctoribus communiter dicitur non dari locum compensationi, quando debi tum est dubium , HI probabile ; Aquia utuν de dubio versante eirea ipsum debitum ,

non circa modum compensandi debitum . V. g. babes dubium , ves opinionem, quod Petrus tibi debeat centum , non potes uti compensatione : quia esset certum pro i

certo accipere. Et in dubio alterius , qui possidet , melior es eius conditio . Sed, ficertus fis quod Petrus centum debet , is non vult solvere ; babes tamen opinionem probabilam quod boc modo , via illo potes compensatione uti, potes accommodari huic opinioni probabili auuistin quia tune non tollis certum pro incerto , sed certum pro certo ; quamvis fit dubium circa modum auferendi. Ita in praesenti posses pbit

sophari r quia debitum famae est tibi certum cur supponimus γ olum est dubium

cum opinione probabili, an hoc modo, nimirum per solutionem pecuniarum, debeat VIud debitum tibi compensari. Ergo potes uti compensatione pecuniarum, non fo/wndo quas debes e quia alter tibi debitum famae non solvit . Et, si aliquo mori posset praedictorum sententia Doctorum fustineri, esset boe medo. V. Hoc interpretamentum sutilius opinione ipsa est, atque se idior speculatio,

714쪽

de Probabilismi asseclis decipiendis idonea. Debitum famae est certum. Uerum habet. Certum ne est, an probabile debitum pecuniarum Probabile, inquis . Ergo pro debito probabili certa uteris compensatione pecuniaria aid refert, debitum famae esse certum k Si certum est debitum istud ; utere, si vales, in hoc genere compensatione, debitorem tuum infamando . Hoc , emnia , vetat lex divina . Peroptime. Itaque hoc in genere uti compensatione nullo modo licet. Quid superest Compensatio in pecuniis, subdis. Sed negant Theologi , & vel ipsi Sal manticenses, infamiam compensari pecuniis posse; adfirmant vero alii. Ergo evidens est, debitum pecuniosum esse tantum probabile. Opposita itaque Theologorum probabilitas non est circa modum quo solvendum debitum est, sed est eirea ipsum debitum. Nam alii negant, alii adfirmant, deberi pro infamia pecunias Ergo probabile tantum est debitum solvendum. Ergo, si omnes Theologi damnant

compensationem certam pro debito tantum probabili; necessario damnare debent compensationem pecuniariam pro compensatione denigratae famae , aut honoris laesi. VI. Colliges ex duabus recitatis sententiis duo. AIterum est, Τheologiam hanc casuisticam fundamenta pervertere tum caritatis, tum iustitiae. Qua parte docet , Iicitam esse compensationem in genere infamiae , ita ut non tenearis restituere quam denigrasti famam, si alter nolit tuam tibi restituere, ab imis suffodit caritatis evangelicae fundamenta, regulas pervertit christianae benevolentiae, & caelestis perfectionis aedificium a Christo Servatore nostro divino erectum penitus diruit . Ex altera vero parte qua statuit, licitum esse alienum θurum, argentumque Occulte surripere, quoties calumniatores nostri nolint surreptam nobis famam restituere , principia iustitiae, & aequitatis leges subvertit, surtis, fraudibus , rapinis , latrociniisque viam aperit. Semel enim hac imbuti opinione homines, quod valeant pro infamia sibi irrogata aliena scrinia occulte invadere, & tantumdem pecuniae sibi accipere, quantum famae propriae splendorem obnubilatum iudicant , quo sint progressuri, nemo non videt . Utraque ergo opinio improbanda est , tamquam caritatis, dc iustitiae principiis, humanae societati , legibusque omnibus

adversa.

VII. Obiicies. Iuxta sententiam quam supra propugnavimus , infamia compensari pecuniis potest. Quapropter infamator, si restituere famam nequeat, pecuniis compensare eam tenetur. Cur ergo in hypothesi quod iste nolit debitum suum implere, licitum non erit infamato uti compensatione Occulta e Resp. Mutuam compensationem in hoc infamiae ordine, ut illicitam, & evangelicae legis regulis contrariam, reiicimus. Porro sicuti nequit infamia per infamiam compensari ; ita neque pecuniae surripi pro infamiae compensatione valent. Occulta compensatiores est odii plena, & in ipso temporalium damnorum genere raro executi ni de

715쪽

c o LIB. X. IN DEC ALOGUM.

mandatur absque culpa d quia raro concurrunt Omnes conditiones necessariae ad hoe ut lieita sit, & iusta. Potissima conditionum omnium est, ut debitum com pensandum sit liquidum, & certum . Com niationem enim pro debito incerto Eeelesia damnavit m famulis, quibus Theologi iuniores eompensationem concede hane pro maiori mercede quam suis deberi operibus iudicabant . In eam nostro omitto, quod probabilius tantum sit, non certum , famam compensari peeunti, posse. Sed dico, infamatum non posse ulla hoc in genere compensatione uti . Admisso enim hoc compensationis genete , omnia quae indicavimus absurda , &monstra heine erumperent. Quid quod non semper infamator tenetur meunias Ioco famae praebere, eo quod pecuniis careat Sententia compensandi infamiam pecuniis, quam supra dixi esse probabilem, eo tantum spectat, ut securius presse ciat eonscientiae in lamatoris, & facilius pacem ac tranquillitatem reviviscere saeiat inter infamatos dc infamatores. Probabilistae plures hane sententiam reiiciunt ceu rigidiorem. Et nune ex hac rigorismi specie eruunt laxitatem, qua asserunt, ipsum infamatum posse occulte surii pere infamatori pecunias , quibus suam compenset iniuriam. Compensatio itaque haec monstrosa undequaque est, & innumerabilium absurdorum scaturigo. In materia iustitiae licita tum ad summum comis pensatio est, quando debitum est certum , & liquidum , ut diximus, seu quando quantitas pecuniae est determinata. In compensatione pecuniaria pro tasione sa-mae quis definivit pecuniae accipiendae quantitatem ρ Quis istius pecuniariae summae legitimus iudex Diffamatus ι' Ille exaggerabit infamiae notam. Adeundus ne iudex, ut iudicium ferata' At audiendus etiam diffamator emet. Ne mnita. Praelata opinio salsa, improbabilis, & scandali plena mihi est.

CAPUT XVI. .

Nonnullae regulae in praxi fer andae , ut extrema vitentur tum detractionis, tum exitiosi silentii.

I. Ta Egula prima. Quae hactenus dicta sunt , satis evincunt tum facilitatem L perpetrandi, tum dissicultatem corrigendi detractionis crimen, eiusdemque perniciosos effectus reparandi. Vsmetrumquam s inquit Gersonius ad quaest. iv. quaest. I. Jfacilius satisfit pro homicidio eorporali, is furto, quam pro bui modi homicidio , furto spirituali, scilicet detractione. Quia in illis quantitas damni aestimari potest, is

sic eorrespondens emenda subsequi; in istis autem nequis ; eum non satis constare pinxin quot hominum eordibus mediate, is immediate detrahens bonam opinionem, is famam eius cui detraxit , oeciderit, atque furtive bonum famae s quod inter alia bona corporalia, is huius vitae bona multam es pretiosum J subtraxerit : unde is di ul

716쪽

ter Diisfacere ipsi Les potest . cum tames iuxta B. Augustinum , peeeatum non dia . mittatur , nisi restituatur ablatum ; quomodo restituet , cum ignoret quantum de beate II. Regula ferenda. Cum restitutio famae per retractationem delicti veri occulti dissicilis sit, & multis obnoxia periculis, vel confirmandi auditores in mala peris suasione a Iterius famae , aut renovandi memoriam delicti obliti , aut mendaeia proserendi; securior via erit ex animi sententia , dc opportuna prudentia laudare, ae honorare eum cui detractum est. Hac quippe via saepe facilius diffamatus in pristinum gradum restituitur . Spectandae tamen sunt circumstantiae personarum quibus revelatum peccatum est. Nam apud simplices opportuna erit retractatio ;secus apud homines experrectos, dc sagaces . III. Regula tertia. Oppositum exitiosi silentii extremum declinandum est . Multi aut meticulosae conscientiae aculeis exagitati , aut mundano respectu acti , aue versuta politica obcaecati, peccata dissimulant quae sunt in aliorum detrimentum; de proprium silentium, aut dissimulationem excusant detrahendi timore . Prae inculis habenda est angelica D. Thomae doctrina, quod detractionis malitia ex aninio pravo, a quo proficiscitur, plurimum pendeat. Detrachio, inquit ille, oritur ex odio, inquantum diminuit Omne bonum, & proe urat omne malum inimici, dc ex invidia secundum rationem removendi excellentiam alterius. Silentium in hominibus scrupulosis, qui ob anxietatem, aut timorem, vel verecundiam, aut etiam ob quamdam negligentiam omittunt vel resistere detractori illum eorrigendo , vel manifestare aliorum desectus, qui nocumentum inserunt, communiter non excedit culpam peccati venialis; nisi aliqua gravissima circumstantia occurrat quae loqui praecipiat. IV. Regula quarta. Homines mundanis rationibus acti frequenter peccant Ac tacendo, dc murmurando. Detrahunt, quoties praesentiunt, detractiones viam sibi sternere ad gradus quos anhelant : silent, dc muti sunt , ne obsistant detractoribus. Detrahunt, ut aliis placeant; silent, ne eontra semetipsos adversarios conciatent. Finis eorumdem, sive silendi, sive detrahendi, humanus est , dc principium pariter utriusque aut ambitio, aut invidia, aut odium est. V. Regula quinta. Exaltanda vox est adversus desectus , dc laxitates quae disciplinam, moresque pervertunt, atque publico bono insidias struunt . Distinguenda est publica malitiae detestatio, dc redargutio a detractionis vitio . Homines mundani, qui leges quasque tempori, de moribus accommodant, qui disciplinam omnem petamdant, ut liberius suis indulgere appetitionibus valeant , piorum vurorum redargutiones, atque adversus publicas laxitates declamationes loco detractionum habent. Nullum habere propriarum laxitatum vellent liberum reprehen sorem . Audies illos detractionis crimen exaggerare, in detractores invehi, hosque,

717쪽

cyr. LIB. X. IN D EC ALOGUM.

ut pestem humani generis, traducere. Verum , quemadmodum lex divina vetat occulta erimina, quae in ipso delinquente sitiunt, patefacere; ita iubet vocem exaltare adversus flagitia quas virus in innocentes effundunt , quae publicam felicitatem turbant, declamare contra abusus , & corruptelas , quae morum disciplinam, & propriae pro sessionis observantiam relaxant . Laxae opiniones publicae sunt, Zc typis evulgatae. Ergo publice redarguendae. At fama Auctorum obnubilatur. Falsum est e quia bona fide illi crediderunt, praelatas opiniones veras esse . Sed sae eorum famam obtenebrari. Quid indet Permittendum ne erit ut erronem

opiniones innocentiam corrumpant, ne earumdem Scriptores existimationis subeant detrimentum

VI. Regula sexta. In his redargutionibus principium quod Iinguam movet, in deraturque, di finis in quem hae diriguntur , spectanda sunt. Si boni publici amor, non odium in personas, non invidentia, non sinuritates Iinguam dirigant psi finis sit auditorum instructio, praeservatio a vitiis, & ad morum, disciplinaeque

integritatem cartam tectam custodiendam adhortatio I tum publicae redargutiones, non detractionis labe sordescunt, sed evangeliei Ee Ii, dc christianae sortitudinis vi tutem praeserunt. Detractores vulnera referant peccatorum, infamandi odio. Viri sortes invehuntur in abusus di corruptelas, ut ad remedia porrigenda provocent, ut, morbi gravitate manifestata, evincant medicinae applicandae necessitatem . Et, quamquam arduam opus hoc sit, & res aleae, periculique plena; quamque ii s li agere intrepido ore valent qui nec timent, nec sperant quidquam In hoc mundi stadio assequendum : tamen numquam desuerunt, nec deficient viri fortes, qui, humanis respectibus conculcatis, pro tuenda virtute decertent, & adversus scandala, offendicula, & disciplinae perditores inclament. VII. Regula septima. Manifestanda itaque est imperitia advocati, medici, Chiarurgi, seribae, seu notarii, dc quorumque prolessorum, atque artificum, qui in aliorum nocumentum exercent professiones suas. Redarguenda est Theologi , Consessarii ignorantia publica, quando necessitas prospiciendi innocentibus urgeat. VIII. Regula octava. Tria summopere animadvertenda, atque servanda sunt in retegendis aliorum vitiis, & desectibus . Primum , quod vitia certa omnino sint . Secundum, quod id tantum manifestetur quod sat est ad malum praecavendum Postremum, quod non eκ Odio contra reos, sed ex caritate succurrendi innocent, bus, manifestatio fiat. Saepe simultates inter artifices veritatem obscurant, dc d chos ignaros, ignarosque eruditos efficiunt . Quare summa vigilantia opus est in

dissicili regimine linguae, quae dc tacendo, & loquendo Peccare potest.

718쪽

DE DUOBUS POSTREMIS DEC ALOGI

MANDATIS.

CAPUT I.

Exponitur germanus fensus verborum que is utrumque hoc praeceptum exprimitur.

L Uamquam haec duo postrema praecepta ex iis quae dicta sunt in ex-N N plicandis sexto, & septimo mandato, satis pateant; tamen nonnulla alia addere presse, & quasi obiter lubet. Haec sunt verba quibus duo

ista mandata exprimuntur. Non eo cupisces domum proximi tui r nee desiderabis uxorem eius, non Iervum, non anciliam, non bovem, non asinum , non omnia qus i

lius sunt. Nono itaque praecepto concupiscentia alienae uxoris prohibetur . Porro concupiscentia uxoris alienae omnes libidines & voluptates carnales comprehendit. Decimum prohibet concupiscentiam rerum alienarum. Prima concupiscentia ad libidinem, altera ad avaritiam attinet. Quamvis autem desideria duorum criminum quae sexto, & septimo praecepto adversantur, expresse duobus his postreismis praeceptis prohibita sint; non inde tamen sequitur , aliorum criminum quae ceteris mandatis opponuntur, desideria vetita non esse, inquit S. Augustinus Lib. de persect. ius . in respons ad xis. ratiocin. cap. m. Non concupisces ait generalis probibitis es; ἐν generias iussio , Diliges . Unde breviter is Apostolus Patilus quodam loco utrumque complexus est. Probibitio enim es: Nolite conformari huic saeeulo; sed reformamini in novitate mentis vestrae. IIIud pertinet ad non eoncupiscere; boead dillere r UIud ad continentiam; boe ad iustitiam iliud ad Aesinandum a maia Iboc ad faetendum bonum. Non concupiscendo etiam vetustate expoliamur, is novitate induimur indulgendo. II. Sigillatim, & expresse libidinis, ac rei alienae desideria prohibentur , quod horum criminum illecebris, & lenociniis potissimum irretiantur homines,& vehementiori impetu in eadem abripiantur. Et, ne vehemens, atque impotens appetitio mentem obcaecaret, atque malitiam absconderet, expressam Deus dedit te gem, ut homines hanc pravitatem agnoscerent. Inquit Paulus ad Rom. vir. Comcupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret r Non concupisces. III. Nee est quod opponas , haec duo praecepta unica prohibitione com-- Tom. Π . Xx iij pre-

719쪽

69 APPENDIX IN DEC ALOGUM.

prehendi ; atque adeo unum , non duo , reputari debere . Nam, licet Deuteri mista. 21. per modum unius Vetita appareant his Verbis : Pon concupisses uxorem proximi tui, non domum, non rarum, non servum, non sinciuam, non bovem, non asinum , is universa , quae illius D t οῦ tamen E si i Xx. vers. II. duobus verbis praecipientibus expressa sunt : Non concupisce domum proximi tui: non desissa bis uxorem eius , non servum dic. Minus resert quod Moyses hic ordine praepo stero eadem exhibuerit ; cum in Deuteronomio Ordinate descripta legantur . li cet unita, & non verbis separata. Et tam apud Hebraeos, quam apud ro. In terpretes verbum concupisces repetitur bis, quemadmodum etiam in Vulgata notastra, ut eap. xx. Exodi. Hoc conceptis verbis declaravit Concilium Trideminum

sese. xiv. cap. v. Ex his colligitur, oportere a paenitentibus omnia peccata mortalia , quorum post diligentem sui discussionem conscientiam habent , in confessione re censeri, etiamsi occuisissima illa sint, ἐν tantum adversus duo u rima Decalogi praecepta eommissa , quae nonnumquam unimum gravius saxeiant , ἐπ perieul ora suntiis quae in manifeso admittuntur . Tandem ex materiae , seu obiectorum , circa quae versantur , diversitate eorum distinctio manifesta apparet . Libido enim , dc avaritia duo sunt vitia genere distincta . Ergo merito distinctis praeceptis prohibentur a

CAPUT II.

Notio concupiscentiae , qui e bis duobus praeceptis

I. Oncupiscentia vis quaedam est animo insita, qua excitati, & permoti ho mines bona quae non habent , appetunt . Nullam suapte natura malitiam prodit; sed bona, vel mala est, prout rationi vel subiicitur, vel repugnat . Insita nobis a natura est Deo ipso auctore. At primorum parentum peccato d pravata suit, & re Ilis rationi evasit. 'II. Duplex ergo concupiscentia r altera bona , mala altera . Bona a Deo est , ut diximus, quae sub rationis regimine bona appetit , non terrena modo, ut cubum, potum, & quae corpori sustentando necessaria sunt; verum etiam caelestia , immo haec potissimum , ut explicat Catechismus Concilii Trident. Part. III. 1. 7. O seqq. Nam illud primum emeit ut assiduis precibus Deum oremus, dc supplices ab illo imploremus quae summopere cupimus : oratio enim cupiditatis nostrae interpres est. Essicit praeterea ut cariora sint nobis Dei munera. Quo enim vehementiori alicuius rei cupiditate flagramus, eo carior illa nobis res est, atque iucundior , cum eam fuerimus adepti . Evelle ab animis hominum concupiscenissa mi

720쪽

DE DUOBUS ULT. PRAE C. ' 69s

tiam , seu cupiditatem , inertes confestim fiunt , languidi , torpidique . Naturalis itaque cupiditatis vis , pergit Catechismus , quae fines rectae rationis non egreditur, non est a Deo prohibita I multoque minus spiritualis illa rectie mentis eupiditas, qua ea appetimus quae carni repugnant, & animam sanant, beatamque emetunt. Quid quod ad hanc serventem cupiditatem Scriptura divina nos hor tatur e concup te sermones meos e Sap. v I. Transite ad me omnes qui concupisi iis me t Eccli. xxiv. De hae cupiditate seu desiderio loquitur S. Augustinns tract.

iri in Epist. I. S. Ioan. Tota vita Christiani boni sanctum desiderium est. Quod autem defideras, nondum vides; sed deserando capax efficeris, ut, cum venerit quod .ideas, implearis. Sicuti enim, si velis implere aliquem finum, ἐν nosti quam magnum est quod dabitur , extendis Mum I nosti quantum missurus es, is vides quia angustus es finus , extendendo facis capaeiorem : sic Deus deserendo extendit desiderium, desiderando extendit animum, extendendo facit evaeiorem. Desideremus eringo , fratres, quia implendi sumus. III. Altera concupiscentia mala triplex est , ut docet D. Ioannes Epist. I. cap. I. Omne quod es in mundo , concupiscentia carnis est , ἐν eo evisceolia oeulο-ram, is superbia vitae , quae non es ex Patre , sed ex mundo est . Haec concupiscentia dicitur peccati fomes, desiderium peccati. Si voluntatis consensionem ad iunctam habeat, semper peccatum est. Ea igitur proprie concupiscentia hoc praecepto prohibetur quam carnis concupiscentiam Apostolus ad Gaias. v. vocat, quaeque rationis iugum excutit, & fines a Deo praestitutos praetergreditur . Haec cupiditas damnata est, vel quia malum appetit, veluti adulteria, homicidia, ebrietates , idque genus similia , de quibus Apostolus : Non simus concupiscentes malorum , quemadmodum is illi conevierunt : aut quia, etsi res quae appetuntur, malae natura sua non sint, caussa tamen aliunde extat quare illas concupiscere ue- fas sit. Eiusmodi erant olim in veteri lege aurum, de argentum, ex quibus idola conflata erant, quae Dominus Vetuit ne quis concupisceret. Hac ratione viti sa est cupiditas illa quae licet bona appetat absolute honesta, tamen, quia aliena sunt, prohibentur appeti. IV. Porro tum peccatum existit, inquit Catechismus Ac. eis. num. I 2. cum post cupiditatum malarum inpulsum animus rebus pravis delectatur . atque his vel assentitur, vel non repugnat. Ipsa non repugnantia peccatum est, quatenus inter prelativus consensus reputatur. Quare improbata manet illorum Casu istarum opinio, qua statuunt, licitum esse, concupiscentia insurgente, & demulcente sensus , animumque impugnante , negative se se habere . Hanc peccati speciem exprimit S. Iacobus cap. I. vers. Iq. Unusquisque tentatur a concupisceotia sua abstractus , is Huctus. Deinde eum concupiscentia conceperit , parii peccatum . Peccatum v νο , cum consummatum fuerit, tenzrat mortem.

SEARCH

MENU NAVIGATION