Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus In decalogum

발행: 1749년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

701쪽

s 6 LIB. X. IN DEC ALOGUM.

fle aufert, etiamsi verum fit quod dicit. Et tunc tenetur ad famae restitutionem , veIArendo se falsum dixisse , si falsum dixit; ve quocumque alio modo , non mentrendo, si verum dixit. Sine bor tamen quod se verum non dixisse dicat et quia non debet a

terius famam cum mendacio restituere. IX Conserantur nunc sermulae quas pro retractatione assignant in proposita quaestione docti iuniores, eum formulis quas D. Thomas reprobat . Salmantice ses cum pluribus aliis Probabilistis docent, posse , & debere detractorem testari

se falsum dixisse, se errasse, se mentitum esse, se nescisse quod dixit sanctus Thoma,

conceptis verbis oppositum d et in duobus adductis textibus , & maxime in se cundo, ubi inquit : Sine hoe tamen quod se verum non dixisse dicat : quia non deberasterius famam cum mendacio restituere . Salmanticenses in Leneta editione anni I 28. qua utor, mutilum efferunt hunc S. Thomae textum nam a e particula illa non, in illa perlocha, Sine hoe tamen quod se verum non dιxisse dicat. Si enim legitur apud eosdem : Sine hoc tamen quod se veνum dixisse dicat. Aperidi ergo S. Thomas, & tanta perspicuitate docet, non posse detractorem asserere, se salsum dixisse, aut verum non dixisse, quando reapse verum crimen fuit, ut nulla queat tergiversatione eludi X. Qitae contra obiiciuntur eκ Scriptura, vana prorsus sunt, videlicet peccatum in Scriptura mendacium appellari, ut Hierem. vii I. Omnes apprehenderunt mendacium, idest peccatum 2 & insta e M Propbeta usque ad Sacerdotes omnes factunt mendacium, hoc est peccatum. Et tandem Marci x Iv. De die autem His nemo scir me Filius hominis, hoc est ad revelandum . Cedo . Latebant ne haec omnia S. Thomamst Nemo id dixerit. Et tamen docet, detractorem non posse asserere, se salsum dixisse, dum crimen verum revelavit : quia non debet alte nus famam cammendacio restituere. In ceros ergo Angelicus habet, detractorem mendacium proferre, si dicat, se merum non dixisse. Si aliquo modo de mendacio purgari haec Verba possient beneficio aequivocationum, dc amphibologiarum , hoc ne ignorassiet Aquinast Nonne is hanc nostram quaestionem versat omnibus circumstannis vesti-'' XI. Cla lux mens Angelici exponitur. Supponit iIlle, detractorem in famae restitutione mendacium proferre posse. Quaero ab adversariis . qua alia via menti hac in caussa detractor potest, nisi dicendo , se verum non dixisse , quod verum fuit; se mentitum esse, quando reapse verum dixi te Ergo aut negare adversarii de bent, detractorem posse in famae restitutione mendacium proferre; aut concedant necessum est, mendacium evomere, dum asseris eta falsum quod verum est , α, ut Verum, a se cognitum salsum enuntiat. od mendacium Scriptura peccatum Vocet, ideo ne insertur, mendacium me dicere, dum aio, Petrum commiliue ocmendacium, seu peccatum, quod revera commisit Si haec vera forent , auum

ellia t

702쪽

.esset de humana societate. Quare nihil ineptius dici potest quam eiusmodi restrictimnes mentales licitas esse, dc verba amittere significationes sormales , quia id expedit bono communi; cum immo, admissa recentiorum doctrina, omne civile coma mercium perturbetur. Haec iuniorum doctrina de mendaciis similis est doctrinae de usuris . Ut dogma catholicum, Omnes detestantur usuram sive cum paupere , sive eum divite. At usuram hanc viκ umquam in humano commercio reperiunt; ut paIam fiet , dum hanc perdissicilem materiam explicabo. Sic mendacia dete stantur. Mendacium proserre, ut famam restituat, nullo modo detractor debet . At hie detractor in famae restitutione mentiri nequit , quacumque ratione loqua tur; ut ex recitatis formulis patet. XII. Accedit hunc tertium modum a doctis iunioribus , nempe a Villatobos , Myro, Navarro, Sanchea, Trullencho, Ledesma, Lugo, Serra, Tamburino, aliis que excogitatum, ad finem intentum non esse ceteris meliorem. Si dicat detractor, se iniuste detraxisse Petro , se errasse manifestando illud delictum ς astuti

auditores inserunt, verum suisse crimen, &, conscientia lancinante , seri retractationem. Esto. At, nonne versuti Calaistae, sagacesque Calaistarum lectores idem prorsus colligent, dum audiunt detractorem dicentem, se mentitum suisse,

ctrina haee sapientum iuniorum pervia iam omnibus iacta est , dimitum in resti

tutione famae mendacium non esse mendacium. XIII. Concludamus ergo, quod, sicut tempore D. Thomae minor erat , adve

sariorum sententia, malitia , hominesque simpliciores formulario praescripto a S. Doctore fidem adhibebant; ita tum Τheologia simplicior , candidior, & sincerior erat, a vanis subtilitatibus immunis, quae mores hominum divinae legi , non Dei legem moribus, & corruptelis hominum subiiciebat. XIV. Pulsis ergo mendaciis, ille seligatur in praxi modus qui, spectatis eireumstantiis, aptior iudicatus fuerit. Si prudenter praevideatur, modum praescriptum a S. Thoma congruum esse, hic adhibeatur . Si timeatur , hunc modnm in talibus circumstantiis obesse potius quam prodesse ; restituatur . inquit idem Angelicus , quantum fieri potest i videlicet laudibus celebrentur virtutes offensi, illius dotes ,& praerogativae prudenter, ac magna dexteritate, sublata adulatione, extollantur. Hic modus, omnibus spectatis, si caritatis, prudentiae, & dexteritatis legibus directus sit, suavior, facilior, & securior erit ab omni periculo , vel excitandi reis cordationem obliti criminis, vel confirmandi auditores in prava persuasione. Hinc colliges, quam periculosum sit crimen istud. Ex dissicillimo medicinae usu disce custodire linguam tuam ab hoc morbo. Lingua clavus est humanae cymbae , inquit S. Iacobus. Si clavus iste fractus sit. nullisque coercitus habenis, continuo naufragio cymba peribit.

703쪽

LIB. X. IN DE CALOGUM.

CAPUT XIV. De causis a famae restitutione eta Montibus , oe potissimum de mutua infamiae compensatione , quam plures iuniores defendunt .

I. Im Lures sunt caussae quas Theologi assignant pro excusatione a debito resti I tuendae famae. Prima est, quando absque culpa, & iniustitia famam pro ximi laesisti; ut quando peccatum revelatum fuit Verum, & notorium iure, vel facto. Secunda est, si detrachio fuit non contra iustitiam , sed eontra earitatem tantum. Sola quippe iustitiae laesio onus imponit restitutionis. Sic qui audit deis

tractionem , quin provocet detractorem , sed tantum non refragatur , non peccat contra iustitiam, nisi sit superior; sed dumtaxat contra caritatem . Tertia, si peceatum leve fuerit, & non mortale. Venialia enim per se non inserunt grave r stitutionis debitum. Quarta, si detractionem non sit consecuta infamia. Quinta , si erimen quod tu narras , aut erat iam publicatum , aut brevi erat publicandum. Sexta, si auditores fidem non adhibeant ἱ aut infamatus esset iam antea de simili crimine diffamatus. Septima impossibilitas restitutionis. Hae sunt genera

les caussae quae iuxta communem Theologorum sententiam excusant a famae re

stitutione. Aliquae nunc peculiares quaestiunculae discutiendae sunt. II. Quaest. I. Resitilenda ne fama fit eum gravi detrimento, aut periculo e Resp. Duo distingui bonorum genera solent . Spiritualia , quae supremum locum , &temporalia , quae inferiorem occupant . Haec rursus in tres ordines dividuntur . In supremo ponuntur vita , libertas , corporis membra. In secundo honor, dc fa-πa . In postremo divitiae , seu quaecumque pretio comparantur . Communis sententia est, non esse restituendam famam cum detrimento bonorum superioris ordinis, etiam naturalis. Quare, si immineat periculum mortis, servitutis, recisi nis alicuius membri in famae restitutione, non urget restitutionis praeceptum :quoniam fama est bonum inserioris ordinis ipsa vita . Num respectu alicuius viri ingenui fama interdum praeserenda vitae sit, alibi dicetur . Nune absolute Io-quimur, & secundum ea quae communiter eveniunt. Si tamen diffamatus in eodem periculo mortis , aut servitutis reperiretur , tum detractor etiam cum periculo vitae ad restitutionem famae esset obstrictus : quia in pari ea ulla innocens praeserendus est reo . Crimen capitale imposuisti proximo , qui propterea poena mortis plectendus est et cum periculo mortis pandere adstringeris veritatem . P tiori iure restituenda est fama cum dispendio pecuniarum; ita ut, si ad restituendam famam necessaria sit moderata pecuniarum iactura, ea subeunda sit, ut fa-

704쪽

DIS S.II DE DE TR AC T. oee. 679

ma restituatur . Quoniam , etiamsi verum esset , famam pecuniis compensandam non esse ἱ latentur tamen Omnes, expendendas pecunias esse, dum hae conducunt ad famae restitutionem . Similiter in pari caussa detrachor tenetur cum propriae cfamae detrimento alterius resarcire famam . Quoniam ille alterum infamando ius

amisit ad propriam famam in pari casu, in quo utriusque aequalis conditio sit :quia tune semper praeserendus est qui iniuriam, & vim fuit passus. Si vero detractor longe valde gravius infamiae damnum subiret in famae restitutione , quam illud quod passus est diffamatus ; tunc liber a restitutione , seu retractatione detractor esset . Cum tanto quippe onere non urget restitutionis praeceptum ; & infamatus iniuste exigeret restitutionem . quae parum sibi prodesset , magno vero foret alteri nocumento. Et haec est communis ac probabilior opinio . Circuinstantiae tamen spectandae semper sunt , praecipue personarum tum infamatoris . tum diffamati . III. inaest. II. Quando in amatus alia via Iuam recuperaverit famam , tenetur ne detrarior ad restitutionem e Resp. Communis sententia negat . Quoniam, si dinfamatus in suo pristino gradu restitutus saerit , Iocus restitutioni nullus superest . Id patet in bonis fortunae . Abstulisti pecunias ab aliquo . Si has dominus quacumque via assecutus fuerit, non adstringeris ut easdem restituas. Si ergo homo diffamatus, aut propria virtute , aut aliorum auxilio , primo splendore famae potiatur ; nullo ulteriore compensationis onere premeris. Id solum notandum est , quod, si tempore intermedio suae diffamationis detrimentum aliquod passus fuerit, dc hoc non reparaverit; ut si privatus fuerit gradu, dignitate, officio, si expensas secerit ; haec omnia iuxta prudentis viri arbitrium restituenda sunt . Pro infamia quoque quam passus est, tempore intermedio necessaria est aequa eOmpensatio iuxta personae qualitatem, vel veniae petitione, vel honorem, & laudem tribuendo, aut aliquo alio signo pro varietate circumstantiarum . Similiter, si infamia oblivione antiquata Omnino fuerit, nulla est restitutionis obligatio. In hae quippe hypothesi restitutio non redderet famam , sed infamiae cicatricem iam obductam resticaret . Tum vero dicitur infamia oblivione deleta , cum diffamatus spectatur, ut prius, suo gradu splendere , cum probabiliter praesumitur , nullam in auditorum animis inhaerere malam de illo persuasionem e nec opus est in interrogationibus memoriam criminis sive veri , sive salso impacti renovare. Si tamen dubium sit, utrum in mente auditorum obtineat irrogata diffamatio ; tutior via seligenda est, & quod favet innocenti exequendum . Summa opus est dexisteritate, & omnes circumstantiae serio expendendae sunt, ne in alterutrum extreamum aut renovandae infamiae, aut negligendae restitutionis impingatur. Tandema restitutione excusaris, si delictum revelatum publicum factum sit. Si enim p hlicum fuisset , dum revelasti , delictam ; neque culpam , neque debitum restitu-

705쪽

68o LIB. X. IN DE CALOGUM.

tionis contraxisses . Eadem ergo ratione a restitutione liber evadis, si post tuam revelationem flagitium publicetur . Advertas tamen velim , publicationem hanc dupliciter fieri posse . Aut enim facta fuit vi tuae revelationis; & tune obnoxius es restitutioni , & quidem gravissime ; omnemque industriam adhibere debes ut hanc publicam diffamationem de medio tollas . Aut diffamatio aliunde, qua iv ex tua manifestatione criminis, prosecta est et & hoe in casu praeceptum restitutionis te non adstringit. Damna tamen quae tempore tuae privatae diffamationis passus est offensus, resarcire debes, ut iam supra dictum est. IV. Quaest. III. uuando fama restitui nequit, compensanda ne diffamatio pecuniis es 8' Resp. Disputant in utramque partem Theologi . Sententia adfirmans s uentibus nititur fundamentis. Antequam tamen rationes affero, pauca praelibo. Convenit penes omnes , detractorem debere infamiam irrogatam compensare pecu

niis , bonisque sortunae, si is iudicis sententia ad id adstringeretur; vel si cum infamato pactum iniret, ut nempe hic ab intentatione litis, dc querela data recederet, suscepta obligatione exhibendi constitutam pecuniae summam. Item Omnes adfirmant , debere in lamatorem, si dives sit, pauperi infamato congruam pecuniae summam clargiri, quando rem gratam eidem se facturum praevideat, & sa-mae rei titutio sit impossibilis. Id solummodo in disputationem vocant, an, sententia iudicis , vel privato mutuo pacto graecisis , ex sola tultitiae lege infamator adstringatur pecuniis diffamationem compensare, quando imposIibilia sit famae r stitutio . U. Adfirmanti sententiae favere videtur D. Thomas a. a. quaest. lx M. art. a. ad I. inquiens . Dicendum , quod in quibus non potes recompensara aequivalens , sufficit

quod ibi recompensetur quod pQsbiis est ; sicut patet de bonoribus qui sunt ad

Deum, is ad parentes , ut Pbic dicis in VIII. Ethie. Et ideo , quando id quod est oblatum , non es restituibile per aliquid aequale , debet feri recompensatio , ρ οβ possibilis est : puta , cum aliquis alicui abstulit membrum , debet ei recompenorσves in pecunia , veI in aliquo honore , confiderata conditione utriusque persens δε- cundum arbitrium boni vitri. Clarius hoc idem exprimit ad a. ibidem . Vel si non possi famam restituere , debet ei aliter recompensare , sicut O in aliis diactum est. VI. Responsum, quod ad has auctoritates exhibent P. Banneae a. a. quas. lx M.

art. 2. dub. q. concl. 2. & Salmanticenses tractat. x m. cap. LI. nutu. 36. non sati

iacit. Reponit ergo Ba eg haec verba. D. Thomas potes explicari, eum dicit , Debet fieri ἱ hoe es, decet ut fiat , maxime in foro paenitentiaνio , ubi Confessari Apotest obligare reum ut satisfaciat pecuniis , vel honore parti laesae attema condi tiοπς utriusque personae. Et ad hae fere semper obhgat earitas e quia tali Ga componisur pax , is amicitia inter Laesorem ἐν partem Laesam . Hoc idem responsum

706쪽

transeribi int Salmanticenses . Quam sit infirmum , nemo non videt . Hac enim via omnia praecepta , & debita pro aliqua decentia , aut convenientia accipi queunt. An non distinguit Angelicus, ubi opus est, praeceptum a consilio , debitum iustitiae a debito caritatis Z Loco citato ex instituto potissimum commutantis iustitiae ossicium , ut est restitutio , explicat . Hoc loco principii constituit .suando id quod est ablatum, non es resiluibile per aliud aequale , debet fieri eompensetis , qualis possibilis es . Sermo ergo est de re restituibili . Cedo . Res restituenda a qua lege praecipitur A iustitia , vel a caritate Cum ergo Doctor sanctus asserat quod , dum restitutio non est possibilis per aliud aequale , debeat fieri compensatio , qualis possibilis est vel in pecunia , vel in aliquo honore , evidens est eum loqui de debito iustitiae . Nihilque magis repugnat huie doctrinae quam

citatum interpretamentum de decentia , de convenientia , de debito caritatis . Quaero, utrum Consessarius iure valeat obligare poenitentem inlamatorem ad exhibendam pecuniam in compensationem famae denigratae, an non. Si hoc secundum ; responsum nihil dicit. Si primum; adest ergo praeceptum caritatis compensandi pecuniis famae laesionem Quod si admittatur, quaestio potius verbalis erit , respectu saltem infamatoris , licet non respectu heredum . Nam dissicultas est , utrum gravi praecepto infamator debeat loco famae pecunias restituere . Quod autem hoc praeceptum sit iustitiae , aut caritatis , parum ei, vel nihil suffragatur; sed tantum prodesse heredibus potest . Ceterum omnes norunt , legem cari tatis debitum restitutionis non imponere . Quare aut nullum est debitum; aut, si adest, iustitiae debitum est.' VII. Ratio ex se patet. Bonum famae temporale est, atque pretio aestimabile valetque pecuniis compensari. Id lateri coguntur adversarii , dum concedunt, &iudicem, & Consessarium posse urgere infamatorem ad restituendas pecunias loco famae. Si autem compensari pecuniis valet, necessario consequitur hanc pecuniariam compensationem fieri debere . Damnum enim infamiae illatum est. Famae restitutio non est possibilis . Cur ergo fieri restitutio non debet per aliud bonum aequivalens Cur detractor immunis ab hac compensatione manere debet i Haec

rationum momenta probabilem reddunt hanc opinionem. VIII. Obiiciunt Salmanticenses tradi. x m. cap. Iv. num. 142. Sicut Vita non est

pretio aestimabilis, sic nec honor, aut fama, quae sunt ordinis superioris ad pecunias; & ita superant omnem pecuniarum solutionem et unde, si mille solvas, adinhue inferior debito manebit solutio; idemque, si centum millia. Non ergo pecuniis compensanda fama est. Alioquin qui solvere creditorem nequiret, laudibus illum efferre deberet . Item sequeretur eum qui alterum laesit in spiritualibus , debere illum pecuniis compensare. Resp. Ex his quae dicta sunt, evanescunt eiusmodi argumenta . Quamvis enim fama pecuniis superior sit; non ita tamen al

707쪽

68L LIB. X. IN DEC ALOGUM.

tioris Iordinis est, ut pretio aestimari, & reparari aliquo modo nequeat. Nonne id fatentur adversarii omnes , dum iudeκ Obligat infamatorem ad hane pecuniariam compensationem At, inquiunt , etsi mille solvas , inferior solutio erit ipsi famae . Quid heinc, nisi quod non debeas restituere partem , quando non vales totum Neque fama in genere famae plene, di adaequale restitui semper potest . Ergo non obligabitur diffamator restituere quantum valet Doctrina Angelici est , immo & omnium Theologorum , famam restituendam esse meliori ratione qua fieri valet. Qui non potest totam restituere, debet partem . Quamquam igitur pecuniae non aequent famam ablatam , non propterea liber infamator est a possibili, & congrua compensatione pecuniaria . Accedit compensationem pecuniariam non solum sequare , sed interdum etiam superare infamiam posse. Si pauperem, quem ut furem traduxisti , Comitem ingentibus reditibus affluentem institueres; id non solum aequaret, sed longe excederet famae ablationem . Quod si afferas, hominem ingenuum dedecori sibi vertere pecunias in famae compensia tionem accipere; nihil contra hanc sententam opponis. Quoniam, si homo ingenuus, & nobilis nee pecunias vellet pro debito pecuniarum solvendo I tunc non teneretur debitor solvere . Consensu enim creditoris debitum extinguitur . Sententia praefata assierit, famam compensari pecuniis posse . Quo posito, inseri solve, . das reapse pecunias esse , dum infamatus loco famae eas recipere velit. Celeiarum , si neque pecunias, neque famae redintegrationem velit; ad nihil detractor tenetur. Quod subdunt , spiritualia compensari temporalibus non posse, ergo a pari neque samam pecuniis, non consistit. Quae enim comparatio inter res spirituales ac temporales, & inter famam ac pecuniast Illa toto genere differunt 'haec intra eamdem sphaeram, sive genus continentur; licet fama absolute pecuniis praestet, quemadmodum aurum argento . Quis autem dixerit, auri fartum non possie argento , aere , alioque metallo compensari uod de adultero insamante maritum obtrudunt, in illos ipsos retorquetur . Nam, si quis alterius thalamum violaverit, omni via quae potest, tenetur mariti laesi honorem redintegrare . Quod si maritus talis conditionis esset, ut pecunias non admitteret, quid inde Nec puellae nobiles defloratae dotem pecuniariam excipiunt . Ergo solvenda

non erit puellis illis quae eamdem recipiant Firma igitur manet doctrina Angelici, famam restitui debere quantum , dc qua via potest. Primum in eodem genere famae. Si hoc fieri nequeat, in pecuniis iuxta arbitrium prudentis viri , di personarum conditionem . Quae hactenus dicta sunt , ostendunt infamatorem securius suae conscientiae consulere , dum praestat secundum , quando non potest primum. Absit tamen ut hinc colligas, possie infamatum surripere pecuniaS iu-famatori, ut laesam suam sama in compenset. Sed de hoc infra. IX. Hae rationes adeo obviae sunt , ut ipse Magister Baunea , qui a Salvianti-

708쪽

DIS S. II. DE DETRACT. oeo. 683

eensibus Iaudatur tamquam antesignanus Opinionis contrariar, post severiorem rei discussionem , quasi retractans quae scripserat citata quaestione I x M. art. 2. dub. ro. eoncl. a. subdat continuo cones. q. quod, quando infamatus sit talis conditionis re spectu infamatoris, ut acceptis ab eodem pecuniis, honorabilior in populo evadat, tune teneatur detractor facere restitutionem in pecuniis ivitia arbitrium boni viri: quia tune, inquit , facit restitutionem in eodem genere : siquidem pecuniae reputantur ut instrumenta ad restituendam famam. Ergo, concludit Bannea , sicut infamator tenetur expendere pecunias in adducendis testibus ad restituendam famam in proprio genere ἰ tenebitur etiam pecunias expendere in isto casu e etenim istis mediantibus restituitur fama in proprio genere . Quare immerito Salmanticenses absolute Bannex laudant pro contraria sententia : quia, licet eam doceat eouci. a.

eamdem tamen temperat concl. q.

X. Quaest. IV. Datur ne mutua eompensatio in muria famae e Resp. Nonnulla sunt praemittenda . Quando mutua diffamatio inaequalis est , non dari mutuam compensationem, latentur omnes : puta, si tu in vario eriminum genere 'alterum infamasti, dc hic te in unico delicto , non potest fieri mutua compensatio ι cumst manifesta inaequalitas. Deinde non minus certum est te non posse uti compensatione, si alter velit tibi restituere famam ; sed hoe in 'casu adstringeris idem dc tu praestare; atque admissa alterius restitutione, vicissim satisfacere debes. Postremum haec compensatio fieri minime potest per famae laesionem. E. g. alter te in famavit , renuitque famam restituere e tu nequis eiusdem famam denigrare , ut tuam samam compenses. Quia haec esset vindicta manifesta. Et praeterea alterius infamatio tuam famam non instaurat . Nec eompensatio quae fit in pecuniis, huic doctrinae opponitur . Quoniam, dum surripis , aut retines pecunias in compensationem debiti certi , dc liquidi , quod solvere tibi debitor recusat, accipis quod

tuum est. Pecuniae illae tuae sunt, teque reapse in integrum restituunt. At, dum infamas alterum, qui te infamavit, non aufers quod tuum est . Nequc illius di famatio in tuam transit famam ; sive diffamando alterum non recuperas famam tuam : sicuti accipiendo pecunias tibi alioquin iure debitas, tuum assequeris. XI. Illud ergo in disputationem vertitur , an quando duo mutuo se aequaliter infamarunt , si unus nolit famam restituere , valeat alter compensatione uti, dc suspendere illi satisfactionem. Adfirmant Salmanticenses tract. x LII. cap. IV. pu rct.s. num. I 6. dc pro eadem laudant Sotum, Sylvium, Maiderum, Dianam , Dicastillum, Toletum, Bonacinam, Lemum, Rebellum. Villa lobos : quibus addi possunt Molina, & Busem bau Lib. III. pari. II. dub. 3. numeris. Natalis ab Alexandro Lib. m. ' de peccatis art. s. regu 33. Probant hanc opinionem Salmanticenses his argumentis. Durissimum est, & ab aequitate valde alienum, ut, si tu alium infamasti, a quo aequaliter diffamatus es, quod, illo tibi offerente satisfactionem, dummodo

709쪽

cgi LIB. X. IN DE CALOGUM.

modo tu un satisfacias , nolis illi satisfacere , & velis quod ille tibi satiriclat.

Ergo irrationabiliter te geris, si tu illi non restituas. Ergo alius in dicto easu non tenetur restituere tibi, qui solum irrationabiliter damnum pateris. XII. Hoc primum argumentum, quod a posteriori Vocant, Videtur, ut ego quiadem aibitror, principio cum Evangelio Pugnante nixum. Tu fratrem tuum infamasti, a quo infamatus fueras ; & satisfactionem Promittis hac conditione suspen iam , dummodo illa velit debitum suum implere e Non ergo absolute paratus es evangeIicam implere legem , debitum tuum solvendo , si alter solvere recusat. Numquid alterius malitia tua virtus est Quod refragetur ille legi evangelieae, quod suum delere peccatum nolit, & quod tibi debet, solvere recuset; propterea ne tibi licitum erit in eadem versari damnatione Sed audiamus argumentum quod appellant a priori, quodque continuo reponunt. XIlI. In debitis temporalibus, quando iura sunt paria , si alter tibi servare ius nolit, & debitum solvere , nee tu teneris servare illi ius, & debitum restituere. Sed fama est bonum temporale . Ergo dcc. Confirmatur : quia retinendo alterius famam, & non restituendo , tibi accrescit suo modo iam a quam amissurus eras, retractando tuum dictum , ut illi restituas ἱ & alteri quoque accrescit fama quam ex parte amissurus crat , se retractando . Ergo potest unum debitum pro alio compensari . Evidentius ratio haec pugnare cum Evangelio videtur, ut mox palam fiet. .

XIV. Contraria sententia, quam graviores Theologi, Caietanus, Navarrus, δε- lentia, Pradus, Lugo, Petrus Navarra, Rodriquea, Turrianus, Tannerus, Henri-eus a S. Ignatio, & plures alii defendunt, mihi probabilior est. Quod se evinco. Fama alterius non nisi peccando aufertur. Hoe diffamationis peccatum deleri nequit, nisi eum proposito restituendae famae . Hoc vero propositum absolutum sit oportet ; sicut absoluta esse debet peccati detestatio. Si propositum istud hac conditione is sensum esset, dummodo videlicet alter velit vicissim debitum suum implere, commentitium omnino foret, & chimaericum. Atque ut luculentius multo Veritas pateat, praemittendum discrimen est quod compensationem pecuniarum inter & compensationem famae intercedit . Distinguendae igitur sunt actiones civiles a criminalibus. Compensatio in pecuniis res civilis est : & compensator accipiendo pecunias sibi debitas , quae sub alterius potestate reperiuntur , rem suam accipit, atque in pristinum se se restituit gradum. Compensatio famae est alterius ordinis , ut adversarii latentur : quamobrem nolunt suppleri eam posse pecuniis . Est compensatio, ut ita dicam , in re criminali . Est denique actio vinditae. Quod si ostenditur . Haec compensatio nullo modo tuam tibi restituit famam . Ergo est actus Vindictae. Antecedens evidens est, & a nemine ratione praedito potest in dubium revocari. Nam quod tu nolis declarare, Petrum non esse furem illum quem

710쪽

traduxisti , non propterea tu recuperas tuam famam , quam ille manifestatione similis delicti denigravit. Consequentia autem est legitima. Nam vindicta eo unice spectat, ut malum alterius inducat. Quod ut clarius pateat, sub alio aspectu ratio proponitur. Voluntas, qua famam denigrasti, mala suit. Ergo mala quoque est voluntas qua istam denigrationem samae , seu culpam ipsam intendis non removere. Ergo quemadmodum peccasti proximum infamando, ita peccas illum infamatum conservando . Neque abolere efficaciter vales detractionis culpam, nisi pro viribus tollere studeas diffamationem ipsam. XV. Nec est quod opponas , distinguendum esse effectum culpae , nempe insam iam, ab ipsa culpa; atque adeo posse detractorem detestari culpam , quin detestetur effectum culpae . Futilissima est distinctio ia haec. Nam diffamatio proximi ita connexa est cum peccato detractionis, ut seri nequeat aliquem sincero animo poenitere culpae detractionis, quin simul doleat infamiae irrogatae; cum tota malitia detractionis, praescindendo a radicibus a quibus dimanat, sita sit in voluntaria proximi diffamatione . Porro haec voluntaria proximi diffamatio nequit essicaci sinceritate retractari, nisi pro viribus infamia illata proximo aboleatur. XVI. Postremum . Nonne leκ evangelica vetat ne maledictum pro maledicto, ne malum pro malo reddamus Nonne oppositum iubet , ut vincamus in bono malum, ut bona pro malis retribuamus 3 Haec sunt prima Christianismi landa menta. Numquid bonum pro malo rependit qui receptam infamiam compensare vulsi alia in camia detractori illata Numquid vincit in bono malum qui fratrem suum , in civitate a se diffamatum, pergit in tenebris diffamationis conservare , non ob aliam rationem, nisi quod diffamatus in eadem prava voluntate perseverat Quis non videt, hanc esse puram putamque vindictam Z Tandem nonne Iex evangelica ad mutuam benevolentiam, & fraternam caritatem obligat 3 Nonne peccat Christianus qui reconcinari detrectat fratri suo 3 Numquid ab hoc implendo praecepto tu liber evadis , eo quod alter nolit illud exequi 3 Porro reconciliari mutuo nequeunt, nisi mutuo sibi remittant irrogatam diffamationem. Vel igitur contrariae sententiae patroni defendunt, istos detractores non teneri mutuo reconciliari; idque Evangelio aperte repugnat: vel propugnant lege mutuae reconciliationis, & reciprocae benevolentiae illos devinciri; dc tunc fieri hoc nequit, nisi vieissim debita diffamationis remittant. Tunc autem non est mutua compensatio, sed mutua remissio, &condonatio. Quare non video, quomodo adversae opinionis praxis componi cum Evangelio possit. Nam, Auando alter renuit tibi restituere quam abstulit famam, & tecum in pristinam redintegrari amicitiam; non propterea respectu tui extinguitur debitum, ut adversarii contendunt, adimplendi id quod Evangelium absolute praecipit. Hoc absolutum praeceptum nemo inficiari valet. Ergo neque in hoc casu negari eiusdem obligatio potest, idcirco quia unus offensorum detrectat proprium solvere debitum.

XVII Dissiligod by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION