Vetus Latium profanum tomus primus decimus Vetus Latium profanum & sacrum auctore Petro Marcellino Corradino sanctissimi domini nostri Clementis papæ 11. subdatario. Tomus secundus in quo agitur de Latio gentili

발행: 1705년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 로마

61쪽

Liber IL Caput VI.

ex Antiquario Lubini, & Virgilio lib. 2. AEneidos r

o laterique coruscus

. Extulit , ac lateri capulo tenus abdidit ensem: itaque ex dicto vetusto Cippo apparet Nomeicium Saliari Saeerdotio Setiae insignitum, Marti , Herculi etiam sacra fecisse , quemadmodum Romae Salii Martis , & Herculis sacris operabantur, sicuti dictum est Lib.I. Cap.22., licet id pro certo non habeam. Quare Salii Herculi sacrati populea corona redimiti circum aras carminibus psallebant, de dum extis carnibusque sacrificuli vescerentur, inter vescendum hymnos & laudes Numini canere consueverunt, cymbala quoque pulsare ex Macrobio, aliisque mox adis ductis. Sed an hi Salii saltarent, & circum aras choros agitantes exultarent, leve non est inter Scriptores dissidium, quamvis mihi arrideat sententia Scaligeri commentatoris Festi verb. Redamptuare, qui memorat Salios Martis saltasse, & exultasse, eos vero Herculis nequaquam, quod & tradit Caelius Rhodiginus antiq.lect. lib. . cap. 3. . ctiae satis sit in re tam vetusta delibasse.

CAPUT VILDe Templo Martis, AEde Apollinis, atque August.

De Augustalium . necnon Fabrorum Collegio Colonia Setina . Coost x x ste Fabreno Inscript. Antiq. cap.2 .pag.s . ex lain

pide vetusto relato hoc Libro Cap. 2.M.Nomeicium CO- Ioniae Setinae Salium Martialem fuisse, unde comicitur ibidem Fanum Martis extructum, ejusque sacra & Saliorum Collegium instituta. Diximus Lib. I. Cap. 22. ex Servio, Macrobio, & aliis Collegia Saliorum Sacerdotum Mamtis , qui armati certisque diebus saltantes ei Deo sacrificabant , Τusculanis, Tiburtinis, ac universo Latio vetustissima sitisse, quum Tneam, Pelasgos vel prisci Latii accolas in Latina littora id Sace dotium, & eas coeremonias transvexisse putarent. Facile itaque est

Serinos, qui Flarculem jactabant Coloniae conditorem ., Salios es G Deo

62쪽

so Vetus Latium Profanum

Deo adsignasse: Marti etiam, quum id Numen Latinis ab initio venerabile esset. Et quamquam sint qui putent Saliorum Collegia, de

Ancylia a Numa primum constituta, eos tamen erroris insimulo,

quod pateat ex praedictis , Eneae tempore Salios Herculi, & Marti in Latio sacratos cum armis, atque Ancylibus litasse. Sic Larinates Collegium Saliorum, qui cum Ancylibus Marti sacrificarent instituisse memoriae proditum est testimonio Alexandri Geniat. lib. I. cap. LS., Setinos itidem, id quod Cippus laudatus evincit, nam quum Nomeicius Salius Capulatus inscribatur,fatis intelligitur Salios, qui ministrabant in aede Martis Setinorum cum Ancylibus sacra sectile, quemadmodum ex adductis Capite superiori patuit. Saxum Setinum quod exhibet Gruterus pag. io66. Apollinis Delubrum Setiae fuisse memorat, quippe tale est.

L. AN INIUS L. F. CAPRA IIII. UIRITER APOLLINIS AEDIS , ET CIRCUM AEDEM MUROS D. S. P. R. CHinc scimus Setiae aedem Apollinis extructam, viamque, quae ad id Templum ducebat L. Aninium restituisse, & muros, qui circum redem erant, idque factum anno,quo Aninius Magistratum in ea Colonia gerebat, de quo Magistratu suo loco plura dicenda supersunt. Hunc non ex Setina gente, sed Arretina fatile suspicor, & ex Tribu Pomptina,uti arguitur ex alio Lapide Tiferni effosso, quem refert Li. gorius in MSS. Otthobonianis voce Tifernum cum hac Epigraphe.

Q AN INIVS C. F. POMPTINA GALLVS DOMO ARRETIO LEG. IV. SCYTHICAE MILITAVIT IN PROUINC. ANN. XVII E V o Q ANN. II IN LEG. IIII. SCYTHICANN. XVIIII. UIX. ANN. LXM E R V. ANN. XXXVIII

63쪽

Liber II. Caput VII. s 1

inandoquidem licet Caius iste frater Lucii Aninii haud esset, quum hic Lucii, ille Cati filius inscril atur, nihilominus puto utrumque ejusdem familiae, S: Tribus Pomptinae fuisse, de post Augu-1ium vix ille, nam ferunt Augustum Legionem Scythicam IHI. institu ille ex Dione, & aliis apud Panvinium in Descript. Imper. Roman. lib. 3. pag. 383. . munt Apollinis Templum Setiae positum eo loci , ubi Ecclesia S .Parascevis apud Portam Passi bellam, atque alia proxima sacra aedes S. Antonio Abbati dicata, extant, memorantque ibi lapidem priscum id probantem diu mansisse ; quorum tamen nil compertum habeo. Exhibeo typum eorum ruderum, de Portae Passi- bellae uti nunc sunt, ex quibus apparet in eo situ vetustissimum positum aedificium ; at quale id esset, non liquet. Templum Augusti, te Collegium Augustalium Setiae postum satis dilucidum est, id testante inscriptione M. Nomeicii, de qua supra verba secimus, ubi is Magister Augustalis Coloniae Setinae imscriptus est; quippe testimonio Auctoris qui scripsit vitas virorum illustrium, Suetonii in Augusto cap. 32. , & Appiani Bellor. Civit.

lib. f., compertum est in omnibus Provinciis, perque Urbes celeberrimas Augusto vivo mortuoque Templa, Sacerdotes, S: Collegia sacrata. Uerumtamen an ea Collegia Augustalium etant, obic rum est. Sunt qui dicant Sacerdotes, qui Augusti sacra attrectarent, eo vivo constitutos, quorum sententia vero similior est, quod pamteat Flamines Augusto eo vivente ad fgnatos; at non Augustales

Sodales, de quibus haec habet Tacitus lib. I. Annal. ad Tiberium id

Sacerdotium referens: Idem annus novas caeremonsas accepit, addiato Sodalium Augustalium Sacerdotio, ut quondam T. Tatius retinendis Sabinorum sacris Sodales Titios instituerat, sorte ducti e Primoribus Civitatis untis in Ῥiginti, Tiberius, Drususque in

Claudius, oe Germanicias adjiciuntur quin ut Historictis evinceret Sodales, quorum meminerat, Sacerdotes Augustales futile, lib. 2. haec facta Romae quum nuncius mortis Germanici properaliet, subdit: Honores ut quis amore in Germanicum , atit ingemo validus , reperti, decretique ut nomen ejus Saliari carmine caneretur 9 sedes curules Sacerdotum Augiastalium locis, superque eas querceae corona statuerentur : ludos Circensi eburna e sigies praeiret , neve i i

64쪽

Vetus Latium Profanum

sumen, aut Augur in locum Germanici, nisi genti usiae crearetur r& narrans lib. 3. facta sunt quum valetudo atrox Iuliam invasic, set, ita subiicit: Sed tum supplicia Diis, ludique magni ab Senatu decernuntur , quos Pontifices , in Augures in quindecimviri septem viris simul , in Sodalibus Augustalibus ederent. Cen erat L. Apronius , ut Feciales quoque is ludis praesiderent. contradixit Tiberius scilicet distincto Sacerdotiorum jure , est' repet tis exemplis , neque enim unquam Fecialibus boe majestatis fuisse, ideo Augustales adiectos, quia proprium ejus domus Sacerdotium esset, pro qua zota persolverentur et Tacito consentit Suetonius in Claudio cap. S., qui dignitates Claudio collatas Tiberii imperio recensens: Senatus quoque ait , ut ad numerum Sodalium Augustalium forte ductorum extra ordinem ad ceretur censuit: & in Galba cap. 8.: eum inter quindecim viros Sodalesque Titios item Augustales cooptatum scribit; quo fit dilucidum esse Augustalis nomen in lapidibus priscis, Collegium Sacerdotum, qui sacra Augusti cura

rent asserere.

Ad haec Reinesius epist. 3I. ad Rupertum tradite Augustales sitisse Magisiratus municipales et ex iisdem duum Φiros eligi solitos, ipses a Praesidibus etiam Provinciae Augustalitate decoratos et unde eos putat Augustales nominatos, qui in Coloniis genere, meritis,& patrimonii amplitudine caeteris potiores essent, & Augustorum iussu Magistratum inibi obirent, quam assertionem is probat inscriptione Alcantarensi, & Reipub.Petilinorum, quibus notatur Augustales juri dicundo praepositos. Nec dissimulabo edictum Theodosii, & Ualentiniani in l. si quis qMntaneos Cod. de Decurionibus lib. I o. , ubi spectabilis Augustalis dicitur is, qui in Provincia jus dicebat.

Fallitur tamen Reinesius, quum lapides laudati jurisdiistionem tantum in rebus sacris probent. inemadmodum enim Collegium Pontificum Romae jurisdictione in sacris utebatur ex Gutherio toto lib. a. de veteri Iure Pontificio, sic penes Augustalium Collegium erat de iis sacris judicare. Augustalis vero, cui Theodosius, & Valentinianus rescripserunt erat Praefectus AEgypti, ut Iuris consulti in d. l. si quis spontaneos adnotarunt: qui Augustalis dictus est, quod Augustus Antonio, & Cleopatra victis, AEgyptoque in formam Pr

67쪽

Liber II. Caput VII. yy

vinciae redacta, primum eum instituisset, & Equestris ordinis fecisset, si Dioni lib. 1 I. fides danda est. Sed de his hactenus, quum

Cardinalis Norisius ad Cenotaph. Pisan. di sis. I. cap. S., Fabretius Inscript. cap. 3. pag. 228.&cap. . pag-qo3. fusius de his, & aliis ad Augustalium Collegium attinentibus agant. t

Quoniam vero lapis Setinus Nomicium Magistrum Augustalem exponit, operae pretium est, quid id Magisterium esset intelligere. Ligorius voce Augustali memoriae mandavit Seviros Augui ales ab Augusto in Coloniis constitutos, qui in illis maxime ab eodem A ugusto deductis, sacris, & civilibus rebus praesiderent, contractus, concilia, Δ caetera confirmarent, scrutarentur etiam quae

minores Magistratus recte, vel inique fecissent. His Seviris praepositum Ligorius putat Magistrum , qui Princeps Collegii esset, & majorem Seviris potestatem haberet. Enumerans dein Colonias, quibus Augustales primum Augustus dedisse dicitur , illis Setiam accenset. Alio loco idem Ligorius verbo Portico Augustale resert Augustales sex viros fuisse, qui de redditibus publicis, de privatis Augusti judicarent, & in Coloniis sacras res administrarent ; at haec Li-gorii somnia arbitror, quum mihi liqueat Augustales Duumviris, Decurionibus minores fuisse, quin iaminas, & Libertos quibus D curionatus honos ex Lege Visellia conferri haud poterat, Augustalibus adscriptos; quo fit falli Ligorium asserentem Augustales caeteris Coloniae Magistratibus imperitasse ; porro is etiam errat putans Augustales ab Augusto esse constitutos, dum ex jam relatis patuit id Sacerdotium Tiberium Romae primum creasse, dein Colonias partim adulandi calliditate, partim ambitionis sensu, Collegia Augustalium Sacerdotum imperantis Urbis exemplo institutile, quemadmodum ex lapidibus adductis a Cardinati Norisio, & Fabretto intelligitur, qui subdunt Seviros Augustales magistros quoque dictos, nam quum Augustales plures numero sex, quin crescente numero in Iuniores, & Seniores partiti essent, hinc factum est Seviros constitutos, qui caeteris praeessent testimonio Cardinalis Norisii loco relato , quod tamen pro certo haud affirmo, quum Magister Augustalis

a Seviris in vetustis lapidibus sitis distinctus sit uti liquet ex antiquo Elogio Reate posito.

68쪽

6 Vetus Latium Profanum

T. FUNDILIO GEMINO VI. AUG. MAG

unde constat Fundilium fuisse Sevirum Augustalem, & magistrum

Augustalium quater, puto enim in illa nota IVV. unam literam redundare , & Patronum quinquennalem perpetuum Augustalium. Erat id Sacerdotium annale , & a Decurionibus Coloniae decernebatur, aliquando extra ordinem viris, qui pretio, vel opere sibi illud comparassent, quod sequentes Cippi apud Gruterum, Emunentissimum Norisium, de Fabretium cap. 3. pag. ITO. &paga 28.

probant:

CENTUM VIRI MUNICIPII AUGUSTI VEI ENTIS ROMAE IN AEDEM VENERIS GENETRIClSCVM CONVENIS' SENT. PLACUIT UNIUERSIS DUM DECRETVM CONSCRIBERETUR INTERIM EX AUCTORITATE OMNIUM PERMlTTI C. IULIO DIVI AUGUSTI L. GELOTI QUI OMNI TEMPORE. MUNICI P. VEIOS NON SOLUM CONSILIO ET GRAΤΙA ADIUVERIT SED ETIAM IMPENSIS SUIS ET PER FILIUM SUvM CELEBRARI VOLVERIT HONOREM ET IUSTISSIMUM DECERNI, VT AVGUSTALIUM NUMERO HABEATUR AEQUE AC SI EO HONORE USUS SIT LICEATQUE EI OMNIBUS SPECTACULIS MUNICIPIO NOSTRO BISELLIO PROPRIO INTER AUGUS

TALES CONSIDERE CENISQVE OMNIBUS PUBLICIS INTER

69쪽

Liber ΙΙ. Caput VII. yy

INTER CENTUM VIROS INTERESSE ITEMQUE PLACERE NE QUOD AB EO LIBERTISQUE EIUS VESTIGA LM V N I C I P I IAVGUSTI VEIENTIS EXIGERETUR

H e lapis innuit Decuriones Geloti honorarium Sacerdotium dedisse, & Augustalibus in Coloniis Bisellium sedem scilicet, quam Subsellium dicunt adsgnatum ad honorem , immunitatem itidem

a Vectigalibus concessam, quae tamen obscura sunt , nam potius lapis exponit honorem Bisellii, Sc immunitatem Geloti a Decurionibus ex gratia datam, quemadmodum arguitur ex saxo Suessano apud Fabretium Inscript. cap. 3. pag.228. II.

F A U S T V SVI. UIR ET AUGUSTQVI INTER PRIMOS AUGUSTALES A DECVRIONIBUS AUGUSTALIS FAC TVS Εs ΤUnde intelligitur Decuriones, Augustales cooptasse . nam flamines etiam a Duumviris, Dictatoribus, S Decurionibus Coloniae eligebantur ex Cicerone Orat.2. de Leg. Agrata contra Rullum & pro Milone.

III. Ostiensis. L. CARVLLI FELICISSIMI BIS UI. A U G. IDEM QUINQUENNALIS LAURENTVM LAVINATVM CORPORUM VINARIORUM URBANORUM ET OST

CARVLLVS FELICISSIMUS P A T R. B. M. F E CH IV.

70쪽

Vetus Latium Profanum

Apud Fabretium Inscrip. cap.8. pag. 6C.

L. CARVLLI Us EPAPHRODITUSVI. VIR AUG. IDEM QU I N QUENN ALIS

HIC SUM POSITUS QUI SEMPER SINE CRIMINE VIXI ET QUEM MI DEDERAT CURSUM FORTUNA PEREGI CVIVS OS SUA ET CINERES HIC LAPIS IN TVS HABETH U I C V L VIRI AUGUSTALES POST CURAM QUINQUENNALITATEM OPTULERUNT QUIE G I T A N N I SCONΤ IN VIS IIII

Haec Epigrammata mihi suadent id Sacerdotium Annale fuisse, ἐκ ad

SEARCH

MENU NAVIGATION