Vetus Latium profanum tomus primus decimus Vetus Latium profanum & sacrum auctore Petro Marcellino Corradino sanctissimi domini nostri Clementis papæ 11. subdatario. Tomus secundus in quo agitur de Latio gentili

발행: 1705년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 로마

91쪽

. Liber II. Caput IX. 79

prae aliis Mancinellus notant Auruncam Lucilii Patriam sita insutile in prisco Latio , quod a Tiberi Circa os usque servatuin est quam & Ausoniam dictam ferunt, quod Auson Ulyssis filius eam condidisse diceretur ex Fello lib. i. ,-aliis: quibus consentit Iosephus Scaliger in Festum voce Aruus, de voce Ausema, de Κircite rus in Uetere dc Novo Latio par. . cap. I. pag. 23 8. quamquam Rychius, aliter referat, cujus lapsum evincit nomen ipsum Urbis, q uae Aurunca, & Ausonia denominata est. Ex his unicuique patere polle existimo Peregrinum, Sanklicium, & Cluverium eruditissimos viros hallucinatos, Ac Suellani Pometiam earn fuisse, quae Aurunca, de Ausonia, seu Camena dicta est. Itaque liquet hanc Urbem tres populos Latini nominis incoluisse, Pometinos videlicet, Suellanos, Sc Auruncos: ab ea Pomptinam , seu Pometinam Tribum denominatam, in quam tum ii Cives qui agrum Pometinum sortiti erant, tum alii novi Civps, qui in dies Civitato donabantur conjecti sunt ex Rosino Antiq. Rom. lib. s. cap. 13. : ab ea denique Pometinum agrum , quem serunt anno V.C. CCCLXXL divisum a quinqueviris tanta populi frequentia , ut Cives Romanos nusquam similis cupiditas in Colonias migrandi tenuisset ex Livio lib. 6., & ad fin. De agro Pomptino h L. Sicino Tribuno Plebis actum ad frequentiorem jam populum, nobilioremque ad cupiditatem agri quam fuerat.

De Pometinorum cladibus deque Lucilia, s Pomptina familiis Suessa Pometia oriundit . BFil qqibus Pometi , seu Suessa pluries interiit, refloruitia

que, haec sunt. Quum Tarquinius Superbus in concilio Ferentini Princeps Latinae gentis factus esset, Pometini, Gabini, de quidam Latini populi ejus auctoritarem detrectarunt. Rex contra Pometinos, qui Suessam incolebant duxit exercitum: 'Belli ea afuit, inquit Dionysius lib. q. quod natis rapinarum, er latrociniorum nomine poenas repetentibus D

92쪽

8o Vctus Latium Profanum

perbe responderant, in erant parati hostem armis excipere. Intrum est praelium in confiniis Suess, , magnaque parte Pometinorum caesa, caeteri in fugam versi intra maenia oppidi conclusi sunt. Hos Tarquinius sessa , & vallo cinxit, & poli crebros assultus, sepius repulsus, & seu stra tentans maenia , denique commeatu deficiente, vi expugnavit. Potitus Urbe armatos occidit, uxores eorum cum tiberis , in eos qui se maluerunt dedere mancipioriamque ingentem numerum in praedam permisit militi: caetera quoque bona quantumcunque obtingeret vel ex Urbe , vel ex agris ferre , in agere ;argentum etiam, aurumque quod inveniri potuit unum in locum

collatum , decimis in Templi fabricam sepositis , reliquum dieti sit

mictoribus. Tantum autem argenti , aurique repertum es , ut quinae argenti minae obvenerint gulis militibus ; sacratae mero argenti decimae explerint quadringentorum talentorum numerum , Ut

subiicit idern Dionysius, addens dein Tarquinium Sabinos domuisse, reversumque Suessam, exercitum ditatum Romam redux ille. Ex hac praeda fundamenta Templi Iovis Capitolini, quod Tarquinius Priscus voverat, jacta esse prodit Livius lib. I. Suessamque pometiam , intrit, vi caepit ubi cum ditendita praeda quadraginta talenta argenti , aurique recepisset , concepit animo eam amplitudinem Iovis Templi , quae digna Deum, hominumque Rege, quae Romano Imperio, quae ipsius etiam loci majestate esset, captivam pecuniam in aedificatione ejus Templi spinuit. Inde ad negocia Urbana animum convertit, quorum erat primum ut fovis Templum in monte Tarpeis monumentum Regni sui, nomini ue relinqueret: Tarquinios Reges ambos patrem Ῥovisse, filium perfecisse ; augebatur ad impensas Regis animus ; itaque Pometι me manubiae, quae perducendo ad culmen operi destinatae erant, mix in fundamenta suppeditavere, quod & tradunt Dionysus lib. q. , Strabo lib. . Auctor de Viris Illustr. , & alii, quamquam Antias a quo Livius pene universam hausit historiam memoriar mandarit Tarquinium ex Apiolarum praeda Capitolium inchoasse teste Plinio lib. 3. cap. ., M. Piso apud Cluverium Ital. Antiq. lib. 3. pag. Ioa ad finem, quadra ginta millia pondo argenti ex Pometina praeda seposita suis te scribat . Porro quamyis Livius, bc caeteri Scriptores eversionis Suessae nullam

93쪽

Liber II. Caput X. 81

nullam mentionem faciant, attamen ex eodem Dionyso patet eam Urbem a Tarquinio dirutam, direptamque fuisse ; narrat enim is Pometinos Latinas Urbes, Si maxime Gabinos, ad bcllum contra

Tarquinium sellicitasse, subditque liaec: Eo, Gabios scilicet, confluxerat PometinorMm pars , que e Suessa cum dirueret eam Tarquinius , profugerat. Hinc sunt qui putant ab eo tempore Suessania pometiam ruinis obrutam jacuisse ex Plinio lib. 7. cap. qui, ut probaret mulieres natas cum dentibus deportatas in aliquam Urbem , elus exitium portendisse , ita scribit: In feminis ea res in auspicati fuit exempli Regum temporibus ; quum ita nata esset Valeria, exitio Cietitatis, in quam delata esset futuram responso Aruispicum 'Daticinante , Suessam Pometiam ilia tempestate forentiss-mam, deportata est, zeridico exitu consequuto. Quicquid autem ex incerta Plinii sententia praedicti autument . mihi liquet anno V C. CCL. vix interjectis quadraginta annis postquam a Tarquinio eversa fuerat, Pometiam refloruisse. Eo quippe anno Livius lib.2. prodit Suessam Pomc tiam a Romanis ad Auruncos desecisse, dein subiicit: cum Auruncis bellum initum, fucsoque ingenti exercitu omne Auruncum bellum Pometiam. compulsum est: sequuti Cos. Oppiter Virginius Sp. Cassius Pometiam priamum eti, deinde tineis, alii ue operibus oppugnaterunt: in quos Aurunci magis jam inexpiabili odio, quam spe aliqua, aut occa-flone coorti, cum plures igni, quam ferro armati excurrissent, caede, incendioque cuncta complent: tineis incensis, multis bositumetulneratis, in occisis, Consulum quoque alterum gravi tulnere ex equo desectum prope interfecerunt: demum relato reditu Consulum in Urbem re mala gesta subiicit: tum ira mayore belli, tum viribus etiam auctis, Pometiae arma illata, in eum vineis refectis , aliaque mole belli, jam in eo esset, it in muros evaderet miles, d

ditio es facta; caterum nihilominus faede dedita Urbe, . quam flevia foret: Aurunci passiim principes securi percussi, sub corona

vanierunt Coloni alii, oppidum dirutum, ager mentit. Hactenus Li

vius a

Verumtamen anno V.C. CCLVIII. & sic vix interjectis septem annis, iterum Pometia revixit, caeteraque Volscae gentis Oppida L divi-

94쪽

8Σ Vctus Latium Profanum

divitiis , de accolarum frequentia praecelluit ; nam quum Appio Claudio, S: P. Servilio eo anno Consulatum gerentibus Volsci meis tuentes poenam belli, quod moliebantur, tercentum primates Urbium Corae, atque Pometiae oblides Romanis dedissent, paulo post levati metu occultum rursus parare bellum non dissiderunt ; hos Consules fugarunt, de conclusos intra rn Tnia Pometiae oppugnarunt , oppidumque praedae dederunt ex Livio lib. 2. quam rem Dionysius lib. s. latius his verbis narrat: Preda divisa, in Castris imcenses exercitum ad proximam Urbem Suessam Pometiam duxit, nam baec amplitudine , babitatorumqne frequentia, praeterque diaetitiis, in gloria longe caeteras praecellebat, eratque veluti gentis Caput. Hanc obsessam noritesque, diesque sine intermissione oppugnavit ,

ne quid otii bosii daretur ad interquiescendum, qua contentione esse-cit ut fame, anxietate, acsuppetiarum dese tu pressi expugnati sint intra non longum temporis Datium : capto oppido , Ur interse iis omnibus, qui pubertatis annos attigilsient, hic etiam militibus et re , ac ferre permisit quicquid inuenirent opum . Ex his intelligimus Silium lib. 8. qui hanc Suessam sepius bellis attritam memorat, nam revera patet ex jam dictis ter hanc Urbem devastatam a Romanis, semper refloruisse. Hinc quoque scimus post hanc cladem, Suessam Pometiam haud interiisse, quin anno V.C. CCLVIII. florentissimam fuisse testimonio Dionysii, de

Livii, qui hoc ultimo bello eam Urbem captam, at non eversam , de direptam tradunt i, quamobrem Antonius Sanfelicius vir antiquarum rerum optime gnarus , de Origine, Sc situ Campan. pag. 3 9., M .: Fuit, inquit, altera Suessa Pometia Volscorum , quam Pomptina palude ferunt baustam; itaque si non bellis, sed Pomptina palude Pemetia haec hausta est, nemo arbitrabitur hoc anno, Sc inposterum Suessam, de qua loquimur ruinis obrutam mansisse. Quandoquidem , uti suo loco dicemus, Appius Claudius caecus in Censura quam obiit anno V.C. CCCCXLI. de Cornelius Cethegus Pomptinas paludes exiccarunt, neque Romani passi essent ea aetate, qua Pometinos agros plurimum laudabant, de Coloniis ornaverant, paludes, Urbes, Ec Colonias opulentissimas absorberi. Quare puto Livium lib.2 7, reserentem Suessam ynam ex duodecim Coloniis fuisse

quae

95쪽

Liber II. Caput X.

quae anno V.C. DXLV. Q. Fabio Maximo Verrucoso U., Q. Ful vio Flacco IIII. Coss. negarunt Consulibus parere, militesque, dc suppetias dare, Suessae Pometiar meminisse, quae ideo ea aetate florebat, immo usque ad M. Antonii tempora, uti superiore Capite diximus equo vero anno, & qua clade ea Urbs interierit mihi non liquet. Refertur apud Κircheri Vet. & NOV. Latium par.q. cap. I. pag. 23 T. antiqua Inscriptio Oscorum nominum e Sicilia advecta, quam ita ille interpretatur.

GENEROSAE KALINI STAT TIAE DOMINAE POMETIAE, NYMPHAE SACRAE MAGISTRATVS VPSENTINUS QUI MARTI, SIVE BELLO PRAEESTA' P OLLINIS CONIUGI

Nympha haec Pometia dicta ob fortitudinem, pulchritudinemque Nympharum numero adscripta, a Pometino Magistratu ad Usentem, tamquam Apollinis conjux culta alseritur in Inscriptionerquam destructa jam Pometia ex posteris exul nonnemo in Sicilia appulsus huic lapidi incisam, ejus honori, & memoriar extare voluerit, fides tamen ejus rei sit apud eumdem Auctorem. Familiae illustres Pometia oriundae hae numerantur, Pomptina,& Lueilia. Pomptinae ita meminit Paulus Manutius in epistolam IG. Ciceronis ad Atticum lib. q.: C. Pomptinius, qui Praetorfuerat Cicerone Consule, moxque in Pro vinciam Ciliciam Legatus cum eo profectus es: in videtur ab Urbe deritatum nomen, nam ut a Gabiis Gabius, in inde Gabinius Pometia Pomptinus, in Pomptinius , 'e Pontinus, utroque enim modo scribebatur, sicuti er Tribus modo Pontina, modo Pomptina, quod viri docti probant, paucis exceptis, qui Pomptinam perperam a Pontia Urbe ,-Insula

in mari sita dictam autumant putantes Tribum etiam Pomptinam a Pontia vocitatam, contra ea, quae superiori Capite scripsimus. Hanc gentem plebejam facimus,& Tribunatus Plebis honore pluries Romae ornatam, Pighius enim Annalium tom. 3. & q. plurium ejus familiae,

qui Tribuni Plebis fuerunt meminit . Ex his ortus est C. Pomptinius. L a qui

96쪽

84 Vetus Latium Profanum

qui eum M. Annaeio, sive Annio, & L. Tullio Legatus Ciceronis

fuit in Provincia Cilicia, de Praetor eodem Consule triumphavit de Allobrogibus testimonio Ciceronis lib. q. epist. aff. ad Atticuniae Pontinius, is inquit, et ult ad quarto Nonas N o venabris triumphare. Huic olniam Cato, in Servilius Praetor aperte, in tutius Tribunus, negant enim latum de Imperio, in es latum Hercule insulse, sed erit cum Pomptinio Appius Consul: Cato tamen a Firmatine vita illum non triumphare, & iterum lib. . epist.q. N a a. ad eumdem , ubi Pontinium vocat virum Optimum, & Postumiae maritum, de Iib. 3. epist. q. ad Q. fratrem, ubi meminit ejusdem triumphi, Dio lib. 39. in Orat. de Provinc. qui eum triumphalem nominat, & fusius Manutius in Ciceronis epist. fami l. i5. lib. a. te alii. Luciliam de gentem Patritiam Romae fuisse alunt plures infra adducendi, qui Lucilii Poctae vitam scripserunt; alu reserunt ea familiam plebejam, Senatoriam tamen ex Vellejo lib. 2. , Se Fulvio

Ursimo in Lucilia. Sunt qui perhibent familiam unde Caius Lucilius ortus est Patritiam, alias Plebejas fuit se, nam Velleius dicto lib. 2. prodit Sextum Lucilium, quem alii Lucillum scribunt Tribunutria Plebis a Publio Laenate itidem Plebis Tribuno e Saxo Tarpeio dejectum. E Patritia, vel Equestri natus est C. Lucilius major Avunculus , vel ut alii minus rectὸ volunt Avus Cn. Pompei Magni, quem tamen plerique putant Equitem Romanum sub Pub. Africano militasse. Natus is est Sp. Postumio Albino, & L. Calpurnio Pisone

Coss. anno ab V.C. DCV. Bello Punico tertio, 3c quum alienae iniquitatis acerrimus esset accusator, primus caepit Satyram scribere ,

scripsitque supra triginta Satyrarum libros, in quibus Si vitia diligenter redarguit, & Lupum , atque Seaevolam perditissimos viros perstrinxit . Hinc lata lex est ne cui Poetae quemquam nomina tim carpere liceret. Descripssit etiam P. Scipionis Africani gestata, ae Neapoli obiit Olympiade CLXVIIII. anno aetatis suae quadrage smo sexto, & publico funere efferri promeruit, quemadmodum n tant Scholiastes Iuvenalis in Satyri I., Franciscus Ianus Douia i

ejusdem Lucilii reliquias, Gyraldus de Poetis dial. ., Crinitus de

Poet. Latin. lib. I. cap. IO. ante hos vero Eusebius in Chronico , ocalii . Hunc Adrianus Imperator omnium Poctarum , qui Saty

97쪽

ram scripsere, principem palam asserebat , Spartiano in Adriano

teste.

Plebeiae familiae Longi, Capitones, Balbi, Blaesi, S: Rufi ci

ruerunt . Lucilii Balbi meminit Cicero in Bruto . Tacitus Annalium lib. q. cap. IS. refcri Lucilium Longum Tiberii amicum fuisse, &Senatorii ordinis, ejusque comitem in secessu Rhodi: subdit queis Senatum ei mortuo Censorium funus, & essigiem apud sorum Augusti publica pecunia decrevisse. Verum quoniam Tacitus hunc novum hominem appellat, suspicor ex Lucilia gente, de qua loquimur, haud prognatum. Eodem loco Tacitus memorat Lucilium Capitonet anno quarto Imperii Tiberii Asiae Procuratorem Provincia accusante damnatum, ob quam ultionem fama est Asiae Urbes Templum Tiberio, matrique ejus condidisse; Lucilium Bassum nominat Cicero lib. I a. epist. 3. ad Attic. alterumque citus histor. lib. 2. cap. IOO., quem post Praesecturam Alae, Ravennati firmi, ac Misenati classibus a Vitellio praepositum scribit, re lib. 3. cap. ia. de qo. subjicit eum a Vitellio defecisse ad Vespasianum cum ci isse Ravennati, quam rem probat de Vetus cippus Aquilfensis apud Gruterum, se Fulviuniis Ursinum in Lucilia.

IMP. CAESAR VESPASIANUS AUG. &c. VETERANIS QUI MILITAVERUNT IN CLASSE RAVENNATE SUB SEX. LUCILIO BASSO

Nummus apud Fulvium Ursinum loco mox adducto M.Lucilii Rufi mentionem facit: fortasse is fuit, quem Plutarchus in Pompejoscribit, quum Tribunus Plebis esset, de Pompejo Dictatore creando

multum repugnante Catone ad Populum tulisse. Habes etiam apud Tacitum Annal. lib. I .cap. 1 3. in Pannonia interfectum a Legionibus tumultuantibus Lucilium Centurionem , cui militaribus facetiis vocabulum caedo alteram indiderant, quod fracta vite in tergo militis , alteram clara voce, ac rursus aliam posceret. Alter Lucilius nominatur a Plutarcho in Bruto, Be Antonio, qui adeo Brutum amavit,

ut Bello Philippensi pro Bruto se hostibus interficiendum obtulerit: Blaesi men tionem facit Fulvius ubi supra. Lapis antiquus relatus per

98쪽

86 Vetus Latium Profanum

Panvinium lib. Fastor. ad annum DCCCCLXIII. meminit Caesenti Lucilli Consulis & Curatoris Reipublicae Lanuvinorum, a vero is, Lucillae, an potius Luciliae gentis fuerit , compertum non

habeo.

CAPUT XL

De Apioiarum urbe in Pometino, 6 Setinorum agroposita, de Antronia gente.

voce Pontina, in Pometinorum agro sitam fuisse asserit, in libro vero de Familiis Romanis pag.qq. r ferens nummum M. Antronii Praetoris, in quo scalpta est Diana , Apiolas non procul ab Aricia ponit. Ego probe teneo eam Urbem Pometino agro conterminam , & non

procul a Pometia ; quippe ex Plinio infra adducendo liquet Apiolas , quam plerique Appiolas scribunt, Latinorum priscorum oppidunis fuisse , quo fit in situ inter Circaeios, Tiberim eam constitutam . Strabo ejusdem oppidi situs dilucide meminit, nam lib. s. et Volscorum, inquit, Pometiorum agerprieclarusfuit, sinitimus Latinis, re Apioia Urbi, quam Tarquinius Priscus deleoli ; quamvis enim plures legant & Apioia , attamen magis castigati Codices

exhibent, quod de sensus rectus orationis innuit, ergo Strabo prodit agrum Pometiar, finitimum fuisse Latinis,& Apiolarum Urbi ; unde situs ejus oppidi ad oculum a Strabone ostenditur. Hoc probatur ex Antiate a quo vetustiorem historiam Romanam Livius hausit, is enim teste Plinio lib. 3. cap. . vel juxta aliorum computationem s. haec memoriae mandavit: Praeterea auctor est Antias oppidum Latinorum Apiolas captum a LII arquinio Rege, ex cujus praeda Capitolium is inchoaῬerit. At qu im Livius, Dionysus relati Q- periori Capite asserant Capitolii fundamenta a Tar suinio Superbo posita ex manubiis Suessae Pometiae, ex hoc scriptorum distidio arguitur errorem hunc apud Antiatem irrepsisse, quod fama ellet in agro Pometino eam praedam factam, in quo agro cum inter se finitimae essent

99쪽

Liber II. Caput XI. 87

elsent Apiolae, & Pometia, facile fuit errare, maxime quod L. Tar- . quinius Prassicus Apiolas everterat magna inde praeda revecta, aedemque Iovis Capitolini voverat, quemadmodum superiori Capite scripsimus. Sunt qui putant sub monte Trebarum Privernum versus in agro Setino in planitie duobus montibus inclusa, cam Urbem olim sitam, neque ejus rei desunt argumenta, nam in antiquis Setinorum scripturis haec Vallis Valle Apiole nominatur , & nunc accol e vulgo eas vocant Valleivole, aut Valleia done . Ibidem sparsa visuntur rudera antiquae Urbis, &vetustarum cryptarum, quare ab antiqua denominatione satis argui potest in eo situ Apiolas Urbem constitutam λquae tamen obscura sunt, & facies ruderum potius mihi suadet eo

loci villam fuisse, S: quidem praeclaram. Ceterum quum in Setino agro plura sint loca, in quibus reliquiae priscarum Urbium apparent, uti in regione quam Palatium appellant, vel in illa Frusillone dicta,& in alia quam ii Murilli vocitant, in qua praesertim mille sere

passuum spatio reliquiae murorum vetultorum occurrunt, & filiis magis congruat lectioni Strabonis, in re tam antiqua potius asiererem Apiolas sitam fuisse in Palatii, aut Frasset loni, vel Murillorum regione, quam in Ualle enunciata, tametsi fatear rem conjecturalem esse, de divinationi expositam. Diruit hanc Urbem Latinorum non incelebrem iuxta calculos Pighii L. Tarquinius Priscus, quintus Romanorum Rex anno ab. .

V.C. C.L. teste Livio lib. I.: Tellum primum cum Latinis gessit oppidum ibi Apiolas mi elepit , praedaque inde majore, quam quanta belli fama fuerat re Φecta, ludos opulentius.instructiusque quamis priores Reges fecit. Tum primum Circo, qui nunc maximus dicitur,

designatur locus est loca dimisa Patribus, equitibusque ubi spectaculasibi quisque facerentfori appellati, solemnes deinde annui mansere ludi Romani, magnique varie appellati. Rem latius enucleat Dionysius lib. 3. : Inito, is ait, Imperio bel- iam primum cum Apiolis aessit non obscura Latinae gentis Cimitate, nam Apiolani, in caeteri Latini omnes Anci obit olutas es oederis

conditiones arbitrati, latrociniis, in excursionibus Romanorum

rerum infestabant, quam injuriam ulcisci molens Tarquinius magno

100쪽

88 Vetus Latium Profanum

eaeercitu educto, optimas agri ejus partes devastavit, quo cum e pro . pinquis Latinorum oppidis magna con suxissent auxilia, duplicipraelio cum eis congreses , utroque vidior, tandem obsedit oppidum , es copias per lices ad muros oppugnandos admovit. Oppidani contra pauci resistentes pluribus, nullo ad interquiescendum relicto tempore mature expugnati sunt, oppido vi capto, major pars in pugna confossa est , pauci traditis armis sub basia cum reliqua praeda sunt etenditi , pueri , in mulieres Romam in servitutem abducti , oppidum; ipsum direptum prius, mox concrematum est ; bis gestis moenibusque

funditus dirutis Rex domum reduxit exercitum. Hinc habes ex Apiolarum praeda L. Tarquinium Priscum Ci eum maximum Rotnae condidi sie, & sic ex manubiis duarum Urbium in Pometino agro sitarum, Pometiae scilicet, & Apiolarum, inchoatum a Tarquinio Superbo Capitolium, & Circum maximum a Tarquinio Prisco constructum . Habes praeterea Regem Urbem hanc penitus dirutile, Se concremasse, murosque disjecisse, ne amplius incoleretur : quod factum est, quum Urbs solo semper aequata jacuerit Plinio loco jam adducto, & Strabone tellibus. Ex iis, qui a Tarquinio ex Apiolarum ruinis traducti sunt in Urbem, quidam Antronius legitur a quo Antroniam, quam alii minus recte Autroniam vocant, gentem plebejam ortam este aiunt. Hanc Latio oriundam refert Plutarchus Problemat.cap. q. qui memorans Antronium delusum a Servio Tullio Romanorum Rege praecurrente ad immolandam Bovem Dianae in Aventino, eum Latinae gentis fuisse refert: quamvis plura exemplaria exhibeant Sabinum , quae fortasse lectio mihi magis arridet, quam illa aliorum codicum laudata a Ligorio, qui in lib. de Familiis Romanorum pag. mihi qq. Antroniam gentem Apiolis oriundam scribit, de ab Anco Marcio Romam traductam : Oscitanter tamen, quum eae genti a L.Tarquinio Prisco, qui Apiolas evertit, Romae locus datus foliasse fuerit in Aventino, quem aliae familiae Latinae incolebant, si eidem Ligorio fides danda est, qui subdit sepulchrum hujus gentis positum invia Ardeatina, ubi sua aetate plures ait effostas eis e lapides cum elogiis enunciantibus pler'sque Amronios AEdiles, Ausures, Equitesquς

Illud

SEARCH

MENU NAVIGATION