Constantii Landi Complani comitis, Selectiorum numismatum, praecipue Romanorum, expositiones, elegantibus nummorum ectypis, & indicibus necessariis instructae

발행: 1695년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

3 M. PISONIS FRUGI

ad gloriam & honorem familiae pertinere arbitror: quod nemph E coelo genus suum sit corrivatum & emanatum : hocque desumptum opinor a vcrustioribus moribus. Veteres enim cum lunae simulachrum ostenderent, puellam faciebant curru per coelum vehi, dimidiato lunari globo, temporibus accommodato su rsum versus reflexo, ut etiam in nummo quodam apparet aeneo , Romanorum seculis percussio. Hinc asumpserunt sibi tam egregium insigne Anteiunares sic ipsi se dicebant Arcades P ex quibus Romana postea nobilitas accepit lunae imaginem , pedibus assuens, ut fundamentum hoc est principium generis, ab Evandro Arcade deductum esse significarent: quod & Plutarchus in problematis narrat, problemate 76. & Alciatus noster in emblematum eleganti libello emgiavit. An hic posita m diata luna ut humanarum rerum instabilitatis elatos homines , ac superbos admoneat, ut sensit idem Plutarchus. An signum ejus habitationis, quae extarem luna dicitur, & quod post mortem animi

rursus lunam sub pedibus habebunt Z Quod & imitatus Augustus Caesar in hoc idem argumentum argenteum signavit, ubi eadem species curvatae lunae expressa est, maJoris avunculi, unde adoptatus fuit, stellam utroque cornu penitus complexa , ut inde quoque gentem suam gloria augeret: in qua quidem re non potuit locum ει cogitare Octavius toto coelo digniorem , ubi Caesaris sui animam collocaret,

quam ut in lunae semicirculo eam includeret. Sed haec ad lunam &stellam, quae in prima parte nummi fuerunt, satis. Nunc ad inscriptionem, quae fuit in posteriori numismatis parte, veniamus, M. PISON. FRUG. Cicero de M. Pisone in oratione adversus L. Pisonem meminit his verbis , Irrisa es a te paulo ante M. Pisonis cupidiras triumphandi, aqua te longὸ dissi abhorrere , qui etiamsi minus magnum bellum gesserat , sum honorem emendum non putavit puer eruditior quam ipse. Asconius Paedianus dum haec verba interpretatur , haec ait, Quis hic e M. Piso fuerit credo vos ignorare , fuit aurem ut puto jam vos dixisse P. Piso eisdem temporibus , qui πCicero , sed tanto aetate major, ut adulescentulum Ciceronem pater ad eum deduceret, quod in eo etiam quaedam vitae similitudo , S multae erant titerae. Orator quoque frequentior habitus est , biennio tameu

ferius , quam Cicero consul fuit. Triumpbavit proconsul de Hispaniast. Hortensio , Q. Caletesio Cretico Co . ante Ciceroxis consulatum Quibus

104쪽

Quibus verbis videtur innuere hunc M. Pisonem, qui est in numi Lmate. Quod autem sit verbum illud in nummo, FRUG. illud sciendum quod narrat idem Asconius in eadem oratione contra L. Pisonem in principio, silper illis verbis, ore ipso patriam asperearis, oratione genus , moribus nomen. Tametsi illa oratio inscribitur in L. Pisonem, tamen hunc Pisonem ex ea familia esse, quae Frugi appel- Iata sit, & ideo Ciceronem dicere ad spernari eum moribus nomen ,& sic notandum est hoc loco, Pisonem hunc M. fuisse ex familia illa, quae FRUGI appellabatur, ideo posita verba illa FRUG. An vero hic M. Piso Frugi fuerit ille, de quo Ciceronis testimonium adduximus, incertum apud me est: conjectura tamen ductus illum forte fuisse opinari possum. Pisonis autem Frugi meminit Cic. lib. iij. Tusculanarum quaestionum, ubi de frugalitate disserit, illud dicens, etiam frugi homines Graecos appellare , id est, tantummodo utiles hinc frugalitas afruge, qua nihil melius cierra, ejus contrarium nequitia, ab eo quod nequidquam cst in tali homine cxnihil dicitur. De Pisone etiam Frugi meminit idem Cicero in oratione pro M. Fontejo, qui vir tanta virtute atque integritate fuit, ut optimis illis temporibus, cum hominem invenire nequam non posses, solus tamen Frugi nominaretur: quem Gracchus inimicus coactus fuit appellare Frugi. Hujus M. Pisonis, cognomento Frugi, magna & praeclara in Rempublicam exstiterunt osticia. Hujus uxor . ut ex Oratione in Lucium Pisonem apparet) fuit filia Ciceronis. Nam Cicero repudiata Terentia uxore praedivitem puellam in uxorem senex duxit: filiam suam, quae prius Pisoni Frugi nupserat, illo

defuncto, in uxorem dedit Lentulo, ut narrat Plutarchus in vita Ciceronis, quod etiam interpretes orationis in L. Pisonem annotaverunt super illis verbis, Genero meo , Propinquo tuo a non tam ea, Plutarchum nec alium quemvis citanteS auctorem.

TAΤII TITI SABIN. REGIS NUMISMA ARGENTEUM& aliud numisma vetustissim eadem nobi

lissima LEONORAScota Tuisca mihi ostendit, in cujus anteriosior imago lauis cogitantis, vivicisque oculis orabat his li-

105쪽

teris, A SABIN. in posteriori autem orbe erant duorum robusto rum juvenum imagines, quae alias duas imagines aspectu foemineas auferre videbantur fugam enim arripere videbantur θ hac su scriptione TA 1 IT. & hoc numisma quidem antiquissimum fuisse existimo, opinorque hoc totum figmentum raptum Sabinarum d signare, qui sub Imperio Romuli, primi Romanorum Regis, & Titi 1 alii, Sabinorum Regis, factus sit. Historiam hanc narrat Titus Livius lib. primo ab Urbe condita, decadis primat, & Virgilius his carminibus hanc rem totam illustravit lib. viri. Cinneidos , Nec procul hinc Romam , S raptas Ane more Sabinae Consessu caveae, magnu Circen in actis, Addiderat subitoque novum consurgere belum

Romulidis , Tarioque seni, Curibusique severis. Sc.

TITI CLAUDII AUGUSTI LIBERTAS.

IN TITI Claudii numismate aereo, quod dum Ticini essem, mihi ostendit Theodorus, Comes illustris sancti Georgii Canapicii

Casalensis, adolescens clarissimus, & optima indole natus, fuit Libertas stans in lacinia cum piseo in dextra, alteram manum eXpansam habens, cum his notis, LIBERTAS AUGUSTA. S. C. Liabertas a Romanis dea culta fuit, ejusque templum Publius Victor in. Aventino constituit , ibidemque fuit Libertatis atrium , de quo apud autores crebra est mentio. Publius Clodius templum libertatis cum porticu struxit eo loco, ubi fuit domus Ciceronis, quae apud Iovem Statorcm fuit, cum incendio direpta esset, ut refert Martianus in Topographia Romae lib. a. idem refert lib. 4. cap. v. Templum Libertatis ex multatilia pecunia, cum aereis columnis, & statuis a patre Titi Gracchi, de conditam & dedicatam, cujus atrium ab Haelio Paeto, & Cornelio Cethego fuit refectum , bc ampliatum, quod vero a Suetonio traditur in Augusto Asinium Pollionem atrium libertatis extruxisse, de alio atrio intelligendum esse existimat idem Martianus, propterea quod multo tempore post fuit Asinius Pollio, cui opinioni assentiri videtur Livius lib. v. lDec. v. ubi inquit, Haec

inter ibos discestata bposremis eo descensum es, ut ex quatuor urbanistribuo

108쪽

ΤITI CLAUDII AUGUSTI LIBERTAS. 37

eribubtis, ustam palam in atrio Libertatis sortirentur. Quae omnia Martiani verba hic posuisse volui, propterea quod δc Lilius Gyraldus noster, cui aliquando copiam ejus Topographiae Romae feci, eo anis no , quo impressa fuit eadem pene dicat. Libertatis meminit & Cicero pro domo sua ad pontifices, & Dion lib. xliij. histor. Libertatis indicium fuisse pileum, unde & qui servi donabantur libertate, pileum gestabant capite raso, quod &nos in enarrationibus nostris in Ius civile explicavimus, quo etiam loco posui emblema nostri Alciati, ubi in carmen redegit numisma a Brutis effictum in quos-gnum erat rate, pileus duobus pugionibus impositus, quae res primum est annotata a Politiano in I seiuneis , ut a me alias in exeris citationibus Iuris civilis est annotatum: in Nervae Caesaris Augusti, numismate aereo, fuit in altera parte emgies ipsius Nervae, cum his

notis, IMP. NERVA. CAESAR AUG. P. M. TR. PL. COS.

II. ΡΡ. in aversa parte haec erant verba, LIBERTAS PUBLICAS C. & erat ibi imago Libertatis stantis in lacinia in dextra pileum , in Iaeva hastam tenentis, &.haec quidem duo numismata ostendit mihi cum aliis multis aureis, argenteis, & aereis, vir cultus, & antiquitatis maxime studiosus M. Antonius h familia Maximorum, Patavinus, cum quo intercessit mihi amicitia jucundissima, cum Alexander Bassianus, Patavinus, idem familiaris meus, antiquitatis observator summus, ad ejus domum mecum contendisset: est Graecis ut etiam hoc addam huic expositioni)-Libertatis Dea, de qua Plautus in Sticho , & in Persa, fodic/ Eleutheria agito. Eleuis theria festa erant Graeca, quae celebrabantur in honorem Jovis Eleutherii: quem &- id est, liberatorem, vocabant. Celebrabantur haec in Syracusijs, Tarenti, apud Plataeenses in Caria, in quibus nec heris in servos, & magistratui in maleficos animadvertere lice-hat, unde Meutheria a libertate dicta , de porticu Eleutherii Iovis, qui Athenis fuit, meminit Plato in Theagenam. Constat treis fuisse Athenis celeberrimas porticus, porticum Iovis Eleutherii, &alteram, quae Boueos dicebatur. Tertiam quae dicta fuit ob imaginum varietatem Hanc porticum pinxit Pol ignotus Thasius, ut Plinius refert lib. xx XV. caP. ix.

109쪽

63 CALIGULAE, NERONIS ET GALBAE AD LOCUTIO.

IN tribus aereis Caligulae, Neronis, Galbae numismatibus, quae

superioribus annis, cum Ticini essem, dono dedit mihi Bernardus Christianus, amicus meus, erat effgies pulcherrima Imperatorum ad cohortes militum loquentium , cum hac inscriptione, ADLOCCOH SC. cujus moris atque consuetudinis, ut fuit origo perantiqua, ita adhortatio perutilis. Nam milites sic a duce ad bellum inflammati acrius pugnabant, & magis ac magis ad victoriam accendebantur. Cujus quidem instituti duo exempla in praecipuo poetarum Virgilio in Cinneide a me observata hic subscribere non inutile fuerit. Alterius quidem in v. ipsius est EEneae adlocutio ad milites Trojanos, cum parentis Anchisae manibus parentat. Sic igitur hunc in modum ille, Tostera cum primo sellas oriente fudrat Cura dies , socios in caelum littore ab omni Advocat c Eneaae , tumulique ex aggere fatur: Mardanidae magni genus alto 2 sanguine Divum, Annum exactis completur mensibus orbis, Ex quo rel7iqui, divinique ossa parentis Condidimus terra , maestavique sacravimus aras.

yamque dies ni fasior adest , quem semper acerbum Semper honoratum GP vii voluisis habebo.&c. quae sequuntur. Alterius vero loci Virgiliani est lib. xij. exemplum aliquanto clarius & pulchrius: ex quo vera effgies Adlocutionis exprimitur sic, Continuo pugnae arcendit majoris imago: GMnesthea, Sergestumque vocat, fortemque Seresum, Buctores , tumulumque capit , quo caetera Teucrum

Concurrit Iegio , nec scuta, aut spicula densi Deponunt, cel o medius stans aggere fatur: qua meis em dieris mora: yuppiter hae sat: Neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito , Trbem hodie caussam belri , regna ipsa Lauini, Ni fraenum accipere, S victi sarere fatentur,

Eruam Disiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION