Constantii Landi Complani comitis, Selectiorum numismatum, praecipue Romanorum, expositiones, elegantibus nummorum ectypis, & indicibus necessariis instructae

발행: 1695년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

36 SCRIBONIS LIBONIAUI PUTEAL.

tiam suam referre debeat, non magis ab hac parte, quam ab alia descendens: sed grave iniens consilium sibi constare debet, nec sententias praecipitare. Quemadmodum Cassiodorus lib. H. Variarum de consule refert: quod fasces atque secures illigatas ideo gestaret, ut clim illi tardius 1olverentur, moram deliberationis acciperet: si de caede aut nece hominis aliquid censuisset, ita ut clim omnia ejus traderentur arbitrio, ne insolesceret animo. Nos haec verili milia, non autem certa hoc loco, quae de malleolo loquimur, afferimus. Siquis alius certiora aut meliora nobis attulerit, illi non modicum gratulabimur. Cum haec scriberem , allatum est mihi opus varia le-tiione jocundum Joan. Pierii Valeriani de titeris hierogl hicis e Doptiorum , quo libro aperto , ac lecto quaedam de malleo ibi scripta reperi, hunc in modum, MALORUM IRRITA MENTUM. in quit enim , itu videtur trualleus pro malorum irritamento accipi arma siquidem liue pugiones, cu Eides , S cultros maluus excudit:

unde mala tot in mortales oboriantur , eo etiam fiunt tubae ductiles , Fer quarum clangorem animemur in bellum, eo sanguntur opera , Squae sotidasunt conteruntur. Hactenus Pierius: sed ut mihi videtur , quae parum ad nostrum numisma faciant: videat modo diligens lector& antiquitatis amans, num melius referri possit ad id, quod refert Ficinus in Timaeum, Pythagoram scilicet, cum apud aerarios fabros annotavisset ex malleorum ictibus consona hi iam lege ponderum provenire, collegisse numeros, quibus sibi consentiens diversitas ponderum continebatur: & hanc quidem esse veriorem hujus numismatis de malleo expositionem existimo. Nam cum litium ad hunc puteum apud praetorem Libonem causae decernerentur , necesse erat illas tandem in quandam resolvi consonantiam , & ad concordiam ex

dissidentia partium jure ipso decidente Iites, perduci ac pervenire. Nimirum si alio in nummo PAULI LEPIDI scilicet, ubi verba sunt Liboni Scribon. Puteat illae in sint de literae: nempe CONCORDIA. & haec in hoc nummo sati

74쪽

37 CAPRICORNI AVGVSTI NVMISMA.

IN numismate Augusti extat imago Capricorni cum his notis, AUGUSTUS. Augustus, ut inquit Alexander in Genialibus

lib. iiij. cap. xv. ubi de variis numismatum notis apud veteres rccenset, Syderis Capricorni nota, sub quo in lucem aeditu S erat, argenteumnummum percussisse dicitur, ad quod allusisse videtur Marci in. Georgicis lib. I. illo carmine, sine novum tardis mus te mensi bus addas. Illud etiam apud Virgilium indictum non sinam, postquam non taedet nos tibi o lector, morem gerere in his, quae ad literas & studialiterarum pertinent: cum igitur Virgil. illud carmen affert, n deus immensi venias maris e ac tua nautae Numina sola colant', Sc. Sciendum quod scribit Plin. lib. NaturaI. histor. ix. c. X vj. de augur. Stiscium diu'. quod Siculo belgo ambulante Augusto in littore, piscis e mari exiliit S ad pedes ejus jacuit: quo argumento vates spondere Neptunum mirem adoptato Iibi Sex. Pompe tanta erat

rei navalis gloria ,kb pedibus Caesaris futuros , qui maria tempore

illo tenerent. &c. quam rem & Suetonius Tranquillus in ejus vitar censet: ut & de Capricorno idem Tranquillus his verbis, ut tota res

liquido constet: In secessu inquit) Apolloniae Thrasenis mathematici pergulam comite Agrippa ascenderat: eum Agrippae , qui prior consulebat , magna S penὰ incredibilia praedicerentur, reticere i egenituram suam, nec velis edere perseverabat: metu, ac pudore , ne minor inveniretur, qua tamen post multas adhortationes vix S cuπ-ctanter edita, exiluit Theogenes , adoravisque eam: tantam mox siduciam fati Augustus habuit, ut schema suum vulgaverit, nummum que argenteum nota meris Capricorni quo natus est percusserit. Et haec quidem Suetonius: ubi te admonitum volo in omnibus codicibus Suetonii pro schemate aut semmate legas utrum volueris) mendose, thema scriptum esse. Sic in lege penultima T de gradibus eo- gnationum , subesse mendam admonuit noster Alatatus Praeceptor maximus lib. parer3 n. b. cap. xxx. ubi ex fide veterum codicum pro semmatibus Ichemata legendum arbitratur. Nam veteres ut

inquit illo pro ipsa graduum, ut ita loquar, arbore , cum imagia E 3 nibus

75쪽

38 CAPRICORNI AVGUSTI NUMISMA.

nibus suis locis appositis id nomen accepere. Plinius libro xxxv. cap. iis . stemmata lineis discurrebant, ad imaginespictas , & reliqua quae eo loco doctissime ut soleto scribit ille. Sed ut de signo Uapricorni , quod in coelo extare sydus creditur, nonnulla ex aut horibus annotem, hic, quae J ulius Firmicus lib. iiij. UMatheseos refert, apponam, qui sic ait, Si quis medium caelum in Capricorno habuerit, erit multis quotidianae vitae alimenta suppeditans. At sis hors oppaliquibus vitae alimenta praesiterit, igs ei existent semper ingrati: dicitur etiam Capricornus domus Saturni S Martis exaltatio, ut in Iud apert/ detur intelogi , Iiberalitatem inter avaritiam prodiga-titatem constitui , amborumque complexione consari. Macrobius insomnio Scipionis, Capricornum dixit portam esse deorum, qua scilicet animae immortalitate vestiendae ingrediuntur: per hoc igitur signum liberalitas demonstratur. Naes Capricornus xxij. syderibus integratur, cujus numeri ratio speculantibus liberalitatem offert: quin & Capricorno genua tribuuntur, ut est apud Manilium hoc versu scriptum, Capricornus utririque imperat in genibus. Vide apud Niphum Suessanum Iib. I. de augur. &P. Crinitum lib. xj. de honesta discistina, cap. q. & de his hactenus.

CONSTANTIUS LANDUS COMES

AEMILIO PUTEO SUO S. P. D. MISI STI bis diebus proximis mihi nummum aereum adeδ --tiquum , ut vix is me propter vetustatem legi potuerit, corro-su enim omnibus titeris pene Decio natatore indigere videbatur, quod magis est, ne quidem usia vestigia , cujus esset imago, apparebant. Ego tamen omnem ingeniimoculorum aciem , ut tibi in hoc placerem , intendi , quὸd si in aliquo peccabimus, in error quod in his rebus facillime evenire potes S solet inciderimus , tu mihi hoc totum squod δ me erratum fuerit, condonabis , id enim tento nunc , ut potius tibi mei amantis o amico, ac tanquὰm fratri inserviam, ac gratum faciam quam quod velim ostentare ingenium meum , quod tenue ac

imbecilis e LI. Tu igitur, mi et Emili, hoc qualecunque breve scriptum

78쪽

GERMANICI CAESARIS NUMISMA. 39

in tuum numisma scholium boni consule. Si meliora posthae memoriae succedent, ad te mittemus: haec igitur lege.

GERMANICI CAESARIS NUMISMA.

IMAGO illa, quae vix apparet in aereo nummo, Germanici Caesaris ac Imperatoris extat, ut conjicere ex ipsis nutantibus litetis Potuimus, quae sic a nobis leguntur, GERMANICUS CAESA TI. AVG. F. DIVI AUG. N. in tergo autem sic legimus, CAESAR AVG. GERMANICUS PON. M. TR. P. S. C. & ut alia Z id de hoc Caesare dicere incipiam. Sciendum in primis est hunc ermanicum Cai Caesaris patrem, Drusi filium fuisse, & Antoniae junioris, dc a Tiberio Caesare patruo, Augusti jussu adoptatum, ut inquit Suetonius in Caligula , quod & Iustinianus Caesar legissator

in elementis Institutionum lib. I. cap. de adoptionibus, narrat his verbis Di s Augustus non ante Tiberium adoptavit, quὼm is Germanicum adoptasset, ut gratinus adoptione facta, inciperet Germanicus Augusti nepos esse. inquennio ante, quam per leges liceret , & paulo post consulatum gestit, ut idem Suetonius narrat, mi Lsusque ad exercitum in Germaniam, excessu Augusti nuntiato , lcgiones uni versas imperatorem Tiberium pertinacissime recusantes,& sibi summam Reipublicae deferentes, incertum constantia, an pietate majore, compescuit: atque mox de victo hoste, triumphavit. Consul deinde iterum creatus, ac priusquam honorem iniret, ad Componendum Orientis statum expulsus , cum Armeniae Regem devicisset, Cappadociam in provinciae formam redegisset, annum aetatis agens quartum M trigesimum , diutino morbo Antiochiae obiit, non sine veneni suspicione. Nam praeter livores, qui toto corpore erant, & spumas, quae per os fluebant , cremati quoque cor inter ossa incorruptum repertum est: cujus ea natura existimatur, ut tinctum veneno Igne confici nequeat. Obiit autem Germanicus

ut asserit idem TranquillusJ Tiberii fraude ut opinio fuit ministerio& opera Gnei Pisonis. Omnes autem Germanico corporiS, animique virtutes, & quantas nemini cuiquam contigisse satis constat : forniam, & sortitudinem egregiam: ingenium in utroque elo

79쪽

o GERMANICI CAESARI s

quentiae, doctrinaeque genere praecellens: benevolentiam singula. rem , conciliandaeque hominum gratiae, ac promerendi amoris nimium , & essicax studium. Oravit causas triumphales , atque inter caetera studiorum monumenta, reliquit & comoedias Graecas. Habuit in matrimonio Agrippinam M. Agrippae& Iuliae filiam, & ex

ea novem liberos tulit: sed haec jam de Germanici vita satis. Suet nium enim legere, mi Aimili, per te poteris, qui de hoc alia quaedam praeclara refert, & si me amas, omnino leges: digna enim sunt hujus optimi Caesaris omnia gesta, ut legantur. Sed in numismate illud animadvertendum, in posteriori parte, quod Germanicus non fuit Augustus, non enim successit in imperio post Octavianum Augustum: nec Germanicus Augustus unquam fuit dictus, apud quem 1umma ei publicae deferebatur. Nam Germanicus nunquam dominationem assumpsit, &si pertinacissime in excessu Octavii Augusti,

legiones recusantes Tiberium, Germanico deferre vellent. Solo itaque Imperatoris nomine decoratus fuit Germanicus, ut etiam Alciatus senior in annotationibus in Cor. Tacitum observavit, qui inter Caesarcs, Imperatores, & Augustos multum interfuissedisserit: hoc

pacto, Caesares dicti, qui Augustae majestatis haeredes designati essent,

administratione rertim illis interdicta , nis ortasseprovinciam, Augu-sijussu, adminissrandam haberent. Hinc nulla eis donativi mititibus dandi facultas erat. In comitatu eos solum habebant, quos princeps tribuisset. Paulis major Imperatoris dignitas qui licet infra Augusti fastigium postus , eburique arbitrio bella gereret, summam tamen potestatem in magistratus atque milites habebat , jurique tui indicendi

belli erat. Haec Alciatus ex Ammiano, Lampridio, 6c constitutionibus, cimus rei idem in historia patriae meminit. Quae volui dixisse, ut tibi constet Germanicum non vocatum fuisse Augustum , nisi concedamus illi fuisse hoc nomen ab Augusto Octaviano concessum , quia illum valde Octavianus dilexerit, ut etiam diu cunctatus sit, an sibi successorem destinaret: ideo Tiberio avptandum dederit. Verius igitur in numismate ego legerem , interpretarerque quod illae notae, Caesar Augustus Germanicus , Tont sex Maximus Tribunus Flebis , ad Cajum Caligulam ipsius Germanici filium , qui post defunctum Tiberium in imperio successerit, spectent: nam & ipse G r-

manicus vocatus fuit. Germauicus autem dictus ob Germaniam devictam: Disit iroo by Cooste

80쪽

victam: vel quia primus ad exercitum , qui in Germania constiterar, imperator mimis fuerit. Huic P. Ovidius Fastorum suorum libros consecravit, ut ex his primis carminibus apparet, Accipe pacato , Caesar Germanice , vultu Hoc opus. si timidae dirige natis iter. Illud autem sciendum Scptembrcm mensem C um Caligulam inmemoriam patris Germanici, Germanicum appellasse. Fessum autem morbo Germanicum adsistentes amicos hunc in modum adloquutum fuisse refert Cor. Tacitus lib. h. Si fato concederem , jusus mihi dolor, etiam adversus Deos, esset, quod metarentibus , uberis, Fatriae intra juventam praematuro exitu raperent. Nunc scelere Pι- sonis S Plancinae interceptus ultimas preces sectoribus vestris re- Iinquo , referatis Patri ac Fratri quibus acerbitatibus dilaceratus, quibus infriis circumventus miserrimam vitam pessisa morte finierim, si quos spes meae , si quos Iropinquus sanguis, etiam quos invidia

erga viventem movebat intichrymabunt, quondam forentem , tot

bellorum supersitem muliebri fraude cecidisse. Erit nobis locus querendi apud Senatum, invocandi Ieges. Non hoc praecipuum amicorum munus en, prosequi defunctum ignavo questu: sed quae voluerit meminisse quae mandaverit exequi. Fubunt Germanicum etiam ignoti. Vindicabitis vos si me potius, quam fortunam meam fovebatis. Ostendite Populo Romano Sivi Augusti neptem , eandemque conjugem

meam. Numerate sex liberos: misericordia cum accusantibus erit, Angentibi que scelesta mandata, aut non credent homines, aut non ignoscent: hactenus amicos adlocutus Germanicus. Iuravόre amici,

dextram morientis contingentes, spiritum ante, quam ultionem amissuros. Tum ad uxorem versus, per memoriam sui, per communes liberos oravit, exueret ferociam , saevienti fortunae summitteret animum, non regressa in urbem aemulatione potentiae, validiores in incitaret. Haec palam & alia secreto, per quae ostendere credcbatur metum cX Tibcrio. Neque multo post extinguitur ingenti luctu provinciae, & circunjacentium populorum, indolucre exterae natio nes, regesque, tanta illi comitas in socios, mansuetudo in hostes, visuque audituque venerabilis, ctim magnitudinem &gravitatem summae fortunae rotincrct, invidiam & adrogantiam estu gerat. Funus sine imaginibus & pompa: per laudes 8c memoriam virtutum ejus F cele-Diuitigod by Gooste

SEARCH

MENU NAVIGATION