장음표시 사용
122쪽
etiam seminas, uid ob Honorem pollicitatae sunt, debere implerer endum est. Modestinus eodem lib. & titulo: Ex pollicitatione, quam quis ob Honorem apud Rempublicam fecit, omnimodis in solidum renentur ipse lis haeres ejus: idem in l. A quis ob Honorem: & ibiadem Pomponius, & Papyrius: quod verbum toties repetitum, spectare non solum ad sepulchraria, sed etiam ad quicquid famae viventium pertinens est , crediderim: illud sciendum extra portam Capenam niisse lucum Honoris, quod Martianus lib. v. cap. xxvij. in Ti=Fographia Romae refert. Sed de Honore & Virtute haec satis.
IN quodam Vitellii imperatoris numismate, erant duae manus simul junctae, cum his verbis, FIDES EXERCITUUM . in alio nummo bene veteri, quem mihi dono dedit SCANZlUS Medio- Ianensis juris civilis perstudiosus scholasticus, fuit imago Claudii
imperatoris radiatam coronam capite habentis cum hac inscriptione, IMP. C. CLAUDIUS AUG. cujus a tergo erat stans icuncula signiferi ambabus manibus signa tenentis, his verbis FIDES EXERCI. Signorum autem seu vexillorum alterum in apice manum eXpaniam, alterum florem prae se ferre videbatur. Quod ad Vitellii nummum pertinet, nihil apud Suetonium de hac re reperi, quodque ad praesentem explicationem facere posset. Apud Titum Livium ea tamen verba jandiu legi in libr. xxiij. ab urbe condita, ubi Pacuvius Calavius dehortatur filium a facinore & caede Annibalis hunc in modum: Faucae horae sunt, intra quas jurantes per quicquid Deorum est, dextras dextrae jungentes fidem is laximus , ut jacratis demensis essemus: quibus verbis satis perspicue apparet, quidnam illae duae
dextrae designent. Nam sicJunctae manus fidem demonstrant: in bella enim sic milites faciebant, ut darent manus alter alteri, & imperatoris sui animum confirmarent, quin sacramento adigebantur, se nunquam fidem imperatori suo violaturos, de pro salute ejus etiam morituros: ut lib. h. cap. v. de re militari ad Valentianum Caesarem Vegetius Flavius commemorat: quod fiebat cum nomen in militiam
darent. Sed qui in externam militiam legi se passi essent, militariter
123쪽
more Romano puniebantur. Cum igitur fidem obligarent in bello, dextras itajungebant in signum foederis. Quem morem praecipuus poetarum observavit saepius, & j. cum dixit: Fars mihi paeis erit dextra recisi e t rori. Et, Cain dextrae jungere dextram Nari datin
Et dextrae conjunere dextram a Accessi. Ergo es quam petitis Iuncra est mihi faedere dextra. Sed & Λiciatus aurisprudentiae sacratissimus antistes in doctissimo libello Emblematum his carminibus antiquum morem eXercituum simul manus jungentium eleganter depinxit,
In bellum civile duces cum Roma pararet, Viribus S caderet Martia terra suis: Guos fuit in partes turmis coeantibus hasdem, Guascras dextras mutua dona darLFoederis haec species , id habet Coscordia signum , Ut quos jungat Amor , jumat S i a maaus. Fuit etiam apud me superioribus annis, cum Patavii agerem,Augusti numisma aereum, quod post dono dedi Bartholomaeo Ra3no Veneto adolescenti optimo & bene morigerato,& egregia indole praedito , his quidem notis insculptum in altera parte. CAESAR IMP.PON. TR. P. P. P. ET SEMPER AUGUSTUS. VIR. a tergin autem erant duae imagines, quae manus conjunctas habebant, cum
Cornucopiae his literis , CONCORDIA AUGUSTI. AEgyptia
volentes concordiam signare, homines duos dextris se excipientes pingunt. Cornelius Tacitus lib. xv . Ostendit dextras concordiae signa ultro citroque destinari ab exereitibus solitas: quod & AHatus noster in annotationibus in Cornelium Tacitum recte observarit. In vetusto marmore Mediolani in templo Divi Mauritii, ubi est Uorum Cacurii & Manduillae conjugum, duae suntjunctae manus mgnum concordaae, & bene coacordati matrimonii, cum hac iustria
M. CAssIVS M. F. OUF. CMURIUS SIBI ET ATILIAE MANDVlL E UXORI ET M. CASMO BROCCHO FILI ET
124쪽
ET L. CASSIO DONATO FILIO. IN FR. P. XX. IN
Est de aliud elogium Lucconis&Billienae conjugum dextras in Vicem jungentium , quibus adest & Catulus de taurus, necnon 8c Leones arietinis capitibus insidentes, elogii verba sunt haec , L. SULPITIVS GN. F. SEUERUS. T. F. I. SIBI. ET GN. SULPITIO LV C CONI PATRI BI L LI EN AE S A L. F. SE-CvNDAE MATRI. Meminit autem hujus nominis Billienae Sallustius in Iugurtha , licet ibi corrupte legatur Lucium Belligerum , vel ut alii, sed male habent , textus , Milionum. L. Biuieni igitur legendum est juxta veterum codicum veram lectionem: 8c forth ille Lucius Billienus fuit pater L. Billieni, de quo Cicero Philippica secunda mentionem facit , an haec Billiena mulier fuerit ex familia eorum, quos nominaVi, incertum est. Crediderim tamen fuisse, cum antiquissimum sit hoc monumentum, eX omni parte elaboratum. Nam junctae manus &catulus illos summa fide invicem vixisse ostendunt: moderationem autem semper observasse argumento est taurus, qui semper pro tem perantia apud Orum Apollinem inmeroglyphicis habetur: cum id a- inimal foeminae, postquam coitum concepit, aversetur. Leones autem
arietinis capitibus ins dentes, mulierum pudicitiae custodiam adhibendam indicant. Est enim aries levitatis stultitiaeque symbolum,& ideo foeminis congruit. Leo vero custodiae typum gerit: quoniam id animal apertis oculis dormit. Propterea etiam pro foribus templorum apponi solet, cujus rei idem Orus est autor, &ΑIciatus in emblematis, & Pierius Valerianus in Hieroglyphicis: quod modo adiunctas manus spectat memini me vidisse Placentiae apud Franciscum Novellium argenteum nummum, in cujus altera parte erant duae dextrae simul junctae cum caduceo, his notis, ALBINUS BRVTI FI L. in altera vero parte erat Pietatis effigies: literae, PIETAS. Apud Vegetium de re Militari lib. h. cap. xiij. in fine illud legimus, Contubernium manipulus vocabatur , ab eo qu)d conjunctis manibus pariter dimicabant.
125쪽
IN Vitellii numismate fuit concordia sedens cum cratere in manu dextra, illum vergentem in foculum ibi arulae imagine effictum,
altera manu, cubito solio innitente, cornucopiae tenente, cum hac
inscriptione, CONCORDIA AUGUSTI & quiden non sine causa, quando quidem dicat Suetonius, Vitellium jurasse, nihil sibi
antiquius quiete publica fore , & nullo pugionem recipiente, quasi in aede Concordiae positurus , eum abscessisse, sed quibusdam acclamantibus, Ipsum esse Concordiam, & non solum retinere se ferrum affirmavit, verumetiam Concordiae recipere cognomen. In Galbae numismate sic efficta fuit Concordia, Mulier sedens, dextra ramum olivae tenens, sinistra hastam habens cubito solio innitens, ubi erant haec verba, CONCO DIA AUG. S. C. fuit & in ejusdem Galbae numismate, mulier stans cum ramulo olivae in dextra manu, in altera cum cornucopiae, cum his verbis: CONCORDIA PROVIN CIARUM. aliquando etiam Concordia effingebatur cum sceptro iam anu, aliquando etiam duabus manibus conjunctis simul. Cornicem in duobus aurcis numismatibus Faustinae Augustae Concordiae titulum ipsum praeferentem se apud Laurentium Medicem vidisse assim mat Politianus cap. lxvij. e Iisceuanearum, quod & ex Heliani striaptoris Graeci lib. iij. de animalibus idem refert. De aede Concordiae sic scribit Plinius lib. xxxiij. Naturat. Histo. cap. I. Flavius vovit aedem Concordiae , s populo reconcitiasset ordiues. Et cum ad id pecunia publica non decerneretur, ex mucratitia, feneratoribus condemnatis, aediculam aeream fecit in Graecostas , quae tunc supra comitium erat. Inciditque in tabula aerea eam aedem C. auatuor annis pou Capitolinam dedicatam. Hactenus Plinius. Scribit Suetonius Tiberium dedicavisse aedem Concordiae: quam posuisse refert Martianus Liviam Germanici matrem, ob viri cum ea concordiam, quod in Fastis his verbis ostendit Ovidius, Te quoque magnifica Coacordia dedicat aede Livia , quam claro praestitit ilia visa. Quo autem loco posita esset aedes Concordiae, varia est opinio. Ideo Martianus dicit, quamcunque probaveris, non longὸ a Palatinom te , S arcu Vespasiani fuisse comseries. Scribit Livius lib. V de-
130쪽
cadis tertiae, in sede Concordiae, victoriam, quae in cuImine erat, fulmine ictam, decussamque ad victoriam, quae ante fixa erat, haesisse, neque inde procidisse. Alibi ipsam Concordiam sic effictam vidi, Mitrata palliataque erat stans, dextra craterem tenens, laeva copiae cornu. Alio etiam modo vidi sic signatam, Duo erant stantes laticlavati dextras dextris jungentes. Extant autem in porticu aedis Concordiae, octo ingentes columnae, & in epistyliis titulus sequens: S. P. Qi R. INCENDIO CONSUMPTUM RESTITUIT. Inventus est autem lapis, in quo hujusmodi verba erant incisa, D. N. CONSTANTINO MAXIΜo PIO FELICI. AC TRIVΜPHATORI SEΜPER AUGUSTO OB ΑΜΡLΙ-FICAT ΑΜ TOTO ORBE REΜPVBLICAM FACTIS CONSILIIS S. P. Q. R. AEDEM CONCORDIAE VETUSTATE COLLAPSAM IN MELIOREM FACIEM OpERE ET CULTU SPLENDIDIORE RESTITUERUNT.
TRIA SUNT Neronis numismata, in quorum altero est essigies
8e imago plurium navium, cum Tritone. Neptunum potius, quam Tritonem fuisse judico, quod verius sit, Neptunum sedentem propter tranquillitatem maris adpositum : delphinemque, quod emollita sit omnis ira marina, & felicem in portum sibi successum
contigisse. Nam temonem manu dextra terrae adprimere videtur.
Quod navigationis signum est in portum hostilem laeva delphinum amplecti, quod celerrim E sedatum illi si mare: & delphine veluti moenibus circumvallata, ubi haec inscriptio S. POR. OST. C. AUGUSTI. in altero imago mulieris sedentis cum arula, altera manu pateram in foculum vergente, & altera manu hastam tenente, ubi est altera mulier stans cum cornucopiae, & etiam est ibi rostrum navis cum hac inscriptione, ANNONΛ AUGUSTI CERES S.C. in tertio numismate est quadriga, ubi fiant verba , EUTYMIUS. est & aliud numisma aureum ejusdem Neronis, in quo est Iani te Plum sertis coronatum cum his verbis: PACE. P. R. VBIO