Constantii Landi Complani comitis, Selectiorum numismatum, praecipue Romanorum, expositiones, elegantibus nummorum ectypis, & indicibus necessariis instructae

발행: 1695년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

i GERMANICI CAESARIS

celebre fuit: & erant qui formam, artatem, genus mortis, ob pr pinquitatem etiam locorum, in quibus interiit, Magni Alexandri

fatis adaequarent. Nam utrunque corpore, genere insigni, haud mulis tum triginta annos egressum, suorum insidiis externas inter gentes Occidit te. Sed hunc mitem erga amicos, modicum voluptatum, uno matrimonio, certis liberis egisse: neque minus praeliatorem

etiam si temeritas abfuerit, praepeditusque sit perculsas tot victoriis Germanias servitiis prcmere: quod si solus arbiter rerum, si jure 6enomine regio fuisset, tanto promptius adsecutum gloriam militiae,

quantum clementia, temperantia, caeteris bonis artibus praestitisset. Corpus ante, quam cremaretur nudatum in foro Antiochensium,

qui locus sepulturae destinabatur, praetuleritne veneficii signa parum constitit: nam ut quis misericordia in Germanicum, & praesumpta suspicione, aut favore in Pisonem pronior diversi interpretabantur,&c. Quae sequuntur, apud Cor. Tacitum, cujus verba hic etiam volui scripsisse, ut qualis fuerit Germanicus 6c quantus cognosceres, utque longiori vita dignum imperatorem , tamque optimis literis institutum Caesarem plusculum amares: dignumque, ut etiam ipse

de se dixit, ut ignoti ejus obitum defleant. Sed jam ejus virtutis& altitudinis ingenii memoriam adhuc in libris florentem, quae

quodam epigrammate Graeco pro testimonio libro Graecorum epigrammatum primo extat, hic tibi subscribamus, ut inclytam virtutem nepotis divi Augusti ames, & venereris, simulque imiteris. Haec enim exempla ad excitandam, & inflammandam juventutem nostri temporis mirum in modum congrua sunt, clim & ju venis alicujus principis & nobilis per nam laudatosque mores, probatamque vi. tam , & optimis instituti adolescentis, studiisque bonarum artium ornati repraesentamus indolem. Sic Joannis Pici Mirandulani principis ac comitis, cujus imago pulcherrima in nuisaeo nostro nos quotidie exuscitat ad bonas capescendas lueras, ad studia i iterarum inflammare juventutem potest. Sic his temporibus Manavus Sabellus, Hieronymus Querceus, sic Baro S iadratus, scd rivultius Gcorgius. Sic & alii nobiles juvenes, de quorum virtutibus, & studiis ubique est fama consentiens, & quae Jam totam perambulat It liam. Sed quid ego nunc currenti calcar addere studeo cum jam urbis Placentinae omnes adolescentes nobiles asti duo studio, exercitioque

82쪽

citioque disciplinarum non ignobili Aimilius Puteus ingenio miro praeditus non aequare sollim , sed superare credatur. Hoc igitu r epigramma Graecum Germanici elegantissimum, ac perargutum si a juris civilis studio vacabis legito:

Sensus autem est de lepore, qui canem effugiens venaticum, Min mare prolapsus, a cane marino discerptus est. Ad hoc sic allusit Ausonius Gallus poeta, Trinacrii quondam currentem in littoris orae Ante canes leporem, caeruleus rapuit. At lepus: In me omnis terrae pelagique ruina es. Forsitan lis caeli , si canis aura tenet. Ast videamus etiam aliud Epigramma in laudem Germanici, ut hoc numisma tuum etiam locupletiore lectione eXornemus, testimonioque Graecorum poetarum gloriam illustrissimi viri augeamus. Est Γερμανιυν Bacto. Ουρεα πιχροπια, α β αγκεες αλής,

83쪽

ι GERMANICI CAESARIS NUMISMA.

Hoc autem epigramma in Germanicum Drusi filium est scriptum, cujus sensus talis est ut Opsopoeus vertit) alloquitur poeta montes Pyrenaeos, & Alpes, tanquam testes virtutis & fortitudinis ejus , per montes Pyrenaeos Galliam intelligit: per Alpes Germaniam innuit. Et est hoc carmen omni ex parte elegantissimum. Et haec iam satis&supersint ad numisma tuum mi Aimili Putee) explicandum, a me dicta. Quae tu, utcunque sunt, boni consules, laboremque nostrum, propensamque meam in te voluntatem amabis. Vale pridie Calend. Februar. M. D. LVI. Ticini, dc Jovio tuo me commenda.

PAVLLI LEPIDI CONCORDIA.BERNARDINVS Locheta Papiensis, impretariae artis magiis

ter diligens, amicusque meus, attulit his diebus cum Ficini es-1em, mihi tres argenteos nummos veteres, illos quidem pulcherrimos, quique adeo illucebant, irradiabantque, ut nuper c usi viderentur. Hos ego cum manibus meis versarem incredibili voluptate, illud primum occurrit, quod in uno ex his dignum annotarem : nempe verbum, seu nomen Paulli , quod contra vulgi opinionem scriptum esset duplici longa litera. Erat autem in numismate imago

Paulli Lepidi cum galea in capite, in una parte hac inscriptione, PAVLLVS . LEPIDUS CONCORDIA. in altera numismatis parte fuit Trophaeum, cui vir applicabat manum , erant & ibi tres imagines personarum, grandior una cum duabus pusillis hac nota, TE . in alio nummo argenteo, quem mihi ostendit percolendus Raphael Leonas Papiensis , regularium canonicorum ordinis seu congregationis Lateranensis, fuit in altera parte PIETAS, cum his verbis,

PAVLLVS LEPIDUS, CONCORDIA. in alia parte putealiS forma, cum his notis, PUTEAL SCRIBON LIBO Vide Plutarchum in vita Paulli AE milii. Quod autem Paullas duplici longa litera

apud veteres scriberetur, elegans mensa marmorea Mediolani ad Ba bile Ursiorum Templum adhuc indicat hoc pacto inscripta, P. URSIO SEX. F. POLLIONI PATRI VETTIAE LEPIDAE MATRI P. URSIO P. F. PAVLLO U-I. VIR. IUN. FLAT L. CVR. AER. P. URSIO ELAINO. L. PIISSIMO

86쪽

PAVLLI LEPIDI CONCORDIA. 4s

VRSIA P. F. PRISCA. Hunc tumulum in elogiis suis Alciatus

noster instruit, ubi etiam dictionem Paulis animadvertit, ideo nos lubentius hic adduximus cundem tumulum, ut videant Antiquarii quam bellh conveniant inter se numismata, dc marmora veterum. Idem Alciatus in expositione hujus tumuli a me citati, refert, a se

Observatum fuisse Paulum cum duplici longa litera scribi in Pomponii Laeti autographis. S& quod in hoc numismate sit Paulli Lepidi

mentio, puto fuisse Marcum 2Emilium Lepidum & L. AEmilium Paullum, qui ambo consules fuerunt, & praetorcs, ut in tertia, &quarta, & quinta Dec. apud Livium legimus. Lucius autem AEmilius Paullus fuit Marci AE milii Lepidi filius ut testis est idem Livius lib. x. Decad. iiij. Paullus hujus L. Paulli filius, ut Plutarchus in vita Paulli AE milii narrat, de Lusitanis triumphavit, nec non de Persa rege, ut asserit Val. Max. lib. I. de ominibus: qui refert cundem Paullum habuisse filiam parvulam nomine Tortiam , quae cum catellum nomine Persam mortuum deploraret, omine arrepto statim erectum in spem clarissimi triumphi eundem Paullum. Vide Plutarchum invita Paulli AE milii, de Ciceronem in libris de Divination. Marcus autem AE milius Lepidus creatus fuit Pontifex, cui fuit simultas cum M. Fulvio Flacco Nobiliori, quod M. Lepidus diceret se a Fulvio certo consulatu dejectum, Q. Metellus Caecilius verba fecit inter principes Senatorum, quae Livius narrat lib. X. Decad. quartae. Quibus verbis excitati ad Concordiam dextras fidemque dedere, mittere verE ac finire odium. De hac re etiam Aulus Gellius meminit Noe. Atticarum lib. xij. cap. viij. postea collaudantibus cunis ctis hoc factum , ambo deducti sunt in Capitolium. M. AE milio Lc-pido , qui bis consul augurque fuit, ut LiviuS lib. 3. decad. 3. meminit, filii tres, Lucius, Marcus, Quintus, ludos funebres per triduum& gladiatorum paria duo & xx. per triduum in foro dederunt. Quod autem in nummo sit concordia) referri potest ad pacem &concordiam M. AE milii Lepidi cum M. Fulvio Nobiliori, ut supra dixi: quod sit verbum TE R. ad Tertiam Paulli Emilii filiam , de qua superius rettuli, quis posset referre non inepte, sed forte Paullum 2Emilium , cujus extat vita apud Plutarchum, verius quis misi se in hoc numismate intellexerit, ut Lepidus cxponatur pro G i- Iio, Graeci enim lepiditatem sermonis ut inquit Plutarchus,

87쪽

6 PAVLLI LEPIDI

Hμυλίαν vocant, facundiamque, & veteres per ista simplex scribebant. Cum Graeci per i tenue, unde ea vox aceepta est, designent. Politianus in lib. t. Dis. ad Pomponium Laetum, scribens super Panthei testudine Aimilium, non e milium fuisse scriptum: Min marmorea tabula Romae inventa. Sed aliquis diligentior in veterum numismatis interpretandis subtilius ac certius declaret, mihi satis fuerit aliqua ostendisse si non idonea ad hoc exponendum numisma, saltem , quae lectorem non fastidiant, nec penitus Romanae hiltoriae ignarum abire sinant. Ego tamen ut veriora afferrem quaeinque magis verisimilia sunt existimo, has Imagines, quae in nuntismate fuerunt sic sculptae, designare omnem historiam, quam Propertius elegantissimus poeta, in fine operis describit. Dum facit, ut uxor Paulli mortua, ad ipsum Paullum loquatur, ut lachrymas in lancro suo cohibere velit sic, Tessive Paulle meum lachrymis Erlere sepulchrum, Panditur ad nutus janua nigra preces.

Et paulo post ait: a ud mihi conjugium Pauli ρ quid currus avorum Profuit y aut famae pignora tanta meae pEt infra: Si cui fama fuit per avita trophaea decori,

fra Numantinos regna loquuntur avos. Auera maternos exaequat turba Libones.

Et domus en titulis utraque fulta suis. Deinde,

Duar Paule tuo se discessura cubiti , In lapide hoc uni nupta fuisse legar. Εyam paulo post illud,

Nec te dulce caput mater Scribonia laesiti me mutatum quid nisi fata velis pEt paulo post illa faciunt carmina , Te Lepide , S te Paule meum pos fata levamen Coudita sunt vestro Iumina nostra sinu. Vidimus es fratrem sellam geminasse curalem

Consule quo facto tempore rapta soror. Fisia tu speciem censiurae nacta patervae

88쪽

ICONCORDIA.

Et serie fulcite genus , mihi Omba volenti

Soreitur aucturis tot mea fata malis. Haec est seminei merces extrema Triumphi , Laudat ubi emeritum libera fama rogum. Nunc tibi commendo communia pignora, natos imo cura S eineri spirat inusta meo. Fungere maternis vicibus pater , ilia meorum Omnis erit eouo turba ferenda tuo. Oscula eum dederis tua sentibus, adstice matris: Tota domus coepit nunc onus esse tuum. Et haec quidem ad rem, ne totam elegiam hic subscribam, hic est

ille Lepidus, & Paullus, hic sunt illi Libones, hic Scribonia, hic

filia nacta speciem censurae paternae, haec denique omnia Propertiana ad numisma supct scriptum faciunt, si quis penitius rem universam introspiciat. Nam uxor istius Paulli vocata fuit Cornelia, quae fuit filia Scriboniae, quam Scriboniam accepit in matrimonium Augustus, & ex ea filiam Juliam suscepit, quae Scribonia, authore Tranquillo, ante fuerat nupta duobus Consularibus , & ex altero erat mater. Nam Tranquillus ait hanc Corneliam fuisse illam Scriboniae filiam ex viro consulari, ex quo fuit mater, unde nunc rorem suam appellat Cornelia ipsam Juliam filiam Augusti, quoniam

ambae ex matre Scribonia erant procreatae. Hinc Propertius sit lucidior. Cornelia ista uxor Paulli, cujus extat haec elegia Propertii, habuit Scriboniam matrem ex Libonum familia honorata & splendida, ex qua fuit is Libo, qui Tribunal, sedemque Praetoris prope arcum Fabianum collocavit, quod ab ejus nomine dictum est puteal Libonis : de quo supra in interpretatione cuiusdam numismatis a me faeta fuit mentio. Nimirum igitur, si dixi in alio numismate e X tare illa

verba seu inscriptionem , PUTEAL SCGBON LIBO. Paullus

autem iste maritus Corneliae fuit ex gente A, milia hoc est Scipionum. Paullus enim Amylius devicit Persen Macedonum regem : de quo Triumphavit, ut supra diximus. Cornelia autem ista habuit tres filios, duos scilicet masculos, Paullum , & Lepidum , Sc unam filiam cujus nomen non ponit Proportius: hanc tamen fuisse Tertiam possumus conjectari, clim ista mulier Cornelia fuerit uxor Paulli AE mylii. Ideo dicit illis duobus carminibus,

89쪽

8 PAVLLI LEPIDI CONCORDIA.

Et tamen emerui generosos vestis honores ,

Me mea de sterili facta rapina domo.

Nam ista dixit poeta, uis gnaret matronalem vestem , qUae mulieribus matronis quam foecundis dabatur, quae trium liberorum factae essent matres, ut alias in meis juris civilis exercitationibus annotavi. Ideo dixit , & Lepidum, & Paullum, & filiam unam reliquisse, &haec satis sint ad hoc numisma: & si prolixd satis disseruimus, in re enim pene ancipiti ita fieri opus fuit. Nos tamcn verum elicuisse sensum ejus numismatis certiores facti sumus ex Propertii versiculis, & si aliqui in hoc numismate, ea parte, qua est inscriptio concordia puteal Libo velint appensas fuisse lyras duas, quae causidicos, si clientibus consultum vellent, congruentia susceptae materiae dicerent, ab iis, quae incongrua&discrepantia essent, abstinerent, admoneret: & litigantes, ut concordiae Remores essent, doceret: tale tamen numisma mihi videre adhuc non contigit: illud quidem vidi ab utrisque lateribus putei duas stulas appensas prae se ferentes sigillum : quod autem pene oblitus fueram, quod in nummo sint tres imagines personarum, una grandior, altera & altera pusillae, spectare puto ad triumphum AZmylii Paulli, quem bit ait Plutarchus) sequebantur regii nati, erant autem masculi duo, & una foemina. Dcnique in hoc nummo omnem pompam triumphi Paulli AE mylii, designari opinor: quam Plutarchus luculenter, & dili genter enarrat: vel quia ter triumphavit, ideo TE in nummo positum

C. PLOTII TRIUMVIRI NUMISMA.

PBEMBUS Cardinalis epistolarum ab se eleganter scriptarum

. altero volumine, quas Latine ad familiares scripsit, Bernardi nodandrio, locum quendam Ciceronis explicans, inquit, sapud me nummus aereus perantiquus ita scriptus. C. PLOTIUS III VIR.A. A. A. F. F. hoc est , auro , argento, aere avdo feriundo. monetalium Romae fuit magistratus, qui curam cudendae monetae haberent: hi Triumviri erant, de quibus meminit Livius lib. 3. decadis iij. S lib. iiij.&vj. ejus d. dec. tertiae. meminit de Pomponius Jurisconsul

SEARCH

MENU NAVIGATION