Constantii Landi Complani comitis, Selectiorum numismatum, praecipue Romanorum, expositiones, elegantibus nummorum ectypis, & indicibus necessariis instructae

발행: 1695년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

112쪽

CAL. NER. ET GALBAE ADLOCUTIO. sy

uam , S aequa uelo fumantia culmina ponam. Sciticet expectem libeat dum praelia Turno Nostra pati rursurique velit concurrere victus Hoc caput 3 cives , haec hedi summa nefandi, Ferte faces properὰ , faedussique reposcite flammis.

Dixerat: atque animis pariter certantibu omnes Dant cuneum , densaque ad muros mole feruntur. Vides nunc, lector optime, atque idem erudis illime, quam pulcherrime his duobus in locis, & hoc potissimum postremo, Poeta

noster adlocutionem cohortis, de qua in illis numismatibus viget adhuc memoria, ad veram imaginem depinxerit ξ nam quid illa militum clypeata cohors in nummis, atque in medio stans imperator,

aliud sibi volunt Z quam quod Virgilius expressit supra scriptis camminibus, morem non ignorans adloquendi milites, qui maxime apud veteres in usu fuit: ita mehercule ista non mediocriter sunt in maximo vate, quam alia consideratione digna: illud tantummodo a numismatibus dissidet, quod Uirgilius adloquentes imperatores ad milites, illos ex celso aggere, aut ex tumuli aggere profari facit, cum in numismatibus castrensem sellam positam super quadrata quadam imagine, aut aggeris, seu tumuli sit cernere. De Adlocutione autem hac meminit in TIberis Suetonius, qui sic ait: jure autem Tribunitiae potesatis coacto senatu , inchoat ae adlocutione de re publica , dere- gente velut impar dolori congemuit. Idem in Galbae observatum est, Cal. yanuar. sacrificanti coronam de capite excidisse , auspicanti pul-Ios evolasse: adoptionis die, neque milites adlocuturo castrensem sellam de more positam pro tribunali oblitis mini is: S in senatu curulem perverse couocatam: quo loco legendum adlocuturo, sic apud Livium ADLOCUTIONIS Templum per D literam non autem Per L scribendum est: ut etiam animadvertit Politianus lib. φ. Di

Iarum Philippo Posco scribens, sic quo annis, sic adque sic a radior

apud Virgilium ex fide veterum codicum legendum est. Adlocutionem pulcherrimam ac elegantissimam videre est apud Livium lib. d. Deca dis iij. ubi Scipio ratus adloquendos milites veteres, qui magnis cladibus superfuerant, advocata concione ita disseruit: Nemo ante me, novus imperator militibus suis pri quam opera eorum usus

esset gratias agere jure ac merito potuit. Scd hic templum Adlocutio-H a nis

113쪽

6o CAL. NER. ET GALBAE ADLOCUTIO

nis de quo Livius meminit, ponam. Livius igitur in oratione M. Furii Camilli in concione ad P. R. de non transmigrando Vejos,hunc in modum scribit, LOCUTIO templum propter carissem vocem exauditam in nova via jusimus fieri. Igitur a Furio Camillo Adlocutionis templum construetum fuit prope viam noVam, quae supra aedem Vestie, quae juncta Romano foro, & velabro fuerit: Suetonius in Caesare sic de Adlocutione mentionem facit: Nam cὼm in adloquendo adhortandoques ius digitum Muae manus ostentans , adfirmaret se adfatisfaciendum omnibus , per quos dignitatem suam defensurus esset, annulum quoque equo animo detracturum id extrema concio, cui facitius erat videre conrionantem , quam audire , pro

dicto accepit, quod visu suspicabatur , promissumque jus annulorum eum milIibus ecce. fama distutit: haec Suetonius. Sed quia superius

de aggere tumuli mentionem feci, nunc quaedam ex Plutarcho libet Proferre Plutarchus igitur in vita Pompei eo loco, ubi narrat illi nuntiatam Mithridatis mortem a Ponto, subjicit etiam literas illi allatas fuisse, cum ipse esset in bello, quae certum illum de Mithridatis morte fecerunt, quae cum per exercitum divulgata foret, illum ad Pompsum cursitare, ipsumque praecingere coepisse refert: cum que deesset suggestus eminentior, ex quo adloqui milites imperat ribus mos est, nec miles ullum struxisset, tum militem aeditum illi erexisse tumulum & sellam attulisse, quam ascenderit Pompejus, Mex literis recitaverit Mithridatem per lilii Pharnacis seditiones mortem sibi conscivisse ac omnia, quae ipse possederat, Pharnacem sessortitum , deque his gestis Pharnacem ad se Romamque scriptitasse Quo loco explicat Plutarchus quonam modo tumulus ille ex aggere factus, cum Imperator legiones adloqueretur, construi soleret,

verba sunt: fieri quippe is solet eminentior suggestus excisum cespiarem exeso accumulando cespiti: ex quibus verbis pulcherrime ostenditur in numismate adlocutionis imago & ob oculos ponitur: dc

propriis verbis expressa a poeta Virgilio dignoscitur. Sed haec jam

satis.

116쪽

vITELLII HONOS ET VIRTUS.

tutis hanc emgiem vidi ex altero latere. Erat Juvenis galeati stantis forma, in dextra manu hastam habentis, & quasi innitentis, in laeva veluti quandam clavam , seu tesseram gestantis erat porro J u- venis sagatus, & veluti habens quoddam paludamentum sagum ambiens in humeros rejectum, & ocreatus, seu more militari calinatus altero pede testudinem premens: hanc imaginem juxta stabat, formam virginis prae se ferens Honos, hastam dextra manu tenens, in altera cornucopiae, brachium autem, quo hasta tenebatur, n dum: Vestis qua tegebantur reliqua membra, ut mihi visum fuit , erat lacinia seu stola, quae usque ad pedes descendebat: premebat autem Delphinem altero pede, erat& in ipso numismate, eleganter

esecto talis inscriptio, HONOS ET VIRTVS. Quod Virtus galeata fuerit in nummo, illud in causa fuisse existimo, quia Graeci Palladem armatam fecere. Nam in studiis literariis etiam controversae nascuntur, quae tanquam in palaestra, S: lucta dirimuntur: quam rem quia Ioannes Picus ille Mirandulanus in Apologia non ingent rum conclusionum suarum , perbelle demonstrat, hic ejus verba memoriae digna, & his qui disputandi exercitatione uti non solent, utilia futura subscribere operaepretium duco, sicut enim inquit J per gymnasticam eorporis vires miores fiunt ita in hac quasi literaria

palaestra , animi vires fortiores longe S vegetiores evadunt. Nec crediderim ego aut poetas aliud per decantata Palladis arma , aut

Hebraeos cum ferrum sapientum Ambolum esse dicunt , signi casse nobis , quam honestu a hoc genus certamina adipiscendae sapienti oppid3 quam nece faria. Suo fortὸ fit , ut is Chaldaei in ejus genesi qui Philosofbtu sit futurin , iuud desiderent, ut Mars Mercurium triquetro aspectu conspiciat, quasi s hos congressus , G, haec belusustuleris , somniculo sis , S dormitans futura sit omnis philosophia.

Hactenus Picus: vel etiam armata est V irtus, quia virtus in bello enitet , suaque virtus est unicuique militanti: hinc Virgil. in v. Exigui numero , sed hesio vivida virtus. Virtus enim non solum in re literaria sed Stin bellico negotio est Conspicua, ac maxime illustris: utrunque enim exercitium &literi a rarum

117쪽

6a VITELLII HONOS

rarum δe militiae apud Romanos fuit honestissimum, ac maximae dignationis: quod pertinet ad hastam, clavam, ad sagum, ad paludamentum , & caligas, omnia militaria arma, & ornamenta, notius est quam ut ego hic declarem. Paludamentum tamen nonnullis scriptoribus visum est fuisse ornamentum imperatorium, quod ex Suetonio in Pulio Caesare perspicuum est. Aliquando tamen de saepius fuit militare , exempla apud Livium plura sunt, Plutarchus in Lu- eauo ut Lazarus Bayphius vir de re literaria optime meritus ann lavit J i φεροίδα pro paludamento posuit: idem in Craso pro paludamento purpureo posuit. Illud hic subjiciam, hanc emgiem

virtutis armatam in numismate , omnino fuisse ejus formae ac habituS, quem posuit, ac ex marmoribus antiquis essingi fecit in suo libro de re vestiaria idem Lazarus Bayphius. Sed quid sibi velit Viriatus testudinem premens videamus, dc Honor Delphinem premens pede. Crediderim ego his duabus rebus maturitatem confici, ut primum in virtutis actione immoremur, dein per se statim consequetur honor: dc quidem haec Virtus armata bellicam artem cunctatione arripiendam & consilio monet, & post cunctationem ipsa victoria accedit, quae honorem affert ilico. Nam turpe est ut inquit de Scipione Cicero b Duci in bello dicere non putaram , negotia enim bellorum meditatione & consultatione egent, priusquam ad arma concurratur, & ineatur praelium. Vel etiam Virtuti testudo, Honori. delphinus tribuitur quod in terra spectata fuerit virtus, in aquis vero honor adeptus, vel quod virtus simul terris & mari imperet. Hanc autem maturitatem alia forma Alciatus in emblematis suis confinxit: nempe Telum, quod conplectatur echeneis: hoc

carmine,

Maturare jubent propere S cunctarier omnes

Neu vimium praeceps , neu mora longa Nimis. Hoc tibi declaret connexum echeneide telum ,

Haec tarda est , volitant spicula missa manu. Non ignoro Suetonium in Augusto referre dicterium fuisse ipsius Augusti inma &c. Et, Sat celeriter fleri quicquid fiat fatis bene. De qua re alias in nostris Iuris civilis exercitationibus impressis mentionem fecimus : quod pertinet ad honorem , hic quaedam

Cram

118쪽

eram dicturus, quae facerent ad hujus temporis homines, qui quotidie se velle honorem suum recuperare contendunt, dum hostem ad duellum provocant, nescientes mehercule quid sit honor, & quae ejus conditio, & tamen pro reminima & saepe pro nihilo, & de nihilo longas condentes Iliadas, corpus & animam eunt Perditum. Cum tamen hujusmodi contentiones, & duella a Jure pontificio divinoque& humano prohibita sint: Cap. monomachiam a. quaestio. v. & C. de Gladiatoribus: ubi Constantinus Imperator Aug. cruenta spectacula in ocio civili, & domestica quiete sibi non placere ait, quapropter omnino gladiatores esse prohibet. Igitur de honore nisi quaedam apud Aristotelem a me lecta lib. I. Rhetoricorum ad Theodectem, sum dicturus, propterea quod nonnulli libros scripserunt hoc tempore de honore integros quidem, lingua vernacula, illorum est unus Franciscus Patritius , qui anno superiore, climessem Patavit, libellum edidit, in quo quid sit honor praeceptis quidem Philosophicis disputat: & is quidem doctis limus in Philosophia, Si bonis literis, amicus meus , ejus honoris librum milai dono dedit. Post evinus etiam librum integrum de hac eadem reaedidit. Sed is a me nondum est lectus. Aristot. igitur lib. Rhetoricorum ad Theodectem primo , sic honorem definit : Honores existimationis benefactivae judicium. Partes autem honoris hae

sunt: Sacra, memorationes decantationes carminum aut solutae

orationis , ad laudem recitatio praemia, delubra, vel primi confessus, stpulchra, imagines , publici victus. Ad haec etiam barbara,

inclinari, loco caedere, munera quoque,sed alia apud alios honoratiora. Nunc videamus de ipsius virtutis apud eundem Aristotelem definitionem: est aatem virtus, ut videtur, vis quaedam productiva, aut conservativa rerum bonarum. Item vis benefaciendi multa ac magna , Somnia in omnibus. Hujus partes hae sunt Iustitia, Fortitudo, Modesta, Magnificentia , Maguanimitas , Liberalitas, Mansuetudo Prudentia , Sapientia. Iurisconsultus Modestinus lib. de verbo. Ig. honorem, existimationem appellat, & ejus causam capitalem, sic enim LatinEloquentes omnem causam ad honorem pertinentem, capitalem nominare solent, hinc tamen mihi nascitur quoddam dubium, quod videtur movere Papinianus lib. Pandectarum xlviij. cap. adleg. I ul. de adulter. coerc. ubi dicitur, quod non facile conceditur

119쪽

M VITELLII HONos

liberto patroni famam lacessere, tamen permittitur ei jure mariti patronum suum accusare, quomodo si atrocem injuriam passus esset,& tamen deliborandum inquit Papinianus, an impune patronum libertus occidere possit, quod sibi durum esse videtur. Nam cujus famae multo magis vitae parcendum est , quo loco videtur Papinianus

vitam ipsam quati honori praeponere, quod tamen hodie apud non nullos non admitteretur. Sed sic resolvi facillimh posse puto, si prohibetur libertus famam & honorem sui patroni laedere, quae quidem res est maxima, capitalis, & preciosa. Quanto magis vitae ipsius

domini erit parcendum, etiamsi liberti u Xocem corruperit ρ chmquod est majus remittitur, minus tanto magis remitti debeat: quod tamen durum est, ac pene injustum. Sed de hac re amplius deliberandum. Illud in praesentia dignum annotatu non omittam, quod vetustae marmorum inscriptiones, primo versu habent: OB HONOREM. quod scilicet cenotaphium indicat. Honorarium autem mutam Suetonius Tranquillus appellat in Claudio, quam rem Magnus Alciatus Observavit lib. Parergis X. capit. xij. in elogiis etiam veteribus Mediolani, quae idem Maximus Alciatus in libellam redegit, ac commentatus est, sed nondum edidit, haec inscriptio fuit: D MIN HONOREM MAXIMI AN ΜΑXIΜAE CALVINI. F. MAXIMVS MATRI INCOΜPARABILI ApudJureconsultos saepe hujus dictionis ob Honorem, mentio est: lib. Pandemn L. capit. de pol citationibus , Vlpianus in I. r. Sed siquidem ob honorem promi erit decretum sibi , mei decernendum, vel ob aliam justam cauram , tenebitur ex polgicitatione: idem iPud consitutum eu, ut sob honorem sol citatio fuerit facta, quasi debitum

exigatur. Sed caeptum opus , licet non ob bonorem Fromissum , perfncere promissor cvetur,sicque es constitutum. Idem Vlpianus, Toties Iocum habet diminutio pollicitationis in persona haeredis , quoties noneu follicitatio ob honorem facta. Caeterum si ob honorem facta sit:

aeris alieni loco habetur, es in haeredum persona non minuitur: si quis 'cuniam ob Honorem promiserit, caeperitque solvere , eum debere quasi caepto offere , Imperator rescri te Non lautum Masculos , sed

etiam Diuili cu by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION