Constantii Landi Complani comitis, Selectiorum numismatum, praecipue Romanorum, expositiones, elegantibus nummorum ectypis, & indicibus necessariis instructae

발행: 1695년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

sa NERONIS' ET UESPASIANI

Fabius Quintilianus his verbis declarat, quae sunt in sexto de institutione oratoria: in metale m quoque eadem ratio dictorum, ut Fabius Guaximus incusans Cisugusti congiariorum , quae amicis dabantur exiguitatem heminaria esse dixit. Nam congiarium commune liberalitatis , atque mensurae a mensura dicta imminutio es rerum. Haec Fabius. Ut enim donativum dicitur munus, quod militibus datur, ita congiarium, quod amicis, vel populo: opinor autem

inde dictum, quod primo congii vini, vel olei dabantur: deinderes aliae dari coeptae eadem manente appellatione. In quadam memoria antiqua , quae in marmore ex tabat, quam mihi Vicentius Catus Uicentinus amicus meus dono dedit, hae certe notae fuerunt:

CONG. ET VINI. CONG. OLEI. Suetonius in Caesare dictatore quidem congiarium nominat his verbis, ne id& omittam: omnibuου circa eum, atque etiam parte magnasenatus , gratuito aut

levi faenore obstrictis ex reliquo quoque ordinum genere , vel inviis talos , vel sponte adse commeantes uberrimo congiario prostquebatur. Sed jam ad mensuram congii perveniamus: congius sextarios capit sex, quod indicat Voluiius Maelianus in libello de distributione meni rarum, idque notis ponderum, cum ait, suadrantal habet congios octo , sextarios octo S quadraginta , nam octies sex constituit octo S quadraginta: hinc sextario nomen inditum, ut Fannius his verbis aperit:

A quo sextarii nomen fecisse priores

Crediderim , qu)d eos capiat siex Congius unus. Sed Marci Catonis de re rustica ostendunt verba quoque congium sex esse sextariorum : ea sunt capite septimo,&quinquagesimo, ubi statuit, quantum vini sit familiae bibendum: Mense sexto, septimo , octavo in dies sextarium unum. Deinde id ipsum declarans addit in mense congios quinque: clim enim menses fere triginta dies habeant, & singulis diebus bibatur sextarius , fiunt triginta sextarii, qui quinque essiciunt congios. Hunc locum docth explicavit Budaeus in libro de A e , ex hisdem autem verbis quisque intelligere pote it, congium liquidi mensuram esse, tum etiam his Livii, quae sunt lib. V. & xx. ab urbe condita, si recte recordor, S eouit olei

in vicos singulos dati: sed hoc loco praestabit ut credob summam rationem mensurarum a doctissimo viro Gulielmo Phylandro, Gal-

152쪽

Io, cive Romano in lib. vj. annotationum suarum in Vitruvium paucis complexam referre : culeus igitur amphoras xx. capit , id est, Abras mensurales mille sexcentas. Ampsera urnas duas , id es, libras octoginta. Urna congios quatuor , id es , libras quadraginta , congius sextarios sex , ides , Iibras x. Sextarius heminas duas , id est , Libram bessem , ides , unciα xx. hemina, quae S co la quartarios duos , ides uncias x. Suartarius acetabula duo , ides , uncias v. Aeetabulum sesquicyathum uncias duas cum dimidia. Cyathus ligulas Me cochlearia quatuor , id est , fescunciam , drachmam crupulum, & haec quidem Phylander: sed ex Georgio Agricola accepta, lib. j. de mensuris Romanorum. Nunc videamus capacitatem

congii ex ipso Georgio Agricola: congius, inquit ille, capit sextarios vj. Heminas xij. Suartarios xxiiij. Acetabula xlviij. cyathos IK3,. ligulas cclxxxviii. chus , qui choeus Graece quoque dicitur, esidem qui congius apud Romanos: sex continet sextariεs, quod Cleopatra declarat, cujus pauca quaedam demensuris, & ponderibus, sed valde docta extant ex libris excerpta, quos Alciatus in Latinum transtulit, una cum Galeni libello ponderibus , S memsuris r sunt autem ejus verba: ο--ζε δωμα, ο hoc est, ehus quidem habet mensura cotylas Atticas xij. sextarios urar)fex , vel, ut vertit Alciatus, chus , ides , congius mensura quidem heminas i Atticas xij. habet, sextariorum dimidio minus: nempe sex, choenicas 4. pondere vero drachmas 72o. Dioscorides de vino, quod ex palmis fit ita scribit: δὲ ζυγ-ύ. id est, infunde ad choenicas x. aquae congios tres. quem locum Pliniusti. xiiij. cap. xvj. est imitatus: sed & carmina Fannii idem de choa,

sive chu ostendunt: Heminas recipit geminas sextarius unus.

Adde duos ehus si vulgo, qui es Congius idem.

Derivatus autem χῆς sive videtur quod est fundere , nam vasis genus etiam significat, quo aqua hausta fundebatur: &est mensura humidi: sed transeamus ad eam mensuram congii, quae in se minores continet apud Graecos: chus igitur capit sextarios vj. cotrias xij. Quartarios xxiiij. oxybapha xlviij. cyathos lxxij. conchas cxliiij. Mystra cclxxxviij. chemas ccclx. cochlearia dccXX. chuS autem georgicus capit xij. cotrias georgicas, quae esti-L a ciunt

153쪽

8ι NERONIS ET VESPASIANI CONGIARIA ,:

ciunt ix. sextarios: chus vero medicus xij. cotylas novem unciarum, quae sex constituunt sextarios. Novem autem ad sex proportionem habent sesquialterana. Africanus colligit choa liquoribus repletum idem pendere, quod Fannius, nempe vini libras x. olei ix. mellis xv.& caetera: congius igitur capit libras X. pendet Octo & uncias quatuor, ut supra etiam annotavi. Nunc congii mensuram Romanam vino repletam tibi declarabo. Congius oleo ut vino plenus pendet

olei libras viij.& uncias iiij. vini ix. libras, & uncias tres, scriptula duo: siliquas quatuor & grana duo: chus olei nunc Atticam declarob pendet libras 7. cum dimidia: vini libras octo& uncias quatuor. Georgici congii mensura , quae dicitur chus, olei pendet libras xj. de uncias lib. vini vero xij. cum dimidia. Nunc mellis Romani pondus, quod ad congium spectat dicamus: congius vini pendet libras i κ. uncias iij. scriptula duo cum dimidio, siliquam unam , grana duo, mellis libras xiij. cum dimidia: uncias quatuor, drachmas quinque, scriptulum unum: jam Atticas quoque mensuras congii exponam. Chus vini pendet libras viij. uncias quatuor, mellis libras xij. cum dimidia. Georgicorum chus vini pendet libras xij. cum dimidia, mellis xviij. & ix. sed adverte, quod nonnulli Graeci usi sunt Romanis mensuris, & ideo dicunt tritiis, κε ιν. id est, amphora Italica id est, urna, κέκμον, id est, con us Graecus cum Romanis . Nam

congius olei pendet libras ix. vini X. mellis xv. interim illud non praeteribo hoc loco quod Georgius Agricola monet: vinum oleo Rravius esse nona parte, & mel rursum vino gravius tertia. Sed jam his declaratis, hic notam congii ex Volusio Maeliano Iureconsulto apposuisse non omnino fuerit inutile, ut extra alias mensuras hanc

congii noscamus. Haec igitur & hujusmodi fuit nota sic signata f. &haec quidem de congiariis dixisse lassiciat.

156쪽

PACEM in numismate Vespasiani essi cham sic vidi, Alatam mulierem stantem cum corona myrtea, seu oleaginea in dextra,

in laeva palmam habentem his literis: PACI AUGUSTAE. Sueto nius in Vespasiano de pace his verbis meminit, Fecit S nova opera, temptam Pacis foro proximum dirique Claudii in Coelio inonte , caeptum quidem ab Agrippina , seda Nerone prope funditus destructum. Fuit templum Pacis , eo loco, ubi Iulii dictatoris neptis Julia domum sat profuse exstruxerat, quae prius via publica dicebatur , seu sacra via. Juliae illam domum ad solium diruit Augustus, ibique

porticum Livia a Livia Drusula ejus uxore cognominatam, excisa

vit. Iosephus cui Martianus refert) scribit, quod post triumphum,& Romani imperii firmissimum statum , Pacis templum Vespatianus aedificaverit: in quo ut ait Divus Hieronymus idem Vespasia iis

vasa, & ornamenta templi Hierosolymitani triumpho TITI advecta reposuit, universaque consecravit donaria, Veneremque dicavit: iueodem fuit heros absolutissimi operis a Thimante, Hylasiusque a Protogene: atque Sylla a Nicomacho, pictura expressi. Gellius cutrefert idem Martianuso opinatur epistolas Asinii Capitonis, viri doctissimi, in eodem templo fuisse: de Venere, quam dedicavit Vespasianus templo Pacis, meminit Plinius lib. Naturat. bisor. xxxvj. cap. v. his verbis, sya de causa ignoratur artifex ejus quoque Veneris, quam 'spasianus imperator in operibus Pacis suae dicavit, au-tiquorum digna fama. Scribit Herodianus lib. I. Commodo imperante Pacis templum incendio consumptum, illudque supra caetera maximum fuisse aedificium, id quod universi quasi in thesaurum dita vitias suas congerebant: in Domitiani numismate effictam pacem hoc pacto vidi, Erat mulier stans cum face ardenti in manu dextera quaedam veluti bellica arma comburente: in laeva cornucopiae habens his verbis: PACI AVGUS. S. C. quae quidem omnia Pacem desitagnant. Hoc loco libet duo epigrammata, alterum ex emblematis Alciati desumptum, alterum ex verbis Molis clectam subscribere: ex

quibus Pax perbelle describitur. Alciati quidem nostri hujusmodi est: EX BELLO PAX. En galea intrepidus , quam miles gesserat: S quae

157쪽

Saepius hostii sparsa cruore fuit.

Parta pace apibus tenuis concessit in usum Aeoli: atque favos grataque mella gerit. Arma praeut jaceant: fas sit tunc sumere betitam: Suando aliter pacis non potes arte frui. Ponit alia duo embleissata ad pacem pertinentia idem Alciatus, quae stiens omitto, cum unusquisque illuc recurrere possit: hic satius erit Marii Molis elegantissimum epigramma ex Graecis desumptum

ut puto) subdere,

Ferrea rostra olim pressis erepta carinis , Quae Nili fractas tes eamur opes. Ecce apibus pandas parcis praepandimus aulas. Congesto redolent quis Iuletu aera thimo. 4 Caesaris haec ingens laus es , quo vindice , PacisDcundos fructus arma inimica ferunt. Libet etiam hoc loco, Benedicti Acotti Cardinalis cultissimum epigramma ad Pacem scriptum subdere, Resituis fessis quὸd te , Pax aurea, rebus, Cultaque divulsis litibus arva nitent. Turba tibi Me merito saepὰ laeti ma fundit,

Et premit agreLres fronde revincta comas. 2uaque oleae ramos jungunt felicibus umbris, utiquis renovat sacra probata viris.

Tu bona sis , facilisque piis adlabere donis,

Moxque tuo austicio candidus annus eas. Pacis duo numismata, quae fuerant Neronis sic emcta vidi, mu- ierem alatam caduceum habentem in altera manu vergentem ad terram in anguem ibi positum, in altera manu habentem nescio quid hcollo propendens, cum his notis, PACI AVGUSTAE. vidi in numismate Galbae sic effictam mulierem stantem cum oliva in manu d Nira, in sinistra vero caduceum habentem, cum hac inscriptione, PAX AUGUSTI S. C. In Vitellii numismate vidi mulierem stantem cum ramo olivae in manu dextra, in sinistra cornucopiae gestantem, cum hac epigraphe: PAX AUGUSTI . S. C. Quae omnia signa ex mirabili illa diuturna Octaviani Augusti . terra, marique race parta profluxisse existimo, cum tertio Janum clausisset: illud

158쪽

non omittendum hoc loco, sic & emctam fuisse pacem, ut puerum Plutum manu gestaret, quod in Titi Vespasiani nummo aereo aliquando apud Decianum Iureconsultum celeberrimum vidi. Quod symbolum videri potest, non ex bello, sed ex pace divitias, &opes comparari: essingebatur etiam pax cum spicis, quod & Tibullus noster cultissimus poeta, his verbis, quibus pacem laudat,ostondit. Interea Pax arva colat, Pax candida primum T uxit araturos sub Iuga curva boves. x aluit vites, S succos condidit uvae,

Funderet ut nato testi Faterna merum.

Pace bidens, vomerque viget , at trinia duri Multis in tenebris occupat arma situs. At nobis Pax alma veni , Dicamque teneto , ,

Per at pomis candidus ante sivim. Vidi eo pacto quo Tibullus pingit sic essictam pacem , ut esset capite compto mulier palliata, dextera spicam & papaver, laeva copiae cornu gestans colligendo sinus pomis perfluentibus. Nonnunquam lauro, dc rosa coronabatur.Pax, ut in aliquibus veterrimis nummis vidimus.Sed qui cupit etiamThusca lingua concionem de Pace legere, is adeat orationem de Pace clarissimi viri Claudii Ptolemaei. Aristophanis etiam extat comoedia, Graeca, cui titulu est, Pax. Cassiodorus etiam libro I. Variarum haec in laudem Pacis affert:

omni quippe regno desiderabilis debet esse tranquillitas, in qua S populi proficiunt, utilitas Mutium cusoditur. Haec enim est bonarum artium decora mater. Daec mortalium genus reparabili successione multiplicans , facultates protendit mores excotis, S tantarum rerum ignarus agnoscitur qui eam minime quaesisse sentitur. Sed quis magis commendavit gentibus pacem, quam servator noster Iesus Christus e qai pacificos vocat beatos, qui jubet, ut in quan-cunque domum introierimus, pacem illi domui dicamus: qui pacem nobis relinquit, qui pacem dat cunctis, non ut dare solet mundus, qui natus homo, ut hominibus bonae voluntatis pacem afferret& gloriam in excelsis Deo tribueret: utque humanam naturam cum divina, interjecta pace, conglutinaret, simulque nos Deo copularet. Sed de Pace haec dixisse sussiciat.

159쪽

NERVAE CAES. AUGUSTI UEHICULATIO ITALIAE REMISSA.

TIBERIUS Decianus I. C. claris . Forojuliensis, ostendit mihi, cum essem Patavit, ubi ille jus civile tum profitebatur maximo cum honore, numisma aereum vetus pulcherrimum, in cujus Primo orbe erat Nervae Imperatoris facies cum hoc titulo IMP.

NERVA CAESAR AUG. P. M. TRIB. COS. II PP. a tergo

autem erant duae mulae sine ullo onere liberae pascentes cum jugo appenso , his notis literisque , VEHICULATIONE ITALIAE

REMISSA. apud Dionem Graecum scriptorem, qui ejus Imperatoris vitam scripsit, nihil de hac re legi: nisi quod equorum sustulerit cursus: quod tamen ad hanc rem nihil facit, cursus enim illi equorum potuerunt esse ludi, vel aliud quid simile. Hoc autem de vehiculatione quod tributum quoddam fuisse suspicari licet, quod principi pendebatur, ut rhedarium, ut est in jure, & jugum) id puto illud esse, quod Iulius Capitolinus in ntonino Pio dicit: quod

scilicet Antoninus Pius inter caetera beneficia, quae Rei p. Romanae contulit, illud fuit, quod Vehicularium cursum summa diligentia sublevavit. A lius Spartianus in Adriano ait, Adrianum cursum fiscalem inhibuisse. Sed an ad hoc faciat, non satis mihi liquet: hinc etiam temonarium inductum fuisse crediderim, quod tributi genus quoddam sit, quod a Justiniano in codice refertur l. Senatorum subin n. de dignitatibus lib. xij. C. & l. bulemus. de proximis sacrorum scri. & l. de cabiculis. de privit. eorum, qui in sacr.sal. mii. C. libro xij. & si Hiqui Telonarium legant, quod non renuo, ego tamen de Temonario alias in meis jurisci vilis exercitationibus plenius disserui, cum Accursio sentiens: & si de teloniis vectigalibus in lib. h. Rudorum scio fieri montionem , ubi de regaliis agitur, ubi haec sunt Verba, vectigatia, quae vulgo dicantur Teloniar quod autem supra de jugo dixi, idem puto esse quod temonarium onus, nempe tributum: quod Ammiano Marcellino traditur, & a divo Majoriano in lib. no-velgarum legum, titulo primo refertur, ubi exigi omnem canonem per rectores provinciarum, binos per jugum vel millenos solidos, &semissem solidi per singula juga praecipit. Carrucarium etiam vecti gal meminime legere aliquando in jure, sed nunc non subit memoriae

SEARCH

MENU NAVIGATION