장음표시 사용
164쪽
riae locus. Voluit igitur intelligere Nerva per illas Mulas libere pascentes, quod onera illa, quae per vehicula solerent solvi, sustulisset, ac Rempublicam liberasset ab illo canone: nec video cur aliqui malint ibi in illo nummo Nervae fuisse equas, cum mulas fuisse constans sit opinio: a quibus tamen non dissentio. . Eneam tamen Uicum Parmensem, summum antiquarium habeo mecum sentientem hac in re, in eleganti numismatum veterum libello, quem superioribus annis edidit materno sermone, Italicaque lingua scriptum ad Cosmum Medicem Florentinorum Ducem: sed quod supra de Teloneo mentionem feci, de eo agit Cassiodorus lib. v. variarum, quo loco Theodoricus Rex Ampeso & Liveriae scribit: ubi mandat Telonei canonem nulla usurpatione confundi debere: ibi etiam de asse publico, & Canone Transmarianorum agit, & de Monetariis.
C. VIBII, ET CN. PANSAE IUPITER A XV R. ARGENT EVM nummum ostendit mihi Franciscus Novellius
Placentinus imagine Iovis Anxuris effigiatum ab una parte cum duplici titulo IOVIS A XV R. C. VIBIVS C. F. C. N. erat autem barbata ac intonsa, in altera parte erat facies barbata ac galeata vultu torvo his notis PANSA. Imago Iovis erat strati cum hasta in dextra manu, in sinistra poculo quoddam simile habens. Hoc ideo lubentius numisma placuit hic nobis inserere, ut studiosi humaniorum literarum videant, saepius authores in his decipi, quae ad antiquitatem spectant. Anxurus igitur Iupiter ita fertur cognomin tus in Italia, in tractu Campaniae, habitu pueri imberbis: cujus mentio est etiam Virgilio Poetae in vij. circa finem:
Circaeumque jugum queo Iuppiter Anxurus arvis Praesidet.
Quo loco doctissimus interpres Maurus Servius circa tractum ait Campaniae colebatur puer Dpiter, qui Anxurus dicebatur, quasi id est, sine novaculae quia barbam nunquam rasisset, videant modo peritiores viri, an id Servianum sit verum, cum In numismate Iovis Anxuris fuerit barbata facies, de id magis spectet ad Phoebum M Bacchum, quorum aeterna juventa ut Tibullus ait,
165쪽
Solis aeterna est Phoebo Bacchoque juventa , Nam decet insonsus crinis utrunque Deum. Aut igitur dicendum est barbatum quidem fuisse, ut&numisma ostendit, sed nunquam rasisse barbam, ideo juvenem Deum, aut erit intelligendum, si fuit puer, nunquam rasitasse barbam, quia imberis bis fuerit, quod numisma facie barbata fictum negat, quod etiam numisma diademate coronatum capitulum habuit. Fuit & Anxur urbs Trachina nunc Terraciua dicta, Volscorum enim lingua, ut ait Plinius lib. iij. cap. 4.. Terracina Anxur dicitur: haec suprafumen Vfens est posita Circaeo promontorio proxima intra stadia C. antea Trachina, id est aspera vocata ex eo, quod ei obtigit, eidemque objecta palus est ingens, quam duo amnes emciunt, E quibus majorem Auphidum appellant. Haec Strabo lib. v. de Asa orbis. Terracinam autem Ptolemaeus lib. iij. Geographiae, tab. n. in Europa collocat juxta promontorium Circaei, grad. 3 7. N I ἡ de Anxure vero Martialis sc meminit: Sise salutiferis candidus Anxur aquis.
Horatius lib. j. Sermonum Satyr. V.
Millia tum pransi tria repsimas, inque subimus
Impositum saxis late candentibus Cinxur.
Iovis autem imberbis statuam in Olympia fuisse resert Pausanias in Eliacis lib. v. Sed & barbatum Jovem nominat Iuvenal. su a vj. ut aliqua extiterant, sub Due , sed Iove nondum
Quo carmine videtur fuisse prius imberbem , deinde evasisse barbatum succedente aetate ferrea. Sed illud hoc in nummo animadve tendum cst , prostratam Iovis statuam esse, cum stantes statuas Iovi caeterisque coelitibus quam excelsissimas fieri praecipiat Vitruvius lib. iiij. cap. viij. caeteris vero ut Vestae, Terrae, Marique humiles tanquam Diis terrestribus. Hinc illud est, quod in Pantheo Agri p-pae templo fuisse refert Plinius, Herculem humi stratum , ad quem Poeni omnibus annis humana sacrificarent victima, & Minervam ex ore, Opus Phidiae. Sed hoc in nummo fortasse fluminis prostrata statua est. Nam sic Romae vidimus in hortis pontificum Nilum, Min Capitolio Tyberim humana forma prostrata simulachra, quae urnam habent subtus in similitudinem aquas evomentem. Sic enim
166쪽
mos veterum fuit urnas addere numinibus: & in hoc certe nummo urna adparet, quae numinibus indi solet: sic Dinocrates Architectus ut refert idem Vitruvius lib. I. cap. I. Alexandro Regi Athon montem in virilis statuae figuram formavit, cujus manu laeva designavit civitatis amplissimae moenia, dextra pateram seu urnam, quae eX-ciperet omnium fluminum, quae sunt in eo monte, aquam, ut inde in mare profunderetur. Sed quia supra incidi in mentionem de
Phoebi & Bacchi juventute, libet in studiosorum gratiam quid significet allegoricos, hoc loco exponere, ut & Alciati nostri viri undecunque doctissimi carmen in Emblematis exponatur. Phoebus igitur& Bacchus semper individui fratres sunt, ambo idem fere sunt, Phoebus quidem est ipsa Sphaerae illius anima. Sphaera vero Bacchus, imo & Phoebus est totus ipse Sphaerae circus, Bacchus autem est flammeus ille in hoc circo circulus, imo vero Phoebus est almum in hoc flammeo globo lumen. Bacchus autem existit ibidem salutaris ex lumine calor, semper ergo fratres comitesque sunt, fere semper alter &idem. Quid vero ρ Si Sol in vere quidem Phoebus est, cantu suo
tunc avium cantus excitans, cithara rursum tempora temperanS, in
Autumno vero Sol idem author vini Bacchus existit. Tria nobis adservandam juventutem pater ille Liber, qui amat colles, Bacchus affert. Hos quidem apricos primum colles, in his autem collibus suavissimum praecipue vinum, perpetuam in vino securitatem. Tria quoque Phoebus Bacchi frater pari benignitate largitur. Diurnum primo lumen, sub fomento luminis: herbas suaviter redolentes ad luminis hujus umbram , citharam, cantumque perennem : his ergo
pensis potissim lim, his staminibus Clotho nobis jam non parca longa vitae fila producet, & haec quidem omnia doctist PIatonicusque Philosophus Marsilius Ficinus in lib. de vita Istria , cap. X ix. qui etiam suprascriptos a me Tibulli versiculos refert: ad quae omnia allusit ter maximus Alciatus in libello emblematum in Juventam his versibus: Natus uterque Iovis, tener atque imberbis uterque, uem Latona tulis , quem tulit S Semeis. Salvete aeterna simul ae florete juventa, Numine sit vestro quae diuturna mihi.
Tu vino curas, tu victu ditae morbos,
Ut lento accedat fera fenecra pede.
167쪽
CAE S. A U G. TRAIANI VICTORIA
GERMANIC. ET DA C. GREGORIUS Vasolius ex sodalibus Casinatis religionis saceriados optimus, his diebus cum intercessisset mihi cum illo rmo de probitate veterum Caesarum, egoque hunc nostrum, qui hodie vivit, CAROLVM V. Imperatorem maximum, merito laudarem, ejus praeclarissima in toto orbe gesta commemorarem, illumque inprimis Augusto, deinde, Trajano persimilem facerem , Urecte, inquit , LANDE CONSTANTI facis , qui meritum Caesarem divinumque virum extoltas , qui S Germanicos in primis furores represserit , qui Ponti cem Maximum Clementem re sentem sibi , debetiaverit , qui olim me adhuc puero adversus Turchas ingens belum iniens Pannonium circa mare populos Chrisianae Fidei addictos in santes , propumaverit ac devicerit , ex Thunisiae faucibus falsique maris sagnis superatis , Triumphum immortalem reportaverit: quique aha memoratu digna gesserit, quibus jam cunctae per orbem diffusae bibliothecae repletae seunt, ac de quibus loquuntur omnia scripta hujus aetatis, historiae, S annales. Tra-jani hoc igitur argenteum numi ad cui Austriacum Carolum Caesarem nostrum comparasti, cum duobus aliis his argenteis nummis a me accipe , nam is Parente meo Venturino te nonnulla Romanorum Caesarum numismata explicanda suscepisse , paulo ante certior factus sum: donum hoc igitur ὼ me habeto pro certo amicitiae nosrae pignore , tkque , cum 2philosophici udiis vacabis , illud interpreteris Trajani in primis optimi principis , cujus mani eludinem , quenque mehercule decet principem imitari. Cum haec dixisset Gregorius, illi maximis
de munere tam Precioso quidem a me habitis gratiis, uterque nΟ- strum jam cadente in oceanum sole abrupta familiari collocutione discessit, & tunc illi pollicitus sum his meis interpretationibus ejus' nomen inserere, quod nunc facio. Cum igitur domum me proripiens contulissem, ac statim musaeolum meum introiissem , sedens ad lumen libris appositum, numisma Trajani in manus sumpsi , & oculos in primis in effgiem tanti principis injiciens, notas, quae circunquaque inscriptae erant, legi hoc pacto, IMPE. TRAIANO AUG. GER. DA C. P. M. TR. P. In Diuitiam by Cooste
170쪽
CAE S. AUG. TRAIANI UICTORIA. s 3
In tergum autem nummum vertens Victoriolam alatam conspexi sicessi tam, in dextra coronam, in sinistra palmam tenentem cum hac inscriptione, COS. V. P. P. s. P. Qi R. OPTIMO I N C. Imago autem Trajani ipsius rotundo pene ore extitit, & quadrata persona, specie quidem jucunda, δέ amabili & decora, bonum virum prae se ferente, ut etiam placet Aristoteli lib. Rhetoricorum, de Corisnelio Celso lib. a. cap. I. de re medica cujus caput laureo serto redimitum fuit. Sed ut earum rerum, quae in numismate essichae fuerunt, nonnullae dilucidius ex monimentis antiquis, quae adhuc Romae supersunt, appareant, hic operae pretium fuerit ponere titulum in ejuxcolumnae cochlidis basi sculptum quae in ejus foro posita adhuc extat, quam intuitus sum cum Romae agerem is φ . & quam intus ascendi clxxiij. gradibus, fenestellis lucem praebentibus xliiij. altitudine pedum cxxviij. existentem, licet e varient Eutropius & P. Victor, quem malo esse Sextum Rufum, ille enim dicit pedum e centum quadraginta, hic centum xxviij. de quidem columna illa cochlidis ad fastigium circum circa res a Trajano gestas sculptas miro artificio, &praecipue Dacicum bellum ostentat: & illud in illius columnae artificio admirabile mihi visum fuit, quod cum adsummum gyrum variarum figurarum sint caelata simulachra, necessequerfuerit aliquam particulam in secundum lapidem servari, nihilominus ita compacta de commissa sunt, & ad unguem conjunguntur Mconveniunt, ut ne oculatissimus quidem, niti meditato & consulto in rem praesentem veniat, animadvertere possit: gradiis etiam uno
perpetuoque lapide constant, in quo incisi sunt. De hac columna ita Dion meminit, In foro ingentem columnam satait, se ut ea pro sepulchro esset, sive in Uentationem ejus operis , quod ille circa forum egit: clivus surgebat, quem effossa quoquo mus terra ita complanavit : at undique columna conspiceretur: forumque deinde in areae modum aequatam mansiit. Hanc columnam Paulus iij. pontifex Max. Romanarum antiquitatum studiosissimus princeps, cum esset tota ruderibus obruta, ut vix fastigium appareret, purgato loco, coeloque mox apertiori indito, & solo, dum effoditur, marmoreo invento, quod lub terra altiori latebat, in aspectum protulit, eo anno certC, quo ego cum Illustri avunculo meo Paulo Scoto comite ab urbe