Constantii Landi Complani comitis, Selectiorum numismatum, praecipue Romanorum, expositiones, elegantibus nummorum ectypis, & indicibus necessariis instructae

발행: 1695년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

192쪽

CL NERONIS DECVRSIO. 1

ego tamen cum Suetonium in Gaudio Caesare, & Nerone Iegerem , omnino sententiam mutavi, & ex Suetonii verbis certum elicui sensum , meque in solida sententia obfirmavi, quae magis ad veritatem

accedit. DECURSIONEM igitur hanc in numismate, & Cla dii Caesaris& Neronis cin ambobus enim nummis eorum priscipumessictam vidimus) significare credimus ludicri genus, quo uti tot

rent milites in funere principis, cum Pompam & honorarium tumulum excitarent. Suetonius in Claudio , cum de defuncto Druso loquitur, inquit , Corpus ejus por municipiorum coloniarumque priamores , suscipientibus obviis scribarum decuriis , ad urbem djectum sepultumque es in Martio campo: exercitus honorarium ei tumulum excitavit, eirea quem deinceps stato die quotannis mios decurreret,

GaIliarumque civitates publicὰ supplicarent. Idem in Nerone , d ductus in forum Tyro,populo congiarium, militi dorativum proposmi, indicta Semrsisne praetorianis , scutum manu sua praetulit. Quibus verbis cui mihi videtur satis patet, quia esset Decursio. De hac

etiam Decursione, praecipuus Poetarum in xj. t Aeneidos sic alluis dendo ad morem meminit, cum Aeneas Pallanti exequias facit, Ter circum accensos cincti fulgentibus armis Decurrere rogos , ter maestum funeris ignem Lustravise in equis. Livius tibi xl. ait: Mos erat lustrationi acro peracto decurnere exercitum , S disi fas biseriam duas acies concurrere adsimulacrum pugnae , & talis quidem decursio apud Suetonium intelligi debet, instituta a militibus in honorem defuncti Drusi in Germania. Vegetius

in b. de re misitari , inter militares. exercitationes commemorat campi Decursionem, ad quam cum exeunt milites tubicine admonente cessant: & haec quidem decursio hujusmodi fuit in defuncti 'memoriam, & honorem. Hanc Virgilius in v. pulcherrime describit, eum Ascanius puerile agmen facit in honorem Anchidi, appetilabaturque Troia tale ludicrum. Virgilii autem haec sunt carmina , Hunc morem, hos cursin, atque haec certamina primus canius, longam muris et cingeret Albam

Rettulit , S priscos docuit celebrare Loinos , soro puer ipse modo , secum o Troia pubes, Albani docuere sitas, hinc maxima porro

193쪽

CL. NERONIS CAE S.

Accepit Roma, S patrium strvavit honorem, Trojaque nunc pueri Trouanum dicitur agmen. Tranquillus in Nerone, Tener adhuc , nec dum matura pueritia Circensibus Ludis dipam constanti me favorabiliterque lusit. Idem in Claudio Coare , t is super quadrigarum certamiua , Troyae lusum exbibuit. Idem in Calgula , Edidit S Circens plurimos a mane usque ad vesseram , interjecta modo Pyhricanorum venatione , modis Trouae DEG V R.SION L. idem in Octavio Augusto , Sed S Trojae Iu- dum edidit frequentus me , magnorum minorumve puerorum delectu, prisci decorique moris exsimans , clarae stirpis indolem sic notescere. Idem in Putio Caesareo Trojam lusit turma duplex, majorumque min rumque puerorum. Idem Suer. in Sergio Galba: I e maxime in gnis . quὸd campestrem Decursionem, scuto moderatus , etiam ad esse. dum Imperatoris per xx. passivum millia cucurrit. Cicero lib. epist. fami l. xj. ea epistola, quam Brutus Ciceroni scribit, dedecursonibus scribit his verbis, Consilia Antonii haec sint necesse est, aut ad Lepidum ut se conferat, si recipitur: aut Apennino, tari ibim se

teneat, S decursionibusper equites , qaos habet multos, vastet ea sica, in quae incurrerit: ubi aliae iunt incursiones eo loco ab his, quas superius citavimus, nam varias Decursionum species, ad certumque finem institutas fui ne arbitramur : aliae enim ad militiam spectahant, aliae ad genus ludicri, aliae in honorem defuncti & pompam fiebant, aliae ad nuntium repentini casus spectabant, hujusmodique similia. Et haec quidem est Decursio a nobis ex autoribus Latinis declarata, quam si quis ex antiquariis rectius, & verius. exposuerit, illi habebo maximam gratiam, mεque didicisse ab eo veri, talom hmus numismatis palam praedicabo. Hunc igitur nostrum laborem utcunque erit) rogo lectorem, ut boni consulat, sic enim addet stimulum nobis, ut in dies meliora scribendo, antiquitatem excutiamus. Sed haec satis, quae ad id numisma spectant. Philosophiae enim studium gravius me ad se trahit, in qua meliores annos quemcunque ingenuum natum expendere debere arbitror: cum una sit omnium scientiarum regina, & domina sapientiae, quae nos Deo sola conjungere queat, de qua nunquam satis quisquam benedicere , ac bene sentire potest , quin ejus opinionem maxime superet. Quod in nummo sint hastae, si librum is aeuiatione e GItris

196쪽

sri , quem se condidisse refert Plinius lib. viij. cap: xlij. haberemus, hic nos certiora perferremus. His igitur sic dictis numisma nostrum satis sit explicatum.

CASTORIS ET POLLUCIS NUMISMA. CUM superiore anno in Ticinensi Gymnasio studiis philoso

phiae operam navarem , & Lucillium Philaliaeum , praeceptorem meum , tum Graecis , tum Latinis literis apprime doctum ex suggestu physica Aristotelis clare interpretantem audirem, Scex ore ejus philosophica praecepta ex fontibus optimorum interpretum accepta haurirem, mihique in scholis familiaris sermo de artium liberalium ingenuo viro necessariarum praestantia esset institutus cum Bartholomaeo Rapiollio, juvene perquam literato & in medicis artibus pererudito, tunc ille ad me verba faciens percunctatus est, an ego tunc temporis aliquid lucubrarem , ego tum inquam maxime. Cum enim otium mihi suppetit, ut alectionibus philosophiae feriari passim, reliquum tempus in numismatum veterum Romanorum imaginibus exponendis contero , nec enim nobilius studium mihi viro nobili & patritio nato unquam magis convenire feriantia seriis libris existimavi, cum ingenuis artibus a pueritia sic instia tutus sim, ut eas non facile posthabere velim , cum ornamenta omnium scientiarum sint humaniora studia , & vere nobili ingenuoque

viro digna, & reliqua potius si philosophiam demas) ad lucrum

spectent, Mad bonorum morum corruptionem : dissicile est enim ubi sit sordidus quaestus, eo dc studia non tendere, sicque non co rumpi animos hominum & flecti ad munera: &si scio etiam laboribus honesta praemia constituta, nihilominus id vitium est hominum , non artium & scientiarum. Nam velut si in vitiosum vas infundatur optimum vitium, in vappam illico evadit, corrumpiturque & coacescit, ita si in bonum vas fundatur vinum , non vitiatur: non aliter de artibus ingenuis, bonisque literis evenire censendum est, quas si quis malo genio natus amplectatur, statim vitiantur, iccontaminantur: si autem bonus vir 8c omnino probus eis se dedat, i n-tegrae M inviolatae permanent: his a me tunc dictis, subjecit Rapio l-

197쪽

xii CASTORIS ET POLLUCI s

itus , haec omnia, quae narrasti , Constanti , delphicis oraculis veriora sant. Stin mque omnes adolescentes hujus temporis , hi praecipuὰ , qui nobiles es, divites sunt, non lucri potius causea , qudm honesto di ceκdi desiderio ad studia titerarum raperentur, S velut quodam sibi proposito quaestuosae artis exercendae scopo, S esordido , in tuis non conquiescerent , hinc enim illi forensium rabularum ac advocatorum Iabyrinthi in causarum litibus dirimendis inexplicabiles , hinc in praetoriis aeterna contentio , hine verbos fori assidui strepitus , hine immortales tites oriuntur , S civium dispensio inextinguibilis , hine tuae interstretum mille injus civile disensiones, ae opiniones innumerabiles in scholis quotidie.tanquam hγdrae capita, renascantur: hinc nodi

Gordiani , quos siquis optimis sussultus titeris , Sphilosophicis septis

'aeceptis, tanquam alter Alexander Macedo , ense unoque ictu Deile sit inemurus. Verum cum plerunque homines vitisphilautiae laborent, eb in liciter demum ducuntur , ut ea quae sibi scirepersuadent, ignorent , sicque in dementiam cadant S verbostatem , ut quae non noverunt , ea imbecil7itate ingenii deprevdere nequeuntes , in plurimos eris rores prolabantur , quo studia eo ne seolum amplecteremur , ut D-pientes evaderemus, utque vere mentes essemus non ut ambitus , aut

quaestus sordidi causa di ceremus artes , omnia in Republica recte traia Garentur , S magistratus lucro non hiantes juxtaveritatemjudicarent. Sic Iurisperiti nummario pretio jus civile non violarent, S r sponsa , tanquam certa oracula Themiis , petentibus e palmario concederent , cuncta denique humana ae divina . recto quodam ordine disposita . omni privata utilitate posthabita , gubernarentur. Haec cum dixisset Rapiollius, i ccipe cinquit) Constanti, hoc numi- a vetus ex puro puto argento , quod tibi dono , at cὼm sese voLeris mcto nomine interpreteras , habebo enim tibi gratias perpetuis , si meam etiam nomen tuis scriptis inferueris , armilque mihi gratius facere poteris , quam si hoc pacto ostendens apud posteros inter nos non mossicam fuisse amoris S benevolentiae coUketudinem. Haec igitur ciun inter me & Bartholomaeum Rapiollitiin collocutio habita fuisset, non multo pol a philosophia ociolum aliquod nactus laborem sumpsi ad interpretandum illud mimisma, quod apud me adhuc custoditur, non sine animi oblectatione, oculorumque volup-aatc. Nam nos quoque oculos erudivos habemus. In eo igitur nu-Diuitigod by GOoste

198쪽

mismate, hujusmodi imagines fuerunt, pulcherrimae quidem, deusque ad maxima oblectamenta. In anteriori parte extabat species mulieris galeatae, capillos in humeros habentis rejectos, in galeae vertice erant geminae alae, ex auribus dependebant inaures, post Occiput signum literae Graecae X, in posteriori autem numismatis Parte emcti erant duo Juvenes pileati equis duobus insidentes speciem cumrentium prae se ferentes, &hastas in manibus tenentes, supra quorum capita duae stellae radiabant circum eorum collum fascijs quibusdam ventilantibus, cum inscriptione ROMA. Quae omnia mira artificis arte facta non vulgarem doctrinam his, qui Romanam antiquiis talem scrutantur, affatim suggerunt. Haec itaque omnia sigillatim signa, nunc ego veterum scriptorum monumentis prius innixus ad- unguem interpretari conabor, atque antiquitatem, plurimis historicorum locis adductis excutiam, & ut tandem incipiam, Sciendum veteres Romam sic essingere solitos, ut armatam mulierem repraesenistarent, eo quod urbs aeterna futura gentium regina de domina stabilitatem ac solidam gloriam suam in re militari collocavit, ex qua illa

belli fulmina duo Scipiadae, Fabij, Marcelli, Dech , Torquati, Camilli, Gracchi, Sabelli, Marij , viri omnes immortalitate donati,

nulloque aevo morituri prodierunt', & demum inclyta Caesarum Progenies emanavit, ut armis Romana respublica potius floruisse, quam pace videri possit. Ideo inclytam merito vocavit Poeta in n. En hujus, nate , auspiciis illa inchia Roma , Imperium terris, animos aequabit Obmpo: Septemque una sibi muro circundabit arces.

Hinc & illud ejusdem: Tu regere imperio populos, Romane, memento, Hae tibi eruκt artes pacisique imponere morem , Parcere subjectis, is debelure superbos.

Ut non minus etiam pacis munia feliciter obiverint Romani, quam armorum, cum utrunque tempus, & bellorum & pacis recta ab eis sit gubernatum. Sed, ut ad rem redeam, cum essem Romae M. D. XLV. vidi simulacrum marmoreum in hortis Cardinalis sit specie quidem muliebri, & galeata, ut est in nummo nostro. Cur autem sic essingeretur nondum comperi, puto tamen a mulier

sic dicta nomen sortitam fuisse urbem, vel potius a Ruminali ficu,

P sub

199쪽

sub qua nutriti sunt infantes Romulus & Remus. Nam secundum Sextum Pompejum mamma Rumis appellatur, teste etiam Plinio, vel ut Servius mavult, quia Rumon dictus est Tiberis, vel verius a Romulo nomen suscepit. Refert Benedictus Labadinus olim praeceptor in humanioribus literis meus in commentariis lita iij. Theo

praxios percolendi sacerdotis, sodaliumque divi Dominici quaesitoris Bartholomaei Fumi doctissimi poetae M Theologi, quo tempore & a quo Roma condita sit, quareque Roma vocata sit, Mira inquit interscriptores varietas apparet , frequens opinio es, v. Iam conditam a Romulo S Remo , anno primo septima Ohmpiadis , anno autem post captum Ilium secundo , at xxx. supra trecentesimum, regnante Athenis Cecrope , Cephalon Ghergilius vetustismus ser ptor, illam conditam ait , fecunda aetalepos Trojanum bellam ab his qui ex Ilio servati eum et En sunt , a Remo C Eneae filio. Idem pene Demagoras & Agathyllus ponunt: alii asserunt AEneam, qui ex Molossiis venit post Vlytam, Romam condidisse, & eam ab una Iliensium mulierum, quae R A dicebatur, ROMAM denomianasse. Haec enim alias Trojanas mulieres, ut naves incenderent ho

lata est, errores graviter ferens. Aristoteles philosophus stribit Achivos quosdam tempestate1 Trojaejectos, in Italiam navigiis a Pulsos esse, & quamvis exacta hyeme, inde emigrare decrevissent,

tamen combustis navibus ab his, quas adduxerant mulieribus, consilium necessitate impellente immutasse, & ROMAM condidisse. Refert Calias Romam Trojanam mulierem , quae cum aliis Trojanis venerat, nupsisse Latino, Aboriginum Regi, egiisque deinde filios urbem condidisse, & a matre denominasse. Xenagoras historicus memoriae mandavit Vlyssi ex Circe treis filios fuisse, ROMAM, Atium, & Ardeam, qui tres urbes condidere, & conditas a se denominavere , Dionysius Chalcidensis Romum quidem conditorem ait fuisse sive Ascanii, sive Emathionis filius fuerit. Alii volunt Romam conditam fuisse a Romo Itali filio. Haec igitur Graeci scribunt, ex Romanis autem nullus scriptor vetustus est, sed ex vetustis sermonibus servatis in sacris tabulis nonnulla sumuntur. AEneae filios fuisse Romum & Remum Romae conditores, alii ex AEneae filia illos natos dicunt, & Latino obsides datos , atque ab eo sine filiis decedente haeredes regni relictos. Ascanium successisse, 6c cum fratribus regnum

200쪽

gnum divisisse, ipsumque Albam 8t alia oppida, Romum vero

Capuam a proavo Capi, Anchisen ab Anchise , & et Eneam, quae postea Ianiculum vocata est a patre, a se vero Romam denominasse. Haec quodam tempore fuit deserta, sed sequentibus deinde temporibus, adventantibus colonis, quos Albani sub Remo & Romulo. duce miserunt, antiquam constitutionem resumpsit: ut duplex fuerit constitutio, alia paulo post res Trojanas, alia quindecim aeta tibus inferior. Antiochius Syracusanus tertiam multo antiquiorem ponit, regnante in Italia Morgete . Solinus autem Polyhistor lib. I. Cap. I. refert Euandrum clim in Italiam venisset, oppidum ibi invenisse, quam Valentiam Latini appellaverunt. Ergo ipse hanc, ne

nomen immutaret, Romam Graeco vocabulo dixit, pΩMHN. PΩMAenim robur & potentiam & valentiam significat, ut est author de Plutarchus in vita Romuli, verius tamen putant , Romulo conditam Romam eam , quae quadrata dicta est, eo quod aequilibra posita foret. Incipit asylva, quae est in ara Apollinis, Si ad supercilium scalarum Caci finitur, ubi tugurium fuit Faustuli, in quo mansit Romulus 8c Remus, auspicato fundamenta jecit duodeviginti natus annos xj. Calen. Majas, hora post secundam ante tertiam, ut ait Lucius Tarruntius Mathematicus notitiis, Jove in Piscibus, Saturno, Venere, Marte, & Mercurio in Scorpione, Sole in Tauro, Luna in Libra constitutis. Dies illa Parilia habet festa, observatumque deinceps, ne qua hostia caederetur Parilibus, ut dies ille a sanguine purus esset. De origine ac nomine urbis satis, quae hic posuisse volui, ut praeclarae civitatis , postquam in numismate de ea contigit mentio, nomen ac origo aedificationis tantae lectori esset nota: licet denominibus non nimium soliciti esse debeamus. Igitur ad alia jam paucis verbis explicanda, nostra percurrat oratio. Quod in vertice galeae extarent alae geminae, id ex captatis a Remo& Romulo auguriis prior enim Remus sex vultures, duodecim mox Romulus

viduo processisse opinor. Nam & apud AEgyptios in vestibulis domorum, alas vulturum proponere, indicium nobilitatis, & vetustatis familiae censebatur, quod animadvertit Alexander in Gentia. 1ib. v. Huncque nummum crediderim ego Iulium Caesarem, aut Augustum, aut quemvis alium ex Caesaribus cudi mandasse, ut vetustatem sanguinis ostentarent. Sic memini me vidisse Romuli num- P a mum

SEARCH

MENU NAVIGATION