Constantii Landi Complani comitis, Selectiorum numismatum, praecipue Romanorum, expositiones, elegantibus nummorum ectypis, & indicibus necessariis instructae

발행: 1695년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

aal ADRIANI CAESAR Is

His saltem accumulem donis , S fungar inoi

Munere.

Sed& in alio numismate vetusto fuit spes publica stans choata,choam sustollensiqva,dextra lilium porrigens &mitram. Vir prudens Alciatus noster multiscius, in cleganti ac prope divino Hieroglyphicorum emblematum libello, hoc pacto simulachrum spei depinxit: Spem viridi indutam palla, & sedentem supra dolium, cum avicula Cornice, &Nemesi, & bono eventu, & Cupidine: hanc eandem imaginem in camino superiori cujusdam aulae suae domus pingi curavit Franciscus Alciatus insignis ac doctus Iu reconsultus, elegansque bonarum artium & studiosus juvenis, nec non antiquitatis maxime admirator ac studiosus, sed& amator & fautor, & interpres eruditus. Carmina autem Alciati sunt haec :Quae Dea tam laeto suspectans Ididera viatu ΤCujus peniculis reddita imago fuit λElpidii fer re manus. , Ego nominor illa, auae miseris promptam Spes bona praestat opem. Cur viridis tibi palia λ 2uod omnia me duce vernent. 2uid manibus mortis tela refracta geris δ2uod vivos Perare decet praecido sepultis. Cur in dolioli tegmine pigra sedes e Sola domi maus votitantibus undique noxis , craei ut docuit musa verenda senis. 2tiae tibi ades volucris y Cornix fidus us Ucen, Mi benὰ cὰm nequeat dicere, dicit, erit. Sui comites λ Bonus eventus , praeceraque Cupido, stui iraeeunte vigilum somnia vana vocat. 2uae tibi juncta assaty se rum Ramnusia vindex Scilicet ut speres nil nisi quod liceat. Edem autem Spei, qui in foro olitorio fuit, ut animadvertit Martianus) fulmine ictam bello Punico inquit Livius in primo libro iij. Decadis: idem libro iiij. Fabio Cos. filio & Tito Sempronio

Graccho Coss. incendio ait conflagratam. M. Cicero in legibus prodidit Spem a Collatino consecratam, P. quidem victor Spei novum templum in vij. urbis regione statuit, hoc est in via lata.

Spei templum incensum scribit Dion libro Histor. l. ante bel-

214쪽

AvGusTI SPES. Irs Ium Actiacum cum aliis plerisque aedificiis. De Spe Tibullus noster

sic cecinit, .. -

Iam mala sin em laeto, sed credula semper Spes fovet , S melius cras fore semper ast. Spes alit Agricolas , spes sulcis credit aratis

Semina , quae tardo faenore reddat ager. Haec laqueo volucres , haec captat arundine sisses , Ckm tenues hamos abdidit ante cibus. Sses etiam valida solatur compede vinctum,

Crura sonant ferro , sed canit inter opus. Spes facilem Nemesim spondet mihi, sed negat ilia, Hei mihi , ne vincas , dura puella , Deam. Spem vero esse vigilantium hominum somnia dicebat Plato, ut refert AElianus lib. xii j. Variae Historiae.

TITI VESPASIANI AUGUSTI ANNONA. IN Tiberii Deciani Forojuliensis Iurisconsulti doctissimi, qui

Patavii jus civile publice profitetur, numismate quodam Titi Vespasiani aereo hae fuere notae, IMP. T. CAES. VESPA. AVG. P. M. TR. P. P. P. COS. VIII. In altera parte erat annona Augusti, cum his verbis, ANNONA. AVG. mulier erat ibi stans cum YIuto bidenti innitente, in manu dextra: in laeva cum Cornucopiae. Ibi fuit vas cum quibusdam spicis, &post eam fuit puppis seu rostrum navis, quae quidem omnia abundantiam designant. Plutus enim divitiarum Deus est ,-dator , cornucopiae ubertatem prae se fert, vas cum spicis Cereri dicatur, ex opima tritura frumenti. Navis vero, quae oneraria fuit, qua importabantur in urbem mercimonia , & mercaturae frumentorum: Vel quia mos fuit, ut qui essent Latini, Romanam civitatem acciperent: si non minorem, quam decem millia modiorum navem fabricassent, & Romam sex annis . frumentum portassent ex edicto divi Claudii, ut Ulpianus in cap. iij. de Latinis , in viris eorpore refert, &Scaevola in l. his , qui naves .ff. de vacat. S excusatio. munerum meminit. Suetonius in Gaud o ait Claudium proposuisse negotiatoribus cer ta lucra, suscepto in

215쪽

sedam no, cui quid per tempestates accidisset: & naves mercaturae

causa fabricantibus magna commoda

GORDIANI IMP. AUGUSTI UIRTUS.IN alio numismate masculam virtutem emctam vidi, quod postea mihi dono dedit Franciscus Ualla Novariensiso hoc pacto, in

uno quidem Gordiani Imperatoris, in cujus altera parte imago erat senis barbati, nudi, clavae innitentis, cum leonis pelle brachia advoluta, cum hac inscriptione, UIRTUTI AUGUSTI . &haec quidem per se sat clara, cum virtutes Herculis plerisque imperatoribus a P. R. attributae, ejusque herois honores eisdem declarati saeph 4 fuerint, sibique Herculis nomen aliqui etiam Caesares sat superbe arripuerint, quod historia Commodi imperatoris declarat, cum Herculem Romanum Commodum se dixisse refert: quod in ejus Numismate declaravimus. αλ-λυκώς autem si vis scire Xh. Certamina Herculis, quasad virtutem spectant, lege magni Alciati emblematum libellum , ubi de honore agit. Romae in Palatio conservatorum vidi statuam aeneam Herculis stantis nudi, & clavae innitentis altera manu, in altera vero manu malum tenentis: & erat quidem imberbis Iuvenis forma auro superfusa, & illa quidem in superiori aula, ubi Plures aliae statuae aeneae conspiciuntur. In numismate Vitellii hujusmodi imaginem virtutis vidi, quam simillimam ejus senis, de quo supra mentionem feci: quae&in Numeriani fuit nummo, cum hac inscriptione, VIRTUS AUGUSTI. in Galbae numismate fuit ima go Iuvenis nudi, stantis, in dextra hastam tenentis, in altera tenseram, aut quid simile, his verbis, VIRTUS. In epigrammaton Graecorum lib. iij. in inscriptione xiiij. Eα NpnΑΣ, in epigrammate Asclepiadae inducitur super tumulo Aiacis sedens virtus, & ital quens:

Hoc Epigramma Alciatus in Aureo Emblematum libello hunc in

218쪽

Di iii sed by Coos le

220쪽

modum imitatus est, in inscriptione, Invictoriarm dolo partam: Astaeis tumulum lachrymis ego perluo Virtus a

Heu misera albentes dilacerata comas.

Milicet Me restabat adhuc , ut judice Graeco Vincerer: S eausa flet potiore dolus.

ANTONINI PII CONSECRATIO. IACOB Ο NTONIO DE VIVO LIS,

Civi Placentino, ae cottigiatae ecclesiae Divi Theodori Papiae pr posito , sacrique palatii apostolici-aulae Lastranensis comiti palatino , equiti aurato

S. P. D.

ATTULIT mihi Iosephus Bentius Novocomensis juris civilis

perstudiosus scholasticus , nomine tuo numisma aureum Divi Antonini Pii, percolende ac clarissime Iacobe Antoni Vivoli, ut tibi explicare velim, quod quia alias a me prolixa interpretatione eXPositum fuit, nempe dum eundem nummum Antonini Pii a Theodoro a Sancto Georgio perillustri adolescente mihi dono datum, exposuissem, ut in meis quinquaginta numismatibus, quae annis sup xioribus sum interpretatus, satis apparet, nunc hic tibi omnia ad unguem narrare non suppetit tempus , tum quia lectionibus philosophiae incumbimus, tum quia brevi exibunt nostrae interpretationes: illud hic saltem habeto, numisma tuum perantiquum esse, Ant ninique Pii imaginem prae se ferre certam, hic enim Divus vocatus fuit a senatu, & cum jucunditate. Pii etiam nomen meruit, Propterea quod, ut Iulius Capitolinus refert, mortuo Adriano apud Bajas, reliquias ejus Romam pervexit, easque sancte ac reverenter in hortis Domitiae collocavit, cunctisque repugnantibus, inter Divos Eum retulit, clypeumque ei magnificentissimum posuit, &sacerdotes ei instituit, consul etiam fuit cum Catilio Severo, quaestor ac Praetor fuit. Britannos, Mauros, Dacos, Germanos subdida, Justaeosis Dissiligod by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION