Constantii Landi Complani comitis, Selectiorum numismatum, praecipue Romanorum, expositiones, elegantibus nummorum ectypis, & indicibus necessariis instructae

발행: 1695년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

a16 CASTORIS ET POLLUC Is

mum cum vulturibus, quem postea dono dedit mihi Bernardus Lo-chetta, impressor Papiensis, in quo Romuli imago juvenilis fuit,

cum hac inscriptione, DIVO ROMULO NUDIS CONS. in

aVersa parte erat quoddam veluti templum , seu idea urbis facta in. modum caveae, seu turris, in cujus fastigio erat avis, quam puto vulturem fuisse ex figura: circum orbem nummi hic legebatur titulus, AETERNAE MEMORIAE. in imo erant notat hae REST T.& hoc numisma quidem non esse antiquum, sed postea renovatum&repraesentatum crediderim, propter unius literae immutationem:

si quidem N literam pro L posuerunt, cum Ludis Consualibus esset scribendum non nudis. Consualia qui ludi essent indicant verba M. Varronis, quae subjeci: Consualia dicta a Conso consilii Deo, qui in circo templum habuit, sub tecto cui Martianus referto quod tiunferiae publicae ei Deo, & in circo maximo ad aram ejus ab sacerdotibus fiunt Ludi illi quibus Sabinae sunt raptae. Consum nonnulli de eundem Neptunum esse arbitrantur, ad cujus rationem a Martiano in urbis Topographiae lib. iij. c . xvii). petendam , lectorem rejicio, ne hic praeterrem nostram, aliena intrudam. Sed jam reliquas partes nostri nummi prosequamur. Quod in occipitio Romae armatae esset signum instar literae X. Graecae, illud sciendum, esse notam denarii, de qua Ual. Probus & Petrus Diaconus in lib. de notis veterum meminere, & denarius decem assibus valebat, & decem denarii

Valent unum coronatum, octo denarii valent fere aureum Renanum.

Duo denarii valent fere quarta aurei Renani parte. At Alciatus in annotationibus in Cornelium Tacitum aliter sentit, ejus verba sunt haec: Extant adhuc argentea numisemata cum Denarii nota X, quorum octo unam unciam pendunt , ut inde constet nostris assibus novem valuisse Denarium. Hi ucque nummi valorem cognoscamus , quorum quatuor Denarius complectitur : idem Alciatus paulo post

etiam aliter videtur sentire super illis verbis Taciti, denis in diem Uus animam S corpus aestimari: inquit ille, ostendit hie locus Denarium decem ages aeris esse , quod diurnum stipendium erat militi: cui Alciato Plinius lib. xxxiij. cap. 3. videtur assentiri: ctim dicit, In militari tamen sipendio semper Denarius pro x. assibus datus, Denarius teste Plinio lib. ar. cap. ultimo, prorsus drachmae Attica Pondus habet: proinde ubique in historia veteri scias drachmam A

202쪽

denarium idem significare& tantundem valere. Idem Plinius cui id hoc loco adjiciam refert eodem lib.& cap. Argentum signatum fuisse anno urbis D. LXXXV. Q. Fabio Cos. quinque annis ante primum bellum Punicum, & placuit denarius pro X. libris aeris, quinarius pro quinque sestertium pro dipondio ac semisse. Nota aeris fuit

ex altera parteJanus geminus, ex altera rostrum navis: 8c alia quaedam, quae ibi prosequitur Plinius de bigatis & quadrigatis de victoriatis : quo loco illud notandum non semper eodem pondere & pretio fuisse argenteos nummos , cum dc imminuta sint pondera, & pretia de librae: hinc asses sextantarii, & unciales & semunciales, prout bellorum successus & necellitas cogebant: hinc placuit denarium xvj. alsibus permutari, quinarium octonis, sestertium quaternis. Non mirum igitur debet videri Georgio Agricolae lib. v. de ponderibus, si Alciatus noster scripserit in supra allegato a me libro, Latinam unciam habere denarios octo, cum pro mutarione temporum& vocabula & res ipsas immutari videamus , quod exemplo patet ex Plini ipso hoc eodem libro, & cap. cum de unciis, & semunciis loquitur. Sed ne de hac re longius hic verba faciam , quam par sit, haec hoc loco dixisse sufficiat, cum superiore anno de hac re copiosius scripserim in quibusdam meis literis Italica lingua ad Hierony-nymum Taglia ferrum virum doctissimum antiquitatisque periti iasimum. Explicata jam anteriori numismatis Parte, nunc posteriorem, quam breviter fieri potest ex ponamus. Duo emisti Juvenes pileati, equis insidentes, speciem currentium prae se ferentes, hastas ferratas manibus tenentes, supra quorum capita apparebant duo sudera radiantia, Castorem& Pollucem gemellos fratres fuisse ex hissoriarum lectione conjicimus, si quidem Dii ambo salutares hac forma effingebantur , pileati etiam fuisse dicuntur a Catullo in Scazonte: A sileatis nova fratribus pila. Sic enim Lacones pugnare soliti sunt pileati, autor Festus , nonnulli etiam referunt pileum horum fratrum vinctum fuisse foliis lia rundineis, inter quos est author Antonius Thylesius Consentinas in libello de coronis. Cur autem sic efficti fuerint in hoc numismate, sciendum est, ut ait Cicero lib. ib. de uatura Deorum , quod Roma-manis apparuerunt non semel salutares nam saepe Divi praesentiam

suam declarant) Bello enim Latinorum apud Regillum, cum A.

203쪽

H8 CASTORIS ET POLLUCIS

Posthum ius dictator cum Octavio Mamillio Τhusculano dimicaret

in acie, Castor & Pollux ex equis pugnare visi sunt, de recentiore meis moria iidem Tyndaridae Persem victum nuntiaverunt. P. enim Vatienus, cum e praefectura Reatina Romam venienti, noctu duci juvenes cum equis albis dixissent Regem Persem illo die captum, Senatui nuntiavit, de primo quasi temere de Republica loquutus in carcerem conjectus est. Post a Paulo literis allatis, clim idem dies constitisset, & agro a senatu, de vacatione donatus est. Hanc eaniadem historiam Val. Max. lib. I. cap. de miraculis refert, pene verba Ciceronis recitans: stellarum autem attributarum Castori 6t Polluci meminit Cicero lib. I. de divinatione: Cum multis signis Lacedaemoniorum calainitas denuntiaretur. Nanque lasandri , qui Lacedaemoniorum clari mus fuerat, statuae , quae Delphis stabat, in capite corona subito extitit ex asperis herbis , es agresibus, set que aureae, quae Delphis erant a Lacedemoniis positae , post navalem tuam vi- Horiam Lasandri , qua Athenienses conciderunt: qua in pugna , quia Casor S Pollux , cum Lacedaemoniorum cisse usesse dicebantur, eorum insigna deorumsellae aur eae , quas dixi, Delphispositae auo -- te Leuctricam pugnam deciderunt , neque repertae sunt et hactenus CL

Cero, cujus verba hic volui referre, ut tota res numisma nostrum ci rum reddat, quem locum non sat menti occurrentem mihi in mea

moriam redegit OTTOBONUS POLLETUS Sablonetensis,

qui a civibus meis, ut Graecas, Latinasque literas publice profitea tur, superioribus annis conductus, munus sibi delatum, ac demanis datum insigniter, ac praeclarε obit. Nam in praelectionibus , hori toriis orationibus, quae scholasticos ad literarum studia animosiores accendant, uti solet, styloque & facundia Ciceroniana , vir mehe culis ita eruditus ac facundus, ut dignus sit, quem auctiori salarici civitas Placentia demereatur. Sed ad rem : Plutarchus in vita Pauli Emilii refert, cum Populus Romanus in Theatro sederet ad sp ctaculum equestrium ludorum, nunciatum fuisse Paulum Atimilium totam Macedoniam superatis magno certamine hostibus coepisse, ejusque famae ctim non inveniretur autor, postridie in Theatro rem disse, non multo post conspectos fuisse ab exercitu venientes viros duos proceris ac venustis corporibus, ea, quae in praelio gesta fuerant nuntiantes, creditumque est tunc illos fuisse Castorem, & Pollucem stirco by GOoule

204쪽

. NUM ISMA. N RIucem, ac primus, qui obviavit ipsis in foro equos multo fluentes

sudore siccantibus, cum illa quae de victoria nuntiabant non crede ret, ipsi leviter arridentes, barbam ejus manibus attrectasse dicuntur , de ex fusca in flavam convertisse, atque hoc modo, de assertioni suae fidem, & viro cognomentum GHenobarbi fecerunt. Haec Plutarchus. Apud Sagram Locrensium conspecti sunt etiam in albis equis sedentes Castor de Pollux. Symonidi etiam Poetae apparuisse duos juvenes est testis Val. Max. quos Castorem Ar Pollucem fui se compertum est. Sed his dictis, nonnihil etiam de duabus stellis ratiocinemur: cur autem stellas Castori, de Polluci 4ttribuat antiquitas, ne plura dicam, quam hoc loco conveniat, pauca hic dixis se lassiciat. Creditum est Iovem in formam stellae mutatum, Ledam vitiasse, deinde Castorem Ze Pollucem genuisse, deinde Helenam, hinc apparere stellas duas navigantibus solere elicitum est, quoaetiam signum dictum est ἐν, benigne dc humanitus Atheniensibus

eos affuisse dicitur, vel quod navigantes servare crederentur stellae ipsae apparentes supra, & longe. Uur autem & Castor de Pollux fratres alter alterum alterna morte redemerit, ut est apud Virgilium in sexto: curque ita sit effictum, Servius citato proxime loco ita exponit , quia hoc pacto horum stellae se habent, ut occidente una, oriatur altera, quod ad exemplum permanentis amicitiae solet adduci ει trahi, quemadmodum ad me scribens elegum carmen FEDE DC VS Scotus comes illustris ita cecinit, 2uod petis , ut fratrem fraterno frater amore

Prosequar , unde queunt multa venire bona. Non tantum Pollux germanum fertur amusse, auem redimens totiens itque reditque viam,

Cum malit perferre suo pro Castore lethum

Vivat ut alterna laetus uterque mora.

Hos fratres Homerus vocavit, hoc est, qui alternis diebus fata subirent, lib. Iliados H3. Pausanias in Laconicis scribit, C storem, & Pollucem xl. anno postquam pugnassent adversus Idam& Lynceum, in Deorum numerum fuisse relatos. Scribit Diodorus Siculus rem annotatu dignam, Orpheum cum tempestate una cum Caeteris Argonautis agitaretur, diis Samothracibus vota fecisse pro salute, ac incolumitate, dc extemplo sedatam tempestatem, cum duo

205쪽

astra, supra Pollucis, & Castoris capita, cecidissent, Deorumque se providentia servatos credidere , Unde , inquit, factum es, atqui tempestate deprehensi forent , Samothracibus Teis vota facerent, as que apparentia Castori , S FOEuci attribuerentur. Haec ferme

Diodorus. Scribit Orpheus ipse in Orgonautis , quod cum essent Argonautae tempestate & procellis agitati, arrepta lyra tum cantare coepisse, quo cantu mare pacatum, ingentemque splendorem supra Caltoris de Pollucis capita affulsisse. Quod&Val. Flaccus repetit. Jovem enim ita in primo inducit:

Dixit , S ingenti flammantem nubila fulco, Direxit per inane facem , quae puppe propisquais bifidum discest iter , fratresque petivit Tyndareos , placida S medijs in frontibus haesit

Frotinus amborum , lumenque innoxia fudit Turpureum , miseris olim implorabile nautis.

Petrus Costalius du Castore & Polluce in pegmatibus suis epigramma quidem cultum graphice depinxit cum enarrationibus. Et haec quidem de stellis Castoris & Pollucis satis. Qui plura vult scire, adeat Plinium libro rei Natur. secundo, cap xxxvij. cujus verba quidem pulcherrima hoc loco apposuissem, nisi nimis prolixus essem: rogo tamen linqrem , ut omnino locum Plinii legat. Hic postquam de pileatis fratribus supra mentionem feci, addam & illud quod Apulejus in x. cassides in capite gestare scribit stellarum apicibus insignes. Plura alia ad hanc rem Castoris & Pollucis, docthnoster Gyra idus in lib. de diis gentium cumulat, a quo etiam nOS pleraque accepimus, cum ad numisma maxime facerent. Nam quid illo Val. Flacci carmine aptius reperiri potest, cum pene numisma ante oculos fortasse ab illo nunquam vi sumo ponat lta mehercule cum autoribus conserendi sunt nummi argentei, ut ex collatione facta antiquitas veneranda emergat. Quo loco autem Romae fuerit templum Castoris & Pollucis, varia est scriptorum opinio. Mar-lianus vero lib. iij. Topographiae Romae, ait in foro fuisse, cui adstipulatur Plinius lib. xxxv. cap. iiij. ibi enim Castores, ac Victoriam posui sic Augustum refert. Dionysius autem non procul ab aede Vestae fuisse meminit, his verbis, Hujus autem inopinatae , admirabilirique auaritionis , cis gna adhuc Roma multa , tum vero es aedes

208쪽

FOLIucis ,γCasoris , quamsupraforum extruxit civitas , ubi visa sunt tuorum simulacra mox specie pugilum , equUque madidos sudore adfaturiginem , juxta aedem Vesae manantem, abluere. Appianus autem commemorat Asellum praetorem forte sacra Castori de Polluci in foro facientem, clim quidam lapide phialam excussisset, ad Vestae aedem cucurrisse: ex quorum verbis apparet aedem Castorum prope Vestae, forumque Romanum ita sitam, ut a fronte hoc, illam vero a tergo habuerit. Hanc Castoris aedem A. Post humius dictator bello Latino vovit, ejusque filius duumvir creatus dedicavit: autor Livius lib. iij. decad. primae. Cicero pro domo sua, atque Pro Sextio ejus gradus a Clodio re vulsos testatur, & S. C. concionesque in eadem saepe habitas. Asconius vero L. Mctellum hanc instaurasse tradit. Ante eandem aedem Castorum fuit statua Q. Marcii Tremuli equestris togata, qui Samnites bis devicerat, captaque Anagnia, populum stipendio liberaverat , ut Plinius lib. xxxiij. cap. vj. in principio refert. Haec aedes quamvis tantum Castoris vocaretur, geminis tamen fratribus erat dedicata, existimatque Martianus eam aedem fuisse inter porticum Concordiae, de Caesaris templum , quod fuisse creditur in medio foro juxta Curtii lacum: autor Cor. Tacitus. In numismate antiquo argenteo apud me extant in anteriori orisbe, duae facies, duas stellas in capitibus habentcs I ante se majorem stellam praeferentes, de has opinor esse Castorem & Pollucem, in posteriori orbe est navis cum remis in superiori hunc titulum habens M. FONTEI. Hoc unum annotasse dignum in numismate sat fuerit, equos sine sellis fuisse essichos, quos etiam in marmorea Tra

jani columna cochlidis Romae ita vidimus sculptos. Haec igitur in Castoris & Pollucis numismate dicta sint satis.

A DRI A NI CAESARIS AUGUSTI SPES.

IN Adriani Imperatoris aureo numismate Spei essigiem hujusmodi

conspeximus, foemina fuit stans institae laciniam sinistra manu nonnihil attollens , dextra in cubitum elata, pateram proferebat, in qua repositum inerat, velut ciborium, id est, vas in floris similitudinem, cum hac inscriptione, SPES P. R. Ostendit de aliud mihi

Q. vetus Diuitigod by Cooste

209쪽

vetus numisma Bernardus Christianus Papiensis, vir multarum aratium peritus, in quo erat Alexandri Pii imperatoris Augusti imago, ex una parte, cum his verbis , IMP. ALEXANDER PIUS AUG. in altera facie erat Spei imago, stantis in lacinia, manu dextra lilium praetendentis, laeva pendulam vestem elevantis a terra, cum his notis, SPES PUBLICA S. C. De Populi Romani spe, in Adriani vita apud Dionem, & apud AElium Spartianum nihil reperi: nihilominus maxima spes in ipso posita fuit, quod fuerit imperator optimus ac insignis, qui & in bello & pace multa praeclara gesserit, quique urbis onera sustulit, qui populo congiaria dedit duplicia,

qui cursum fiscalem instituit, ne magistratus hoc onere gravaretur, qui aurum coronarium Italiae remisit, &qui securitatem omnibus roboravit, & pleraque alia beneficia Romanae Reipublicae praestitit,&qui summos jureconsultos Celsum, Neratium Priscum, Salvium Iulianum in consilia adhibuit, & in summa familiaritate philosophos Epictetum, & Heliodorum habuit, nec non grammaticos, mulicos, rhetores , geometras , pictores, Astrologos: quos omnes ditatos honoratosque a professione dimisit : qui & juxta morem eorum tem Porum, princeps causas agnovit, & senatores & equites Romanos in consilium advocans, & sententiam ex omnium deliberatione protulit: & haec quidem tanti principis ornamenta, & in populum Romanum collata beneficia videntur potuisse maximam spem in republica concitasse, ut urbs rerum domina in virtutibus Adriani spes suas collocaret, & ne de clementia & humanitate benigni principis unquam desperaret: merito igitur ex altera parte monetae est lilii effgies & ciborium , lilium autem Iunoni est flos dicatus ob cand rem suum, si quidem, ut ait Antonius Thylesius Cossentinas lib. de coronis , PronubaJ uno lilia sibi legit candentia exorta ut funt ex ipsius lacte, in terram e Maso, cum in novercae dormientis mammam infans Hercules invasisset: unde rosae dicuntur Junoniae: meis mini me superioribus annis, cum essem Patavit, legere carmen flebile L illi Gregorii Gyraldi in obitum immaturum Alphon si Mayanthi adolescentis probi, ac optimae spei pueri, necnon literati, quique mihi in Ferrariensi Gymnasio commilitio familiaris fuit, qui plures ad me scripsit epistolas& carmina eleganti cruditione insperia. Cujus orationem publice habitam manu ipsius scriptam, & ad

me Diuitigod by GOost

210쪽

rae missam, quandoque sum editurus, & si sciam jam editam a quibusdam Ferrariae: nos tamen manibus piis, animulaeque ejus, cujus dimidium fuimus, debentes, quia nonnulla addidit ipse, quae impressa non sunt, cum ecloga docta & beneculta edemus. Carmen itaque Gyraldi in obitum Alphonsi Mayanthi fuit hoc: Ut flos Iunonis , cui vix mucrone renidet , Lacte coma, atque croco fulminis igne cadit. Sic quoque sos Maii nune concidis indole tanta , Virtuttim S morum qui documenta dabas. Non possum me abstinere, quin hic lachrymas in funere amici, a me habitas subscribam: Immitis qui te Boreas , pulcherrime florum,

Ab uot , indigna febre perempte puer p M phonoe d Maii primis sublate sub annis ,

Et fure aeterna vivere digne rosa. me habe, nostri aeterniim Folatia amoris , Et tibi perpetuo sore virescat humus. Sed ad Spem redeamus, quam viridi indutam palla, mos fuit veterum pingere, vel Alciato ipso teste in emblematis, quod autem spem lilio antiquitas denotaverit, ut passim in nummis antiquis videmus , hac ego causa factum crediderim, quod lilium albedine sua pulchrum ac pudicum designet: vel quod, cum omnes flores, fruinctus & fruges mox adfuturos promittant, intεrque flores lilium alistius exurgat, hoc eligere maluerint. Virgilius certe antiquitatis

scientissimus, cum Marci Marcelli Divi Augusti nepotis praeclaram indolem laudaret, sed qui brevi cut fgna frontis parum laetae , &dejecti lumina vultus ostentabantJ fato esset concessurus M moriturus haec quae praereptam iri publicam populi Romani spem ex fa- eo egregii juvenis designarent, subdidit carmina, e puer Iliaca qui uam de gente Latinos In tantum spe touet avos, nec Romula quondam TR se tantum tellus jactabit alumno. Et paulo post: Heu miserande puer , siquae fata aspera rumpas , Tu emarcellus eris: manibus date lilia plenis: T Arpureos θargam flores , animamque nepotis

SEARCH

MENU NAVIGATION