Constantii Landi Complani comitis, Selectiorum numismatum, praecipue Romanorum, expositiones, elegantibus nummorum ectypis, & indicibus necessariis instructae

발행: 1695년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Anchisem gestans cum J ullo patrem subsequente, & cum Lupa M.

mulo puero lac praebente: sicut & illud apud eundem Corvinum existare Iulius idem Ursinus scripsit, nempe in numismate Antinoi, praeter verba, A, in altera nummi parte legi , MUTPoΠΟΛΙΣ ΗΙ ΚΟΜΗΔ EI A. & de his satis. .

ANTIOCHI SOTERIS SALUS.

. . a

In argenteis Antiochi numismatibus, illis quidem vetustis vidimus Antiochi ipsius imaginem , signumque CX altera parte hu-Jusmodi, cum his notis, erat triplex Triangulus inter se quinquelinearis, in quo iἰγίεια erat inscriptum , & SALUS. quod etiam Luciarius Samosatensis de compelutionis errore notavit: τυπιῶν τυρο ν πεντακαμμον, quod est idem quod Triangulus Triplex inter se quinquelinearis, hoc autem STmbolum Graece -ντάγωνον dicitur: verba autem illa , salutem , seu sanitatem designant. Figurae autem, quae in moneta Antiochi fuit, hanc causam exstitisse ferunt: Antiochus, qui Soter cognominatus fuit, cum ad versus Ga' latas, Viros ferocis limos, pugnaturus esset, dubiaque esset futura victoria, simulavit sibi in sonino apparuisse Alexandrum Magnum , qui militibus, pro tessera bellica, signum sanitatis aliquod proponere admoneret, sicque victoria contra Galatas potiturum, hocque finxisse Antiochum ferunt, ut ipse animos militum erigeret, qΗi videbantur destituti, invitique commissuri pugnam. Hanc rem stio a multis scriptoribus narratam, &inprimis a Joanne Rheuclino, e

gnomento Capnione , in libro iij. de Arte Cabalistica , prope finem ,

ubi tractat de signaculis, ac sigillis ad sanitatem,& salo tem pertinem tibus. Quo loco asserit a se visam Antiochi monetam arsenteam, symbolo pentagoni percussam: hocque volui dixisse, ne forte quis putaret , hoc a me fictum. Caelius Calcagninus lib. 3 . epistolicarum quaestomim, & Lilius Gregorius Gyraldus noster libro de Diis Gentialium, syntagmate t. de hac re meminerunt: & ego superiore anno epistolam hujus argumenti, cum essem Patavit, ad Uineentium C tum Vicentinum adolescentem, optime institutum bonis literis, scripsi: cum quidem ille perturbata esset valetudine. Sed ne in P -- sentia Diuitiam by Corale

44쪽

sentia ob mittatur expositio non trita de salute, quae in nummo Antiochi fuit, nonnulla hic subscribam. SALVS olim pro dea habita 1 Romanis in hunc modum pingebatur, Mulieris forma in solio sedentis pateram tenentis, penes quam ara erat, arae anguis involutus,

caput attollens. Et haec quidem Salutis vera imago, quod aulcm sit in manu patera, illud puto satis notum ex Virgiliano versu libro v. cum 2Eneas celebrat sacra Anchisae parenti, atque ei parentat. Nam cum d tumulo Anchisae anguis exisset, restauravit Ancas etiam at que etiam honores inceptos, atque ut ait Poeta, Vinaque fundebat pateris , animamque vocabat

Anchisae. Uina etenim cujuscunque sacrificii potissima pars sunt, untque auctores, Galenus lib. XJ. de Implicium pharmacor. potestate, & alii,

quod a Coelio Rhodi gino DEI. autiq. lib. H. cap. xvj. relatum extat, angues seu viperas plurimum vinci delectari. Iuvenalis hoc etiam innuisse videtur vj. Satyra,

- Nam sic tanquam alta in dolia longus Zeciderit serpens, bibit , Ut vomit. Quod arae involutus sit anguis, pro AZsculapio deo habito id factum putaverim, cum Valerius Maxim. libro I. capite miracutis, referat Romanos ob ingentem pestilentiam Romae natam ad Epidaurios misit se ut in Urbem AEsculapius accerseretur, clim ex Sybilinlinis libris inspectis id esset animadversum, pestem ob hoc cenaturam: refertque idem Valerius, Epidaurios pro AZsculapio anguem veneratos fuisse, qui postea in aedem fisculapii prolapsus sit. Hanc rem Alciatus noster in eleganti emblcmate, Salus Publica , carminibus hisce depinxit, ad Ambrosianum anguem alludens, qui Mediolani extat in columna marmorea in aede divi Ambrosii, Phoebigeua e=ectis Didaurius insidet aris, Uitis, i, immaui conditur angue Deus. ccurrunt aegri, veniatque salutifer oraui. sinuit, atque ratas efficit ilge preces. In Faustinae Augustae numismate aereo, quod Iosephus Bentips, Novocomensis, amicus meus mihi dono dedit, erat mulier sedens, quae pateram angui in arula porrigebat, cum his notis, SALUTIΛVGYSTAE. S. C. Publius Ovidius in xv. Transfremationum,

Prope

45쪽

r6 ANTIOCHI

propa: finem, AEstulapium ita inducit loquentem, ut saluti serum

Deum cognoscant,

Pone metus , veniam , simulachraque nostra relinquam, Hunc mod3 serpentem, baculum qui nexibus ambit Trospice, S usique nota, visum ut cognoscere possis. Hinc sapientiores Cabalistae figuram Crucis ad lignum aenei serispentis in deserto erectum referre volunt, licet valde silenter & ocis culte, idque per aequalitatem numeri. Horum namque nas id est, crucis , de aS id est, Iuni , characteres utrinque centum & quinqua ginta symbolissant, quare facilis de altero ad alterum fit transitus , de cruce ad lignum, & de ligno ad crucem. Postquam hic de salute loquimur, de Hercile quaedam placet subdere. Sciendum est, quod Thasi Horculem Salvatorem nominarunt, & monetae publicae inscripserunt. Sic , c εω-. id est, Hercutis Salvatoris Thastarum. Hujuscemodi nummum argenteum, priscd percussum , ego aliquando vidi, utque soleo erga res antiquissimas incredibili voluptate his meis digitis verti legens , ac reverti: sed cum tot apud

veteres fuerint, qui salutem mortalibus traderent, nullus tamen universo orbi praeter JESUM CHRISTUM , qui Salus vera est creden-rium animarum, polliceri aut inferre sanitatem , & salutem potuit. Extollant Epidaurii suum AEsculapium. Jactent Curtium & Decios Romani, Thasii Herculem suum pro Deo habeant, AEgyptii suum Ptolemaeum, Apimque suum in templis venerentur, Siculi etiam Verrem suum publica statua in Syracusis inscribant, ut in . Verrina Cicem attestatur: nos qui nomen Christi, & charactorem in fronte signatum gerimus, JESUM CHRISTUM salvatorem nostrum adoremus, amemus, illumque imitemur, illum colamus, illi soli gratias habeamus, quod nos ex aegris sanos reddat, quod nos ab illo angue, qui miseras, ac credulas olim gentes decipiebat, liberaverit: quodque nobis benefacientibus, ac illius praecepta ser vantibus, sit coelestem sedem donaturus, propter Mus solam bonitatem, non quod nos patriam divinam mereamur. Omnia igit; bona a Deo Iesu Christo solum emanare, mala autem a nobis ipsis Provenire pro certo habeamus: vera namque salus cst sempiterna de

Permanens, quae in Deo Iesu Christo est, & ab eo tribuitur. Quod etiam Aristoteles videtur sensisse in libro de mundo ad Alexandrum,

46쪽

sΟΤ ERIS SALUS. I

cum ait, Ex Seo , es Fer Deum nobis omnia consi sunt, nullaque natura per se sinciens es , carens ilia, quae ex eo est, fatale. Dein ad

rerum Natura complectitur, conservator es Deus. Quin & divinus Plato in Timaeo , seu de Natura, ita Deum loquentem inducit, ad caeteros divos, Dii Deorum , quorum opifex ego, Spater sum, haec

attendite, Suaed me facta sunt, me ita volente inaissolubilia sunt: omne siquidem quod vinctum es , solvi potes: sed mali es , quod puiaehre compositum est, seque habet bene , vesie dissolvere: εcc. Constat igitur ex Peripateticis , & Platone ipso, sola voluntate Dei permanentiam concedi rebus quibustibet, pro captu suo, hancque veram salutem esse, quae tantum in Christo inventa est, qui ex permanentia solus universum mundum factus homo, in veram sanitatem reduinxit , 6c quidem verbum salvari pronunciamus a laesione servati, ut res tranquillh permaneant. Quam senteiuiam unanimi consensu Graecorum legati anno ab hinc M. CCCC. xxxv m. in universali Concilio Basiliensi quadam Graeca habita perillustri Oratione, hunc in modum exposuerunt Graece illi quidem , sed in hunc sensum : sum

autem SALVARE, S SALVARI,'ipsa SALVS simpliciter nihil aliud apud Graecos, Sin nostra vult lingua , quam permanere queesse. Hactenus illi, & quidem recth, nam cum sint homines morti obnoxii, utque immortales sint, divinae voluntati obtemperant , seque ei reddunt similes. Illi mehercule salutem dicuntur conse quuti. Et is, qui eis impertitur aeternam beatudinem , Salvator quidem dicendus est. God vocabulum, qui post Ciceronem fuerunt, usu ceperunt, illud quidem inauditum , sed quod tamen ab Chii cultoribus dici possit Latinh, & sane omnis alia salus , quae a Christo Iesu non sit, non propria, sed imaginaria nominanda est. Salutem nostram igitur Jesum Christum fuisse, & esse, & futurum esse fateamur, qui lignum crucis ascendens, morte sua, nos homines ab inferis redemit. Quod autem spectat ad verbum illud Graecum, quod in moneta Antiochi fuit, HYGIA, sciendum est sanitatem significare, & Hygiae quidem A sculapii non unica fuit filia, quae etiam alias sorores habuerit, Panacen, disten , & J aso. Hujus autem Hygiae memoriam adhuc stylobates elegantissimi quadratarii

manu fabrefactus ostendit, qui pro foribus Trivultiorum adstat Mein C di

47쪽

18 ANTIOCHI

diolani, & quem Cfum Leonatem libertum, rei divinae addictum, AEsculapio & ejus filiae Hygiae dedicasse, inscriptio indicat. Quam

eo libentius hoc loco subscribere volui, propterea quod in elogiis suis & in lib. 3. suae historiae patriae, praxiarillimus Alciatus noster eam posuit, quae quidem elogia & historiam librorum quatuor noniadum edita. Speramus tamen nos Franciscum Alciatum ejus&virtutum & facultatum haeredem benemeritum , & I urisconsultum et gantissimum brevi in lucem missurum. Hujusmodi igitur inscripti fuit in eostylobate:

AESCULAPIO ET HYGIAE SACRUM: C. O P-PIUS C. L. LEONAS VI. VIR. ET AUG. HONORATUS IN TRIBU CL. PATRUM ET LI BERUM CLIENTIUM ADCENSVS. PATRONIS SANCTISSIMIS COMMVNICIPIBUS SVl SD. D. QVORU Μ DEDICATIONE SINGVLIS DECVRIONIBUS XII XIII AUGUSTALIBUS ET COLONIS CENAM DEDIT.

L DDD. Hic postquam in AEsculapii mentionem incidimus, libet quaedam

non Protrita referre, ut quomodo Pythagoras AEsculapio gallum nos debere praeceperit, legentes sciant. Cum Lactantius divinarum institutionum libro subsannans Deos gentium, quid sitgasium c Iapio nutrire seu debere non videatur intellexisse, quod Coel ius Rodiginus libro Iec. antiq. xvj. cap. xij. comminiscitur in Lactantium invehens. Sed ante hunc Coelium , Joannes Rheuclinus cognomento Capnio libro a. de arte cibaristica in Lactantium fuerat stomachatus: & Ioannes Picus Mirandulanus, Phoenix illa totius rei literariae, ante hos omnes in sua quadam elegantissima oratione symbo- Ium Pythagorae exponens praemeditatus fuerat: quod symbolum etiam a Lilio Gregorio Gyraldo nostro in libello symbolorum Pythagorae varih explicatur: sed hic Iohannis Pici, & Rheuclini sententiam altiorem operae pretium est subdere. Voluit igitur Pythagoras admonere hoc symbolo nos, ut gallum nutriremus, hoc est, ut divinam animae nostrae partem divinarum rerum cognitione, quasi

solido cibo, & coelesti ambrosia pasceremus. Hunc gallum moriens

48쪽

SOTERIS SALUS. et '

Socrates, ut est apud Platonem in Phaedone , cum animi sui divinit ii majoris mundi copulaturum se speraret, des sculapio, id est, animarum medico, jam extra omne morbi discrimen positus, se debere dixit, & meo judicio non sine causa. Nam A sculapius a veteribus dictus est jubilatio Apollinis Sc victoria, & triumphus , qui Paean appellatur, eo quod Paean cessationem Sc quietem post liberationem nominavit. Quam apte igitur apud Platonem Apollini, id est primo parenti ac incorporeo Soli, & aeternae vitae dispensatori, Socrates moriturus animum tranquillh & cum laetitiae jubilo, de Paeane reddidit: cum in AEsculapio veneratus est Apollinem, hoc est Solem vitae datorem, dignum ratus cuique optimo Ossicium esse, ut suis perato hujus mundi Pythone cum per mortem celerrime ad veram

vitam iter capescitur, AEsculapio quidem offerre nos debere gallum, hoc est Paeana celebrare, sic Orpheus, Vatum vetustissimus, dea sculapio cecinit in hymnis:

Id est, Sanator omnium CZesculapie domine Paean , Veni beate salvator, vitae fluem bonum praebor. Quod autem ad triangulum in se volutum attinet, & quinquelinea rem: primo ex abstrusa & occulta cabalistarum Philosophia illud proferendum , ac in medium ponendum est, quod duo primus est numerus, unum vero est numeri principium, Sc unum hoc Deus est, ex uno itaque producente, duobusque productis trinitas oritur: hinc fit ille triangulus triplex, duo enim ad unum commeant, Unfinque ad duo, sicque ternarium perficiunt numerum , qui perfectissimus inter omnes numeros habetur, & in Magia praecipue: unde illud Tibullianum, Ter cane, ter dictis despue carminibus. Et Virgilius in Pharmaceutria: Terna tibi haec primum triplici diversa colore, Licia circundo , t mne haec altaria circumGsietem duco. Numero Deus impare gaiare. Necte tribus nodis ternos, ε mar sit, colores. Ovidius in a. Fastor. dum causam feralium docet, quandam anum ex numero ternatio sacra facere his carminibus refert:

49쪽

ANTIOCHI

Ecce avus in mediis residens annosa puelgis , Sacra facit tacit/: nec tamen ipsa tacet.

Et digitis tria thura tribus sub limine ponit,stua brevis occultum mus sibi fecit iter. Tunc cantata tenet cum fusco licia plumbo , Et septem nigras versat in ore fabas. 2uodque pice astrinxit , quod acu trajecit ahena, obsutum mentia torret in igne caput. Vina quoque insiliat: vini quodcunque relictum est, Aut ksa , aut comites , plus tamen ipsa bibit. Hostiles linguas , inimicque vinximus ora ,

Dicit L cedens , ebriaque exit anus. Aristoteles lib. r. caeli juxta Pythagoricorum sententiam ait, Omne ac omnia tribus definiri , e , medio, atque principio , haecque habere ipsus omnis numerum , haec autem trinitatis. Quapropter incelebrandis Deorum sacrificiis uti solemus hoc a natura numero sumpto: puto satis constare numerum ternarium , dc ad divinam magiam &γοηnὼν execrandam, & portentosam spectare : sed , ut abundantius ex Philosophia penuarium depromamus, ad hoc probandum hic addatur, quod Xenophanes Parmenidis praeceptor, Si idem Pythaborq coaevus,cum tamen mos eorum temporum fuerit ista caelare,

dixit illud unum esse Deum: ex quo Pythagoras statuit infinitum, hoc est , Deum de unum, id est, duo & numerum esse rerum prima principia, per infinitum enim nihil aliud voluit intelligere, quam ipsum posse. Nullus enim quicquam excogitare potest prius ipso posse, quod maxime infinitum in ipso Deo est. Imo ipsum infinitum Deus est, in quo non separantur esse &posse: quod omnes essentias, virtutes, & operationes omnium producibilium , & singulorum quorum-Cunque continet. Hinc Ideam optimo jure antiqui firmi Philosophorum nominarunt. Cujus quidem posse esse complectitur omnia mentalia, rationalia, intelligibilia, sensibilia, vitalia, substantialia, adhae- sibilia, & adhaesiva: & non tantum quae sunt, veru metiam , quae non sunt: merito igitur infinitum Pythagoras ex infinita 8cessentiali Idea, quae complectitur res infinitas, prout ipse Deus, unum ex primis Principiis rerum nominavit: cujus opinioni visus est assentiri Anaxagoras, cum dixit, quod omnia erant simul & mista: cui de Democritus

50쪽

so ΤERIS SALUS. Hconsentiens, Erant cinquit omnia simu otentia videlicet λινα ιι id

est, in ipso posse: ε haec est Empedoclis & Anaximandri illa mistura, seu rerum commistio in deitatis pleno lumine discrcta, & in ipso infiniti luminis intimo penetrali ordinata: per unitatem autem formam alteritatis materiam designant authores infinitum in mundo super su-firemo dc incomparabili unum, seu identitatem in mundo intellectuai: duo, seu alteritatem in mundo sensibili. Est enim materia alterationis mater. Plato autem & Socrates tria rerum principia fecerunt, Deum, Ideam & materiam. Aristoteles autem lib. I. physicorum ponit rerum principia, materiam , formam & privationem. Sed de numeris jam Alexandrum Aphrodisiensem lib. t. Methaph sic. audiamus: dicit Alexander, Futasse Pythagoricos GHathematum principia omnium rerum princi ia esse: sicque numeros, quia numeri rebus priores sint. Numeri enim ex abstractionesumuntur , aliciebant S entia ad numeros, liue hos illorum esse dicebant S corpora. Ternarium autem sex lit novem facere satuebant, se quinarium decem generare, quem denarium numerumperfectum putabant. Nam unum, duo, tria, quatuor , collectivo progressus conficiunt, S extra decem nihil esse quem Tetractyn Pythagoras dixit quod nomen ex tetragrammate seu potius ex quatuor literis, ex quibus nomen Salvatoris componitur , non male visus es in tetractis commutassie Pythagoras: igitur numerus iue quinque linearis salutem afferre videtur: clim x. generet, numerussique denarius perfectus sit, qui ad tetrarit n othagoricam pertinet, quia unum S duo faciunt tres, ternarius verδ ex uno duobus constat, sic fex Squatuor sunt, ac resolvuntur in x. quo tetractys idea omnium rerum, sanctumque nomen exoritur, nimirum ex tetragrammate, quod Salutis nomen designat proveniens. Et quidem dena= ius duo amat, ut ab uno progressus nascatur per duo , Sper duo redeat in unum. Nam unum, duo, tria, quatuor, de omnipotente potentia ad energiae actum exeuntia

producunt x. quorum dimidium es quinque. Sat credo nos expo*i fetriangulum quinque linearem numerum, qui in Antiochi numismate fuit, lis Fforte obscurius quam decebat, quod ideofactam is nobis est, propter rei difficultatem, non potui mehercle clarius baec, quae ex intimis Cabalistarum arripui arcanis ac secretioribus msteriis sensa exprimere. Boni igitur consulat lector haec qualiacunque ei nunc damus. Hoc ex Alexandro Aphrodisiensi annotatu dignum, interim non

SEARCH

MENU NAVIGATION