Constantii Landi Complani comitis, Selectiorum numismatum, praecipue Romanorum, expositiones, elegantibus nummorum ectypis, & indicibus necessariis instructae

발행: 1695년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

a8 C. IULII CAESAR Is

nostro, de quo loquimur, fuit aspersorium ea specie, qua utuntur nostri Sacerdotes, ac Deorum epulones, cum vasculo sacra lympha illata populum fidelem conspergunt. Quod praecipuus poetarum in vj. Saeneidos , dum Miseno Iusta peraguntur, pulchre his versibus expressit, - Ter pura scios circuntulit unda, Spargens rore levi , S ramo felicis Otiυae, Lupravitque viros, dixitque novisi a verba.

Et alibi,

- Corpussique recenti Spargit aqua. De qua lustratione per aquam meminit Alexander ab Alexan. lib-Geniatium dierum lib. cap. vij. juxta finem. Sed de aspersorio , quod ex latis confectum crediderim: ut in nummo apparet, haec a nobis dicta lassiciant. Superest nunc ut de sacrificali vasculo aliquid dicamus, & quidem ut mea fert opinio) haec forma vasis, quae est in numismate mihi potius vas, quod est instar lucernulae, in quo sacra aqua reponeretur, ut populus ea aspergeretur, fuisse videtur. N amsi Lazaro Bayphio, qui de vaseulis eleganter libellum conscripsit,

Credimus, ut viro dereliteraria benemerito, & benedocto, idem vas

non existimabitur, quod aliqui hoc in nummo volunt fuisse simpulum seu simpuvium mavis Numae, de quo Juvenalis in H. cum alia forma sit haec, quae est hoc in numismate, ab illa, quae a Bayphio ponitur de simpulo, & quam ille essingit eo libro, quo tractat de lim-pulo: quo loco ait etiam a se visam Romae hujusmodi formam in antiquo marmore, cum lituo: simpulum inquit illo es vaffictile , quo in sacris prolibabant seri culi: de quo Plinius lib. xxxv. cap. X ij. ubi dicit, in sacris quidem imitibus prolibabatur puviis. At ut

proferam, quae sentio, memini videre, in aliquibus nummis, seu monetis antiquis Julii Caesaris, eandem formam vasculi, quam ponit Bayphius in suo libello de vinulis antiquis: nempe simpuvium una cum lituo, qui transversalis vasculo fuerat appositus. Hinc ego conjicio, non idem vas esse simpuvium cum hoc, quod prae se fert fictum nostrum numisma, de quo nunc agimus, sed hoc aliud ab illo fuisse arbitramur, nempe a simpuvio, hoc ad aspergendam aquam,

illud ad prolibandum in sacris aptum: etiam si legi aliquando aqua

62쪽

CONSECRATIO. zy

prolibatum Diis, &si scio, nec inficior haec vascula, omnia ad rcligionem, ac usum flaminis ac pontificis parata exstitisse, spectavisseque, non autem ad caedendum Elephantem instrumenta, ut quidam male senserunt: vel ut alii ad munificentiam, seu quia Caesar Dictator Elephantes currui supposuisset triumphator existens, dum Capitolium ascendit ad lumina quadraginta Elephantis dextra atque sinistra lychnuchos gestantibus, ut ait Tranquillus, in Caesare J ullo Dictatore cap. 37. velut alii, quod ludis circensibus Elephantes exhibuerit, ut idem refert Suetonius, vel quia infimae aut horitatis scriptores Spartianus & Servius dicant, quod peregrina lingua nempe punica Elephas Caesar dicatur . ideo Elephantum in nummo positum cum nota CAESAR. Sed ut eo, unde digressi sumus revertamur, sciendum M. Ciceronem quod etiam ex eo Bayphius refert)in paradoxis scripsisse, Numam usum fuisse in sacris vasculis fictilibus, quas vocat urnulas fictiles & capedines: idem Cicero de Natura Deorum lib. iij. capedunculas vocat, Docebo inquit) meliora me didicisse , de colendis viis immortatibus jure ponti cis Si more majorum , capedunculis , quas nobis reliquit. Hoc loco illud, quod aliquando in Decretis Pontificum legi, non omittam, de consecratio distinc. j. cap. vasit. Interrogatus Bonifacius Martyr ac ponti sex, an liceret uti in sacris libationibus ligneis calicibus, ab illo responsum ferunt fuisse, Otim aureos sacerdotes calicibus tigneis litasse , nunc δ contrario ligneos aureis uti: hoc volui hoc loco referre, quia quidam arbitrantur hujusmodi calices non absimiles fuisse simpulo N umae regis. Quam sententiam videtur amplecti Alciatus noster lib.

Pareta 7. c. I . Extat etiam apud me vetus numisma aereum eleganter elaboratum,cujus ab una parte imago est Maximi Caesaris Germanici cum hac inscriptione, MAXIMUS CAES. GERM. ab altera autem sunt instrumenta, seu insignia Pietatis in Deos, ibi enim vas ansatum non dissimile illi quo abluendis manibus in dies utimur. Inest etiam Lituus, Augurum sceptrum , quo illi in coeli regionibus designandis ac terminandis utebantur. De lituo lege Plutarchum invita Romuli. Lituus erat etiam regium insigne, in quo potestas dirimendarum litium esse noscebatur: de quibus omnibus vide quia referat Alexander ab Alex. in Genialibus libr. v. capit. XiX. quo loco numerum, potestatem, ac jus augurum, & quomodo auguria ca-

63쪽

3o C. IVLII CAESARIS

ptarentur narrat: est & in nostro nummo aspersorium una cum vasculo fictili simili illi, de quo supra in Caesaris Julii nummo loquu-ri fuimus, Sc quod nonnulli simpulum ut dixi credunt fuisse aut

Capedinem, ut ego autem, aquae aspersioni congruum vasculum :inest etiam huic meo nummo, ut conjicere potui, forma malinluvii, nos abaciuam vulgo dicimus, quae nihil aliud mehercule hoc in nummo designat, quam munditiem & puritatem, ac candorem mentis , qui in Deos esse convenit, & abstinentiam a sordibus, quod alibi a me explicatum fuit, nempe in libro exercitationum Puris Civilis, quem superioribus annis edidi, in adolescentia adhuc constitutus ac pene puer: & de his etiam mentionem egi in interpretatione sepulchri hieroglyphicis signis elaborati praeceptoris incomparabilis Andreae Alciati nostri: quam interpretationem prope diem sum in publicum exhibiturus, ac in lucem missurus, cum a multis hoc opusculum desideretur, & ab amicis rogatus sim quam plurimis, ut illud edere citius velim, quod faeturus sum potius, ut illis imprimis paream , 8c videar aliquid amicitiae tribuere, ne contra bonos mores facere videar: & ut praeceptoris dilectissimi manibus aliqua ex parte discipulus non ingratus satisfaciam , quam quod ego cupiam has meas incultas ac inelaboratas vigilias legi publice, non enim ista ambio, qui sciam omnem gloriam, si quam modo ex his rebus percepturus sum, soli Deo tribuendam esse, qui horum 6c aliarum rerum solu,s author est ac Iargitor summus. Debemus enim Deo imprimis, deinde parentibus & praeceptoribus, postremo amicis, & aliis pietatem. Sed horum signorum quae ad vasa pertinent, extant & in marmoreis tu mulis , seu columellis hujusmodi quam plurimae formae abluendis manibus idoneae: quae sensu recondito non carent, a nobis tamen juxta veritatem enucleatae, lib. iij. Graecorum epigrammatum extat Graecum epigramma quoddam, incerti poetae distichon, quo alia significatio vasculo tu tumulo posito tribuitur boc sensu: s u levis exanimem pureis tegit, hoc mihi sed vaσSignum laetitiae gratus adest tumulus.

64쪽

CONSECRATIO. Id est, me vetulae sunt busta Maronidos , iEius hie es

aeuem petrae insculptum conspicis esse , calix. Extat etiam non absimile Antipatri Sidonii carmen. Sed & alio quodam disticho in nominati poetae lib. h. Graecorum epigrammatum elicitur signum laetitiae fuisse vasculum in tumulo e fictum: quo etiam post mortem sperabant vinum gustativum: hoc carmen sic transtulit ad nos Ursinus Uellius: Fictile vas terra factum mihi dulce ministrastua genitus , rursum post mea fata tegar. Sed & aliud ibidem epigramma incerti autoris dicto lib. Graecorum secundo ubi inscribitur ΣTMITO TISA AΣTEIΣMATA extat, quo loco vascula ista videntur admonere mortales ut vivant, & ut laetitiae se dedant: carmen autem quia elegans multum est, subjiciam:

Hoc autem sic vertit in Latinum Vrsinus Vellius, Pauperis haec grata es cum pane , lagena supellex , Et quae roranti fronde corona madet. Haec quoque summa animae sedes , tutela cerebri Extima defuncti carea retecta viri. Haec nos sciapta monent.caena , bibe , sume corollas. Tales supremo fimus ab interitu. Non absimile cecinit Virgilius in Coppa illa saltatricula: Pone merum, talos: pereat qui crasina curat, Mors aurem velgens s vivite) ait venio. Sed jam ad nummum, de quo loquebamur, e postliminio revertamur: erat & aliud quoddam sigillum, quod propter vetustatem nequivimus conjicere, & si omnem aciem oculorum & animi intenderimus , quam maxima adhibita diligentia, excogitantes quid illud esset, non destitimus etiam hoc ab aliis peritioribus harum rerum sciscitari, ut sciremus, quidnam hoc signum esset : at nequivimus, 'quod cupiebamus, ab 1llis discere, clim & ipsi hac in re sententiam

serre Diuitigod by Corale

65쪽

gi C. IULII CAESARIS CONSECRATIO.

ferre timerent incertam : optavimus tandem, ut voto nostro suceeis

deret aliquando, ut tale numisma aliquod purius, ac quod a rubigine & a vetustate minus laesum esset, se nobis offerret sincerius, ut conferri utrunque numisma ac explicari simul posset, & res tota poni ante oculos ac indicari, prout esset, a nobis posset. Si tamen in praeia sentia nobis divinare licet, opinamur aliud fuisse augurale sceptrum, quod in aliquibus C. Caesaris dictatoris nummis aliquando vidi: nam lituo consociatur & id instrumentum, seu sigillum in speciem longioris hastulae seu virgae: in hoc etiam meo nummo eo in latere, quo retuli extitisse insignia religiosae pietatis, haec verba circum Orbem nummi legebantur, PIETAS AUG. S. C. ex quibus verbis facile ostenditur quid sibi signa velint ibidem posita, de quibus diximus. Hunc autem Maximum in hoc nummo nominatum, illum

fuisse existimo, qui creditus sit Pupienus, & quem sic Iulius Capitolinus nuncupatum existimat sic enim in alio numismate, quod est apud Torquatum Bembum P. Bembi filium legi, IMP. CAES.

CLOD. PUPIENUS MAXIMUS AUG. J & qui rem

contra Germanos satis feliciter gessit, quique missus ad versus Maximinum Tyrannum, illum apud Aquileam devicit, hic una cum Deiscio Caelio Balbino imperavit, inter quos simultas fuit, licet occulta. Hic statim ac imperator factus est , una cum Balbino ascendit Capitolium, ac rem divinam fecit. Decreti sunt ei omnes imperatorii honores, & patris patriae nomen meruit. Fuit etiam pontifex maximus, insignibus tribunitiae potestatis,& jure consulari decoratus: non immerito igitur si in nummo sunt religionis insignia, acinstrumenta pontificalia. Quis vero fuerit Maximus, & quali corporis habitu, id ex Julio Capitolino, & Herodiano, authore Graeco, qui ambo hujus imperatoris historiam persecuti sunt, facile cognosci potest. Ne hic ego dum solum unum numisma interpretari constituo, duo explicem praeter rem institutam, clim nunc gravioribus negotiis impeditum ad alia me transire cogat temporis angustia, quod alias op- Portunius forte rem ad explicandam concedat largisti me. De his igitur satis, tu interea, mi Gabriel Buccabarilli, haec qualiacunque nunc non aspernaberis, cum a tetricis studiis legum vacabis: cum etiam a me tui amantissimo proveniant, & ab eo, qui omnia tibi bona cupiat. Vale & me ama. M. Cal. Septembris M. D. LVII. Placentiae ex aedibus nostris. SCRI-

68쪽

33SCRIBONIS LIBONI ANI PUTEAL.

ARGENT EVM nummum aliquando vidi apud civem meum

Ioannem Bartholomaeum Panaollam seniorem, & filium ejus Tyberium, cujus ex una parte extabat Libonis Scriboniani imago his verbis caelata: LIBO BON. EVENT. In altera vero tribunal,

supra quod est PUTEAL. infra vero, SCRIBO N. In alio nummo Argenteo, quem mihi ostendit Raphael Leonas Papiensis, fuit ex una parte sigillum Pietatis cum his verbis. PAVLLVS LEPIDUS CONCORDIA. in alia fuit putealis figura in formam putei, cum his notis, PUTEAL SC IBONI LIBO. Livius lib. I x. decadis tertiae de Lucio Scribonio Libone his verbis meminit , Praetores . creati sunt T. Gaudius Nero , e M. GMartim Ralia , L. Jcribonius Libo , M. Pomponius Matho , 8c paulo post: Traetoribus M. Martio Vrbano, L. Scribonio Liboni pereyrina,'eidem Galila. M. Fomponio Matthoni Sicilia , Tito Gaudio Neroni Sardinia. Si tum autem

fuit tribunal Libonis praetoris Puteal dictum, ad arcum Fabianum, qui arcus fuit juxta templum Faustinae, de quo Puteali meminit Horatius hunc in modum lib. I. epistolarum adi Iecoenatem :- Forum Putealque Libonis Maxdabo sicciso adimam cantare severis. Et Ovidius lib. de remedio Amoris a. 2ui puteal , Ianumque timet celeresque calendas. Foeneratores enim stabant ad Janum , & apud fornicem Fabianum jus dicebatur, de quo arcu meminit Cicero in Plancio , & in Verrinis , & ibi Asconius Paedianus: fuit etiam judicium putei apud Romanos , ex quo forteputeal dictum, in eo loco causae homicidiorum

in voluntariorum controvertebantur, qui locus in comitio fuit, ut

est auctor Dionysius Halicarnasseus lib. de antiquitatibus Romanorum.ubi de Actii Navii statua, quae capite erat velato, agit. Aristoteles lib. I v. Politic. capite xvi. ubi de judiciis Sc speciebus judiciorum tractat, de judicio ad multam putei , ut Athenis dicitur , mentionem facit. Pausanias in Atticis de judiciali puteo meminit his verbis: in Piraeeo ad mare est Phrealtis, hoc est, su

teus. Qui huc confugiunt , si digressis ipsis aliud crimen impingatur,

69쪽

34. SCRIBONI s

erum primum ferunt in hunc modumse excusasse Telamoni , se ad AD-

eis eaedem nihiI contulisse: quod genus judicii a Gmcis ad Romanos postea manasse existimo: ex Atheniensium enim legibus Romani multa sustulerunt, nedum mores. Hinc crediderim Scribonium suum nummum percussisse nota putei, sertis coronati cum duabus situlis ab utroque latere appensis, ut ostentaret locum ubi causae tractabantur, ipsum judicem praetoremque fuisse causarum. Hinc etiam crediderim familiam Puteorum , quae hodie in Italia est celebris, de praecipud Placentiae est clara & nobilis, nomen originemque suam traxisse. Habebunt igitur Iulius Caesar, Petrus Marius, & .ssimilius fratres tres ex familia Puteorum adolescentes nobiles, unde suam antiquitatem tueantur, si hujus vetustissimi nummi sculpturam de' sigillum adduxerint: cum & ipsorum stemma gentilitium sit Puteus, seu forma Putei, quem duo leones rectis pedibus in planitie aurea amplectuntur. Apud Strabonem lib. xvj. Geograph. eorum fit mentio de venatione Elephantorum ad Puteum his verbis, Viserius est urbs Darabam S Elephantum venatio , quae ad puteum nominatur , &c. De Tito Scribonio Libone AEdili curruli meminit Asconius Pae-dianus in oratione Ciceronis pro Cornelio: quod ex utroque latere putei in nummo fi cti, appensae sint veluti duae situlae: Sorticulas duas fuisse puto, seu urnulas, cistellasve, ex quibus sortes suas judices apud praetores exciperent. Hujus moris meminit Paedianus in argumento divinationis Ciceronis his verbis, In divinatione , S in aliis

matribus universi judices in cistam tabulas simul conjiciebant suas ,

ea sique insculptas literas habentes , absolutionis sve condemnationis ,eῖm de alicujus capite agebatur , N. S L. ampliationis. His enim liareris Agnificabant, Non liquere: quod id alibi a Paediano dicitur: illud & a Paediano refertur dignum annotatu: GIIoris osse celebrata judicum ruectione, S haberi in incio praetoris , in arca reponi nomina judicum delectorum: rejectio ideo dicitur, quia cum multi judices in consitium δ praetore suo judicandi essent, qui quaestor' et publica causa verbi gratia repetundarum, ambitus, majestatum necesse fuerat eos primism de euria Senatoria conscribi cum Senatus judicaret: deinde in urnam sortito seu fortitio mitti , ut de pluribus necessarius numerus confici posset. Tertiis , id est , post urnam permitti accusatori ac reo , ut ex illo numero rejiciant quos putaverint Abi, aut

70쪽

LIBONIANI PUTEAL. 3 s

inimicos , aut ex aliqua re incommodos fore r solet autem ex moribus ac famajudicum , ex isiorum , quos aut rejiciebant aut retinebant Dd. Iuntate convecturam facere populus qui cause suae considere, qui corrumpere judices velut , rejectione celebrata ,'in eorum locum ,

qui rejecti fuerantsub sortito praetore , alios , quibus il judicum legitimus numerus compleretur sincere. Prima enim sortitio dicebatur , his perfectis jurabant in leges judices , ut obstricti religione δε-

dicarent e eum jurassent omnes graeter ipsum praetorem , nomina eorum libellis cut supra diximus continebantur, S ubique habebantur , ne pro selectis judicibus , ut fit in multitudine, aliqui suppositi

corruptu i judicarent , itaque Spraetoris tribunal, ut consederent indicatur praetori suo. Hactenus Paedianus: a quo quemadmodum fieret sortitio judicum intelligi potest. Nec tantum in cistella sortitiones fiebant, sed etiam sacra, ut Tibullus poeta lib. I. eleg. Vij. ubi laudes Bacchi dicit, canit: aEt Ieris occultis conscia cista sacris. Quod autem si in nummo hoc BON. EVENT . significat Bonum eventum , de quo Plinius lib. xxxiiij. cap. viij. his verbis meminit: Euphranor mirus artifex simulachrum Boni eventus ita finxit Romae: Textera pateram , sinistrassicam , ac papaver tenens. Hoc nummo ante positus, quod significet, sphtob Libonem Bono eventui hoc puteal dedicasse, vel aliud quid simile designare: quod vero aliqui dicant duas utrinque lyras appensas fuisse huic puteo, id nondum comperi vel in aliquo nummo, nec quod illam designet concordiam. Sed jam satis a nobis dictum sit in hoc numismate, superioribus anni , cum essem Patavii, de hoc numismate plura ad Franciscum Robo tellium, virum doctissimum scribens egerim : ubi etiam locum Claudii Saturnini Iuriscons. in titulo de paen. Pandecton lib. xlviij. ex lib. iij. Potitie n Aristotelis, & Pausaniae lib. I. tticorum enarravi : sed quod significet Malleolus infra puteum designatus, nondum Comperio: nisi quod gravitatem ac pondus rerum, quae in judicio tractantur declarat: vel etiam securis esse potest qua nocentes caederentur: vel clava, quae & securis dici potest: quod praesignet sceptrum praetoris: vel hic malleus, quo caederentur hostiae, significare potest. Nam Alexander ab Alex. lib. 4. cap. xvij. Geniat. dier. narrat Romanos multasse hostias malleo: vel quod juste judex senten-Ε a tiam

SEARCH

MENU NAVIGATION