Constantii Landi Complani comitis, Selectiorum numismatum, praecipue Romanorum, expositiones, elegantibus nummorum ectypis, & indicibus necessariis instructae

발행: 1695년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

11 LYSIMACHI

omittentes , quod Pythagorici per numerum quinarium appeli hant nuptias: quia nuptiae sunt maris & foeminae conjunctio, cum autem impar numerus illis sit mas, par vicissim foemina ut Plutarchus in problematis refert hic primus ex primo numero pari, id est, duobus & primo impari, id est, tribus gignitur. His enim impar erat mas, par vero Remina, quod & Plutarchus Cheronaeus in problematis refert, cum de quinque facibus nuptialibus meminit. Ad haec mentem & substantiam appellabant unum, animam enim pro ment dixerunt. Sed quia mens stabilis est, de undique similis , dc principatum obtinet: idcirco mentem unum appellabant, & unitatem, quinetiam substantiam, quoniam substantia primum est. Duo vocabant opinionem, quia in utranque partem flecti potest, motum item de impositionem , numeros etiam omni Natura priores esse statuebant hoc pacto, par & impar sumebant, quorum par infinitum, impar finitum esse credebant: numerorum autem unitatem eine principium ex

pari & impari constantem. Si quidem unitatem parimparem esse diacebant, quod ostenditur , quoniam ipsa genitrix est paris & imparis numeri, quippe quae addita pari numero imparem evicit, impari vero parem. Et haec quidem Alexander in lib. I. e uelisaph sces, ubi

multa de numeri S.

LYSIMACHI NUMISMA.

APUD Joannem Cavinium, Patavinum, aurificem celeberrimum, numisma aeneum vidimus , in quo Lysimachi, Regis

Thracis, fac ics cornigera emcta extabat, ex altera parte. In altera vero parte crat mulier armata, sedens in clypeo, cum victoriola mmanu, his verbis Graecis EuiΛEnΣ ΛΥΣlMAxor quod mimisma eo libentius vidimus, propterea quod rarum inventu est, nec multum circumfertur , ostendebat autem nobis idem Joannes Cavinius, auriferi nobilissimus, Si summus Antiquarius , quatilam praeclara sui operis monimenta, qui adeo veterum numismatum expressor est optimus, ut veras Romanorum Caesarum eriles nuper arte fila repraesen eo rit, quique Primus hac aetate veterum Romanorum Graecorumum numismatum mirus reformator, ac renovator extiterit, adeoque pr*clarus Diuitiam by Gorale

54쪽

clarus & excellens in fundendo has imagines,ut illos veteresRomanos artifices, vel aequet, vel etiam superet. Quid enim illis duodecim Caesarum nummis a se nuper excusis elegantius videri potest Z in quibus imagunculas pend vitam spirantes cernas: non est quod ibi diligentiam & ingenium , ac quendam in tenui opere politiorem ac excultiorem laborem desideres, nihil enim deest quod undequaque artificem miris extollat ladibus, sed quid laboriosius ac elegantius illis duobus nummis greis,quos proximis diebus excusit, alter quidem est,in cujus priore latere Servatoris nostri, cruci affixi extat signum: a tergo vero

hae notae leguntur POLUS M AGNI CONSILII FILI VS. Alterum

numisma & ipsum aereum est in cujus anteriori parte extat Marci Antonii Ianuae, Passeris, summi Philosophi facies, quam simillima ipsius. In posteriori vero duo sunt illa hominum gcminatim , simulque juncta Platonica corpora cum hoc titulo, PHILOSOPHIA DUCEREGREDIM UR. Cum igitur a me petiisset idemJoannes Cavinius,

ut sibi exponerem hoc numisma,cautamque ei afferrem cur cornigera

esset Lysimachi facies , dixi tunc mihi non subire memoriae rationem ejus numismatis, me tamen lcgisse alicubi historiam Lysimachi, 6ecum puer essem lusisse me carmine hanc imaginem, verum non recomdari: cum igitur me domum contulissem , manum statim libris injiciens, Appianum Alexandrinum in Smiacis de hac re mentionem feci Lis succurrit: qui hujusmodi causam affert, quod sylvestrem taurum in Alexandri sacrificio olim elapsum in vinculis se se opponens manibus tenuerit ambabus, quod in statuis, & nummis conspicitur, quibus Cornua desuper adjecta sunt,& haec quidem Appianus,quae vir docti L simus Politianus libro GMisceuanearum suarum cap. lxxi X. comminiscitur, verba etiam Graeca ipsius Appiani apponens : & Caelius Rhodig. lec. antiq. lib. XX. cap. xij. meminit. Sed de hac re libet hoc ioco carmen jam a me editum, cum puer essem in hanc rem subdere, ut clariore exemplo tota res pateat, cur Lysimachi Regis facies in numismatis cornigera: Lysimachum capiti cur cornua bina gerentem Docta. manus nummis indicat artificiat Hac ratione patet, fugiens quia taurus ab aris, Fregerit invito vincula nexa Mi. Magnus exander eum sacra imponeret aris,

Et quia Lysmachi capim utraque manu. C.

55쪽

C. IULII CAESARIS CONSECRATIO.

Constantius Landus , Comes , Gabrielli Bueeabarim I. C.

S. D. P.

INTER antiqua plurima numismata aerea & argentea, quae mihi ostendisti his diebus, cum apud te essem, illud mihi summoperhplacuit argenteum, in quo ex una parte erat emctus Elephas, cui serpens erectus ad pedes anteriores erat subsectus, tanquam ab ipso Elephante conculcaretur, cum nota hac, CAESAR. ex altera numismatis parte apparebant quaedam instrumenta sacratia, securis Maspersorium, cum fictili urnula & pileo vice fungi ac instar mitrae. Haec omnia cum in numismate argenteo pereleganti a me essent peris specta, tibique quaedam dixissem super eo nummo, quae tunc mihi tu animum venerunt, pollicitus sum tibi postea omnem hanc historiam

in scriptis exponere,ac enarrare, ut cum illud numisma tibi occurrerit admirari, unde pascas oculos literatos, habeas. Hancque meam inisterpretationem tunc animo versans, hieroglyphicam historiam penitus habeas explicatam, & ut incipiam, sciendum Augustum Caesarem hunc nummum percuti mandasse, his insignibus hieroglyphicisque instrumentis in honorem Divi Julii patris, pontificis maximi, mortui, inter Deosque relati. Ideoque ita consecrato pontificalia haec insignia, quia Pontifex fuerit, ut narrat Tranquillus, & Elephantem tribuisse, qui sit consecrationis Symbolum. Elephas siquidem religi nem habet, qui aspersus aqua, exortum solis motibus, quibus potest, salutat, ut Plinius lib. viij. cap. I. & Iulius Solinus Polystor cap. xxvij. narrant. Refert Suetonius Tranquillus in Gaudio Caesare, 1llum Aviae Liviae divinos honores,&circensi pompa currum Elephantorum Augustaeo similem decernendum curasse , ex quo satis constat per Elephantes divinos honores Heroibus significari, & apotheolim designari. Subjectum vero Draconem, seu serpentem Elephanto, quid aliud demonstrat, quam reverentiam quandam, & opinionem Divinitatis Caesari accessisset Plutarchus certe in vita Cleomenis naris rat, illius post mortem visum Draconem exilientem e tumulo magnum, qui sircumplexus cadaver illud totum tegeret, nec sineret ab avibus

58쪽

C. IVLII CAESARIS CONSECRAΤIO. et s

avibus depasci. Cruci enim affixum Cleomenem, qui custodiebant, retulerunt Alexandrinis se putare virum divinum fuisse Cleomenem, eo quod e sepulchro ipsius exeuntem magnum anguem animadverti iasent. Postea ab Alexandrinis creditum magnum Heroem, & Deorum filium Cleomenem, ideo in coelo receptum. Idem Plutarchus narrat hanc opinionem non prius destitisse, quam a sapientibus viris hujus rei causa prodita est. Tradunt enim cinquit Plutarchus) sicut ex bobus C pes, ex equis fuci, ex asinis crabrones generantur, ita humana corpora , S praesertim medullas , humor que ex eis profluentem, serpente roducere. Quod & a Servio grammatico proditum extat apud Virgilium. Itaque non absique ratione permoti antiquiores Heroibus Traconem consecrarunt. Et haec quidem Plutarchus. Quae omnia mihi Virgilianum anguem ex Anchisae sepulchro prolabentem in animum reducunt. In v. enim et fineidos sic legitur, Tixerat haec . adytis cum Iubricus anguis ab imis Septem ingens pros , septena volumina traxit, Amplexus placiis tumulum, lapsi que per arast: Caeruleae cui terga notae, maculosus S auro Squamam incendebat fulsor, ceu nubibus arcus e iue trahit varios adverso sole colores.

Obstupuit visu e meas: iue Umine longo Tandem inter pateras ,-levia pocula fe/pos Libavitque dapes, rursusque innoxius imo

Successit tumulo, S depala altaria liquit.

Anguibus etiam cum Elephantis pugna est maxima & concertatio,& inimicitia. Nam, ut ait Plinius supradicto libro viij. cap. xj. In India magni adeo sunt serpentes, ut circumflexu facili ambiant, nodique neXu praestringant Elephantes. Commoritur ea dimicatio , Victusque corruens, Complexum serpentem elidit pondere. Item c. xij. Iidem serpentes obvii deprehensi, in adversos Elephantes erigunt se, oculosque maxime petunt. Ita fit, ut plerumque caeci ac fame,& moeroris tabe confecti reperiantur Elephanti. Hinc credidcrimideo in nummo Anguem illum erectum, quique videtur Elephantem

suspicere, fingi hac de causa. Sed de Elephante & serpente satis sit dictum. Plura enim Plinius dicto libro, & Pierius Valerianus in Hieroglyphicis de his animalibus disseruerunt. Iam in s gnia, quae a D tergo

59쪽

26 C. IULII CAESARIS

tergo nummi apparent, quid sibi velint, videamus. Et illud quidem instar fungi & galeae hieroglyphicum, nihil aliud designat, quam Dialis flaminis pileum, quod Latini, inter quos Festus est, ita desci ibunt, appellantque Auogalerum. De pileo, & velo flaminis Dialis, quem gestare assidue solum flaminem Dialem solitum , aliis

duntaxat inter sacra deferentibus & quem eundem eo indutum fas non fuerat obire mortem, vide Appian. Alexandrinum lib. I. heia rum Civilium. Albogalerus a galea nominatus est, est enim pileum capitis, quo Diales flamines, id est, Sacerdotes Jovis utebantur, fiebat enim ex hostia alba Jovi caesa, cui assigebatur apex virga oleagina. Constat enim ex Suetonio Tranquillo, in initio vitae C. Cati ris, illum flaminem Dialem fuisse destinatum, fuisseque pontificem. Ion inepth aliquis divinaverit Tutulum insigne capitis flaminicarum fuisse, quod in nummo apparet galeatum , seu fungi instar cum crinibus dependentibus,& cum virga, seu apice,& filo,ex quo nomen

faminibus inditum est quasi filaminibus. Vnde Lucanus in primo libro Pharsal. Et tolgens C picem generoso vertice flamen.

Tutulum autem, cui vitta purpurea innexa crinibus fuerat, ornamentum capitis flaminicae fuisse narrat Alexander ab Alex. in Genialibus lib. H. cap. xij. ubi omnia flaminum & flaminicarum munera ac caeremonias connumerat. Meminit & Gyraldus noster

senior in lib. de sacri ciis , Syntagmate xvij. De Tutulo etiam Varro meminit libro de lingua Latina, Ennii hunc vcrsiculum expo

- Libaeque , fictores , cingaeos , o tutulatos. Sed de Tutulo & Albogalero, quod ad numisma pertinet dictum sit satis: illud non omittentes, quod idem Alexander ab Ale-Xandro memoriae prodidit, Flaminem clim per aestum ferre non posset Pileum, seu Albogalerum, caput ligasse filo, quod nudo capite incedere fas non liceret, nec die festo Pileum deponere, etiam si aestus quam magnus esset. Huic etiam sacra faciendi , & victimas caedendi munus datum erat, ex quo in numismate addita est securis, quam secespitam vocant: de qua sic Festus Pompejus, de Alexander ab Alexan. lib. Geniatium dierum inj. cap. xvij. ubi morem ac caeremonias narrat, quibus usi sunt veteres in immolanda Diis

victima:

60쪽

victima: Secespitam alii securim , alii dolabram aeneam , alii culleia Ium putant. Item fecessita cultrum ferreum oblongum , manubrio eburneo, rotundo intido , vincto ad capulum auro , argentoque , Axum clavis aeneis, aere Cyprio, quo amines, flaminicae virgines, Pontifice que ad sacri cia utebantur , dicta autem es secespita a secando. Hactenus Festus: quem miror in hac descriptione omisisse, quemadmodum in acie, seu anteriori parte ipsius secespitae fuerit effeta hostiae, aut alterius victimae imago, seu capitulum ore patenti, ut in numismate eodem sculptam, atque elaboratam eleganti effigie passim videmus. Sed & de secespita Suetonius Tranquillus in Tiberio his verbis meminit, Interponti ces sacrificanti simu , pro secespita umbeum cultrum subjiciendum curavit. Hic illud etiam quod Alexander ab Alexandro in Genialibus recenset, subdidero, cum ad hanc rem non parum faciat: Alexander libri primi capitulo xxvii; .

Istiae Re e sceptri loco securim habuisse ferunstir sicut Labradaeus

Iupiter in Caria pro sceptro si fulminesecuri erebat. Hoc tamen in nummo, absque dubio, existimo pontificum ac flaminicum fuisse insigne, sicut & aspersorium, quod pergittam vocat, qui voces Latinas explicat, Ambrosius Calepinus in suo dictionario: quo instrumento nos aquis sacris aspergere solemus juxta canon. ε quam Dis. de consecratione, distinctione tertia. Ex qua aqua venialia crimina tolluntur, ut distinctione quinquagesima, can. in capite quadragesim. Olim in lege Mosis in veterique instrumento ejusdem Levitici, vitulae cinis aspersus, mundabat populum, qui mos etiam ad Romanos transiit, ut P. Ovidius in Fastis libro . his versibus testatur: ne cremat vitulo, quae natu maxima virgo es, Luce Falis popalos pinget ut iue cinis. Et in ΕZechiele xxxvj. dicitur, mundam suster vos aquam, Smundabimini ab omnibus immundiciis vestris S ab universis idolis vestris mundabo vos. Et dabo vobis dic. & in Numeris capitulo decimonono, Di tetigerit cadater bominis, propter hoc diesseρtem erit immundus: ideo aspergatur de aqua tertia S septima die , Ut mundabitur: & Numer. viij. Circumspergeseos aqua urificationis. Et iterum, Aqua aspersionis purificatio est. Quae omnia in capite Nec

quenquam. diitin. 4. de consecratione referuntur. At in numismate D a nostro, Disiligod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION