Romana antiquitas dissertationibus historicocriticis illustrata. Quibus prisci scriptores emendati, dilucidatique recentes castigati, inque meliorem ordinem digesti veteres opiniones nouis fulcris firmatae propria demùm cogitata non infirmis coniectu

발행: 1689년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 로마

61쪽

42 Dissert. I. De Vrbis Romae rationem portenderint. Varro υ) enim ex duodecim illis vulturibus, Iaoo. annos RO-mam duraturam pretedixit . Rationemque reddidit Brunetius Latinus, b) quod vultures Φculum denotent, cum ex Ambrosio s*culum vivant. Quod Varronis praesagium verificatum adamussim fuisse Rhodiginus o animaduertit, nam Romanii Imperium anno C. V. I 229. sub Imperatore Augustulo penitus corruit, de quo in Dissert. sequenti.

Syllabus Authorum . DE Vrbis origine pauci ex professo scrip

serunt. Ex antiquis quidem Sextus Aurelius Victor, & quidam alius insertus in secundo tomo Scriptorum Latinorum historiae Romanae: Ex nuperis paucissima exarauit Martianus, paulo plura Octavianus Fe rarius in opusculo De origine Romanorum : necnon saepius nobis laudatus Andreas Cirinus integro libro De Urbe Roma. Obiter vero de hac re plura adnotata reperies apud omnes fere Romanae historiae Scriptores,E quibus potissimum totam hanc Synop- sim elucubraui. Rerum Romuli polemicam propugnationem nemo penitus, quod sciam,

ante me aggressus est.

62쪽

DISSERTATIO II

De Vrbis Romae Incrementis ser Casu. 'r' ARVM equidem esset Vr

nisi eiusdem incrementa pa riter itidicaremus, quibus adeousque se longε, lateque propagauit, ut Orbis Domina , ni verius miraculum habita sit. Postremo loco Urbis casum adnectemus; ut discant hinc qui de se tam is alte sapiunt, maxima quaeque ruere , & quae Solem prae celsitudine, splendoreque aemulari videbantur, suo itidem, ut ille, casui, &ruinae subesse. Ordiamur autem a Romulo, seu potius Romuli historiam prosequamur . Hic extru cta vix Roma, domibusque , prout eorum in temporum caritas serebat, de quibus In Disse fert. de Domibus, ad Ciuium statim augmentum,& politiam animum contulit. Ergo mox iactis Vrbis fundamentis, ut loquitur Plutarchus, a1 Asylum aperuerunt profagis, omnesque recipiebant: ita Vrbs breui frequentata est . Hinc plerique Romam carpunt,quod pessimoririn homi-

63쪽

Disseri II. De Urbis Romae hominum extiterit sentina: Iuuenalis a praesertim sic illam mordet. Et laudem υt lon-gd repetas ongeque reuoluas nomen,ab infami gemtem deducis Aolo . Vtut se res habeat, apti ss1-mum id fuit Romuli stratagemma, AthCniensium institutum imitantis,ut Vrbem Ciuibus cumularet, convenas omnes pluribus iuribus insigniendo, de quibus tomo a. Dis fert. de Asylo. Multiplicatis ea industria Ciuibus,tillos Romulus in tres primum partes, quas hinc Tribus nuncupauit, diuisit, quarum unam Ramnensem, seu Romanensem ab se dixit, in qua Albani; Tatiensem secundam ex Sabinis constantem ue tertiam Lucerem ex ijs, qui, Duce Lucero, Romam ex Ardeatibus commearant, Vel mixtam ex illis, qui ad Asylum confugerant. Singulas Tribus in decem Curias , has vero in Decurias distribuit, quibus Curiones, Decuriones, Trib nosque praefecit, qui Sacra curarent, sicut apud nos sunt Parochi . Cives insuper alia diuisione in Patricios dispertiit, & Plebeios, quos inter perpetuum ut firmaret vinculum, Plebeios, quos clientes vocavit, Patricimrum, quos patronos dici voluit, tutelae commisit. E Patricijs Senatorcs centum designauit, qui Reipublicae Clauum moderarentur. Medium insuper ordinem constituit Equi

64쪽

Incrementis, ct Casu. 43tum, E singulis Tribubus unam Centuriam cligendo, quibus corporis sui custodiam Commendauit, ab ossicij celeritate Celeribus appellatis. Leges postea sanctissimas edidit, multaque Sacrificia, & Sacerdotes inuexit: recto sane consilio ratus nunquam posse sine bonis legibus Vrbem augeri; nec nisi a Numinum cultu incrementa auspicanda. Legantur Liuius, Halicarnasseus, & Plutarchus saepe laudati: Et expectentur ea, quae dicemus tona. a. Dissert. de Ciuib. Rom: dc Dissert. de Magistr: & tona. 3. Dissert. de Sacret& Dissert. de LegibuS. Instituta in hunc modum Vrbe, auctoque Ciuium numero, trahit Res Romana , sicut loquitur Liuius, sc adeo esset valida , vi cuilibet finitimarum ciuitatum bello par esset, de conquirendis uxoribus cogitari caeptum , ut prolis beneficio Vrbs perennaretur . Tam ergo ex consilio Patrum, sunt eiusdem Liuij verba, Romulus legatos misit,ut connubia nouo Populo peterent. Sed nuquam benigne legatio audita est, contemnentibus sinitimis Romanam paupertatem .

Quare,ut ait Florus, b Matrimonia petita, quia

non impetrabantur , manu capta sunt: Simulatis

quippe ludis equestribus,Virgines,quae ad spectaculum venerant, praeda fuere. Hi ludi in honorem Consi, seu Neptuni co siliorum Dei edebantur, de quibus tom. 3. Dissert. de Lu

65쪽

66 Dissert. II. De Vrbis Romadis. Ad illos conuenere Caeninenses, Antemnates, & Crumimini, confertius Sabini. Et cum utriusque sexus multitudo venisset, Victoris utor verbis , dato suis signo, Virgines rapta sunt; nuptiaeque eum ipsis initae ; de quo raptuplura tom. 3. Dissert. de Nupt. Atque hoc stratagemmate ampliata Vrbs,perennataque.

Sed ecce hic prima bellorum semina ; di-Cam melius,Romanae magnitudinis inde strata basis,& fundamentum. Vitioni inhiantes , seu potius inuidia rerum Romanarum perciti, ut suspicatur Halicarnasseus, castra aduersus Romanos mouerunt Caeninenses,

Antemnates, Crustum inique : Sabini interim, quantumuis ab ea gente ad vindictam capessendam exorati, ea 7 qua praediti erant moderatione, & prudentia , lentius agere vis funi, ut ait Livius. At quid aliud illi sua ira

praestitere, quam ianuam aperire, viamqui sternere Romanorum triumphis t Hostes omnes primo pene impetu Romulus fudit, Acrone etiam singulari certamine su perato ;de qua victoria triumphum egit Romulus,

Opimis spoliis ad templum Iovis Feretrij perductis , ut nos ex Halicarnasseo, Liuio, dc Plutarcho dicemus tom. Dissert. de triumphis . Atque inde deuictarum gentium Occupati agri , coloniae ductie, hostes Ciuitate donati. Haecque fuit prima Romani agri

dilatatio.

66쪽

Incrementis, O Casu. 67

Tantae Romanorum felicitati inuidentes Sabini nouum bellum, Tito Tatio Duce, incos parant, eo profecto periculosius, quod,

ut ait Liuius, Nihil per iram actum sit, nec ostenderunt bellum priusquam intulerunt. Ergo obsessa Vrbe, lotoque Capitolina Arce occupata, ex Tarpeiae Virginis proditione , quam aurearum armillarum iponsione corruperant Sabini,postera die,ut Liuius inquit, in amma ν uunt, cruento, sed aequo Marte, ut notat Halicarnasseus. Post haec secundum aggredium tur certamen , ubi caeso Hosto Hostilio Romanorum Duce, Romuloque ipso vulnerato, terga iam milites vertebant: cum, votum Iovi Statori fundens Romulus, ut fugientes sisteret, votique compos factus, obtinuit, ut faciem in hostem vertentes, alacrius pugnarent: militante etiam pro ipsis ceso: fama enim est e Iani templi foribus pluries occlusis,sponteque sua iterum reseratis, ingentem sulphureae aquae torrentem manasse, hostesique incendiis: : ita praeter Ouidium narrat Macrobius . O Atque hinc mos aperiendi, ingruentibus bellis, Iani templi fores, ut albbi . Quibus portentis animosiores facti Romani Sabinos acriter impulerunt,ex Liuio. 'Verum hos inter ancipites belli euentus Romanae mulieres , Hevilla imprimis omnium

67쪽

4s Dissert. II. De Urbis Romae facundissima, precibus, di lachrimis pacem impetrant. sa Ergo stdere cum Sabinis inito multae sancitae leges , quarum insignior, ut Sabini Ci- lta itate donarentur . Quare Tatius cum alijs in Urbe habitat; & ut refert Liuius, no ,

modo commune , sed concors etiam regnum,

duobus Regibus fuit: appellarique caeperunt Romani, i Curetibus Sabinorum Vrbe, Quirites , Romae tamen vocabulo sarto tecto manente . Quod 'deris vinculum quinque annos durauit: quo tempore communibus armis Camerinos adoriuntur, & superant; eorum agro occupato ex Halicarnasseo . Quoniam vero, ut non binos patitur C lum Soles, sic non capit Aula duos, ut notat Tacitus, hinc, quinquennio elapso, vanis quibusdam praetextibus , a Romulo Tatius occiditur, ut tradit Orosius, & Augustinus b licet quidam ex Licinio,a plebe occisum credant. Post Tatij necem dira orta pestilentia est, & Pilum sanguine pluit, ut praeter Plutarchum refert Zonaras. 0ὶ Romulus tamen solus rcgnat, & FIdenates, VeientcsqueCxpugnat, agrosque eorum depopulatur. Tot triumphis onustus in tumidam incurrit elationem Romulus , cuius insolentem

fastum recensens Plutarchus d) ait, Vestieba

68쪽

. Incrementis, ct Casu . Utar purpura, responsa dabat ex solio reclinus: Et, ut addit Zonaras , Patriciorum nulla erat in rebus gerendi s authoritas, sed nomen dumtaxat. His

ergo de causis Patricii in eius perniciem conspirarunt. Quibus & c tum annuit . Quadam enim die, cum ad Capreae Paludem concionis habendae causa perrexisset Romulus, coorta mox saeua tempestate, & fugientibus prae terrore militibus, Romulus a Senatoribus trucidatur 3 neue cadauer necem

proderet, Frustatim discerptum a senatoribus est, sunt Halicarnasset verba , elatumque sub togis, O clam terra obrutum: quamquam ipse velit id in Curia euenisse . Vt plebem vero delini rent Senatorcs, Romulum ad Superos raptum iactarunt: Iulium etiam Proculum ad

id contestandum impellentes . sa Quare inter Deos relatus sub nomine Quirini Templum in Quirinali obtinuit. b) Accidit Romuli mors anno V. C. 37. Romuli Vero 3 3. iuxta calculum Halicarnasset, vel 39. iuxta Solini, & Varronis supputationem . Post Romuli obitum interregnum annum durauit: Patribus tunc Rempublicam regentibus quinos singulis dies , itaut per Om . nes imperium iret; unde orta interregni vox, ex Liuio; ut Nos to m. a. Differt. de Magistr. Causa morae fuit contentio Romanos inter, Sabinosque Ciuitate donatos, utrisque e suo

69쪽

so Disseri II. De Urbis Roma corpore Regem eligendum enitentibus. Interregni tςdio affecta plebs Regem anxie postulabat, multiplicatam inquiens seruitutem,

centumque pro uno Dominos factos . Tan- ιdem contendentibus nuperis , priscisqui inter sese Senatoribus, externus creatus est

Numa Pompilius Curibus Sabinorum Vrbe ortus, qui reluctans imperium sumpsit anno V. C. 39. Fuit hic vir sapiens, prudens, ac

iustus : pacisque & Religionis, quam belli

amantior. Quare Iani templum primus clausit: multos Sacerdotes, & sacrificia instituit, ac leges sanxit, Vrbem recte ordinauit, Ciuibus agriculturam, sordidas vero artes infimae plebi commendans. Addidisse Vrbi Quirinalem collem vult Halicarnasseus : sed non est ita certum, ut in Dissert. sequenti dicetur. Quapropter bonis artibus potius

Ciuitatem exornauit, quam ampliauit armis. Tandem regni sui anno 43. Urbis 8 I. aetatis 3 o. senio confectus obiit. Successit Numae sequenti anno, modicum

post interregnum, Tullus Hostilius , Medullia oppido oriundus, quod ab Albanis deditione captum , coloniam Romulus fecerat. Hic animo strenuus, bellique amans adeo extitit, ut fortior Romulo a Liuio sit dictus. Templum Iani iterum aperuit, sopitamquς diu sub Numa otio Romanam iuuentutem excitauit. Albanos primum suos aggressit

70쪽

Incrementis, ct Casu. 3Ivicit, triumphumque ex S. C. de ijs egit: s

quOS , urbe eorum , in toto Latio dominatrice, expugnata,dirutaque, Romam transtulit. Dissicili deinde bello integri anni Fidenates profligauit: post haec Sabinos, quorum

agro equidem non breui Urbs ditior euasit. Non minor in rebus pacis eius gloria enituitaSenatum enim, Equestremque ordinem ampliauit, Legiones auxit, Pomaerium, adic- isto Caesio Non te, dilatauit; populum nouis ditauit donarijs ; agros enim a Romulo, is Numa sacris destinatos, pauperibus distribuit, sacris ipsis proprium patrimonium applicans . Tandem incensa eius domo ex insidijs Anci Mariij cum tota familia conflagrauit anno imperii sui 32. Vrbis ii 3. b)Post Tullum Hostilium ex populi unanimi assensu Regni habenas suscepit Ancus

Martius Numae ex filia nepos. Mediunt , huic ingenium, nam religione Numae, audacia Tullo similis extitit. Quare plures sacrorum ritus sub bellicoso Hostilio tumulatos excinerauit, publicauitque. Politiam coluit: hinc ad terrorem incxescentis audaciae Carcerem ad Forum primus struxit. Vt res belli curaret, caeremonias quasdam ab AEquicolis desumptas praescripsit, ut bella non inique intimarentur ι & Faeciales huic muneri obeundo destinauit, de quibus tom. 2. D D a Ma-

SEARCH

MENU NAVIGATION