Tractatus directorii horarum canonicarum; et exercitatorii vitae spiritualis (Garcia : de Cisneros)

발행: 1555년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

. a veis modis contemplationie.

non once ante eiusdem suae parentis obi tum meatus prinsere Gregorius in suis Moralibus largi sinis loquitur de contem olatione niostrans Periclita de commoda. Quae in ea sunt ed Particularem modum riirandi ad eam,ibiq; manendi, inibi non tradit Sanctu Hieronymus inter caetera

stribit quendam modum ad Eustochium

vir inem scilices,Vt cogitaret horam montis;quale tunc praemium esset percepturaequaliter virgo Maria una cum filio suo Redemptore nostro, o sancti angelis, atque Mir inibus exirent Obviam ei, illud canti cum concinentes quod post transitum filiorum Israc per mare rubrum Maria cecininsore Moysi: Cantemus domino; gloriosei enim lac.De seipso dicit etiam idem heatus Uicionymus quod post validas tentacio De Sc uas pectoris sui tunsiones sibi assi duis stetibus de lachrymis,diuinum auxiliuquaerenti visum est angelorum interesse coetabus prae magnitudine pacis spiritualis lutitie suae conscienciaeibi post suam tribulationem Sc poenitentiam a Deo coelitus transinissae. Communiter omnes Doctores in hoc modo concordant scilicet, ut homo ineditetur terribilia infernorum supplicia,paradist gaudia,peccata propria,

212쪽

cli vanitatem Tamen quia de iis maioxiis in Via purgatiua, illuminativa, de unitiua , satis Iocuti sumus: adhuc alium quaerimus contemplationis modum . Sandius igitur Bernaraus, in omnibus sere sermo nibus super Cantica tractat unum odia, scilicet, matrimonii spiritualis inter deum re animam quem sequitur quidam alius nouus Doctor inter Deum c animam similiter quoddam contempla spirituale a trimonium . dc in titulatur ille liber Horoὰ Iogium eternae sapientiae. Et revera iste modus est arduus de subtilis de satis periculo sus,et maXime his qui cum renere vellet in principio suo couersionis. Rationem huius assignat Gerson sic dicens quia cu tales no Diti de in spiritualibus minime exercitati inciperent meditari spirituale matrimoniu, facile transirent ad carnalis recordationem, d quaerentes puritatem animae, plus sor

descerent

CAP. XXXVII. DE MODO

conleplationis,que in initio sus conuersionis beatus Bernardus habuit.

DE seipso refert beatus Bernardus, qualiter in suae exordio conuersio/

213쪽

Dein5cEt plandi beati Bernares. ni annouit sibi esse necessarium habere bona operais merita,quae e stipis nequibae

Nere haec ex meritis Christi Redempto

xi nostii:&tunc accuratissime meditaba, tu totius vitae Dominicae decursum a con

sori usque ad ascensionem c ex viai-

Dersis poenis Damaritudinibus eius colle ou sibi fasciculum myrrhe,quiaSfiduem terrius ubera commorareturmatque illum iugi memoria in suo pectore collocauit, ei in me compatiendo .Propter quod concludo heatum Bernardum suam cotemplatione,& spiritualem ascensum a vita Domini in choasse eam crebro meditando secundum

Quod de beata Gaecilia legimus,quod Eua Lli uni Christi semper in suo pectore gerebat absconditum. s. eius vitam assidue mein ditando: diebus ac noctibus no cesssabat colloquiis diuinis,cu oratione. Et doctor Seraphicus Bonaventura in suo stimulo amoris tractat quo hanc materia:z ,α pecialiter de passione Domini pedemptoris nostri Iesu Christi: ostendens , In ea in Uenitur omne bonum, Q ipsa est ostium huius viae: scilicet contemplationis, qua aliunde vult ingredi, ipse seipsum decipit. Et confirmat praelatus Doctor suam leno

214쪽

Dem cotEp. beati Bernardi. stentiam auctoritate Domini, qui ait: Ego

sum via, vertraS, dc Vita. Via per quam cst gradiendum et Veritas gradienti in illu minans: vita eundem recreans , sustentans ct remunerans. Sunt de nonnulli commuis

niter qui non hinent alium modum in sua contemplatione,nisi quem in aliquo deuo, to libro didicerunt legentes vitam alicuius saneti,vel aliquid liuiusmodi aliud ad exercendam suam deuotionem secundum materiam quam reperiunt: de istis semper sunt libri necessarii. Vnde iste modus per se solus non est sufficiens, nisi assuescerent illum exercere absin librorum praesentia. Rursum sunt alii qui diuina officia agentes in Ecclesia.discunt Sc exercitantur contemplari ni tetes; hoc difficillimum iudico praecipue a principio de vi per hanc viam poterit quis ad rei sectionem contemplationis peruenire propter Iaborem cantili annexum. nisi tales forsan essent in secreto prius assuefacti percontemplationem . Et propter vi/tandam prolixitatem praetermissis multis aliis modis, quos in exercitiis S materiis contemplationis multae deuota personae habuerunt dicemus adhuc aliqua de ea.

215쪽

Quid est contemplatio.

A P. XXXVIII. M VID

est contemplatio, de diuersis eius speciebus, de materia qua de,

het bonus monachus contemplari .

SEcundum Ricardum,contemplatio est

quida liber animi intuitus in diuina spectacula cum admiratione suspensus vel secundiun beatum Augustinum contempla/tio,est quartam mentis illustratio ad invia hilia dei, animum salubriter alliciens cundum autem Hugonem contemplatio est quedain intelligentiae perspicacitas: qua habens otiani manifesta aperta uisione coognoscit, secundum illi, Spiritus omnia

scrutatur hoc est omnia scrutari facit: etiavrofunda Dei. Ante autem quam specie contemplationis distinguamus, est notandum cum praefato Ricardo quod cono templativus potest vincontemplatione per tres vias proficere. Prima est propria industria. hoc secundum illud quod sibi via

detur multum ei ad hoc adminiculum conserre posse. Et hi debent circa hoc diligere ter studium adhibere, ut diuinae gratiae auxilio mereantur altius ascendere. Secuda via

216쪽

δ de speciebus eius. 'τvia est arte Sc doctrina alterius, sicut sari unt qui supra positas, Sc alias sanctorum stipra hac materia datas doctrina obseruant, α imitantur Tertia est, speciali gratia Deilaominem in altum ad sua arcana eleuare

volentis. His igitur praemissis est aduo tendum quod contemplatio distinguitur mares partes seu species. Prima dicitur metis dilatio: cu est quando contemplans buismana industria extenditur dilatatur suis pra id quod cogitat Secunda dicitur mera tis subleuatio: S est quando intellectus cotem plantis diuino lumine specialiter illuω stratus percipit ea , ad quo non sufficit humana industria. Et quamuis illud quod intelli illi sit supra rationem humanam, sic tamen sit intra se quod non alienatui neque transit extra se, sed videt se esse in se licet non sicut ante solebat Tertia appellatur

mentis alvenatior hoc est cu uidet ea ad quae ascendere nequit huinata industria. ii qua visione adeo et ficitur contena plancem

tra seipsum de extra solitum intellectus siti iudicium, ut nesciat ubi est,ncque qualiter

est,scilicet an in corpore, clitati a corpus.

hoc alio nomine dicitur raptu de quo superius in via unitiua locuti sumus. Et nota lucqudd prima tuarum triuia specie

217쪽

Quid est oti platio,et de speciebus eius.

rum quae dicta sit mentis dilatio , iuuat ueartes exercitatione assidua diligentia hilinia secunda scilicet menti subleuatio,iu Datur coelesti lumine quod interdum sit pra humana industriam recipit aliquan

do supra propriam Oscientiam. Nonnian qua supra natura.'Et per hunc modue leuati sunt in altu propgetae, qui videriit

Neriit praeterita Sc futura dc humanoru cordium occulta sine raptu, Sc absque aliena tione a sensibus. Tertia scilicet mctis aliena tio siue raptus sit, vel propter deuotionis excellum ex feruentissimo Dei amore pro, I iiietatem Vel propic nimium stuporem

super aliqua re, qua uidetur homini valde admirabilis, ct propter magnitudinem delectationis cla gaudii: quod concipimus de aliquo beneficio intra nosmetiptos ex Dei

speciali gratia recepto. Et ulterius secun dum praedi etiam Doctorem aduertendum. quod contemplativus sentiens se in sua contemplatione frigidii, debet se spirituali arte

calefacere,ut queat contemplando citius ad Deu ascendere, accipies aliquam materiam deuotionis seu seruoris excitatillam, secundu quod superius diximus in meditationi hus illarum trium uiarti,scilice purgatiua Illuminata uae, viritiuae. Sed quia ut supra

218쪽

Ue H. gradibi is cotep. scdm vita Do os diximus secundum illum seraphicum Do etorem Nimium, Bonaventuram ostium

per quod est ingressus ad contoplatione est cita de passio Domini nostri Iesu Christit de qui aliunde uoluerit introire, ipse se sallit dicemus hic in quodam compendio de vita domini usque ad coenam .

CAP. XLIX. QUOMODO

contemplativus debet ascendere in sua contemplatione tribus modis secundum Uitam, dcia D sionem Domini.

SCire debes quod Christus Iesus Deus

ewliomo Dei hominu mediator,ipse est hia per quam ad diuinitatis notitiam si mul de amodiem debes ascedere secundu. n. Augustinum septimo Cofessionum ad hoc Christus carne assumpsit, ut qui Deu spiri/matiter intelligere nypotuimus, per Christum uerbum caro factum,ascenderem Nicia notitiam ct amorem spiritualcm. in Christi ergo vitae morte constitue tibi tripliccm conte plationis modii per deuota eXercitia.

Prima contemplatio fit ut affecta quod adulci,de a flectu cordiali, licet quod uixodo carnali Christo adhaereas , Christini coo

219쪽

De tribus gradibus contemplationis, miteris iugiter; circa Christi vitam de moetem assectatus, de eius praesentia Z recor datione in tuis exercitiis delectatus. In liae prima ascensione, Vel Primo assectu potes diuersimode tuum exercitium variare , si

cui Christum in vita multi diuersimode alticii, id est diuersis intentionibus sequebantur Apostoli enim primo eum sequebatur sola eius praesentia belectati eius colloquio recreati,eius dulcedine de affabilitate attracti. Et tu etiam primo hoc modo sequere Christum, esto in eius comitatu. Cogita quam fuerit eius praesentia dulcis cogista corporis elegantiam, de speciositatem et nam erat speciosus sorma pro filiis homi-xium. Attende suaves eius sermones,&dulcissima in doctrinam, modum quo in omnibus se habuit, quam dulciter Scienigne verba illa melliflua protulit. Attende modum quo interius se habuit, qui, ab in/rra mitis, benignus, de suauis Attende in

eo sensum maturum aspectum venustum.

Cogita in Christo profundissimam sapientiam in corde,venustissimam eloquentiam in ore, optimam morum dispositionem: et hoc modo Apostoli eum sequebantura alii Christum sequebantur, ut eorum curaret infirmitates sequere dc tu eum interdu

220쪽

secitndum vitam Domini. 'shoc modo, cla humiliter prostratus adoraeum, dicen et Domine si vis, potes me mudare. Vel Iesu filii David miserere mei. Quidam sequebantur eum propter in facula eius, tu mirare potentiam eius in

miraculis, naturam enim mutat elementa commutat,demonstrationes fugat,omnc Ianguorem curat. In his poteris eum cognoscere esse Deum, qui naturae uios in pri

mordio indidit essectus naturalesci salua sibi semper in omnibus obedientia, etiam ad effectus supernaturales producendos Et similibus modis potes Variare exercitiit, assectum in hac prima contemplatione. Sed aduerte quod licet haec Nercitatio persone spirituali satis utilis fit, scilicet oci cupare se circa mores gestus Iesu Christi Domini nostri,tamen quantum ad ascensum ad eius amorem non sufficit: immo de

per se parum prodest. Quid prosuit Iudae, Pilato, Herodi, vel pharisaeis quod Christi mores vel gestus aut praesentiam corpo ratem viderunt,qui eum imitari noluerulae Terminus igitur huius primi modi contemplandi vitam cie passionem Domini,secundum Bernardum super Cantica erit tibi:vt sicut Apostoli hoc modo trafti Omnia mu dana scilicet dilutias, Parente . Omnia

SEARCH

MENU NAVIGATION