Joan. Arntzenii dissertationes binae, quarum prior agit De colore et tinctura comarum ; posterior De civitate romana apostoli Pauli

발행: 1725년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 시학

171쪽

,1 DI ssERTATIO DE M. IV. Sed hae sententiae refelluntur.

I. quod non licuerit in duabus Civitatibus esse Civis, ut Paulus erat Tarsi nempe es Romae. V. est. U. Unde mutare orcivitatem dicuntur illi, qui in Romanam se conferunt. VI. Ex quo fonte deducenda est exilii ratio apud Romanos. VII. gerus refellitur qui alio modo explicat

αλσημ ος quid notet. Πρώτη pro Astropoli.

Acita Apos. III. g. I. IEque Coloniae neque Munici-

4 pii jus habuisse Tarsenses, su

pra. ni fallor, fatis ostendimus , quod intelligens Vir Summus Grotius ad Adh. Cap. XXII. comm. 28. in aliam omnino sententiam abiit. Putat enim , aliquem Majorum Pauli bellis civilibus , quae inter sarem Augustum ct Antonium intercessereyus illud bi comparassee. Timide satis Grotium sequitu Hilustr. Spanti. in Orbe Rom. Diff. I. cap. XVI. p. I 8. scribens: quocunque titulo aut jure id Majores ejus essent adepti. Cum p. I O. clare satis ostenderat, cXistimare se emtione accepisse jus Civitatis Pauli Parentes. Emtionem omnino rejicit Cellarius, premens, ut ipse testatur,

vestigia Spanhemii , in Dissi de Paulo Ciave Rom. f. . tibi eaeistimat, non beno

172쪽

cum honestate dc integritate Pauli Majorum constare posse , utpote qui ab omni ambitione & lucro alieni fuerunt. Sed

quae nova Cellarium incesserit religio, nullus video. Nam de eorum integritate rara hodie exstare monumenta autumo, nec, quiStantus hominem honestum & integrum remorari scrupulus poterit, ne jus Civitatis in quacunque demum urbe emere liceat, percipere queo. Haec tamen ratio est, cur

CL Cellarius potius in Grotii sententia acquiescere voluerit, & donatam Majori-hus eXistimare. Cui opinioni etiam calculum suum adjicit Vir Solidist. Salomon van Til in opere Anal. Epist. ad Rom. init. ubi inter alia haec restri: Spanhemium iis argumentis refutasse , Tarsum fuisse Coloniann , ut de falsitate istius supputationis amplius dubitandum non sit. Tandem CL Jac. Gron. ad Josephi Decr. pro Jud. p. 42.

omnes dissentientium rationeS tui bare conatur, ostendendo, eX nulla alia re, quam

ex emtione Civitatem Romanam sibi paravisse Pauli Parentes, ubi id satis ample persequitur. II. Contumeliose nimis sentire videtur Erud. Clericus ad Act. Cap. XXII. q. . Pauli Patrem Romae serviisse serritutem, qua manumissus libertatem sibi compa

rasset. Sed, quali vis alios in diversa abi

173쪽

re norim, Paulus tamen nobis ex abject a adeo familia prognatus non videtur, Vir inter Iudaeos notissimus , cuique supprimendorum Christianorum commisia fuit cura, quam sane non fit verosimile ignobili Viro creditam esse provinciam. Quod si verum est, non stetiuerem facile. Pauli Patrem Romae servitutis jugum subiisse, cum nobiliores fere dc potentiores a Romanis in servitutem redigi non solerent.

Liv. libr. I. cap. XXXIX. Cum inter reliquas captivas cognita esset , ob unicam nobilitatem ab Regina Romana prohibitam ferunt servitio. Et si vel maXime Romae servi istent Pauli Parentes, dc manumissione liberi esent facti, eaque re Cives Romani , tamen illud jus amisissent, quoniam jure postliminii in Patria iterum recepti erant. l. s. g. R. T. de Capt. dc Post l. Eandem tamen Clerici , quamvis tacito ejus nomine, sententiam proponit Sigismundus quidam Lappetis Diff. de Apostoli Pauli ad Jus Romanae Civit. provocatione edita Maa burgi Anno 1717. Qui cum Heinsii

sententiam magna verborum ostentatione

dc animi confidentia refellere aggressus esset, & Spanhemii ferculum satis liberaliter adposuisset, tandem illos Anticyram navigare jubet. Sed, quin eos praevertCrit, nullus dubito , quod si aliter se habeat,

174쪽

C1vITATE PAULI. CAP. Ι. porcum Laribus immolare suadeo, ut pa cius haec tantis Viris objicere discat. III. Varias hic proposuimus Virorum

Eruditorum sententias quorum certe firmiores essent Copiae, ni ipsi inter se Duces dissentirent ; donatam censet Grotius , emtam Gronovius , dc non obscure Span- hemius , Manumissione acceptam Clericus. Sed duas potissimum priores conjecti iras, si liceat, paulo latius inspiciamus: Neque quis me audaciae incuset, si ea , quae adhuc ab omnibus, quantum sciam, probata sunt , examinare & condemnare audeam. Cum aliis persiladere non valeam, tentasse tamen juvabit. Civitatem Romanam saepius donatam , saepius venditam

fuisse negari non potest. A primis enim Urbis incunabulis ad Romanam Civitatem aditus peregrinis patuit ; quod sapientissimo saepe fecerunt instituto, ut ita Vrbs

incolis abundaret, quamobrem etiam hanc Romanorum consuetudinem laudibus effert Dion. Halic. in EXcerp. Peir. p.

s 28. Sic primus Urbis Conditor eodem die & hostes & victos & Cives vidit Sabinos. Flor. libr. I. cap. I. deinde siti, Cos Livius libr. U. cap. XVI. Pro magna re suadere dixit, ut ex singulis populis Latinorum binis senatoribus, si Patres censuissent,

Civitas daretur. Et libr. XXVII. cap. V.

175쪽

Mutines etiam Cisis Romanus factus iisne ab Tribuno Pl. ex auctoritate Patrum ad plebem lata. Val. MaX. libr. U. cap. II.eX. 8. Duas etiam Camertium Cohortes miramirtute vim Cimbrorum pustinentes , in ipsa acie adversus conditionem foederis Civitate

donasit. Videatur quoque elegans fragmentum Polybii apud Strab. libr. VI. Geogr. p. 439. Gruter. in Inscr. p. DLXXIIL num. I.

IPSIS LIBERIS. POSTERISQUE. CIVITATEM. DEDI ET CONUBIUM. CUM . UXORIBUS. QUAS . TUM. HABUISSENT. CUM. ESSET. CIUITAS.

testate Praesidum Provinciarum, dc eorum , penes quos summum erat imperium, ut, quem vellent, Civitate Romana donare pos sent. Cicer. libr. ΙΙ. in Verr. cap. VII. Hic est Dio Pudices , nunc beneficio Meintelli Civis Romanus factus. Metellus Praetor tum fuerat Siciliae, ut patet in eademorat. cap. III. Macrobius libr. II Sat cap. III. Cum donasset Pompedivi transfugam G

vitavi

176쪽

ov1TATE PAuLI. CAP. I. et 'tistate Romana r Hominem bellum inquit Cicero) Gallis promittit Civitatem alienam , qui nobis nostram non potest reddere. Vel etiam totus Populus Romanus id faciebar. Ueli. Pal. libr. II. cap. XVI. g. 3. Cujus pietati plenam Populus Romanus gratiam retulit ipsum viritim Civitate donando. Fr quens admodum posterioribus temporibus fuit, cum ad ipsum etiam imperium peregrinis aditus daretur, cumque in Curiam reciperentur, teste Suet. in Caesare 'cap

LXXIII g. 8. Qua de re canit Rutil. libr.

Religiosa patet peregrinae Curia Lam

Nec putat externos , quos decet esse

Postea constitutione Antonini Caracallae omnes, qui in Orbe Romano erant, Cives Romani essedi i sunt. l. 17. T. de Statu Hom. Ex quo intelligi debet Claudian. libr. III. in Laud. Stil. p. Iso. Haec est , in gremium victos quae sola

recepit, Humanumque genus communi nomines vit Matris , non dominae ritu, civesique vocavit,

177쪽

DIssERTATIO DE suos domuit, nexuque 'o longinqua re

vinxit.

Confer Savaron. ad Sidon. Apoll. libr. I. Ep. VI. Hoc etiam ceteris populis in usu fuit, ut ii, qui rem bene & e Rep. gesserant, Civitate donarentur. Huc pertinet Annibalis illa cohortatio ad milites, cum in acie staret apud Cic. pro Balb. cap. XXII. ex Ennio :Hostem qui feriet, erit mihi Tarthaginen visiquis erit , cfatis. De Atheniensibus, qui ab hoc more non omnino alieni eXstiterunt, videndus est Meursius in Fortuna Att. cap. U. Et Ubbo Emmius in descr. Reip. Athen p. 464. Edit. Gron. Th. tona. lU. Et in App. de Reb. Athen. p. 6O7. Nicol. Damascentis in Excerp. Peir. p. 422. Nec tantum hoc inter homines obtinebat , sed inter ipsos etiam Deos, quod salse ridet Cic. libr. III.

de Nat. Deor. cap. V. Romulum nostri. aliosique complures, quos quasi novos ct adscriptitios Cives in Coelum receptos putant.

Adjungi his poterit Rupertus ad Flor. libr.

I. cap. V. f. I. Venditione praeterea accepisse eXteros civitatem clarum fit CX eo,

quod dicit ille in Adh. Apost.

cap. XXII. p. 28. Eγω πολλου

178쪽

pecunia Civitatem hanc comparavi. Et sic

existimandum est de plerisque saltem JG daeis , qui in Asia agebant, Civesque Romani erant , quorum passim mentio fit in Iosephi Decr. Asiat. M Rom. ut p. 6. 8.IO. &c. Hi tamen Judaei optimo jure

Cives Romani non erant, cum is, qui eo jure Civis esse volebat, inter cetera etiam Romanorum sacra sequi debuerit, quod tamen neque in Municipiis obtinuit , quibus eadem de causa optimo jure non Concessa fuit Civitas. Sigon. de Jure C. R. libr. I. cap. VIII. Hinc Municipalia Sacra , testo

Festo in ea voce, vocabantur quae ab instio habuerunt ante Civitatem Romanam acceptam , quae observare eos voluerunt Ponti .ces , ct ex eo more facere , quo assuessensantiquitus.

IV. Vidimus saepissime datam fuisse Civitatem , aliquando etiam Venditam, adeoque fieri potuisse , ut Pauli Parentes vel donatione vel emtione eXstiterint Cives Inomani. Verum, ut mittam, Spanhemium, Gronovium aliosque, aeque ac eos , quorum eXploserunt sententiam, fide dignum testem , vel probabilem saltem cau- in non attulisse , ex quibus ostendant, Pauli Patrem Civitatem Romanam pecunia sibi compatasse, vel etiam a Romanis L dono

179쪽

162 DIssERTATIO DE dono accepita Gnaecorum enim . quae proserunt, Scholiis tuto fides haberi noti potest.) Ut haec, inquam, mittam, firmissimum, nisi omnino Mistra sim, contra eorum sententiam praebent argumentum ipsa Pauli verba Actor. cap XXI. Comm.

πολίτης. Dixit vero Paulus: Ego quidem homo sum Iudaeus. Tarsensis , Ciliciae pini ignobalis civitatis rimis. Testatur hic Ioci Paulus , Civem se esse cujusdam in Cicilicia Urbis , perquam Tarsum intelligendam csse, quivis facile videt, unde p siim Tarsensis vocatur Paulus. Ut in Adh. Apollo. cap. IX. comm. 11. Natus enimi erat Paulus Tarsi. Adh. p. XXII. Comm. . Et ibi fuit Civis, non, ut tradit Hi Ton. de Script. Eccl. Cap. V. eX oppidγGischala originem duXit, quo a Romanis capto , cum Parentibus Tarsum commi

gravit. Recte id refellit Baron. in Ann. Eces. ad Ann. Ch. XXXVI. p. 263. Sr ergo Tarsi , seu , quod idem est , cujus dum Ciliciae Urbis Civis fuerit Paulus, quo quaese modo Civitatem Romanam sibi Mindicare potuit: Legibus enim Romanis es uis Romae in alia simul urbe Civis esse non poterat, nisi in Municipiis, cum

eo jure , quod ent Civis illi is Municipii

180쪽

COTATE PAULi. mp. II. I 6gesiam esset Civis Romanus. Exemplo res fiet clarior. Attico Civi Romano, curri Athenis ageret oblatum fuit illius Civitatis jus, quo tamen uti noluit, eam obra tionem, quoniam, si Atheniensium Civiatatem acciperet, perderet Ronianam, eXca Juris Civilis Romanorum Regula : Ami rL Civitatem Romaχam , alia adscita. Apud Corn. Nep. Atto cap. IIL De hac lege ita scribit Cicero pro Balbo cap. XI. rum Civitatum Civis esse nostro Pure Civili nemo potest, non esse huyus Civitatis Civis, qui se aliis civitati dicarit , potest. Addet s. g. 3. sis de Capt. dc Postlim. 'λπι autem si a nobis manumissus fuerit, Ope venerit ad suos , ita demum postliminio re mersus intelligitur, si malit eos sequi, quam

in nostra Civitate manere. Notanter dicit in nostra Civitate manere , quod non simpliciter significat habitationem in aliqua urbe

retinere, sed Civitas hic est jus Civitatis , cujus locutionis exempla apud Latinos pes, sim sunt obvia. Captivus enim ille, manumissione Civis Romanus eradeflectus, qUod jus amittebat , si se iterum ad suos conitI- timet. o referenda sunt verba sequentia: Et ideo in quodam interprete atinan. dro, qui, posteaquam apud nos manumissus .erat, missus est ad suos , non est visa necessaria lex, quae lata est de illo, ut maneret

SEARCH

MENU NAVIGATION