Oratio de vera fidei Christianae notione ...

발행: 1855년

분량: 67페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

testantem eum audimus, se esse , cui credendum sit et in quo fidem suam reponere debeant homines, ut vitam aeternam consequantur unde omnes ad fidem sibi habendam comiter graviterque adhortatur. Neque aliter secerunt δε toli. Nam omnes quas et coram populo, et coram Judaeorum Senatu, et coram certis quibusdam hominibus habuerunt, orationes totae in eo sunt, ut probent, EsΠ esse URIATUM, Dei Filium, unicum hominum Conservatorem, auditoresque ad

fidem ei habendam incitare atque perducere conentur ' . Ita et in scriptis ad Christianos datis, idem subinde inculcant, fidemque cuRIsro habitam confirmare et stabilire student 'in In quo exponendo variis utuntur praepositionibus dicendique formulis, ad rei gravitatem et amplitudinem exprimendam egregie accommodatis i . Quid quod altius etiam escendunt, ad rem ipsum, tamquam summum de objectum nos evehentes.s Amen, amen,' inquit ipse CHRISTUS a qui sermonem a meum audit, et credit i qui me misit, vitam habet aeternam, neque in condemnationem venit, sed e morte, in vitam transiit p). V . Qui ex Deo est, Dei verba α audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis Qui credit in me, non credit in me, sed in . Eum, qui me misit Credite in eum et in mos credite οβ . Ita et foetoli. Nam Priau Christianos describit, percnRIsTu credentes in Deum, qui eum e mortuis suscitavit, summoque ornavit honore, ut illorum fides et spes in Deo repositae essent si nia hominum testimonium Diqitia ' Corale

12쪽

accipimus,' ait aOHANNEs, testimonium Dei majus est: anam hoc est testimonium Dei, quod testificatus est dea Filio suo. Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se ipso qui non credit Deo, mendacem um fecit, v quia non credidit in testimonium, quod testificatus est. Deus de Filio suo. Et hoc est testimonium, quod vitam n aeternam dedit nobis Deus, et haec vita est in Lus Fi-,lio uLLvs Christianos informat, ut credentes in Eum, qui araum, illorum Dominum e mortuis suscitavit 'in, demque eorum diserte sdem in Deum dicit ' . Est igitur, docentibus aramet Apostolis, fidei Christianae objectum doctrina, nominatim Evangelium, quod denunciarunt, praesertim cuMsTus, qui princeps Evangelii argumentum est, imo ipse με qui Filium suum mundi Conservatorem ac Dominum constituit, eum hanc in terram misit, in Evangelio de eo testatur, per eum Se inamque erga nos benevolentiam patefecit, in eoque se conspiciendum nobis dedit 'in Quae omnia quum Christianis notissima essent, dea i et medentes saepissime in . . libris commemorantur, nulla fidei objecti mentione addita. Sed pergamus ad explicandam dei Christianae indolem Cerniturne ea in una mentis persuasione de veritate eorum, quae credenda sint Minime gentium. Nam

ejusmodi mentis persuasio, quae animum non assiciat, nec ipsa vivit, nec vitam dare potest nulla vi gaudet, nullos fructus seri, recteque fides mortua a IACOBO appellatur ' in Num igitur una animi assensione et fiducia consistit Sed haec animi assensio fiduciaque quo modo

13쪽

cogitari potest, nisi certa adsit mentis persuasio, firmis nixa argumentis, de veritate eorum, in quibus suam fiduciam reponat Quomodo in Evangelio, in salutari, quem perfert, nuncio duciam meam reponam, nisi de hujus nuncii veritate mihi constet Quomodo in cullum

leoque fiduciam meam reponam, nisi Vera esse PeISuasum milvi sit, quae de cunIsTo, de Deo, de utriusque voluntate in Evangelio traduntur Husmodi fiducia nec

cum natura nostra ratione praedita, conveniret, et coematque stulta esset dicenda Complectitur igitur fides, de qua agimus, totum hominem, omnes mentis animique, quibus gaudet, dotes, intelligendi, sentiendi volendi lacultatem. Qui Evangelio credit, pro vero illud habet, nec pro vero tantum habet, sed sentit etiam se hoc vangelio indigere, sentit etiam salutarem ejus vim et efficacitatem, ita ut voluntas ejus siectatur ad omnem suam fiduciam in promissis ejus reponendam , vitamque suam ad ejus praecepta instituendam. Qui cu RIs ro credit, talem eum habet, qualis in Evangelio describitur, sed sentit etiam,

hoc Conservatore sibi opus esse, in eo omnia inveniri, quibus ad salutem veram aeternamque consequendam indigeat, atque ita se ei confidit, totum se ei tradit, arctissimoque cum illo junctus vinculo, eodem, quo ille, Spiritu imbuitur et agitur. Qui Deo credit, testimonium,

quod Ipse testificatus est de sua erga nos voluntate, in CHRIST praesertim patefacta, et per Evangelium nobiscum communicata, certissimum habet, sed sentit etiam, peccatorum remissione sibi opus csse, sentit etiam, quanto Deus ipsum prosecutus sit amore, et quam dignus Ille sit, in quo omnem suam fiduciam reponat totumque se

14쪽

Ε tradit, et, ut filius cum patre, sic arctissimo cum Deo jungitur vinculo, ita ut idem atque Ille velit, totamque suam vitam ad Illius voluntatem in dies magis magisque

componere studeat. idem tamen contendimus, principem

et propriam fidei Christianae sedem esse in animo. Quod abunde patet frimum ex ipso de objecto, quippe quod ejusmodi sit, ut fides illi habita non una mentis persuasione absolvatur, sed fiduciam etiam, et hanc quidem praesertim requirat. Continet enim nuncium salutarem, promissa divinitus nobis facta, declarationem Dei HRIsrique erga nos amoris. Spectat Conservatorem, qui vita aeterna omnibusque, quae ipse possidet, bonis nos donare velit. Patefacit Deum benevolum, ad remittenda peccata nostra proclivem, Patrem clementissimum. Quae omnia eiusmodi

sunt, ut is demum vere credere iis dici possit, qui haec bona desideret, cujusque animus fiducia sit impletus. Teinde fides a cullism et Apostolis ita describitur, ut cogitanda sit ea, quae animum assciat, suamque vim in consolandis nobis et emendandis patefaciat. Loquuntur

enim de fide, cujus fructus sunt nostra δικαιοσων coram Deo, animi tranquillitas, spes, laetitia, vita aeterna quae novos quasi homines nos facit, quae sincero erga omnes amore nos imbuit, quae per caritatem actuosos nos reddit, atque intimae necessitudinis vinculo cum cuRISTO DeO-que nos conjungit ' in Unde vocabula πίστιν et πιστεύειν permutant cum aliis, quae quod probamus diserte doceant cujusmodi sunt eaeelsere Christum β nenire ad eum β), habere eum β' , sae et vivere eum in nobis hin. Idem porro confirmat descriptio eorum, quae in credentibus requiruntur, universumque religionis Christianae consilium Fate-

15쪽

mur, imo vero contendimus, venisse curasTuM ad docendos homines, ad illustrandas eorum mentes, ad patefaciendam veritatem ejusque religionem doctrinam continere sed iidem negamus, divinam, quam nobis dedit, religionem una doctrina absolvi. Ultimus, ad quem nos ducere vult, finis sine dubio cernitur in animi nostri vitaeque emendatione, in excitando et alendo studio, quo illi, eoque, Patri nostro, similes evadere conemur, in omnibus populis hominibusque in unam societatem, Deo HRlsToque dicatam, congregandis. Requirit igitur in unoquoque, ipsi fidem habente, animum, pietatis virtutisque studio imbutum, ad res coelestes divinasque conversum ab inordinata φίλαυτίψ alienum, sincero erga ipsum Deumque, et naturae nostrae socios amore flagrantem. Quae in credentibus minime invenientur, nisi ejusmodi de gaudeant, quae animi sensus praesertim assiciat, et cum fiducia sit conjuncta. Ipsos denique credentes suspicite, Ara ut veram fidei Christianae indolem intelligatis. Qui turpissimis quibuscunque vitiis se inquinaverant, Christiana fide imbuti, vere dici poterant abluti, aneti Dasi faeti 'in,

nova creatura q), Dei σαε, ad recte facta in cΗRIsmo urenditi l . Pauperum, aegrotantium, parentibus orbatorum, Peregrinorum, captivorum curam gerebant, tantoque se invicem prosequebantur amore, ut gentes, in admirationem abreptae, exclamarent: ecce, quantopere se mutuo, diligant, parati alius pro alio emori λ). V Nec fratres tantum, sed omnes omnino homines, ipsos adeo inimicos, Summo complectebantur amore. Sic, ut e pluribus unum adducam praeclare factum, dominante vehementissima

peste Carlflagine, Sec. 3 medio a. 2513, aegrotantium,

16쪽

qui a suis negligebantur, misericordia moti, curam gerebant δὶ). Quid quod in dirissima quaeque aequo ab que alacri animo patiundo fidei suae vim et essicacitatem, adeoque veram ejus indolem omnibus palam faciebant. Testes sunt Apostoli, magnus in primis ille gentium postolus, qui quot quantaque pro CHRISTI ca a per Mus fuerit, in altera sua ad Corintlio epistola enarravit - .Τestis est insignis illa Martyrum corona, qui dira quaevis pati mortemque acerbissimam subire non dubitarunt, in

his IGNATIUS, POLYCARPUS, CYPRIANUS, ipsae adeo mulieres, POTAMIANA, PERPETUA, FELICITA 'βL Neque in primis tantum Societatis Christianae seculis, sed instauratarum etiam rerum sacrarum tempore, in ipsa quoque patria nostra si , quot hominum millia, seminarum aeque ac marium, fidem suam morte dirissima probaverint, ipsi novistis. IIaec Cluistiana fides est, quae tanto pietatis studio, aut amore, tanta patientia, tantaque nos imbuit constantia. Haec ejus vis est atque essicacitat haec vera ejus indoles. Quae cum ita sint, non est, quod miremur, demisHRISTUM a nobis postulare, ut Deo placeamus 'in et peccatorum condonationem vitamque aeternam Ondequamur.

Utinam hanc veram fidei Christianae notionem omnes es memoria tenuissent, et in animis impressissent Sed quam plurimi eam neglexerunt et obscurarunt. Quod ut pateat, secula quae emuxere animo et cogitatione breviter

percurramus.

Apud uires so/lolico nihil sere, ad nostram causam εpectans, reperit . Laudant quidem hic illic fidem, sed

17쪽

veram eius notionem nusquam explicuerunt, licet opinionum, quae deinde viguerunt, semina in illorum scriptis jam inveniantur βὶ - Putre vero Melisseatis suum deside sententiam magis magisque explanarunt, Nimirum, ut Apologetae religionem Christianam ab inimicis defendebant, sic alii Doctores Christiani ab erroribus, qui exorti erant in Ecclesia, vindicare eam studuerunt Iidemus hoc jam in Patribus Asia iei et Antioelenia, nominatim in IRENAEO , qui, etsi ipse inutiles frivolasque de religione

quaestiones condemnabat, quinque tamen adveravi laereora

libro conscripsit. Spectabant igitur in primis doctrinae integritatem, atque adeo ad intellectum praesertim fidem reserebant. - Sed de Aleaeandrinis in primis dicendum nobis est. Hi igitur, pro sua de Christiana religione sentiendi et philosophandi ratione, qua ad doctrinam ejus maxime

attendentes, τὴν πίστιν ad τὴν γνωσιν evehere Studerent,sdem praesertim menti sera aione cerni statuerunt ' . Quod valet tum de LEMENTE, tum de ORIGENE, licet minime praetermittendum sit, illum contendere etiam, ubi vera fides adsit, ibi amorem quoque inveniri ' , atquefitine nonnumquam ita fidem describere, ut Lum Sententiam presse sequatur Uterque tamen fidei objectum habebat doctrinam Christianam, cum in libris M. pate clam, tum in dei regula, ab Ecclesia accepta, expositam et quo magis quis in intelligendis recipiendisque fidei

placitis proficiebat, eo magis fides ejus crescere ORIGENI Videbatur i). Illorum sententiam secuti sunt Patres Graeci, qui deinde storuerunt. Qua de re ut constet, susscit unum laudare IOANNEM Nam cenum, patrem Theologiae dogmaticae appellatum, quippe qui in Eaepositione sua aeeuratasdei

18쪽

ortlodorae cum GREOORIUM Nazianzenum, tum alios ecclesiae Patres, in his BΑsILIUM magnum, GREGORIUM 'δ-genum, ATHANASIUM Secutus est, id sibi proponens, ut suan nequaquam, aut nova cuderet, sed veterum potius placita,n variis in voluminibus sparsa, in unum opus Theologicum a congereret . Ilio igitur fidei objectum Ecclesiae Catholicae traditionem facit, atque inter fidem et bona opera ita discernit, ut haec illi apponat, et tamquam complementum ejus consideret Quid quod operis inscriptio docet, per sdem eum praesertim Mei, trinam intellexisse. Neque est quod id miremur, nam haec dei notio quotidie magis invaluerat in Ecclesia. Quod sactum est tum ante CONSTANTINUM magnum, male philosophandi de Christiana religione studio, tum, et in primis quidem, ab eo inde tempore, quo regnante illo victoriam reportarent de suis inimicis Christiani, multique, etsi vera fide destituti,

credentibus tamen accenserentur Symbolum Apostolicum et Meaenum ei nomine appellarunt. Locuti sunt de Meeatholica Decreverunt Inodi FIDEM aptizato discere debere, nec cuiquam licere aliam sdem asserre, vel aeribere,

vel componere praeter eam, quae a M. utribus, Nicaeae

congregatis, Unita erat 'βὶ at in Symbolo, ATHANASIO tributo, diserte dicitur: Quicunque vult salvus esse, antes omnia opus habet, ut teneat Catholicam dem, quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque, dubio in aeternum peribit,'' - . qui vult ergo sal- suus esse, ita de Trinitate sentiat, haec est fides, Catholica, quam nisi quisque deliter frmiterque cre-

diderit, salvus esse non poterit β). V Quid quod jam sec. IV 385 PEIscILIIΛΝus , qui primus suit, propter

19쪽

opiniones, quas fovebat, ab Ecclesiae doctrina recedentes, morte assectus est y . Sed in utres Latino oculos convertamus. De LRTULLIANO et YPRIANO non est quod dicamus quorum

ille quidem fides, ' inquit, in regula posita est ad versus regulam nihil scire, omnia scire est 'hin: V his autem aliis ducebatur studiis, quam ut de vera fidei notione exponere posset 'in De AususTINo vero paullo gendum est sustus, quoniam ab eo in primis Theologia dogmatica cclesiae occidentalis initium cepit, ejusque y- Stem maximam per consequentia secula vim in Ecclesia habuit, et etiam nunc habet. Quod agitur ex illius sententia est fidei objectum p Quae ejus indoles objectumsde ea habet, quae et scriptis canonicis 'ρὶ, e t symbolo apostolico 'i continentur: in quo Catholica fides notas est fidelibus, memoriaeque mandata ' in,'' fides de Deos conditore et renovatore nostro ' in,' ita tamen ut internecessaria et minus necessaria creditu distinguat - , ac certum propriumque fidei catholicae sundamentum scΗRIGUM esse β)' dicat Fateor, nonnumquam fidei doctrinam fidem eum appellasse sed alibi fides, ' inquit,s non est quod creditur, sed qua creditur 'βὶ; V ejusque indolem sic describit, ut appareat, quanti vir illo pius

idemque acutissimus dem secerit, et quam persuarum illi uerit, non una mentis persuasione eam absolvi, sed animi etiam assensionem complecti et duciam, in Deo HRIAToque repositam, e qua, tamquam sonte puro, bona quacris opera necessario prostuant, et quae nos incitet, ut quod fide accepimus, ratione etiam, Dissilias by Orale

20쪽

15 quoad eius fieri possit, salvo fidei objecto intelligere

studeamus 7 .

Selola/fici contra, neglecta AususTINI doctrina, una mentis persuasione cerni dem dixerunt, doctrinamque ab Ecclesia acceptam ejus objectum habuerunt. Qui igitur hanc doctrinam pro vera accipiebant, hos credere scilicet contendebant. Statuebant quidem cum AUGUSTINO, per sdem procedendum esse ad infellectum sed quum hoc doctiorum tantum esset, inter fidem implicitam et e licitam, quam dicebant, distinguebant ac toti sere in eo erant, ut quae captum humanum Superarent, explicare studerent duum autem bene ipsi intelligerent, plus quam istiusmodi fidem ad salutem requiri, dem informem et formatam, quam appellabant, excogitarunt, statuentes, nos non fide, sed operibus, vel fide et operibus, quibus vim meritoriam tribuebant, conservari. Valent haec de ANAELMo hin, ABLELARD M , Ποπι Aquinate '' , aliis. Quibus strenue quidem se opposuerunt BERN HARDus Claravalle is isti in aliique Theologi mystici sed hi non eam habuerunt vim, ut veram fidei notionem Ecclesia intelligeret atque teneret. Unde factum est, ut rerum M. instauratarum tempore, altum de fide esset silentium ' in, atque opera bona, quae qualia essent, historia nos docet,

unice laudarentur. Itaque non est quod miremur, aerorum I taurator

in Scholasticos vehementius invectos esse ' in Ipsi praeeuntibus jam aliis ist in meliora docuerunt ρβ . Quod ut pateat, unum alterumque tantum, ne longior fiat oratio,

SEARCH

MENU NAVIGATION