Oratio de vera fidei Christianae notione ...

발행: 1855년

분량: 67페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

peccatorum suorum sibi conscius factus, ab illorum poena et dominatu liberari cupiat. Unde quae ante aliquot annos tamquam obsoleta et salsa rejecta suerunt, nunc iterum, certe pro parte, ut vera ac probanda agnoscuntur is in . Solet autem ingenium humanum ab altero extremo in alterum serri, donec tandem veritatem, ab Oinni parte conspectam atque expositam, amplectatur. ResormatoreS e. c. naturae humanae depravationem praesertim urgebant: incentiores nonnulli Theologi praeStantiam ejus in primis extollunt. Illi in morte cuR1sTI salutari sanctitatem et justitiam Dei praesertim suspiciebant hi amorem et benevolentiam jus, si non unice, certe in primis animadvertunt illis Evangelium praesertim consolationis animique tranquillitatis sons erat his viam monstrat, qua ad Dei similitudinem veramque animi vitam perveniatnr. Sic itur ad pleniorem veritatis cognitionem ejusque agilitionem interiorem Tolerandi igitur, imo audiendi sunt, qui alteram ejus partem clarius exponant, licet dolendum simulsit, alteram ab iis negligi , vel etiam impugnari. Ab unoquoque discere velle nos oportet, atque in id incumbere, utriolum si de objectum, sicuti latet in V. F. atque

in Novo patet, tum ad nostram consolationem, tum ad emendationem valens, cognoscamus, intelligamus, ample clamur. Quod ut assequamur, alter alteri lucem asserat et opituletur alter alteium amicu admoneat, neque ullus Sit proclivis ad fratrem suum condemnandum, recordantibus

et cogitantibus singulis, nos, quamdiu his in terris vivimus, ex parte tantum cognoscere, ac veluti δἰ σοπτοου ἐν αἰνίγματι cernere ,- Τ. Haec unica via est, meo quidem

judicio, qua praesentes lites componi possint, et veritatis

32쪽

regnum in Dei cu Rumque honorem, atque cclesiae emolumentum stabiliri et amplificari. Quod ut sati attendere etiam nes oportet adradet, quam descripsimus, indolem quae semper eadem est, quum objectum ejus diversum esse potest. Quod videmus non tantum in gentis Israeliticae patres β' sed in quam plurimis, quorum fides in . . libris magnopere laudatur atque essertur, licet pauca tantum placita cognita illis essent et accepta M'. Illorum nimirum fides non in mente modo, sed in animo praesertim residebat, suamque vim et efficacitatem in tota illorum vita patefaciebat. IIanc igitur fidem, quae vere des dici meretur, est ipsi sectemur, et in aliis requiramus maximique faciamus duae quo magis regnat in nobis, eo minus proclives erimus ad illos contemnendos, et condemnandos, qui, etsi in nonnullis a nobis dissentiunt, vera tamen fide se gaudere ostendant 7 . Neque enim propter rejectam alicujus loci interpretationem, de qua in utramque partem disputari possit, aut propter certum quoddam placitum, in dubium vocatum, quia doceri illud in Codice . nobis non constat sed propter rejectam patefactionem divinam, sed propter rejectum Evangelium, sed propter rejectum cuRIATUM, Conservatorem nostrum unicum, Sed propter rejectam Dei gratiam, in eo palam suctam , condemnabimur. Quicunque suam in Deo

OHRISTOque fiduciam reponens, Omnem suam a Deo per CHRISTUM spe exspectat salutem, cujusque fides fructus laetos et uberes seri, in amore cum erga eum CHRISTUMque, tum erga fratres omnesque naturae suae socios conspiciendos, hunc cullIsIus in suis habet, hunc coram Patro Diqiligo by Orale

33쪽

suo confitebitur, hunc pro filio suo agnoscet ipse Pater,

hunc vita aeterna ruiturum esse certo certius Statuimus. Quid igitur nos Num nos eum condemnabimus, et a societate nostra excludemus, quem HRIsTus, omnium dominus judexque, quem ipse Deus acceperit, palamque olim sit probaturus Absit Ut germanum ΗRIATI discipulum, ut Dei filium, ut ratrem nostrum, verumque Ecclesiae

nostrae socium nos quoque eum agnoscamus, diligamus,

amemus , λεβὶ Et si quid sit in illo, quod displiceat,

in quo errare nobis videatur, de eo amice illum admoneamus, in ira et odio cum illo disputemus, meliorem plenioremque rei cognitionem, ad PAULLI exemplum, a Deo illi exoptantes 'in Haec unica via est, qua, meo

quidem judicio, praesentes lites diminui possint atque

componi.

Uti1iam hanc viam ingrediare, o carissima mihi patria Ecclesia Utinam omnes, qui vel ab orthodoxia, vel a liberalitate sua nomen habent, quae vera sit fidei notio, intelligant, memoria teneant, in animis imprimant, vita sua lactisque ostendanti Utinam omnes, qui HRIsaeo nomen dederunt, per omnem terrarum orbem, in id praesertim incumbant, ut ad quaestionem, quae omnium gravissima est: τέ με δε ποιεῖν τινα σωθω βρὶ: ' rite respondere sciant, religionisque Christianae indolem moralem continue sibi ante oculos ponant i l . Tum lites omnes et contentiones in dies magis evanescent, pristinusque in Christiana Ecclesia amor iterum vigebit. Altera societas tum alteram docebit, et ad veri investigationem pietatisque Etudium instigabit. mnes, veritatem sectantes cum charitate, adolescemus ab omni parte, juncti cum eo, qui Diqitia ' Corale

34쪽

Ecclesiae caput est βλὶ Finem assequemur, quem ipse monstravit, quum pro nobis precatus est, ut omnes in eo, ejusque Patre unum simus β in Deo, qui veritatis pacisque auctor est et sons, placebimus, ac probabiles jus erimus administri. Regnum denique coeleste in dies magis amplificabitur, plenamque tandem de mundo, peccato dedito, victoriam reportabit. Quod ut fiat, te

Pater coelestis enixe precamur. Tu tumultuantes asse-ctuum suctus moderarere. Tu discordiarum ventis ac procellis compositis, serenum reducas coelum. Tu veram fidei

Christianae notionem in omnium animis imprimas, atque ipsam hanc fidem in iis excites et alas, ut Te, Filiumque tuum sincero omnes corde colant, ac mutuo amoris vinculo iuncti, toti in eo sint, ut regnum tuum, quod veritatis pietatisque regnum est, stabiliant et amplificent βε). Veni ad alteram orationis meae partem, qua Academiae

nostrae sata enarrare me oportet.

Academiam autem dicentes, sponte primum cogitamus Regem nostrum augustissimum, artium ac disciplinarum fautorem, tum ceterarum, tum nostrae Universitatis statorem ac vindicem : qui populum suum amictum consolando, eique opitulando nuperrime patriae Patrem Se Ostendit. Salvum igitur eum esse cum tota ejus domo valde gaudemus, pro beneficiis, in eum collatis, summas eo gratias gentes, votaque sincera pro salute ejus nuncu

pantes.

Est etiam, quod de patriae conditione, quacum Aca-

35쪽

demiae sata arctissimo juncta sunt vinculo, magnopere laetemur: nam, etsi hisce diebus ingenti, eheu aquarum effusione magnam accepit calamitatem, tamen haud scio an ulla gens sit ab ortu solis ad hesperium cubile, quae doselicitate nobiscum possit contendere. Faxit paterna Dei benevolentia, ut hoc quoque anno eadem rui nobis contingat prosperitate, cessetque bellum istud gravissimum, quod regnare in Europa vehementer dolemus Verissime enim Poeta nullam bello esse salutem assirmavit. Sed cademiam memorantes, vos praesertim mente complectimur, Viri amplissimi quibus cura ejus mandata est, nec non te, qui illis ab actis es, Vir consultissime Gaudemus, hoe anno academico e vestro quoque collegio de vita discessisse neminem. Nam qui sub magistratu meo

vita migravit, OHANNE GERARDUA WELLEN GREBEL, de munere suo jam decesserat. Attamen et vos, ct nos omnes tanti eum secimus, ut ad memoriam ejus recolendam celebrandamque sponte ducamur. Erat enim vir, qui ingenii animique, quibus gaudebat, dotibus, alacritate, affabilitate, amabilitate, modestia, candores, pietate magnum in modum se commendaret. Gravissimo Curatoris munere unctus est inde a die 2 m. dulii a 18l usque ad diem is m. Sept. a 8 IT atque adeo per octo et viginti annos, diligenter, strenue religiose: nam et lit teras, praesertim philosophiam naturalem ipse amabat, a

Academiae nostrae salus curae illi cordique erat. Dccessit igitur de munere, quod gratissimum illi erat Suavissimumque sere invitus Sed Senectute consectus, gravissimisque casibus domesticis asilictus, quum sentitet, se non m Di iligo by Orale

36쪽

plius rite fungi eo posse, ipsius rogatu a Rege augustissimo honorifice dimissus est. Tandem de ipsa vitae statione decessit decessit autem aequo animo, omnem suam in Deo cumsToque reponens fiduciam, abiitque ad illud divinum animorum concilium coetumque, quo profecti jam erant i uxor, semina pia gravissimaque cistius carissimus unicus, et gener, quem maximi faciebat, intimeque diligebat, desideratissimus noster ROYAΑRDSIUS.

Sed ad te me converto, amplissime AB ΗΟYTENA, quem regio decreto ad vacuam nobilissimi LYNDENI A LuΝΕΝ- Bulla sedem occupandam designatum decessor meus cum

auditoribus suis communicavit ββ quemque jam salutare me oportet. Gratulamur tibi toto ex animo de honore, quo Rex te assecit, quem gratum tibi suisse acceptumque mihi persuadeo, non propter se ipsum; nam quid habet gloria in se, cur expetatur', sed quia virtutem tamquam umbra Sequitur, munusque, quo fungeris, gravissimum novam tibi praebet acultatem vitam tuam viresque ad provehenda juventutis commoda patriaeqne salutem adhibendi. Gratulamur autem praesertim et nobis, iis

strae Academiae: nam novimus tuas mentis animique dotes, ingenii acumen judicium acerrimum, prudentiam, humanitatem, veri bonique studium, litterarum amorem, institutionis provehendae ardorem, caritatem denique, qua assectus es erga nostram Academiam, almam tuam matrem. Quid mirum igitur, magnopere nos gaudere de munere in te delato et a te suscepto Persuasimus enim nobis, omnem te curam in sustentanda augendaque niversitatis nostrae dignitate esse positurum. Adsit tibi tuisque

37쪽

Collegis Deus propitius, ut res, quae vobis curae sunt, feliciter prospereque eveniant. Adsit tibi illisque in gravissimis etiam consiliis, quae capienda vobis sint, ut Cathedraeciam jam vacantes eximiis ornentur viris, qui nihil antiquius habeant, magisque optent, quam clitterarum studiis ac juventuti prodesse, 6 vera Societatis Christianae commoda provehere. Sic tuo Collegarumque tuorum consilio, auctoritate, sententia floreat et crescat Academi Rheno-Trajectinat sit autem cademia indiget Curatoribus, sic et minus etiam carere illis potest, qui litteras tractent ac doceant. Quod cum ita sit, in commemorandis ejus satis, de his praesertim referre me oportet. De studiis nostris laboribusque dicere nec consuetudo fert, et vetat modestia. Itaque unice de satis nostris enarrabo. Pauca quidem, at nonnulla tamen adversa evenere sub Magistratu meo. Vobis enim, Viri clarissimi Collegae con

LOT, HARTIN et D GYER' morte erepti sunt cognati dilectissimi. Praeterea uterque vestrum, cl. HARTIN et SCHROEDER AN DE KoLil orbati estis filia carissima: qui casus utrumque Vestrum, et te quidem praesertim, cl. AN DE Ko recrudescente graviori etiam vulnere,

magno assecit dolore, nec tamen oppressit. Fortiter enim eum tulistis, Christiana illa, quam descripsi et celebravi, de sustentati atque erecti quae ut perpetuum uberrimumque vobis aperiat consolationis sontem,

optamus ac Precamur.

38쪽

primum quidum gratulari me oportuisset clar onooMEst de domestica, quae illi contigit, elicitate. Λuctus enim est, divina benignitate, filiola, salva uxore dilectissima. Quae felicitas te quoque, cl. AcKE DIaci magno assecit gaudio. Sed valetudinis causa hic adesso non potuit. Addat igitur Dei benevolentia beneficiis, quibus illum cumulavit, etiam hoc, quo pristina eaque continua uti illi contingat valetudine, ut omnem suam vitam viresque in veri regnum amplificandum possit impendere. Sed alia etiam commemoranda sunt. Gaudemus enim tecum, es BoosMA de singulari, quo pater fruitus es gaudio, quippe qui hoc anno academico tres filios variarum disciplinarum Doctores creatos videris, ob summam doctrinae praestantiam magna cum laude Gratulandum etiam mihi est cademiae nostrae de conservato certe ex parte, UMERO nostro. Quod cum actum sit tum Curatorum nostrorum sententia atque consilio, tum Regis augustissimi decreto gratias illis referre nos oportet, quod ejus lumine atque auctoritate non plane orbata sit Academi Rheno-Trajecti . Ipsum compellare volueram, sed maximis occupationibus se impediri, quominus hic adesse posset, hesterno die mecum communicavit. Vobis autem non possum non gratulari, Viri doctissimi ouDEMANA et VLAANDEREN de honoribus, quibus ornati estis. am enim Academiae Curatores in utroque vestrum posuerunt fiduciam, ut una cum refore Chemiae, Viro doct. GuNNINO, lectiones habere vobis mandaverint, quas cl. MuLDE dare solebat. Nec spes, de vobis suscepta,

39쪽

accepisse, lubens palam declaro Pergit igitur vos, Viri doctissimi eadem, qua coepistis, diligentia et ardore munere vestro iungi, atque tum disciplinae vestrae , tum civibus academicis, ceterisque, qui ad lectiones vestras conssuant, prodesse studete. Nec te praeterire volo, cl. DE PREMERY quippe cui per quinque lustra et quod excurrit, munere tuo iungi contigerit. Est certe haec singularis felicitas ita enim data tibi sui facultas per longum sane tempus et disciplinae tuae operam navandi, et Studiosorum commoda provehendi. Te intuenti, Patris tui imago continue mihi ante oculos versatur, cui quantum debeam, in oratione mea inaugurali palam testatus sum ββ . Conservet Deus vitam tuam, qua ut es disciplinae tuae, et Academiae nostrae magno sit emolumento sincere ab Illo optamus. Sed major etiam elicitas contigit tibi es ollo EWouest quippe qui non per quinque tantum lustra munere tuo lanctus sis, sed ad calcem usque a lege positam, patium decurreris, jamque septuagenarius et decreto regio honorifice dimissus sis, ct jure tuo docendi munus deponas Functus autem eo es diligenter Strenue religiose. Ante oculos semper habuisti nem, cui destinati essent discipuli, tuae curae commissi quam ob causam ita eos instituero studuisti, ut, adhibitis aliis dialectis rientali.bus Hebraeas praesertim litteras et antiquitatem callerent, V. F. libros bene intelligerent, eademque, qua ipse plenus es, de divinis oraculis habenda, imbuerentur, sine qua M. Antistites verba sacere ex pectore ad populum Christianum non possint. Conscientia bene actae vitae

40쪽

gaudens, otio tuo honestissimo laeto fruare animo, sitque tibi Codex ille, quem diurna nocturnaque manu Vereas, tum in reliquae vitae tempore, tum in ipsa morte sons consolationis gaudiique uberrimus. Novistis, ΑΑ. quam vehementer rursus nostram urserit civitatem tristissimus iste morbus, quem adpropinquantem magna cum sollicitudine videbamus. Novistis, quot carissima capita cujuscunque ordinis loci, aetatis abstulerit, alterum post alterum in cava busta trahens Pepercerat autem adhuc Prosessorum ordini Jam vero invadit capitalis ille hostis in nostrum quoque AN REM, Collegam conjunctissimum. Quo audito, amicti et perturbati summo premimur angore ad unum omnes. Onssuimus ad domum ejus continue Medicos ejus fidelissimos, quid sentiant de morbi vi suspenso animo interrogamus. Prudenter quidem illi, ut solent, at ita tamen respondent, ut vitae periculum adesse intelligamus. Annuit autem votis nostris precibusque paterna Dei benevolentia. Ecce adest Vir desideratissimus, plane confirmatus, pristina gaudens valetudine. Quod cum video, summo ego asscio gaudio, Collega conjunctissime qui eo jam tempore, quo una in hac Academia versabamur, permagni te seci. Sed quid de me uno dico P mnes gaudemus, imo tota civitas gaudet de conservata vita tua carissima,

gratiasque tecum agimus, qua poMumus, maximaS Supremo

primum Numini, sine quo nihil proficiat humana sapientia, deinde tibi etiam es suERMANNE pro singulari, qua Collegae conjunctissimi valetudini, una cum ejus Medico, consuluisti, cura et diligentia. Ad vacuam defuncti sedem occupandam decreto Regio

SEARCH

MENU NAVIGATION