장음표시 사용
41쪽
nvocatu est BERNARDUS TER LAR , quem delatam sibi
provinciam Suscepisse laetamur. laec iis, quae de ROYAARDAIo nostro vero praedicaverat, addidit decessor meus β' . Addidit autem non e sua tantum, sed ex mea quoque sententia. Novi enim patrem tuum, Collega aestumatissime virum, in quo erat comitate condita gravitas, cujusque imaginem honoratissimam et suavissimam etiamnum possum cogitatione depingere, teque haud uno nomine similem ei esse acceperam. Praeterea uterque nostrum, juvenili aetate, eodem usi sumus Magistro, in rebus ad religionem spectantibus, carissimo nostr WoLTERBEEMO, cui plurimum nos debere grato animo palam testamur. Neque ex mea tantum, verum etiam ex LBouMANNI, Collegae conjunctissimi, quem graviter aegrotare, atque hanc ob causam abesse dolemus, sententia I cutus est praecedentis anni Rector. Noveramus enim non pulcri modo, sed et veri bonique, quo imbutus es, Sen- Sum. Noveramus humanitatem tuam, modestiam, animicandorem, moderationem, doctrinae denique copiam, libris, quos conscripsisti, egregiis abunde probatam Neospes, quam de te concepimus, nos sesellit. Nam oratione tua inaugurali, quae tum argumenti pondere et gravitato, tum verborum elegantia magnopere se commendavit, omniumque applausu accepta est, continuo magnam de te exspectationem dedisti, tuaque consuetudo ac familiaritas nos jam docuit, de studiis tuis moribusque vere
praedicata esse, quae ad nostras aures pervenerant Gratulamur igitur tibi ex animo do honore in te collato, deque munere a te suscepto. Nec tibi tantum gratulamur, sed et nobismet ipsis, atque Acadomiae nostrae. Nos
42쪽
non desideramus amicitia tuae testificationcm, neque tu nostrae Iisdem enim jam animi sensibus studiisque uncti sumus, id unice spectantes atque optantes, ut communis nostra opera tendat ad cademiae nostrae celebritatem, veramque Societatis Christianae salutem augendam et amplificandam.
Sed in satis Academiae enarrandis de Cinibus ejus etiam mihi est dicendum. Quam vellem, ut de his idem atque de Prosessoribus possem affrmare. Quatuor autem juvenes egregii a nobis, ct parentibus suis atque cognatis
morte acerba erepti sunt, nempe ANU MAAS, MILHELMSANTHONIUS AN OORN DIDERICUS NEERm Isso et 1OHANNES CAROLus AN GAT. Nec praetermittendus est doct.
ECCO ERΚER, quem, etsi cademiae jam valedixerat, civibus tamen ejus adnumerandum censeo. Nam moraeclare, dissertationem suam de LEMENTI Romani priore
ad Corinthio epistola publice defendit, summisque cum laudibus Theologiae doctor creatus est, stationem desiderans atque exspectans, qua Societatis Christianae commodis, ex animi votis posset inservire. Sed aliter placuit sapienti rerum nostrarum oderatori Ereptus est tibi, aestumatissime ExκEn Meo tuus situs dilectissimus sed ereptus non in perpetuum nam animus ejus non te deserens, sed respectans, in ea loca discessit, quo tibi ipsi cernebat esse veniendum. Sit illi sit ceteris quoque defunctis terra levis, fidesque, quam praedicavi, A tibi, ct illorum cognatis spem certam injiciat, qua sustentati atque erecti in Dei voluntato aequo animo acquiescatis. - IIaec dicenti mihi succurrit gravissimum illud TLLLII effatum: Quis est tam stultus, quamvis sit adolescens, cui sit
43쪽
η exploratum, se ad vesperam esse victurum' Utendum igitur est aetate, atque ita instituenda nostra vita, ut glossicia, hic a nobis colenda, praestemus, ct sublimiori illi praeparemur vitae, quam post terrestrem hanc spe exspectamus. mnesne hoc semper memoria tenuistis, atque imis infixum medullis, Commilitones amicissimi l0mnesne strenuam assiduamque studiis doctrinae operam navastis, propositumque sinem, quo cursum dirigere debetis, continue ante oculos habuistis Omnesne vestros parentes ac praeceptores justo semper obsequio et observantia coluistis Ad has aliasque ejusmodi quaestiones ipsi respondeatis velim. quidem festo hoc laetoque die neminem vestrum palam reprehendere volo. Et Sane pauca tantum, quae vel oculis vel auribus percepi, in paucis reprehendenda haberem quae ipsi jam, ut spero et con fido, cum animi pudore memoria recolitis, et condemnatis. Multi certe vestrum studiorum assiduitate bonisque moribus magnum in modum se commendarunt. Nec possum non vos nominatim laudare, ornatissimi A WA-OENINGE et ΗΑGEst quorum uterque propter bene conscriptam Commentationem a Prosessoribus roninganis,
alter a Facultate Medica, alter a Theologorum ordine honorifico ornati estis testimonio. Quid quod praeter laudabilia, quae fovent ac tuentur, instituta, novum etiam Cives academici condiderunt sodalitium, παντανίητα dictum, bene intelligentes, verissimum esse, quod
monet DLMus, omnes artes, quae ad humanitatem per tinent, habere quoddam commune vinculum, et quasi cognatione quadam inter se contineri. V βεὶ Disitias by Ooste
44쪽
Ad artes autem illas exercendas idoneis opus est ub-aidiis admini lisque quam ob causam in commemorandis Academiae satis de illis etiam referre me oportet. Cubi D, Prosessorum conventu ac Studiosorum examinibus habendis destinata, nec sussicere, et minus apta esse novimus omnes. Alia igitur eaque commoda iis addendi facultas ne desit Curatoribus, justa de causa optamus. Bibliotleea per proximum annum a multis in cademiae civibus, et ab aliis frequentata, plurimis magno usui suit Librorum numerus insigniter auctus est donis, quibus illa tum ab augustissimo Rege, tum aliorum accommodatione donata est Societa Vallemariana, hoc quoque anno, haud paucos libros, maxime ad res mericae Septentrionalis pertinentes, transmisit. I litutio iramiana, quae GHngtoniae floret, amplum librorum apparatum Trajectinae artium et doctrinarum Sorietati dono obtulit, qui omnes in Bibliotheca collocati communi usui expositi sunt Praeterea tam ex aerario publico, quam singulari Curatorum liberiditate, cum aliunde, tum e Bibliothecis frenistiana et mollerbeuiana magnam librorum, rariorum etiam et pretiosorum, copiam acquisivimus, qui huc usque in nostra Bibliotheca desiderabantur. Crescente autem in dies librorum multitudine, in dies
magis descit quoque locus, quo apte disponi possint et conservari. Multi jam vel duplici ordine positi sunt, vel resertis pluteis in ligneo aedificii solo strati jacent,
ut adeo non sine causa de ampliscando aedificio deliberent Curatores quae Virorum amplissimorum deliberatio ut bonum habeat eventum et Bibliothecae nostrae Praesectus, ct nos omnes ardentissime peramus. Dissiligo by Orale
45쪽
MMeum natomisum non modo nonnullis auctum est
speciminibus, sed tota etiam collectio meliori denuo ordine est disposita. Laboratorio Hysiologie item varia addita sunt instrumenta pretiosa, in his se grainhion, persectumque oculi
No comium eademistim gaudet hodie instrumentis Chirurgicis sum cientibus, multis novis iisque pretiosis illi additis. Sed ipsarum aedium miserrima conditio adhuc ea est, ut nec aegrotantes capi illis queant teque
curari, nec instrumenta apte servari. Verbo, No/oeomium
ne dici quidem meretur. Itaque de emendando illo et amplificando jam diu cogitarunt Curatores, magnaque
nunc spes est, ut conjunctis tum illorum, tum Magistratuum civilium, tum Praesectuum Nosocomit urbani curis, tandem ratum fiat, quod plures jam annos in votis suit. Meum Hyrieum, Laboratorium Gemisum et Obεervatorium mero/eopleum laeto statu gaudere pergunt. Quod affrmari quoque potest de Horto bolanteo, cujus tamen aedificia, asservandis plantis destinata, minus apta, magnaque emendatione indigere dicuntur. Sseculae denique atronomisae aedificatio absoluta est: qua de re mirificum in modum gaudemus, pro cura, quam illius gesserunt Curatores, maximas iis gratias agentes. Consecuti enim jam sumus, ut praeclara MironOsmiae doctrina', verbis utor cl. ΜΠLDElli β' , pro reis dignitate et cum fructu discentium in hac niversitate, coli et explicari queat ' quae verba, praesertim aucto
46쪽
Communicavi vobiscum, A. de institutis adminiculisque academicis, quae vel ipse noveram, vel a Collegis meis acceperam. Quo facto, ad vos iterum me converto, Juvenes praestantissimi Commilitones ornatissimi Certaminis enim ineundi facultatem vobis indico praebeoque, non quale jam, heu inter potentiorcs Europae gentes geritur, sed litterarium, honestum, honoriscum quo nullum est periculum, ut sauciemini atque ex acceptis vulneribus moriamini; sed quo ingenii animique vires acuantur, explicentur, augeantur. Ad respondendum enim tum vobis, tum ceterarum Academiarum et Athenaeorum civibus proponuntur hae Quaestiones:
A FACULTAT THL0L0GICA:0stendatur ex historia, quid Carolingis aevo religionis Christianae vim moralem in gentes Neo Europaeas impediverit; quomodo vel sic tamen haec religio praestantissimam ac beneficam suam indolem Satis Superque comprobaverit.
I. narretur historia fideicommissorum in patria nostra. II. Qui post ΠΠGONEM ROTId in Belgio nostro juris
gentium peritia insignes fuerint viri docti, ordine Chro- nologico recenseantur, deinde quid in primariis illius disciplinae partibus singuli praestiterint, exponatur. A FACULTAT PHIL0S0PHlΑΚ THE0RETICAE ET LITTERARUM HUMANI0RUM: I. Instituatur disquisitio de uost TII Epistola ad Pisonra,
47쪽
qua praecipui loci, in quibus vel verborum, vel rerum controversia aut obscuritas inest, ponderatis Criticorum rationibus, explicentur. II. Exponatur, quid ad dijudicandam celeberrimam de animi existentia quaestionem hac nostra aetate Anthropologia attulerit. A FACULTAT MEDICA: Experimentis tum in ranis, tum vero praesertim in mammatibus institutis, inquiratur in differentiam mutationum vulnera et fracturas sequentium, prout trunci nervorum, ad laesa membra pertinentium, vel dissecti, vel non dissecti suerint, ita quidem, ut ratione habitatam aliorum, quam oΝmGII disquisitionum, vis nervorum in inflammationem, suppurationem, OVarum univerae partium formationem, in ipsam adeo vulnerum et fracturarum Sanationem, quantum seri possit, eluceat.
A FACULTAT MATHESE0S ET PIIIL0S0PRIA NATURALIS I Critice exponantur naturae scrutatorum indagationes et opiniones de Arthropodum oculorum compositorum fabrica, et partium lanctione physiologica, additis, quantum possit, propriis observationibus. II. Quamnam significationem tribuerunt Geometrae recentiores quantitatibus, quae dicuntur, imaginariis in Geometria, et quo jure 3 Videor mihi jam videre inter vos, qui honesto decoroque honoris studio agrantes, audita hac illave quaestione continuo consilium ceperint, ingenii sui vires periclitandi.
48쪽
Agite vos , Commilitones laudabile hoc consilium strenue persequamini, nec palmam vobis ab alius Academiae, vel Athenaei civibus praeripi patiamini.
Restat, ut Rectoris magnifici munus deponam ac Successori designato tradam. Itaque ex Regis augustissimi decreto te, IACOBE Α ΗΑLL in proximum annum Iti-etorem magni cum dico, renuntio, proclamo. Accedas igitur, Vir clarissime locumque occupes, quem tibi feci vacuum. Salve jam magnifice Rector iterumque salve. Quidquid i honoris et oneris habeat Academiae magistratus, eo lubentius in te devolvo, quo certius mihi persuasi, tuto tibi mandari, quod recte curatum velimus. Sit tibi valetudo opportuna, ut munere tuo langi possis cum voluptates Augeatur Civium academicorum numerus lCommendent se singuli studiorum assiduitate, modestia, humanitate, probitate, oreatque te Rectore, Academia Rheno-Trajectinat His tu votis precibusque annuas, Pater coelestis Gratias Tibi agimus, quas possumus, maXimas pro beneficiis, quibus t nos omnes, i Rectorem, munere suo jam defunctum, cumulasti. Tu hoc quoque anno academico salvos nos serves et incolumes Tu tenui valetudine utentes confirmes, Seniorumque corporis et animi vires sustentes Inae fiduciam nostram reponimus omnes.
Tibi sit laus, et honos, et glorial
50쪽
Fi Vocabula πίστις et πιστευειν modo cum praepositionibus ἐν, εἰς ἐπὶ πρὸς niodo eum dicendi formulis, τῶν νοματι, εἰς τὸ ονομα, modo etiam eum Genitivo et Dativo conjungunt.