Summula de peccatis. Reuerendiss. D. Thomae De Vio Caietani card. S. Xisti. Perquàm docta, resoluta, ac compendiosa. Additis ut uocant summarijs, & copioso rerum praecipuarum indice

발행: 1568년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

461쪽

Venditio.

extra de usur.Septimo,ex pacto de retrouendendo: si minoris uendit quam ualeat: quia palliatur sub uenditionis noni ine mutui acceptio. Et tunc in uenditore peccatum est, pro quanto participat in crimine cum usurario, si inducit eum ad hoc. Verum si iusto pretio uenditur, & adiungitur pactum de retrouendendo & interim locando eidem qui uedit sub annuo censu honesto,censetur uenditio licita cum omnibus adiectis pactis.Et fit frequenter liuiusmodi uenditio a constitutis in aliqua necessitate, nolentibus tamen abdicare a se usunt illius agri seu domus quam uendunt. Et si rationem quaeris, uide commentaria nostra in secunda secundae. Octauo, ex loco uel tempore prohibitis: ut sunt i pus sacrum,&locus sacer. Diebus nanat; festis Deo dicatis non licet uendere nisi ad minutum quae ad cibum & potum ac medicina uel articulum aliquem occurrentis necessitatis necessaria sunt. Tolerantur quom illa tuae ex consuetudine nundinarum aut aliter curunt ut diffuse in uerbo,sesti dies,

habes. In locis quois sacris ut in uerbo immunitas,habes prohibitum est uendere , eiiciente Domino uendentes de

templo.

ctus uindicationis quos vitiosus quandoq; uitiosus essepotes.

Indicatio duplex inuenitur. Prima, quae exercetur per principem seu iudicem contra malos. Et haec est opus iustitiae ancium .Altera est quae fit seu appetitur ab homine priuato :& haec licet possit este iusta, frequentissime tamen est mala, dc quantum ad effectum,& quantum ad exercitium. Nam quantum ad opus uindicare se uel alios est illicitu cuilibet priuato, nisi quod ad amonem defensivam, qua uim ii repellere licet cum moderamine inculpatae tutelae:quia punire est actio habentis potestatem super eum qui punitur: ac per hoc est illicitum imo usiirpatum, si a non habente super illum potestateni uindicta fiat. Quantum uer6 ad aepetitum, nullum est peccatum appetere uindictam, hoc est iuxta punitionem:quia hoc est appetere iustitiam,& scriptum est. Laetabitur iustus cum uiderit uindictam. Sed causa appetendi, peccat uni ingerere potest: ut ii

462쪽

Visitatio. I r

tes. &Pauliis uligines distinguit in castaq&non castas denotat dum dicit,Despondi uos uni viro virginem castam ex Dibere.Et confirmatur: quia aliter Ecclesia claret occasionem Tallendi,nam & mulieres S puellae cum toto mundo vocant uirgines quae carnis retinent integritatem. Et propterea si aliud quam hoc Ecclesia exixeret, quum ponit a puellis consecrandis si uirgines sunt selli oportet Ecclesiana tamen puellae non decipiunt Ecclesiam dicentes se esse uirgines quamdiu carnis retinent integritatem quia hoc intelligunt per es se Virginem. Et confirmatur ad huc quia in Ponti sicali Romano postquam dimam est quod Pontifex diligenter inquirat ante consecrationem de aetate xxv. annorum,& proposito seruandi uirginitatem, subiungitur: Et insuper seorsum cum qualibet consecranda , de uita & conscientia dc carnis integritate.Vbi clare patet explicari quod per uirginit tem intelligat Pontifex inquirens scilicet camis integritate. Et haec sunt dicta,ne putet quis puellas integras carne, ridente autem & negligentia seu complacentia pollutionum delectabilium corruptas a consecratione repellendas esse, quia irreparabiliter perdiderunt uir initatis uirtutem . Possunt enim consecrari:quia sunt uere uirgines secundunt statum,licet non secundum uirtutem.

Tralati possunt peccare suumve sem ustando. V Isitatio qua Episcopi seu Praelati uisitat gregem suu

illicita redditur si non consorinetur sacris Canonibus, di specialiter se ae praeceptae in lib. vi. de censi.cap. RO

mana.

Contemptus extremae unctionis peccatum est.

Vettonem extremam quamuis non teneatur homo acu cipere ut necessariam ad salutem,contemptus tamen illius peccatum est mortale , non minus quam quilibet alius contemptus aliorum mandatorum Ecclesiae

Violatio sotori semper damnabilis es. Voti

463쪽

Voti materia.

' Oti uiolatio peccatum est mortale: quia est perfidia con-V traria fidei Deo debitae ex promissione ipsi Deo

nanque uotum promisi Deo facta de bono. Est autem promittere constituere se debitorem eius quod promittitur. Et propterea sicut ad uirtutem sidei seu ueracitatis perti . Det ut seruetur promissio facta homini ita ad uirtutem fidei religioste spestitui serueretur promissio ficta Deo de re illi grata. Et consequenter irreligiose perfidiae est uiolare promissionem factam Deo de re deo grata quam promissionem Mocamus uotum. Et scito quod quando fictum est uotum de illo bono adquod quis non tenebatur perfidia uoti est speciale peccatum mortale. Quando uero satium est uotum de illo bono ad quod omnino tenebatur, persidia uoti est circusiantia mutans speciem, S necessaria ad consitendum si quis: Douit non sornicari, si postea sornicatur, crimen illud est oein specie sornicationis,A in specie persidie irreligiose.

Materia voti diuersis respectibus en consideranda.

'ΠΤ quoniam fi equenter contingit consessores deuotisi Midicare,ideo distusiorem oportet sermonem sacere.Primo ex parte materiae. Secundo,ex parte uouentis. Tertio, ex pa te impedimentorum occurrentium. qaπου ex parte distem sationis seu commutationis. Quum enim materia uoti sit mlummodo bonum aut sub praecepto aut sub consilio diutino contentum alienum , alienum a uoti materia scito omne illicitum, omne quod est contra consilium diuinum , di omne indifferens : ita quod si quis uoueat aliquid illicitum puta occidere hominem, aut dicere uerbum otiosum uel aliquid contra diuina consilia puta non ingredi religionem,non mutare,non fideiubere , non secere eleemosynam Dei aliquid indifferens ad morale bonum uel malum,ut non ire ad talem domum,uestiri ueste alba,non est ualidum uotuquia non est uotum: quia promittitur Deo quod Deo non placet. Sed occurrunt hic multa declaranda. Et in primis inqui de secto uouet aliquid illicitum, aut contra consilium ,

Ut indifferens peccat uouendo,quia abutitur uoto,dcquandoque quidem mortaliter, quandoque autem uenialiter. In tr

bus siquidem casibus peccat mortaliter uouendo. Primus estituo ual

464쪽

Voti materia. 6 r

, si uouet committere aluiuod onus quod est mortale e ut qccidere , mutilareis c. Secundus est, si uouendo non saceret ea quae sunt consilii liabet animum ita pertinacem, ut intendat obligare se uoto etiam in casu in quo conlilio habet uim precepti: puta no mutuare patieti extrema necessit. S sic de aliis.

Tertius est,si uouedo hinoi nota stulta displicetia Deo,cognosci t sid facit hoc eli ' attribuit Deo id ς Deo no conu

latic scilicet acceptare limoi vincula uotorum , dc tamen vult haec uouere. Nam esset peccatum blaspiremiae limoitio tu utpote quod sciens ,rudens attribuit Deos, Deo non conuenit. Secus autem esset si crederet Deo displicere haec uota, sicut peccata uenialia displicet Deo oc nihilominus credens uotum ualere,aut saltem quod ualeat quantum ualere potest,taciat huiusmodi uota .nam tunc uenialiter tantum peccat excusante illum ignorantia communi, di exiliente intentione non mala, sed promissione stulta. Venialiter autem semper peccat uotiens quodcunque horum:quia displicet Deo stulta promissio: qualis est tam indifferentium quam oppositoruin consiliis,quam uenialium promissio Deo exhibita.Circa illicitorum deindc uota, nota contingere haec sex modis.

Primo promittendo opus in se illicitum, ut si quis uoueat

occidere aliquem. Secundo promittendo opus bonum uesti- tuna malo sine: ut si quis voveat dare eleemosynam bi, inane gloriam. Et neutrum horum est uotum : sed peccatur uouendum dc implendum. Tertio, promittendo licitum ob illicitam petitionem obtinendam ut si quis uouerit offerre Deo mille aureos ad occupandum ciuitatem non suam. Et hoc uotum blasphemia est non uotum: quia est facere Deum actore eu patronum criminis. Quarto, promittendo Deo licitum pro obtento illicito quasi recompensationem seu gratiaruma tones ut si quis uouerit se sacrificium deo oblaturum pro Obtenta aliena uxore. Et hoc quoque blasphemia, non uotuin. ini int6, promittendo licitum pro petitione licita, ex turpi tamen causa pendente: ut si quis habens concubinam uoueat deum centum aureos,si concesserit sibi ex illa filium .Et hoc uotum est uere uotum & Obligat si conditio extat: qu niam uotum non cadit sit per illicito coitu , sed super dono si iij, praesupposito illicito concubitu. Non tenetur tanTen

465쪽

Vouentis condit.

quia nonintendit vovere, sed finaulat se uouere . Et quoniam hoc est decipere Ecclesiam cui sit uotum temne , aut homines testes, coram quibus aliquis emittere publicum uotum,& dolus ac fraus nulli debet patrocinari, licet uotum iraueritate nullum sit,compelli tamen debet ad implendum qΙore proprio Deo promittere se dixit sicut compelli debet quilibet ad seruandum contractum cum homine, licet non I tenderit promittere.Et nihilominus peccauit mortaliter perniciosum incurrendo mendacium. qui solenne aut publicuuotum cum animo non uouendi secit S ratione irreueretiae diuinae coram hominibus,& ratione scandali sequentis , cui dat operam efficacem, dum uouere se promulgans intendit monstrare se iacto cotemptorem uoti . Vel est lallax uotum, quia licet intendat homo uere uouere, non intendit tamen seiuare promisium. Et huiusnodi uota uera quidem sime i suia ibi interuenit intentio uouendi cum promissione eta Deo de bono illi grato peccat tamen mortaliter sic vo-ues.Nec minus tenetur coram Deo adimplere votum quam

si uouisset cum intentione seruandi promisitim: quia ex suo iniquo proposito nihil reportat exemptionis a uinculo uoisti,cui se subiecit. Imperfectio actus in voto dupliciter inuenitur. Vel Per modum primi motus, quando stilicet votum hoc est: Promissio Deo facta non est actus deliberatus , sed est promissio imperiacta: sicut in tentationibus sidet uaciti tio absque consensit, non est deliberata infidelitas, & aD sectus ad Dccidendum inimicum absque consensit rationis non est mentale homicidium complete & sic de similiabus. Et huiusnaodi promissiones votivae non simi vota vere , sed inchoationes votorum ac per hoc non obtrugant.

Alio modo inuenitur impersectio actus uotiui ex de ctu plenae ac distusae deliberationis utcotingit in votis quae

fui ex timore repentinorum malorum, aut ex magno dolore,aut ex leuitate animi,aut pronitate ad uoueudum, S similib.Et alia uota sinat quide uera uota,sed minus plena .Quoaut clare intelligas , distingue deliberationem dupliciter in-Mllui. Primo, ut sufficit ad constituendum actum delibe-

466쪽

Vouentis condit.

ratum ab lutὸ: sicut quodlibet peccatum mortale est deliberatum :ita quod nili esset deliberatae voluntatis, non esset peccatum mortale. Alio ira odo ut constituit actum deliberatum ex modo deliberandi: sicut actus cuni meditatione & di Icuisu discussi concluduntur, acceptantur & eliguntur Et sic non omne mortale peccatum sit ex deliberatione: sed multa homicidia,sacrilegia, luxuriae,&c. committuntur ex Passione absqile huiust nodi deliberandi modo. Vota ergo quae ex deliberatione primo modo lioc est ab lute sut,uera simi, quia deliberatio quae sumcir ad constituendum seipsum se Dum diaboli,multo magi, sussicere debet ad seipsum debitorem Deo constituendum. Sed quia quantum ad modum uouendi non interuenit deliberationis modus dicuntur quod sunt uota haec minus plena: utpote quibus plenitudo modi vivendi scilicet per exactam deliberationem defitit: & propterea absque dissicultate lauiusinodi uota commutitur ,uel dispensantur. Imperfectio autem aetatis hoc est aetas ante pubertatem tollit voto religionis solemni suam vim: ita quod pi'sessus

ante completum annum qualium decimum, potest libere redire ad seculum nil habetur extra de reg. cap. is qui. in sexto. Et ratio huius est auilaoritas Ecclesiae irritantis uotum reli- gionis solemne intra talem aetatem . Et hoc siue persona sit doli capax, siue non quia sic statuit Ecclesia. De aliis autem votis secus est, quia non tam ad aetatem, quam ad rationis plenum ustim spectatur. Nam in quacunque aetate habeatur

rationis usius liber ita quod per ua est doli capax hoc est ad

Propositum ut discernat quid ini portat facere Deo votum Potest homo uoto alio quocunque se obligare, ita quod votum est validum quantum est ex parte siri: quoniam tunc astas non tollit aliquid eorum quae Dei essaria inrad uotum, ut patet. Subiectio demum uouentis reddit uota conditionalia:hoc est,si pater,inaritus,dominus, Praelatus,&c. permis rit: ita quod stibilitoriani vota non sunt ipso tacto initalida. nec sunt absolute obligatoria sed medio modo se habet:quoniam obligant stante conditione subintellecta, scilicet si superiori placeat,aut non displicet. Dico autem placet aut non

displicet,propter diuersam matellam voti: quoniam si uotu

467쪽

sit de prohibitis subdito,subintellisitur, si superiori placet.

Et tuc tenetur requirere bona side superioris beneplacitum, explicando ei suum votum,ad hoc, ut integra fide agat cuni Deo cui promisit,forte enim cocedet superior intellecto uoto, quod negat nesciens subditi votum. Et si illi placet, tenetur exequi suum uotum : si non placet, irritum est uotum , ut patet si Episcopus uouerit ingredi religionem, sub intelligi rur enim ii Papae placet. Vnde tenetur requirere si Papae placet,ut impleat uotum:an non, si placet, implere es non,iiritum est uotum: quia Episcopo prohibitum est ingredi religionem:Et sic de simit ibus. Si quis tamen subditus in communibus uotis petat licentiam in opere quod promisit,ut liceat sibi illud facere pro Deo, no indicet quod hoc

voverit,putans libi hoc sufficere: excusatur pro tunc ab executione Doti superiore negante licentiam. Non tamen propterea uotum est irritatum: quoniam ad irritationem uoti requiritur uoluntas superioris ad irritandum : quae in proposito non interuenit. Vnde remanet obligatus ad peten

dum iterum quando prudentia suadebit petere jicentiam operis promissi, lonec irritetur uotum. Si uero uotum sit de non prohibitis subdito,subintelligitur conditio , si superiori non displicet: ita quod tenetur exequi uotum, quoiisque superiori notiscatum sibi uotum displiceat:ut si patet si religiosus lioueat dicere quotidie psalmos poenitentiales. Τ netur enim illos dicere quousque superior sciat, ct reprobet

obligationem uotiuam,quam debet reprobar utpote Praelato praeiudicialem.

Et stilo quo i haec quae de uotis subditorum dicuntur,in ..telligenda sunt quantum ad illa in quibus sunt subditi: ita

quod si aliqua sunt in quibus no sunt silbditi de illis possunt

uota facere absolute ualida: ut si Episcopus uoueat dicere septem psalmos,aut dare eleemosynam:quoniam in his no habet manus ligatas. Et similiter si uxor uoueat non perere debitum coniugale: quoniam in hoc no est subdita,sed per marito. Et sic de aliis similibus. Habes igitur hinc unde disce nas peccata transgrestionis votorum in iis qui sub alterius sint potestate constituti ut sunt pueri,puellae, uxores, serui,

acres ipsi:& uniuersaliter illi qui uouent de alieno, hoc es

Ee a de

468쪽

633 . - . Votorum imped.

eo quod sine alterius licentia licite dari aut fieri nequiit ut si filiustam illas uoueat dare eleemosynani, quum nihil habeat alitu atris. Et sic de similibus. De religio runt uotis specula elue uide commentaria in secunda Secundar.

Votorum omissio quandoque uitiosa

es, quandoque non .

Ex parte deinde impedimentorum occurrentium, disce

nere oportet quandoque uotorum omisitonem quando est peccatum,& quando non. Sunt autem occurrentia im redimenta uotorum duplicia. Nam quaedam se tenent ex Parte materiae uotiuae , quaedam ex parte intentionis personae uouentis. Et ex materiae quidem. parte, impedimentum

exequutioni uoti praestat quicquid impediret uotum quam do ni scilicet si materia uoti fatia est impossibilis, aut illicita,aut impeditiua melioris boni,aut indisserens. nam quod- Iibet horum impedisset uotum ne sieret. nullus enim potest Nouere aliquid impossibile,aut illicitum , aut im peditiuunt melioris boni,aut indisserens, ut patet ex ante dictis.

Et ut rudiores intelligant, ponamus exempla. Uouit rex zrdificare, iotare, ornareque monasterium : eiicitur postea a

regno, sit ei impossibilis huiusmodi eleemosyna. Vovit alter ieiunare singulis sextis feriis,perdit sanitatem, ita quod abstinere est ei illicitum. Si quis etiam post uotum Hierosolymitanum uult ingredi religionem, adimplere uotum esset impedimentum melioris boni:& propterea potest ingredi re Iigionem non curando de priori uolo.Si quis demum uouisset, non transire per aliquem uicum, quia ibi manet mulier attractiva Sc. mortua muliere illa transire per illum vicum, lactum est indifferens: & ideo non amplius ligat: Aduerte in hic circa casum superuenientis impossibilitatis seu iniquitatis, si impossibilitas sit peruenit toti materiae promissae, aut parti: qm si impossibilitas uenit super totu, non tenetur ad Notum durante impossibilitate, sed si uenit super partem,te- vietur etiam tunc ad reliquam partem tunc sibi possibileni , seu licitam. Et propterea perina habens uotum castitatis, &rostea coniugata, confiimmato matrimonio non ignetur uiuente coiuge ad castitate tota: quia tenetur reddere debitum

469쪽

4 Votorum imped. Σερο

eoiugi sed tenetur seruare parte sibi possibile di licita .sno pstere debitu. Et tenetur habere uolutate impledi totaliter ii oetum,qii erit sibi possibile,seu licitum. smortuo coniuge. Ex parte aut intentionis voventis quatio certa est, uota possunt quaecunq; impedimenta recipere, qua intentio uouentis suffecit ad quacuno conditionem apponendam Iloto.Εt propte- rea nullum uotu obligat ultra, seu extra limites intentionis

per naeuouetis, hoc est ga praecise ad illud latum obligat, ad quod uouens intellit se obligare,ct no ad illud. Sed qn uo uentis intelio nihil apposuit limitationis,sed uotii fecit sinipliciter oportet casias occurretes secuitu secros canones & ueritatis doctrina pie interpretari.Vnde si uouit triduo ieiunae I e,aut aliqua eleemosyna dare absq; praefixo tPe, tenetur adimplere illo Lye quo ipsum reimordeat coscientia qu6dfiterie in mora: qm quadiu ei videtur quod no sit in mora,interprcitandum est quod non sit elapsum tempus intentum ab ipsis Mouente. Hinc enim intentio uouentis discerni potest. Cave autem ne scillaris,putans in uariis casibus di euentibus occurreΜbus uotu no lisare qa persena qn uouit, si haec praevidisset,non secisset uom. Falsa est haec imaginatio & defructiva olum humanorum cotractuum .Multi nan* coiugati no obligaretur ad coniugium,quia si praevidissent quae euenerunt,non contraxissent tale ni atrimonium . Et si in ili- ter multi profesti non tenerentur ad religionem, quia si lucquae post occurrerent , cogitassent non feci sient prosessionis uotum. Et sic de aliis. Caue ergo ne saltaris, sed de efficacia intentionis uouentis sentit, ut ante dictum est.

dispensatio sieu irritatio cui competat.

x parte demum dispensationis, commutationis, irri-. itationisque, uota quandoque oportet consessorem iu

dicare.

Vbi scito quod quia irritare uotum, pertinet non ad E clesiasticam authotitarem uniuersaliter, secidi recte spectat ad potestatem dominatiuam seu quali doni inatiuam rei uotiuar, ideo ad irritandum uotum subditi , sola potestas dominatura cum Doluntate irritandi sussicit:itffo, ph rsona subdita non est ria fiam voti, si is qui habet dolia inium supς

470쪽

o ' Voti dispensat.

Te uoto promissa non uult uotum ualere. Et ratio est: quia quilibet doluinus potest uti sua libertate. Et hinc sit, ut lixa

Tuin,puella ruin, seruoruni,puerorum,S i eligioseruiti uota,

si itiiteaitur a maruis,parentibus,dominis, Praelatis, non o- bligent. Et quod plus est, si semel maritus aut Dominus audito subditi uoto consenserit,di pollea reuocauerit licentia, non peccat subditus,non adimplando uotum sed peccat qui semelcbncessit,&postea pro libito reuocar, lithabes ex3o. c. Numeri, aduriacta glos, AugusΙ. Sc diffuse in coininent nostris praedictis. Ait dispensandum uero uotum,exiguntur duo,ainhoritas Eci lesiae, dc causa rationabilis. Et de aut hori tale qui em Ecclesiae satis patet. De causa uero rationabili requiratur,supponimus hic: utpote discutiam in distis comment. ita si Praelatus etiam Papa pro libito dispensaret . lnon esset audiendus: quia non habet potestatem nisi in aedificationem Eccletiar, nec est Dominus,sed dispensator:quod

non potest absque ratione intelligi. . Rationabilis autem dispen sandi causa est honor Christi, dc utilitas Ecclesiae Sc ut uno uerbo dicatur,maius bonum iusit uotiua exequutio: quonia ii ob maius bonum si dispensatio saluatur & maior Chrilli honos, ist maior Ecclesiae utilitas spiritalis. Consueuit autem oriri limoi maioritas boni ex aliquo horti trium, hoc est,si exequutio uoti reddita esset illicita, uel inutilis, uel maioris boni impeditiua. Et propterea oportet magna uti ratione in dispensando uota: quia di speninetio tollit uotum & quantum ad materiam, & quatum

ad uinculuin. Ad commutandum uero uota licet regularibter exigatur authoritas Eccletiar: quando tamen euidenter

conssit in melius S gratius Deo commutari, non est reus fram voti, qui sic commutat proprium uotum absque alia authoritate: ut si habetis uotum terrae sanctae, commutet in uotum religionis: S sic de ii milibus. Et ratio est: quia Deo cui proni istio fasta est, satisfit plenius dando maius & acceptius ei bonum. Et quia commutatio non tollit uinculum uoti , sed mutat uoti materiam, S commutatio de rigore iui is sufficiens uidetur si stat, in aliquid aequale, ideo ad cona-

imitationem uoti ultra authoritatem Ecclesilae ex igitur . ad

melias aequalitas materiae: ut fulicet ulud in quod commutatur ,

SEARCH

MENU NAVIGATION