Initia philosophiae platonicae Philosophia justi. Platonis de rebus divinis effata. Epilogus. 1836

발행: 1836년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

-44 plinam recte dilucideque exponendam, perfecerit si,mul, non quaerere magnopere solent. Id autem exquirendum in primis erat, ut nec temere adam rarentur rempublicam illam et vero, si repre henderent, justa de caussa reprehenderent. Quo magis nos, qui nostrum esSe putamus, non laudare vel culpare Platonem, Sed interpretari , rationem interpretandi, quam adhuc sumus secuti, tenebimus in his praesertim, ut aditum praebeamus lectoribus ad intelligendum judicandumque Platonem factur id autem hic potissimum videmur, ubi Socratem iis proposuerimus una cum Glaucone et Mimant, generosissimis adolescentibus, cumeondentem sermonibus civitatem, tum exquirentem in est, ubinam lateat quidque sit, justitia. op . Portunitates autem nobis sponte exsistent identiadem, quibus haec cum ex moribus antiquitatis, tum ex aliorum philosophorum doctrinis, tum vero maxime ex ipsius Platonis sive placitis sive philosophandi ratione illustremus. In ιιι ei vitatis. Undenam repetenda sunt p Quum igitur rogassent Socratem Glauco et Adimantus caeterique qui aderant, ut quocumque Os set modo spretae rejectaeque justitiae Succurreret, sic exorsus ille est. Non leve profecto negotium quaestio haec de justitia est, sed hominis acute cernentis Nobis autem, cum non magnopere

62쪽

acuti solertesque simus, sic instituenda ejus explicatio videtur, prout si quis homines non acute cernentes iterulas quasdam parvulas, magno distantes intervallo, legere juberet: hi si sorte eas. dem literas alio loco majores atque in majore spatio scriptas exstare deprehendissent, optime sibi conSultum existimarent, ut, primum his lectis majoribus, deinde minores illas legere instituerent. Quod sic deinceps Socrates ad rem praesentem in. terrogando adhibet. Uniusne tantum hominis, , quaerit, an vero civitatis etiam justitiam esse dicimus Civitatis etiam, reponit Adimantus. -

Civitas autem nonne uno homine major est Est omnino. Iustitia igitur amplior in majore inest, faciliorque est cognitu Quare, si vultis, prius quaeramus in civitatibus quidnam sit, tum id in singulis hominibus consideremus, majoris similitudinem in minoris specie contemplantes. Scite mihi loqui videris. - Si igitur civitatem

Oratione constitutam conspiceremus, justitiam quoque ejus et injustitiam videremus - Orte. Id autem si apparuerit, spes erit fore, ut id quod quaerimus, facilius cognoscamus - Maxime. Id igitur aggredi oportet non enim leve illud ne. gotium est Tum Socrates Opus hoc permagnum suseipiens, de initiis quaerit civitatis. Eteontinuo quidem ab indigentis illa repetit. Unus. quisque enim nostrum, ait, non sibi sussciens

63쪽

- est, se multorum indiget. Quamobrem, cum alii sibi alios ad alia negotia adjungant, multos in unam habitationem adjutores congregabunt inde

universorum coetus, ii eiu urbem appellamus. Con

stabit ille autem continuo quatuor vel quinque viris. Nam prima et omniam maxima indigentia

praeparatio victus est, ut et simus et vivamus, secunda habitationis, tertia vestitus cura. Agricola

iccirco nobis opus erit, tum aedificatore, porro textore, coriario aliisque, qui corpori tuendo Deent. In his autem illud teneamus, singulis illis hominibus non sibimet solum, sed universis proinspiciendum esse. Nam primum non similes sunt omnes natura, sed aliis alia est ad alia negotia in . doles. Deinde singuli singulas artes melius excolent, quam unus universas Praeterea non data Opportunitate quis, sed id unum agens, rem perficiet recte: non enim quod faciendum est, facientis otium exspectare vult. Non igitur quatuor aut quinque, sed pluribus opus est civibus ad ea, quae diximus , peragenda. Haud enim , agricola aratrum ac caetera agri culturae instrumenta sibi conficiet nec rursus aedificator multis enim et huic opus est idemque de textore et coriario di. tendum. Fabri igitur atque omnis generis artifices oppidulum nostrum frequens incolis essicient. Accedent autem illis bubulci, opiliones, pastores, ut et agricolae ad arandum bobus, et architecti ad convec-iandam materiam jumentis, et textores ad rem vestiariam pellibus ac lanis utantur. Verum ne sic quidem

64쪽

aliis in locis exstant esse igitur mercatores assosque ministros oportebit, qui invehant itemque evehant singula quodsi maritima insuper mercatura requiritur, esse insuper decebit, qui harum sint rerum gnari. Caeterum et forum adsit necesse est in media urbe, et hominum genus , quod , ad alia negotia inutile, emendo vendendoque occupabitur, et vero mercenariorum multitudo, quae civitatis erit complementum. MΗ1 Socrates, condita jam quodammodo civitate, ex Adimant quaerit itane vero, dimante, aucta jam nobis civitas est, ut perfecta dici possit Quod cum non negaret ille Socrates denuo ubinam jam inquit, in ea esse justitia et injustitia videtur et quanam cum re simul in eam inducta Id vero Adimantus nondum sibi apparere fatetur: nisi sorte, inquit, ἐν αυτων τουτων χρε- τινι τὸ

πρὸς λλλους, in mutuo eorum, quae diximus, usu exstet. Quod cum esset Suspicatus, Socrates considerandum hoc ait diligenter esse, nec Studio remittendum. Quaerit igitur de vitae genere. Nonne cibos, ait, vinum, vestes, calceos, aedes parantes, aestate fere nudi, hieme vero vestibus

induti, operi incumbent Nutrientur autem, ex hordeo et frumento farinam, indeque praeclaras placentas conficientes, ipsique in lectis ex herbis, smilace atque myrto factis, discumbentes, una

cum 1 De Rep. II. 569. B. - 57I. E.

65쪽

eum liberis commessabuntur, vinum gustantes subainde, atque ita coronati deosque celebrantes, jucunde vivent Hic vero Glauco Socratem excipiens, atqui tu, inquit, sine obsonio viros epulantes fingis. Cui Socrates, recte mones, reponit. Haud memineram, habituros eos esse obsonium, sal, oleas, caseum, bulbos. Imo vero olera iis apponemus et bellaria ficorum, cicerum, fabarum: baccas praeterea myrti ad ignem torrebunt, bibentes identidem, et sic quidem vitam in pace sane et incolumes degentes, senio confecti talem deinceps vitam posteris suis relinquent. Ad haec autem Glauco, ει ων πολιν ω Σωκρατες inquit, κατεσκευαζες,- αν αυτους ιλλο ἡ ταυτα ἐχόρτα ς; si porcorum, o Socrates, civitatem instituisses

quibus res aliis cibariis saginasses m Quod cum subito dixisset efiicit inde continuo Socrates duplex iam repertum ab ipsis esse civitatis genus, alterum simplicis a temperantis, luxuriosae alterum in Lectis hisce perceptisque animo, quae de initiis eivitatis Plato tanta tamque admirabili suavitate ac diligentia exposuit, quaerat forte quispiam de rebus gravissimis, quas attigit veluti de principio civitatis e quonam maxime ille haec initia duxerit sitne illud, ut hinc patere videatur binis, indigentia hominis, seu utilitatis propositum, an aliud quoddam tum etiam de stat naturae finis

66쪽

xerisne aliquem laim, prout recentiores secerunt politici, ut hinc repeteret civitatis omnisque politicae rationem. Nobis vero de his quaestionibus, gravissimis sane latissimeque patentibus, hic nondum agere vacat Condere civitatem, opus haud Sane exiguum, coepimus: hanc prius absolvere totam, quam Politicam Platonis aggrediamur, oportebit Sed de hoc ipso Platonis persectae condendae civitatis consilio nonnihil hic juvat animadvertere. Fuerunt, ut diximus, quam plurimi, qui reprehenderent 'oe bilosophi propositum, confundentes scilicet cum viro divino et propemo, dum singulari, turbam illam philosophorum, quO-irum tam proposita, quam placita, aegri fuerunt capitis somnia. Nobis am ex iis ipsis, quae hac- temis in ejus Politia legimus, apparet, quo maxime consilio ille hoc opus scripserit. Nam cerniamus, justitiae beataeque vitae exquirendae caussa serum in eo a Platone civitatem esse, non id spectatae proprie auctorem, ut per elam nobis contemplandam rempublicam daret. Apponere jam simplici huic et sobriae civitati luxuriosam coepit: id vero quo consilio, cur ita continuo aggressus

videatur, nisi ut tam injustitiam quam justitiam, aeum in civitate, tum deinceps pariter in homine investigaret V Proponere autem nobis sobriam imiam quam perfectissimam studuit, quo facilius in ea cernere justitiam possemus. Scilicet, ut in o. minibus, ita in civitatibus quibusque perfectissimis virtutes elucent clarissime. Sed his ita anim-

67쪽

adversis, age, ad opus illud nostrum redeamus. Quaerendum nobis porro est, quales esse oporteat civitatis nostrae custodes, quaque sint a teneris institutione excolendi. Civitatis custodes De recto

eorum, per musicam et Imnasticam in statutione.

Nam ut increvit, prout vidimus, et numero et varietate hominum civitas, bellique inde opportunitates apparuerunt, custodibus videt Socrates opus esse, qui tam humanitate, quam fortitudine excellant. Qilae naturae dotes virtutesque quum raro in hominibus conjunctae reperiantur, PutaS- ne, quaerit, generosi canis et juvenis generosi naturam ad custodiam agendam differre Cui lauco, quale istud dicis Veluti, inquit, utrumque

esse oportet cum Sagacem ad sentiendum, tum velocem ad insequendum, tum vero, ubi assecutus fuerit, ad pugnandum robustum. mpus certe est

omnibus illis. - Atqui fortis sit oportet, si quidem bene pugnaturus sit. - Quidni Fortis autem et audax erit, qui iracundus, μοιms, non sit, sive equus sive canis sive quodvis aliud animal Nonne animadvertisti, inexpugnabilem invictamque esse iram, qua praesente, animus ad omnia intrepidus est et invictus Anima linverti. - Patet igitur, qualem corpore custodem esse deceat Patet. - Quin etiam, qualem ani

68쪽

mo, nempe iracundum Hoc item. - Quomodo igitur fiet, o Glauco, ut non asperi sint et agrestes adversus se invicem civesque caeteros, cum tali sint natura praediti aud facile istud, per Iovem. - Verumtamen oportet illos erga

suos mansuetos, adversus hostes autem feros esse:

caeteroquin non exspectabunt, donec ipsos alii per . dant, ipsi semet ipsos perdent. - Vere dicis. Quid igitur faciemus ibinam mansuetum simul et iracundum ingenium reperiemus Contraria

enim iracundae naturae natura mitis apparet. Apparet. - Verum qui alterutro horum carebit custos bonus non erit ut vero utrumque habeat quis seri non posse videtur quo fit, ut bonus custos inveniri non possit - Uidetur. Hic vero Socrates haesitans secumque superiora animo reputans, merito, inquit, dubitamus, amice nam ab ea, quam supra induximus, comparatione digressi sumus. - Quo pacto id ais Nonne invenimus, tales esse quasdam naturas, quales minime putaveramus, habentes haec simul in se contraria D Ubinam In aliis hoc animalibus videre licet, non vero minime in eo custode, qu

cum nostrum custodem comparabamus. Nosti enim , generosi canis hunc natura morem esse, ut

erga amiliares et notos mitissimus sit contra

a Graece ταυτα δ αδυνατοις ἔοικε. Haec autem eorrupta Supplevi ταυτα δ αμφότερα ἔχειν, δυυάτοις

ἔοικε

69쪽

vero erga ignotos. - Novi. - Fieri celaeo p

teSt, nec praeter naturam est quod quaerimus, ut talis sit custos. . Non est Sane. - Nonne

vero praeterea Opus tibi esse videtur, ut qui nus futurus sit custos, ad iracundiam illam M.

jungat, ut natura φιλωοφος sit - Quomodo istud ais non enim intelligo. iniqui et hoc in canibus animadverteris, quod quidem in bestia dignum admiratione sit. - Quale istud uentenim ignotum viderit, graviter fert, etsi nihil mali

ab eo sit perpessus noto autem blanditur, quam. vis nihil ab eo acceperit. Nondumne hoe admiratus es aud magnopere id adhue animaduverti facere id autem illum, manifestum. - Η autem in ejus natura praeclarum videtur et vere φιλόσοφον. - Qua ratione 3 - Quoniam adspe tum nulla re alia amicum et inimicum discernit, quam quod hunc novit, illum ignorat. Quidni autem discendi studium probet, cognitione et Pnorantia proprium et alienum discernere Pr bat. - Atqui discendi studiosum esse et φιλωοφον, idem St. Idem . - Audacter iccirco de homine item statuamus, si erga familiares et notos mitis suturus est, naturi ipsum philosophum esse et discendi cupidum oportere. - Statuamus. Ergo philosophus et iracundus et velox et robustus natura erit, qui civitatis custos optimus est futurus. - Sic est omnino. HFii

70쪽

Fietis in hunc modum optimae civitatis custodibus , optimam iis Plato perfectamque educationem adhibuit. Id autem incredibili studio ac diligentia

peregit. Nam civitas apud eum non hominum est multitudo una in urbe communiter viventium, nec vero urbs est, moenibus cincta, arce munita instructa portubus, templis denique et aedificiis

ornata ii mitis est, civium constans mutua con

junctione, quorum moribus invalescit vigetque maxime. In condenda igitur civitate, ut antiquorum serebat legislatorum consuetudo, mores unice re. spexit eivium rectius autem his prospicere non poterat, quam eximium in modum excolendis iis, qui lanitudinis, imo vero humanitatis et solertiae caeteris essent civibus exempla futuri. Itaque antiquitus Lycurgus atque ante Lycurgum Minos hasin primis leges suae uterque civitati dederant, quae

eaedem esse optimae viderentur institutionis norismae factumque ita fuerat, ut custodibus suis Sparta tantam, quantam nacta est, gloriam deberet

maxime. Quid dicam de hebanis: Apud quos

cohors illa sacra exstitit, juvenibus constans e nerosissimis, qui mutuo amore conjuncti, pro patria et civibus mori, quam turpiter vivere maluerunta Horum pariter moribus Thebae et gloriam suam et salutem adeo aliquoties acceptam retulerunt. Quamobrem Plato, quum civitatem singeret perfectam, quum hoc proposito, hac spe fingeret ut cum caeteris virtutibus justitia in ea

pateret dilucide, nil habuit antiquius, quam ut

SEARCH

MENU NAVIGATION