Epitome juris canonici juxta Decretalium libros Gregorianae collectionis explanati, quam, in usum maxime discipulorum, e suis libris collegit auctor ipse, nempe r.p. Vitus Pichler ... Pars prior posterior

발행: 1755년

분량: 726페이지

출처: archive.org

분류:

271쪽

1388 Titulus ML ' damno vitando: quia tali casu laedens non est privilegiatus. Aliud foret , si uterque esset Ia 1u , & certaret de damno vitando, ut si minor dedisset minori mutuam pecuniam, & iste hanc absumpsisset prodige, vel perdidisset; tuncenim non daretur restitutio I. iv β. cit. s Dico 3. Restitutio in integrum peti debet

a Iudice, qui competens est respectu rei, contra quem petitur, a. citata parte adversia, ct caula cognita, ni si laesio si notoria , 3. intra debiatum tempus. Pars I. sumitur ex c. 8. defor.co .

ubi habetur, quod actor debeat sequi forum rei, praesertim ubi actio realis qualis non datur petenti restitutionem ob laesionem, imo nulla actio proprie dicta, sed solum imploratio ossicii I dicis in locum non habet , quae posset etiam in loco rei stae proponi. Nihil autem interest, utrum Iudex sit ordinarius, vel delegatus Princiapis, vel inferioris, modo non si pedaneus, vel

subdelegatus ad unum tantum causae articulum,ac omni jurisilictione & imperio destitutus,

.vel arbiter : & modo non attentet restitere adversus sententiam Superioris, per LI8. st. da minor. Pars a. ex L n. f. b. t. I. II. cit. I. 3. Pars , eX Luis. C. de tempor. in integr. restit. c. I. in 6. se Clem. un. b. t. 6 Quaeres igitur, intra quod tempus peti d beat restitutio ὸ R. I. Respectu minorum, si non petita est durante minorennitate, intra quadrie nium ab adepta majorennitate, Iuli. cit. ubi cor rectum est jus antiquum, L 19. st de minor. ubi annus utilis tantum fuit concessus. Quadriennium vero in decursu est continurun, initio tamen est titile, h. e. non incipit fluere, nisi cessante impedimento . R. a. Respectu majorennium pariter concessum est quadriennium, quod statim incipit

a die laesionis factae, & cessantis impedimenti,

272쪽

De in Integrum Restitutione. 2 sc

vi g. absentiae: si tamen illud impedimentum suit; dolus, per biennium tantum, si metus, per annum dumtaxat impeditur initium quadriennii LMn. Ci de dolo, LI . g. I. sfquod met. .. R. 3. R spectu Ecclesiae, vel Reipubl. rursus quadriennium ae die factae laesionis, & cessantis impedimenti, licet impedimentum sit dolus vel metus, quod fallem respectu Ecclesiae perpetuo impedit' initium quadriennii, & probabiliter usque ad 3o.

junctagi. marg. siti. C. quia Ecclesia semper manet quasi minor, & res ejus semper curantur per administratores . Quaestio est , utrum ignorantia laesionis sit impedimentum & causa talis, propter quam Ecclesiae non incipiat cum rere quadriennium , seu , an respectu Ecclesiae

incipiat quadriennium a die laesionis factae vel

cognitae, cum Arnoldo Rath de usucap. c. b. g. 63'. P. Uviestner h. num. I. & multis Recentioribus t contra Engel , Konig, Menoch.& plerosque antiquos, qui aiunt sibi sumagari praxin ) a die laesionis factae; adeoque ignorantia laesionis nec Ecclesiae patrocinatur , Perc. I. 2. in 6. Clem. un. h. t. Confirmλtur I. ab exemplo majorennium, & minorennium majorennitatem adeptorum, z. quia alias nemo facile contraheret cum Ecclesia , eo quod numquam foret securus , neI Ecclesia post O. IOO.IOOo. annos sub praetextu non cognitae prius laesionis peteret Restitutionem , 3. ex Paritate cum praescriptione , quae currit etiam contra ignorantes: ergo etiam praescribitur contra Ecclesiam, quae ignorat laesionem, intra quadriennium, sicut aliis actionibus, quas habet Ecclesia , praescribitur tempore a Iure determinato non

obstante ignorantia ; alias enim praescriptio Μ 3 num

273쪽

2iso Titulus XLT trumquam haberet locum ; quis enim sciens rem suam ab alio detineri noli repetit λ vel quis sciens contra jus suum aliquid fieri vel damnum ab altero sibi illatum esse, non reclamat Dico Restitutio in integrum, ita fieri debet,. ut laesus recuperet rem sitam absque ullo detrimento, laedens vero si bona fide egit nihil perdat de suo, adeoque ut neuter fiat ditior . Ratio , quia restitutio est repositio iapristinum statum, c. I. h t. L 2 - β. 4. 1 Gminor. Unde restitutus debet compensare α- pensas utiles in rem factas restituenti, &aestumationem laboris in colligendis fructibus, La . 39. st eod. I. Io. C de praediis minorum. Econtra si minor, eui restituitur, pretium, Pro re sibi solutum sine decreto Judicis, dilapidasset,inon cogendus esset ad illud refundendum; quia non factus est ditior . Quod ad fructus attinet, vel restituitur majorennis, &tunc debent restitui una cum re fructus formaliter extantes, si laedens fuit ita bona fide , item fructus. omnes post litis. contestationem percepti, Lazis C. de Il. V. St. vero fuit in mala fide , etiam eonsumpti praeter extantes, imo & percipiendi, ut alibi docetur , & insimatur L 2.2. citis. Si vero restituatur minor vel Ecclesia , tunc ipsi debent restitui fructus rei, quando & quatenus in his. est laesus. vel laesa. Objic. Res fructificat domino : ergo fructus. nota debent restitui a laedente ; quia per actum vel contractum, qui supponi debet tanquam validus, ut locum habeat restitutio , acquisivit dominium xei. R. Laedens factus est quidem dominus rei& fructuum, qui per se cedunt domino , sed selum revocabiliter , & non absolute, propter privilegium restitutionis in integrum TU

274쪽

De alienatione judicii mut. see. 26r

i Quid sit alienare judicii mutandi casia. et καale remediam competat Irio per palem

alienationem.

et Α Lienare iudieii mutandi causa dicitur ,

IL, qui rem, de qua litem timet vel f spicatur sibi movendam , dolose transfert in alium vel quoad dominium, vel quoad possessionem, ut adversiario rem faciat dissiciliorem, ut si credat potentiori , vel valde rixoso, vel existenti siua aliena jurisdictione ι. r. seqq. ff.

c. 2. h. t. non vero, si ex justa causa vel mo bi , senii, ad solvenda debita , alienat , vel Per ultimam voluntatem , quia tunc dolo non facere censetur. et Dico. Laesis ex praedicta alienatione succurritur duplici remedio pro ipsorum volunt te eligendo. I. Actione in factum praetoria adversus alienantem , vi cujus restitui debet in integrum , quanti nempe interest laesi alium adversarium non habere , salvo tamen aliena tionis valore L I. 3. 4. H. b. t. ut adeo dolose 'alienans resarcire debeat petitori expensas &alia damna atque lucrum cessans ex alienati ne secutum. 2. Actione in rem , sea utili rei vindic. I un. C. eod. vi cujus potest laesus contra possessorem rei alienatae , imo & contra

alienantem quia dolo desiit possidere, &hinc pro possessore habetur Lig. g. 3. I. 36 1f. de R. V. ) petere potest restitutionem in integrum , contra quem eX praedictis voluerit.

275쪽

bitrator.

3 quibus, se in quos arbitros compromi ri possit, ac in quibus causs.

4 1 suae sit potestas se officium Arbitri. ε uuis sit effectus arbitrii, seu, laudi. 2 - laudum reduci possit ad arbitrium boni viri. Λ iter est vir bonus, qui constituitur adula. aliquod negotium arbitrandum 1eu aestimandum, rei terminandum. Si eligatur libero Partium consensu, quae ad parcendum tempori& sumptibus recte deferunt causam vel litem suam ad unum , vel plures, ut secundum a quum & bonum pronuntient laudum sic adivellatur sententia seu arbitrium ab arbitris prinnuntiatum & litem dirimant, vocatur AFbι- ter compromisarius, vel voluntarius, de quo pintissimum hic agitur: unde dc arbitrium dicitur compromissum I. a. ff. de Receptis, qui arbitrium. Si vero constitui debeat ex praescripto Legis,

vel statuti , vel Iudicis appellatur arbiter juris, vel nece arius: sic si recusetur Iudex d Iegatus, ut suspectus, jubet c. 39. deo f. sepol.

Iud. Deleg. constitui arbitros: item fi Episcopus habeat controversiam cum Clerico sibi se jecto, can. 46. cain. II. q. I. debent eligi arbutri , qui causam dirimant. Arbiter juris , utpote auctoritate publica constitutus , habet aliquam jurisdictionem quasi mediam inter ordi-

276쪽

De Arbitris. - 2στnariam & delegatam': non vero arbiter compromissarius: adeoque iste multum discrepat a

Judice ; & Arbitrium a Iudicio , licet Arbitrium aliquam cum Iudicio similitudinem habere dicatur l. I. cit. quia nempe lites dirimit, di ordinem ac formam Iudicii requirit. Arbitro vicinus est Arbitrator qui assumitur ad complananda negotia extrajudicialia , v. g. contractus . Iste per arbitramentum, sic vocatur ejus sententia secundum aequitatem naturalem

sine ullo Iudicii ordine & forma Iudiciali ,

V. g. citatione Partium , examine testium &c. ac sine jurisdictione pronuntiat , quid sentiat, cui Arbitramento stare tenentur . partes , nisi

illud velint reduci ad arbitrium boni viri, h.e. submitti vero Iudici ; nam vir bonus in Iure dicitur Iudex competens I. 18. J. judicatum solvi . Et per hoc , quod Partes stare debeant pronuntiato arbitratoris, iste dissert a Mediatore, vel amicabili Compositore , potius consi- flium dante, quam sententiam edicente. 2 Dico I. Compromittere in arbitros possunt omnes, & soli , quibus permissum est transgere: arbitrium vero recipere seu arbitri eo

possunt non tenentur ) omnes & soli , valpossunt esse Iudices , Per c. s. 9. h. t. I. I. 3.

qq. st de I eceptis sec. Arbitri tamen esse non prohibentur licet nequeant esse Iudices infames, L . f. eod. item Laici una cum Clerico non sine isto in causa spirituali cum,

consensu Episcopi, c. 9. cit. 3 Dico et . Compromitti in Arbitros potest super omnibus & solis causis , super quibus transigere licet. Communis ex c. 9. cit. δέ l. 3'. g. 6. q. f. de Receptis i c. cum Panormit. in c. s. de in integr. si estis. Videatur igitur titulus de transacliovibuI.

277쪽

et L. Titulus πιπι Dico 3. Potestas arbitri tota dependet ae

uoluntate compromittentium , seu ex compTΟ-

misso, quod diligentissime custodire debet I. a. Ut c. 6. b. t. quia totam facultatem judicandi habet a partibus: illa tamen se extendit ad necessario connexa , uti ad cognoscendum& pronuntiandum de fructibus & expensis ,

ad condemnandum in poenam a compromi tentibus conventam, ad diem solutionis prae gendum &c. exmutionem tamen laudi debet xelinquere Iudici ordinario; quia executio iumponit jurisdictionem .. .

1. Dico . officiam Arbitri consistit in his , a. ut illud semel saeceptum non deponat inviris partibus. absque gravi canis , I. 131. I. I . st ri Receptis dein etia ut proferat laudum j stum, servato ordine Iudiciali nisi partes velint , ut summariter & de plano procedat ὶ

adeoque sententiam edat in praesentia ρον-tium, quas proin citare oportet , L et 7. g. s. st eod. c. IO. h. st quamvis enim proprie Judex non sit , nec exerceat actus. jurisdictionales , exercet tamen ludiciat es , s. ut, si plares sine arbitri, vel omnes proferant laudum, vel unus in praesentia aliorum de Iure Canonico iussicit omnes fuisse vocatos , & saltem majorem Panem esse praesentem M. 2.. h. t. in 6. & quidem nomine. omnium in numero plurali : nos sec. per c. 2I. de elech in 6. nam ut singulis non ut Collegio , committitur pluribus arbitrium, A. ut non pronuntiet in feriis,. per L 36. .de receptis , s ut laudum semel pronuntiatum non mutet, L. I9. 2O. ff. eod. 6 Dico 1. Effectus Arbitrii prolati est I. quod finem cauta imponat ita , ut ab eo, licet iniquum fuerit, appellari nequeat, LI- C. de Receptis Arbitris , c. 19. II. h. c. cum aequia valead

278쪽

De Arbitris. 26 valeat transactioni, & sententia proprie judicialis non sit, et . quod acta coram arbitro reis tineant vim probandi inter eosdem compromittentes in quolibet Iudicio, 3. quod producatactronem, non quidem judicati , sed, si pacto

nudo sit compromissum , condictionem ex moribus , adeoque ex consuetudine , non de Iure scripto , nisi laudum sit homologatum tunc enim parit actionem in factum I. s. C. de Receptis, vel condictionem ex lege, vi cuius cominpelli potest, qui laudo non vult stare, & reddere rem, alteri adjudicatam ; sicuti rem possidenti datur similis exceptio ad alterum repellendum. Si vero compromissum sit per Iuramentum , de Iure Canonico quidem inde

datur actio, c. 2. b. t. non vero de Iure Civili noviore. I lov. 82. c. TI. Auth. decernit C. de Receptis -

Quaeres, an laudum non possit saltem re duci ad arbitrium boni viri, ieu a parte, quae se lassem existimat, submitti Judici , ut is re- videat & corrigatὸ Resp. Si sit homologatum,

non potest de Iure c. s. h. t. l. 27. cit. g. v. Aliud est, ut observat P. Uviestn. b. n. 12. de consuetudine in casu enormis laesionis . Porro homologatum dicitur , quando a partibus est approbatum vel expresse , vel tacite intra Io dies nihil contrae movendo c. h. t. L s. C-

279쪽

DECRETALIUM

LIBER ILIN hoc libro instruitur processus judicia

rius, ea Claritate ac ita ordinate proditus in jure canonico , ut hunc ordinem procedendi non modo ecclesiastica , sed etiam tacularia.imo & haereticorum tribunalia passim amplectantur , & usu observent.

TITULUs L De Iudiciis.sUM MARI UΜ. a Quid fit Iudicium, O quae illius constitutiva. α Otuplex fit udicium. s Quis possit esse actor, O reus.

n valeant acta Iadicis putatisti. .s Quando instituendumsit Iudicium Summmium. o Quid Ait aIis, reatis personalis. ν Aliae rivisiones actionis. Udisium , prout hic sumitur, ex

c. I . de V. S. ω I. I9. I . C. h. t. definitur esse legitimae cau

sae inter actorem se reum controversae per Iudicem facta dia sussio se definitio. Unde in omni Judicio tres personae necessario interveniunT: actor, reus, & judex . In criminalibus tamen vices actoris si e supplet fama, aut indicia delicti , vel judex per viam inquisitionis procedens, vel

280쪽

Da Iudiciis.

ver notorietas facti. Actor est , qui primus

movet litem apud Iudicem: Reus, non tamena reatu, quam a re, circa quam convenitur ,

dictus, cui movetur lis: Judex, qui competenti jurisdictione instructus litigantibus praevia cO-gnitione jus dicit proferendo sententiam &c. Praeter dictas personas principales & necessarias possunt & solent judicio interesse etiam aliae auxiliares & accessoriar, uti referendarii se con-1 Identes , ut vocant , qui praecise cognitionem habent de causa, ejus merita ad Iudicem referunt sine potestate serendi 1ententiam, Advocati , se Procuratores, Notarii, Secretarii, Actoria se Proto Eoiae, qui in judicio acta annotant, vel in Protocollum referunt, demum Pedelli, i. se apparitores, qui in jus vocant,mandata ad partes perserunt, & actus judiciarios exequuntur. Dissert judicium ab instantia, quia haec potius dicit tempus, intra quod iis agitatur, & finiri debet : finitur autem maxime per sententiam: a quasi appellatur, incipit nova &secunda instantia coram judice Superiore; quamvis subinde altera instantia locum habeat coram priori Iudice, ut si Iudex interloquendo Reum absolvit ab observatione judicii &c. Objectum seu materia judicii est

Omnis res, circa quam controverti potest. Forma consistit in ordine judiciario, & formalitatibus a jure praescriptis, quas successive in hoc lubro explicabimus. Partesdsentiales sunt tres,litis contestatio, quae dicitur basis & fundamentum judicii: quae enim a citatione , per quam minus stricte inchoatur judicium, usque ad litis contestationem geruntur, vocantur praeparatoria j dicit: dein probationes ex parte Actoris, & emceptiones seu responsiones ex parte rei: demum fententia, ac ejus executio ex parte Iudicis. Quia VcIO res.contra personas ui judicium deferuntur Per

SEARCH

MENU NAVIGATION