장음표시 사용
221쪽
io persequendi in iudicio, quod sibi debetur, posteriore ra quodes sit medium legitimum persequendi in iudicio iura quae tum
m in re, tum ad rem cuique Competunt.
Dieitur persequendi ad differentiam exceptionum, quibus non persequimur , sed defendimur i dieitur in iudicio , ut innotescat nemini licere privata auctoritate apprehendere quod si-hi debetur, sed id praestandum a Iudico, dicitur quod si hi debetur ad differentiam criminalium accusationum, in quibus non persequimur quod nobis debetur, sed agimus ad publicani vindictam .
Prima igitur, & summa actionum divisio est, quod aliae sint
in rem , aliae in personam . Actio in personam est quae nascitur ex iure ad rem . quod contingit in obligationibus ex contractu, vel quasi, ex maleficio, vel quasi . Realis est per quam rem nostram in qua ius habemus, petimus , S dicitur ius in re ab alio possessia , ideo rei vindicatio. In rem actio datur contra quemcumque possessorem rei, non sc actio in personam, quae obligati per nam non egreditur, haec non tantum datur pro rebus corporalibus, sed etiam pro incorporalibus, nempe pro servitutibus, pro quibus duplex est actio: confessoria scilicet, & negatoria α consessioria est per quam asserimus nobis competere servitutem in re alterius, elusique vigore Iudex declarat quod actori competit controversa servitus, & reum damnat ad inreresse , & tradendam quasi possensonem servitutis, praestandamque cautionem de non turbando. Consessoria utilis datur etiam creditori cui pignori datus kndus, item emphyleutae, usufructuario, superficiario &c. Negatoria , qua rem nostram alteri servire negamus . Eiusque vi Iudex fundum essio liberum declarat. Sc damnat reum ad interesse ,& suprad. cautionem praestandam . Nomina actionis consessoriae,& negatoriae aestimari debent secundum id quod petitur, non autem secundum verba quibus petitur. Iiritur etiam qui negat Vicino competere servitutem utitur consessoria. Modo assirmet sibi competere, qui vero id adlirmat utitur negatoria modo neget deberi vicino servitutem. Pro rebus corporalibus nulla prodita est actio negatoria , quia actori incumbit onus probandi, eoque non probante reus a
Actionum tam in rem , quam in per nam aliae sunt civiles, aliae honorariae, eaque est secunda actionum divisio, Civiles, quae etiam dicuntur directae, sunt quae dantur directo ex Leg.
I a. tabular. vel ex Sen. cons aut costitutionibus .
222쪽
Praetoriae, quae & utiles vocantur sunt, quae a Praetore exsequitate comparatae sunt, deficientibus civilibus, ex his pri
Publi eiana a Publicio Institutore sic dicta, qua is, qui iusta
causa a non domino rem habuit , eiusque possessionem ea sua miserit, possit eam recuperare quasi usuceperit , cum vere non usuceperit. Secunda praetoria actio dicitur rescissoria, qua absens causa Reipublicae usucapione in rescindere potest rei suae iam usucaptae, istamque usucaptain recuserare idque per quadriennium continuum licet.
Rem optime explicat Vinn. in απmnent. insit. h. t. in I. omnium sub n. 2. α quemadmodum autem hoc ius in universum clu-α plex est, unum in re, alterum ad rem ita quoque duae in uni-α versum diversae actionum species inde manarunt, sive duo rem media, ad ius illud iudicio persequenduin . Ius in re multiplexis dominium tum directum, tum utile, ususfructus, servitutes, pi-α gnus , ius pol sessionis. Actio realis non praesupponit obligationem, quia non oritur ex contractu, vel quasi, nec ex delicto, vel quasi, sed habet caulamessicientem, & requirit a parte agentis dominium, vel ius in re; a parte rei conventi possessionem, unde formula actionum in
rem sic concipiebatur malo hanc rem ex iure Quiritum meam es.se m inserunt ergo DD. causam communem exprimendam esse, hoc est se esse dominum. Vmn. Dc. cit. Oluot. h. t. Glof in Ter nutu iure Peregr. in prax. de action. rei vivae par. 2. Iea. 3. in
Competit cuicumque agenti dicta actione, actio ad exhibendum, & est iudicium summarium Ridolphin. iv prax. par. 2. cop.
3. & in hoc iudicio agi potest romedio summario, id est possese
sorio recuperandae, seu potius retinendae, ut cx Lor. Rivo bin. par. a. cap. s. de constituto possessorio. Pariter egregie de more suo explicat: Hinu. is di I. ownium ivstis. b. tit. sub n. a. haec autem in personam dicta est. quia ut persona hic convenitur, ita convenitur propter se , quia se obligavit, non propter rem petitam; quod tamen non sic accipiendum est, quasi quod qui ex obligatione agit, non hoc agat, ut rem, quae in obligationem deducta est, consequatur, sed sic quod actione in personam quisque teneatur ob hoc sola in quia promisit se daturam esse. & hoc sive rem habeat, sive non Actio-
223쪽
Αctiones personales dantur partim Lege, p rtim facto cita;
gatorio, partim aequitate. Lege, & facto obligatorio dantur actiones suo loco illustratae, praesertim ad materiam contractuum: aequitate autem actiones ad exibendum, quod metus causa, ite dolo malo, & pleraque interdicta, ac restitutiones in integrum. Actio per natis datur contra personam obligatam tantummodo unde antiqua emersit formula m aio te milii centum clare oportere eiusque succei rem universalem , non autem particularem , Κοι. post Paci . de Salvian. interdict. dec. I 78. n. 22. O dec. I 79. n. 4. quare sciendum est, quod in actionibus personalibus ex haeredibus tenctur unusquisque pro rata, cum in realibus possint conveniri in solidum , Urceol. cons for. cap. 4 O. n. 21. Merlin. de Pignor. IV. s. tit 2. qu. 69. n. I 8. sed quando non a diverunt haereditatem cum beneficio Legis , S inventarii possunt in solidum conveniri, tam in actione reali, qua in personali, & quando sunt plures haeredes haeredis, Urceol. consfor. Top. 93. n. I9 ROt. tost Merlin. de pignor. dec. 33. n 27. cird c. I 27. n. ss. Verum actio per natis potest etiam intentari contra haeredes beneficiatos, non tamen ut eorum persona detineatur, sed ut bona inventariata consignet. Scanuarot de visit.
carcer. lib. 3. g. Io. cap. q. n. I 3.
Id est quam verba ipsius Legis praestant, ut ex Accurs in L.
curatores Cod. de negoe. ges. sunt quae non ex verbis sed mente Legis in alio simili ea su datur α via ut eum Legislator pollerior, vel I. C. vel Praetor Legein olim scriptam, ex rationis paritate, vel similitudine, ad alios casus extendit. Leg. penuis. F. squadrupes pcuper. Animadvertendum insuper est, quod quaedam actiones personales dicuntur in rem scriptae, & ideo etiam mixtae, ut ex Maronta in Decat. aur. par. 4. iudicior. dist. 3. si b nu111. 2. quae sapiunt naturam personalis, & realis. Iuxta aliquos actiones in re inscriptae non sunt quid medium inter perli,nales, & ruales, sed distinguuntur ab aliis quia non persequuntur factum certae Persioriae. Uuiuimodi est ex. gr. actio quod nactus causa, quia non solum datur contra eum qui vim fecit, sed etiam contra quemcumque qui retineat rem per vim ablatam. Iul. Pae. ivstit. h. t. in not. & oriuntur Ex contractu , vel quasi, ex maleficio, vel quasi, & hoc respectu di-CUntur Personales; verum quia dantur contra quemlibet possessorem dicuntur reales,& sic habent mixtam naturam, ut est actio ad exhibendum , actio noxa lis, quod metus causa, communi dividundo, seu familiae haerciscundae, finium regundorum &c. Oc ideo dantur contra singularem successorein, Mart. cos. Pisan. q9. per rol.
224쪽
quid actio praedicti. Sunt & alii casus in quibus actio personalis
axerceri potest contra singularem successorem, aut ex aequitate. aut quando agitur contra tertium Possessorem ex causa lucrativa. quos recenset Merlin. de pignor. lib. I. tit. I. gu. Io. num. 6. seseqq. Rot. dec. I 79. n. I . par. s. Dec.
Publiciana Realis Prietoria haec est, scilicet ego bona fide gemmam pollidens incipio illam usucapere, sed ante quam eius usucapio terminetur, casu amitto eius possessionem, quae mihi a Caio usurpatur, ego qui non 'in dominus , sed quasi dominus, eo quia illam habui a non domino, ago contra Titium Publiciana ad recuperationem guinmae, quia rei vindicatione agere n queo cum eius rei dominus non sim, eo quia usucapionem non
compleverim, Leg. I. F. de Publiciana in rem aes. & hic nota dum, quod haec aci io contra verum dominum dari nequit, si forte ad eum gemma pervenerit, quia dolo secit, qui petit quod statim restituturus est, Leg. dolo facit f. de dolo malo, c motus exceptioue Peregr. iu prax. hoc tit. par. a. sub sedi. 3. imterso. Ο. Alia Praetoria realis amio rescissoria locum habet hoc casum Abiai a patria ex aliqua necessaria causa, Caius fundum melin praescripsit, quem sorte non preseripsisset, si fuissem praesens ;rediens igitur peto Iudici ut dictam praescriptionem rescindat,
qua rescilla actionem habeo ad repetendam rem nulli ter praescriptam, vel usurpatam, late Peregr. Dc. eis. inIersec. II. g Tertia species actionum Praetoria rum PaulIiana est competens creditoribus ad revocanda ea quae in eorum fraudem a Ii nata filiae. Serviana etiam est actio Praetoria, nee non quasi serviana, utraque hypothecaria competit locatori adversus res invectas infundum, & sedes locaras illi tacite pro pensione obligatas. id est quando agitur de praediis urbanis, Leg. certi, O Leg. A non in- cta Cod. Locario Quasi serviana datur euieumque creditori adversus possidentem ad rem si br expresse, vel tacite oppignoratam, Vel h ypothe- Catam . ad avocandam posscitionem pignoris, vel hypothecae . Inter pignus, & hypothecam, licet quandoque promiscue accipiantur hoc discriminis est, quod pignus sit cum res simul creditori traditur precipue si sit mobilis; hypothcca cum res absque traditione, nuda conventione obligationi subiicitur.
225쪽
Actio Paulliana datur ereditoribus tam ex contractu, quam ex quasi contractu, Leg. credit. f. de verb. An c. Facta etenim alienatio titulo oneroso, ut dicatur in fraudem creditorum, tria fimul requiruntur; nempe consilium fraudandi, hoc est propositum ex parte alienantis: scientia fraudis in recipiente, ac ipsius fraudis eventus , Leg. in fraiiae Τ. qui, ct a quib. manumis. Lib. non flat, Otuot. in ρ. in fraud. O latius in g. item si quis n. st. Oe. instit. de as. Duran. dec. 364. n. 64. facta vero ritulo lucrativo, etiam ante motam litem dicitur in fraudem ex solo proposito fraudandi in alienante . quod praesumitur eo ipso quod scit se esse debitorem, & hona sua non iusticere, Oinoι. Dc. eis.
O Duran. n. 63. Haec actio exercibilis tantummodo est contra immediatum emptorem , non contra tertium, Mesembec. in paratis. ad lib. a. f. tit. s. n. s. vers. mult. min. Oinor. ad β. item si quis num. sti instit. h. t. eo tantum casu, quo praecesserit debitoris excussio. emptori vero conceditur manu tentio bonorum, quo usque a ereditore non fuerint probata Probanda, Constantin. ad Mat. Ur annot. 26. art. 2. num. 86. demum ab eodem edicto excipiunturdationes in solutum sectae a debitore creditori scienti malum statum debitoris. Hnu. in hoc tis. ad 9. item si quis num. 4. instit.
Statutum tamen Mercantiae lib. 3. Rubr. a. de e sant. hae disponit, scilicet, alienationes factas comprehendendo tenuias, &adiudicationes factas ubicumque revocandas esse si factae fuerint Per quadrimestre ante cessationem, ut alibi &c. Serviana, & quasi Serviana utraque hypothecaria, cum hae tamen distinctione, videlicet, si agatur de inquilino praedii urbani, bona ab eodem invecta, & illata remanent obligata favore locatoris tacite pro pensione , Leg. si non inducta Coae locat. verum si agatur de conductore praedii rustici, invecta in predium rusticum non obligantur nisi de eo convenerit expresse, eamdem tamen hypotheeam concedi contra Colonum sevore locatoris, tradit Oluot. h. t. in I. ireis Serviana, ea tamen Lege, si domianus praedii rustici sciat rem illatam fuisse a Colono nummario id est vulgo is a Tttuario m in praediuin praedictum: attamen tacita hypotheca de qua supra quando domus concessa fuit ad habitandum, & non conservanduin procedit cum suo tempore, sine prelatione adversus creditores Interiores, quibus non fuit in
aliquo praeiudicatum per dictam tacitam hypothecam, Palae in
226쪽
Leσ. interdum 2. Τ. qui potior. in pignor. habeantur, Ludovis dee.
68. n. a. Maresmedic. dec. ΣΩ. n. s. praesertur tamen coeteris creditoribus etiam anterioribus ille qui locavit horrea, maga Zenos, aliasque res similes destinatas, & in usu habitas ad rem praecise
conservandam. Rocca respons. 34. n. 7. versic 2. opinio lib. 2. Gratian. ubi supra Gait. de credit. cap. q. qu. II. I s. 86. IIerlin. de pignor. lib. 2. qu. 67. n. 66.
Utilius tamen est intentare in hac specie utile salvianum , ut ex Pacisse. de Salvian. interdict. cap. I. par. I. Rido . in praY.Par. 2. cap. 6. n. 33. utilius quia in hoc iudicio summarie agitur, & ut ait Neginant. de pignor. in membro 3. octavae partis sis,n. 26. quia sussicit in libello dicere, quod debitor possidebat, quia sat est probare solani posset sonem animadvertendo, quod summaria cognitio intelligitur quoad modum procedendi non autem quoad probandum. Paci ci sic. cit. cap. n I 3 . de extre mis probandis vidend. RU I iHypotheca alia est conventionalis, quae a Partium expressa conVciatione oritur . secunda tacita, quae a Lege inducitur, &etiam legalis dicitur, tertia praetoria, quae inducitur nulla Iudicis praecedente sententia, & non obstan re Capitur pignus, ibi pignus praetorium dicitur illud quod datur per Iudicem in contumaciam rei ex primo decreto, secuta tamen prius immissione. Primum decretum dupliciter assumitur, i. quando creditor facit se immitti ante sententiam in contumaciam idebitoris non comparentis in tenulam bonorum eiusdem iuxta terminos, Leg. noumirum 26. f. de pignor. act. secundo quando se facit ponere in Pol Sestionem vigore mandati executivi in personali actione obtenti super bonis debitoris, quo casu dicitur contramim pignus iudiciale. I Iersin. de pignor. lib. I. tit. a. qu. l. se tit. 3. qu. II. Quarta iudicialis cum praeeedente sententia in causam iudicati capitur pignus, Leg. a D. Pio is. J. de re iudic. & usurpatur . quandoque pro pignore praetorio, ut ex Merlin. μ. e quo oritur, quod sententia lata vigore iurium non habentium hypothecam nultimode eamdem inducit, nisi post executionem. Cancer.
Absoluta tractactione Praetoriarum actionum realium agendum superest de actionibus praetoriis personalibus, quae tres sunt, Videlicet de constituta pecunia, de peculio, & ex iure iurando . Prima nascitur ex passo de solvenda pecunia Contra eum, qui
227쪽
2rue se nudo pacto soluturum constituit, eius videlicet qui promisit
quod ipse, aut alter ex quacumque causa debebat. Si accederet stipulatio ratione huius non actione de constituta pecunia, sed ex stipulatu, iure civili tenebitur. Ex contra tu filii familias vel servi iure civili non obligam tur, sed solum iure praetorio actione da peculio, qua solvere tenemur creditoribus eorumdem iuxta vires peculii; peculium hic accipitur pro modica pecunia, quam pater filio, dominus servo. ag negocianduin concedit. Actionis de Peculio nomen est generale, extenditur enim ad actiones mandati, depositi, emptionis venditionis Sc. modo agatur de filiosamilias . Actionibus Plaetoriis ex contra tu dimanantibus addi potest conditio ex Lege, quae dari solet quoties invecta est obligatio ex nova Lege, atque expressa non est actio qua uti debeamus.
Requiritur in hac actione quod praecedat debitum, vel nais
turale, vel mixtum, non autem mere Civile, Peregr. in prax.
par. a. sub feci. 3. intersec. I 3 Haec actio locum habet in poculio mere prosectitio P
Iuramentum multiplex est, & secundum aliquos dividitur in voluntarium, iudic ia te . necessarium . Primum ect, quod pars Parti dosert extra, iudiciuna , iudiciale quod pars parti defert in iudicio, quodque deserenti referre potest is cui delatum est, necessarium quod a Iudice uni ex litigantibus in cautis dubiis: addunt alii ampliorem divisionem, & dicunt quod sit enunciativum, confirmativum , in litem , suppletivum , seu suppletorium de quibus vidend. Oinot. institui. hoc tit. in s. si quis postulante Peregr. Ac. cit. intersec. I 6. Ri.is n. in prax. ac etiam credulitatis Qquod est iuramentum de calumnia, sed fusius haec iuxta praximin tract. de iudi c. explicabuntur.
Actionum Praetoriarum aliae sunt quae velut ex contra tu,& negocio gesto proficiscuntur, & continent rei Persecutionem, de quibus supra . Aliae sunt quae ex delicto proveniunt, & habent pinnae persecutionein, veluti actio de albo corrupto, id est de corruptis tabulis praetoriis ubi aedicta proponebantur, cuius pinna est decem aureorum, huc etiam spectat actio de in ius v cando, quae datur patri, patronoue adversus filium emancipa- tussi, vel adversus libertum, qui patrem, vel patronum, sine Ve
228쪽
M5nia Praetoris in ius vocavit, & per hane actionem quis consequitur pinnam quinquaginta aureorum. Λliud exemplum est actionis de in ius vocato, seu de non eximendo, quae competit actori adversus eum , qui dolo malo, vel vi exemit, aut eximi curavit reum in iudicium vocatum, ut Citatus veniret in ius, & poena huius actionis est quanti actor iuratus fuerit interesse. Qui eximit debitorem punitur etiam criminaliter arbitrio Iudicis. Qui eximit reum emanibus Curiae incidit in crimen laesae Maiestatis in specie , & gravius punitur eximens reum confessum. Excusantur tamen filii& uxores eximentes parentes, aut viros. vid. Leg a. I7o . de resistentia facta Curiae.
Venia petenti concessa censetur quando Iudex citationem commisit, Leg. ad rem mobilem s8. f. de procurat. Ointa. in I. Poenales instit. h. t. v. 68. Negocio gesto m Actio haec negociorum gestorum ex quasi contractu oritur, & duplex est, alia directa , competens ei, cuius negocia gesta sunt contra gerentem, ut rationem reddat, de administratis, alia contraria quae ei qui. negocia utiliter gessit, sine mandato datur contra cum cuius negocia gessit ad repetendum id, quod de suo impendit, Leg. I. in M. f. eod. & ut domino competat, ad eumdem requiritur quod negocium spectet,& quod reus gesserit sine mandato, vel sine praesentia dicti domini , nam si cum praesentia eiusdem gesserit ex mandato egisse videtur, Leg. si remunerandi 6. g. passus 1. mandati videnae Oinot. insit. h. t. in hac actione datur iuramentum in litem adversus reprobum gestorem, Glof de in lit. iuranae g. I 8. nam negocia aliena gerens debet rationem reddere Menoeb. de arbitr. cas. 2P9. 3. Actiones praeiudiciales hic non accipiuntur prout important damnum, sed nomen desumunt a praeiudiciis, quatenus denotant iudicia illa, quae cum aliis concurrentia primo loco sunt expedienda, & in iis agitur dumtaxat de statu alterius, videlicet de libertate, de ingenuitate, & de iure familiae, unde totidem huiusmodi actionum sunt genera quot status personarum. In primo queritur utrum quis sit liber, an servus, in secundo utrum libertus an ingenuus, in lirtio utrum filius nec ne .
229쪽
217 Pono exemplum huius actionis ; decessit Titius avus meus ab intestato, cuius cum ego solus haereditatem adire vellem, Caius, qui se eiusdem Titii nepotem esse asserit, vult aequaliter mecum dictam haereditatem dividere; Ego illum Titii nepotem esse nego in hoc casu prius Iudex, sententia mediante , declarare debet illum esse nepotem Titii, vel non. antequam decernat euindem, eidem Titio mecum cohaeredem esse . Et praeiudiciales ex eo dicuntur,
quod de his actionibus prius semper sit iudicandum . sive quod haec Iudicia, cum aliis concurrentia, primo loco scit expedienda, ut si pater a filio petat alimenta, & filius illum patrem suum esse neget, prius de eo an pater sit, posterius de alimentis agendum erit L. ordinanda 24. f. sed cum aliis 2. ct f se . d. de Iiberali
causa Duaren. lib. 2. disputation. cap. I. alia ratione etiam praeiudiciales dicuntur, quia sententia in uno lata exceptionem parit rei iudicatae in alio, item quia una actione intentata alias silere necesse est . . Actiones in rem dicuntur vindieationes, quia vindicare, idem estae asserere aliquid suum esse, & qui in rem agit asserit reni suam esse. Actiones in per nam appellantur eonLtiones, olim eni in moris fuit, ut actor diem condiceret, id est de nunciaret adveniendum in ius, & omnes actiones tam in rem, quam in Personam conditiones dici poterant , quoniam vero actiones in rem Pro Prium nomen vindicationis habebant , nomen conditiovis datum est actionibus perionalibus, earumque proprium remansit, licet & ante Iustinianum sublata fuerit huiusmodi denunciatio. Omnes actiones personales dicuntur conditiones , verum aliqueeira Vocantur per antonomasiam, quia cum speciali nomine ca- Teant acceperunt illud quod generi convenit.
Tertia actionum divisio est, quod quaedam sunt rei, quaedam PCenae persecutoriae, & quaedam rei simul, & poenae persecutoriae, & ob id mixtae dicuntur.
Actiones rei persecutoriae sunt omnes actiones in rem . Omnes actiones in rem sunt rei persecutoriae, sed non omnes acti nes rei persecutoriae sunt reales, iniano plures accensentur personalibus , ex. gr. Actio commodati DL Pae. instii. hoc tit. innot. & omnes actiones in personam ex contractu descendentes, Tom. II. E e exce-
230쪽
2I 8 excepta actione deposti miserabilis, quae mixta est contra inficiantem, cum competat in duplum, ut diximus, adeoque, & rei di poenae perinutionem comprehendit.
Haec inio datuP contra illum apud quem fuit deposita, res aliqua ex causae incendii,. tumultus, ruinae, vel nauis gli; Si enim. hie at depositi restiturionem conventus, neget poenes se rem petitam. fuisse depositam, & mendacii convincatur, datu econtra. illum actio mixta , rei scilicet persecutoria, qua res petiatur, di poenalis ad duplum
Actionum quae nascuntu ex malafieio exceptae eonditione Rirtiva, & actione rerum amotarum, quae continet lam re, Persecutionem, aliae sunt mere poenales, veluti actiones furti manifesti, & non niantiasti, id est duplium, vel quadrupIum, quorum utrumque poenale est ex iam dictis. Aliae mixtae velutῖ actio bonorum raptorum, Legis Aquialiae &c. in quibus quod consequimur est poenale,, sest in eo, includitur etiam rei aestimatio. Actiones ex quasi contractu. omnis solius rei persecutionem Continent,. unχ tamen excepta, Videlicet quae datur rationae legati, aut fideicommissi Ecclesiae, aut altero venerabilii locor relicti,. quae actio in duobuς casibus est mixta,. α datur ita duplumi, pr mo si haeres legata relicta esse inficiatus sit, secundo, si tamdlivsulvere distulerit,. quamdiu ini ius vocatus fuerit ..
Nomine Loox pii veniunt primo, Mesesiae ,. secundo, Monasteria, tertio, Collegia, ubi adol escentes erudiuntur gratis: quarto, Xenodochiae, loca scilicet ubi peregrini suscipiuntur: quinto. Nomicomia, loca nempe ubi curantur aegroti : sexto, Brephotrophia, ubi aluntur infantes: septimo Gerontocomia, ubi curantui Pa Peres ob senectutem infirmit octavo Orpha trophia,. ubit pascuntur orphani utroque parente Carent ,. Auth. de non. Hienani. aut permutanae cte. f. I. vers haec ergo ibique, Gog Actiones mixtae etiam aliter quam hactenus explicavimus posifiant accipi, vi delicet cumi tam in personam, quam in remeia se videntur: in personam quia dantur adversus nobis. Obligatum iain rem, quia agimus de re nostra, prout animadvertere poteri
