Lucubrationes in Surrentinorum ecclesiasticas civilesque antiquitates nuncupatae sanctissimo domino nostro Clementi 12. pont. max. a Philippo Anastasio patriarcha Antiocheno pridem archiepiscopo Surrentino. Pars prima altera

발행: 1731년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

Ronsat d. Atiost.

de otio Religios. In Consensor.

is a De ChriHiam. Surrent. Antiquit. quantum a Laico distet monachus; quae quidem , fuissent addiscenda a Corasio, aliisque fabulatoribus , ac monachorum detractoribus ς Vel quae a sancto Isidoro Pelusiota, a Sancto Bernardo , a Francisco Petrarcha , aliisque innumeris praeclare de iis dista sunt. Rectius igitur alii medios antiquos monachos iaciunt inter Laicos , S Clericos . E monachis vero Orientalibus plurimos ad Sacerdotium, immo ad Episcopatus assumtos suisse liquet: praecipue vero e Basilianis . VII. Sed, ut ut res de illis se habuerit, in regula sancti Benedicti duo circa hoc negotium Occurrunt capita , nempe so. , & σa. , in horum priore sacerdotes monasterio frequentibus precibus inhiantes admitti permittit, si modo omnia , quae possident, egenis, S pauperibus erogent buxta Evangelicum consilium , regulamque sedulo

servaturos spondeant . His vero annus tirociri , seu novitiatus non est praescriptus , ut observat Μenardus. Locus vero concedebatur primus post

Abbatem , ante Praepositum , & Decanos , si non

erant sacerdotes.

In posteriori capite venia datur Abbati , ut

ex monachis ad sacerdotium eos promoveri per mittat , quos tanto honore dignos prae virtutum meritis duceret. VIII. Praeterea Bonifacius Papa IV. in Concilio Romano ΙΙΙ. coacto anno σro. decrevit

monachos ad Sacerdotium, S ad Episcopales insula S

252쪽

sulas dignissime promoveri , acriter carpens , qui

contrarium contendebant, caussantes quod mon

chi mundo mortui sint, ac debeant Deo vivere; quinimmo ex hoc ipso tantis dignitatibus meritissimos esse statuit Pontifex; Decretum perinde deindit cum epistola conciliari ad Athelbertum Α, glorum Regem, quo excommunicationis fulmen im tentavit in omnes etiam Reges, si Arte ipsius decreti executionem impedivissent . Id Decretum cum ceteris actis Synodalibus diu delituerat , praeter ea verba , quae habentur apud Gratianum, donec e tenebris eruit disertis. simus Lucas Ηossienius . Nihilominus Du-Pinus haec duo antiquitatis monimenta suspectissima habet, praecipue quod in Decreto Concilj monachi Angelis assimilantur , eorumque vestimenta sex Cherubim alis, quibus Altissimus tegebatur; quas comparationes ridiculum potius alicujus monachiphantasma, quam conciliarem sensum reputat. Vide praefractam hujus auctoris impudentiam . quum ceteroqui certum sit ad obsecrationes S. Μebliti Londoniae Episcopi , qui Romam advenit , Concilium celebratum fuisse, teste Beda , S literas Conciliares, ac praecepta Roma reducem in Angliam attulisse . Et licet notum sit pleraque Decreti ve ba haberi apud Gratianum , integra autem edita

fuisse a veridico , ct fideli scriptore Luca Holst rato , & correctiora inventa fuisse a disertissimo P. Labbe in veteri Codice sancti Symphoriani Μe

tensis; nihilominus nulla in contrarium rationeis

Bb adactus

253쪽

Benedict. S. Dionys. De

Eeel. Hierarchis Lap.I. R epist. ad Demophylum . V.Cviae. ad Novell. s. Iustia. Potissimum Ner Franei . Halliet De oldinib.Hi

rs, De Chrimax. Surreat. Antiquit. adactus ea rejicere non dubitat Du-Ρinus , quod tumoris aliquid , ac cacozeliae deprehendere si bivideatur in similitudine vestium monachalium, &alarum Cherubicarum . Μirum quod perfrictae frontis vir ipsam allegoriam de Cherubicis alis

non suggillet. Itaque nulli dubium , quin sanctus

Antoninus potuerit esse sacerdos. IX. Verum quum haec licerent , humilitatis

gratia pauci ex Benedictinis ad tantam dignitatem conscendebant ; ipse siquidem sanctus Benedictus Diaconatus ordinem non excessit , ut solidissime demonstrat Abbas Angelus de Nuce, docte aliorum enervans opiniones . Quam quidem humilitatem aemulatum sanctum Antoninum ne ad Dise conatum quidem assequendum animum adjecisse crediderimus ; neque enim eam rem in parvis iblis , quae supersunt, ejus vitae laciniis scriptores reticuissent.

Quocirca putamus sanctum nostrum priscos Orientalium mores , abjectionem, S Christianam humilitatem imitari maluisse, qui adeo de se submisse sentiebant, ut post clericos sacram Synaxim

recipere, & locum in Ecclesia extra chorum obtinere in honore habuerint, ut sanctus Dionysius tradit , cujus opera tamquam genuina a Natali Alexandro propugnari pluries monuimus , & Ιe

gitur in Constitutionibus Apostolicis sancto CI

menti tributis , quorum auctoritas ad exprimendos antiquos Ecclesiae mores congrue allegari pos se censemus i praecipue in re notissima ex Com

eiliis ,

254쪽

Lis. II. Cap. X. pselliis , pluribusque constitutionibus Cod. Geo

dosiani, S J ustinianei .

Id ipsum Emmanuel GongaleZ ex Cap. I. DE Electio/re , o Electi pote iste, quod Lucio Ι. Summo Pontifici , qui anno as 3. ad Ecclesiae

Romanae praesulatum conscendit , rexitque annum unum , ct menses quatuor , minime spernenda

conjectura tribuit e quum ceteri eruditi Canonistae, praecipue Contius , ct Antonius Augustinus de auctore dubitent . Verum , quum in prima Decretalium collectione aliqui codices Pio Papae verba illa ascribant , eadem , quae Lucio I. tribuit Gonetalea , sancto Pio, qui Romae sedit amno I 3σ. ascisci posse Videntur , praesertim quum in quarta sancti Pii epistola , quam genuinam B ronius . & Binius Vindicant, de presbyteris o dinandis aliquid habeatur . Prisci igitur monachi vitae austeritati , jej niis , contemplationibus , sacris precibus, & Christianis virtutibus , praesertim humilitati studebant, ob quam ab Ecclessiasticis dignitatibus sese continebant . Post: elapsum vero decimum Ecclesiae seculum Abbatibus injunctum , ut sacerdotio inbtiarentur ex Concilio Pictaviensi , aliisque sacris Canonibus ; quando etiam ab illiberalibus artibus exercendis ad vitae quaestum avocari coeperunt, &liberalibus disciplinis operam navare. Porro iam ctus Antoninus a laboribus , mechanicisque opificiis non astinuisse sequenti capite explanabimus .

De Elect. c Eleel. potest. v. Ant. Auaeust. In Notis aiu C. primum Til. 6.ptimae Collin.De.

255쪽

am De Grino. Surrent. Antiquit.

extracto , caelatoque sacello .

I On desidem, S inertem vitam, ut Vul 1 l gua, pravique viri sibi persuadent, An

choretae , sanctique Coenobitae ducebant, tum . a maxime occupati, quum meditationibus , ct comtemplationibus dediti seriari videbantur, ut diu, nam sapientiam ex operibus naturalibus , vel f Pernaturalibus gratiae haurirent . In utrisque dinetissimus suisse sertur sanctus Antonius Abbas , qui Universitatis libro scrutando diutinam operam navabat : quo ad invisibilia Dei conspicienda mentis aciem acueret ; quam exinde haustam sapientiam multis ad eum confluentibus humanissima

caritate Communicabat .

Μeditandi scientiam , ut putamus, neque stu dio , neque methodo , ut a nonnullis nostrae vitae spiritualis magistris traditur , addiscebant pneque ita laxa , ac desidiosa erat , ut recentes quidam haeretici praescribebant, & Quietis orati nem nuncupabant . Sed ut Ascetae plures, praeci pue Iohannes Climaeus, ct nostra aetate inter san-qos ascriptus Johannes a Cruce docuerunt ; qui licet contemplantis mentem nullis laqueis arceat , sed quocumque a Divina luce trahitur divagandum esse doceat; maximam nihilominus , perpetuam que

256쪽

Lib. II. cap. XI. I

que attentionem praecipit , ne mens a Dei amicitia , ct consortio distrahatur . Reliquum tempus operibus manuum dabant ut corpori necessaria compararent, nihil unquam . remittentes cogitationis a praesentia Dei , in quo vivimus , movemur , ct sumus . II. Praecipuum opus , cui sanctus Antoninus perficiendo laborem consumsit , suit Adicula- , quam sub nomine sancti Μartini Τuronensis D. O. Μ. construxit , Ornavitque coelatis lapidibus , in quibus, quae Servator noster , ut nos in libertatem assereret , tormenta sustinuit, mire in-1eulsit . Ita & quae meditatus fuerat, Opere edi primebat , & externo illo opere vicissim mentis meditationes sevebat , ct interea saxorum dur,

tiem effusis lacrymis fortasse emolliebat , & mallei soliditatem invicta animi sui sortitudine , ct

constantia roborabat .

Sancti Μartini Τuronensis sanctimonia, cujus v, tam luculentissime concinnavit Sulpitius Severus ejus discipulus, quam eruditissimis inde notis iblustravit Carolus Sigonius admirationi suit sancto nostro Antonino , ut proinde ei animum devoverit . Verum aediculae, quam ejusdem nomine insignivit , ne rudera quidem , aut vestigia extant . Ita omnia tempus edaci dente corrodit .

Verosimile tamen videtur non in ipso sancti Agrippini templo, sed haud procul in loco , ubi longo Post tempore aedificatum coenobium , in quo Fram ciscanorum observantium sodalitas degit, ut vid

257쪽

1 De Christian. Surrent. Antiquit. tur innuere Pater Franciscus Gongaga ipsius Odidinis Generalis minister, qui haec tradit de Comventu sancti Francisci Surrentino e uum beatus Pater Aatoaetus potius Antoninus dicendum suisset Ordinis focti Benedicti alumnus, o monacho rum ejusdem intatuti aliquando Assas quoddam specu

prope maritimum litus , ae longiusculum a Surreato Campaniae oppido paenitentiae agendae graιia si si in habitationem delegisset , eontiguam vineam simul , atque Sacellum sancto Martino saerum tum recreati nil , xum quoque celebratioηis eaussa anno Dominio oo. plantari , aedificarique Ruduit . uo tamen mita functo Surrentinus Senatus, ne hujusmodi Fur vel profanaretur , mel as Ordiri alienaretur , pus

eherrimum Benedictisarum mnialium monaHerium is praefatae viκee meditullio ex communi aerario con-Hruendum , ipsumque Sacellum in commodam Patris O effari earum habitationem promovendum curavit. suumque is locus, quod oppidi vallo exclusus esset, maximis periculis , precipue mero Turcarum incursi nibus pateret, praefate maiales ad alium I bi istra moenia ex praefati Senatus mandato paratum translatae sist , ipseque Fratribus Fnancise is, antequam O servanes , a Conmentualibus sejungerentur, collatus extitit . Facta mero hujusmodi dimisione , peηer Con ventuater remansit, quisus denique ad Surrextinorum iactoriam alio secedentibus , Osse ratibus traditus in . Hujus Dei areola aliquando fuit senus Pac sus Picenus , bieque aliqua miracula edidis . cujus F συι, qui ut plurimum sunt decem , Regiis ciHernia

ex Diuitigeo by GOrale

258쪽

Lib. II. Cap. XI. Isseae facultate a Ferdinando seniore Aragonio Neapol sanorum Rege facta anno I is s. Paulo II. Summo Pontifice, Friderico III. imperante, liberrime possunt

uti . Horum verborum exemplum expressum e Tarchetypo manuscriptum servatur in Surrentino Archiepiscopali Chartophylacio aliquantum ab a tographo diffidens , a quo maluimus allatam auctoritatem excribere ; circa quam nonnulla amnotare ad germanam Veritatem , qua nihil amabilius , comprobandam operae pretium duximus . ΙΙΙ. Circa satam vineam a sancto Antonino, erectumque Sacellum ultro cum Gongaga sent, mus ; quinimmo opinamur omnes illos amoenissimos hortos mari imminentes , quibus partim Franciscani fratres , partim Clerici Regulares Τheatini modo fruuntur , simul conjunctos uia, cam sancti Abbatis vineam olim constituisse , eo praesertim , quod apud Surrentinos constans tr ditio vigeat , in utrorumque hortorum contermina parte olim vitem germinasse , e cujus botris expressum vinum infirma valetudine laborantibus praesentissimam opem serebat; quocirca pro ce to habebant eam unicam reliquam fuisse ex vit,bus , quibus sanctus vir suum conseverat arvum.

IV. Verum Gongagae nullam praestare possumus circa ea, quae ab aliis sortiine oretenus accepta inconsiderate scriptis mandavit de specu , in quo sanctus Abbas diu poenitentiae ergo delituit; quod & prisci reticuerunt, ct cum iis , quae memoriae tradiderunt, nullo modo cohaerent; serunt

enim Diuitigod by Coos e

259쪽

a oo De Chrinaη. Surrext. Antiquit. enim egregium illum sancti Patriarchae Beneiacti

sectatorem, postquam Surrentum convenit, in

monasterio Agrippinensi perpetuo moram traxisse , ejusdem praesulatum gessisse, vineam plantaD se , sacellum erexisse , egregiisque stulturis decorasse , quae dissident a solitaria , ct inerti illa vita in specu ducta. Sed ubi speluncam illam, cujus nullum vestigium , aut memoria superest , GOnzaga , constituis p Prope maritimum litus umgiusculus a Surremo reponis Vah l vastum igitur adeo , ac nemorosum pomoerium ad litus habet, vel habuit unquam Surrentina Civitas , in quod se abdere longe ab hominum commercio poenitens Anachoreta potuit , quum nullus locus ipso litore civitati proximior , aut frequentior unquam extiterit , in quo naves construuntur , Oneram

tur , inuncantur ; eo applicant , inde solvunt pita ut nusquam industriorum civium major habe tur concursus . Fuit quoque in litore , postqvania, Τiberius in Caprearum insulam secessit , praec,puum nobilium Romanorum delicium , quod sciatissimis aedificiis , templisque onerarunt, ut in ab tera parte dicetur ; unde emergunt in dies venerandae antiquitatis vestiSia , S quum placidum ventis flat mare , funduique nitet , substructiones intuentium oculis sponte sua objiciuntur . V. Ulterius quae idem auctor subdit de monasterio Benedictinarum Sanctimonialium in meditullio S. Antonini vineae primo extructo in po

moerio , tum intra moenia instaurato , ne Τurca

rum Diuitigod by Gomb

260쪽

Lis. II. Cap. XI. a Trum incursionibus pateret, ipsum Surrentum se me ne conspexisse quidem declarant; auditasqueta potius fabulas enarrasse dignoscet, qui situm Surrentinae civitatis teneat , non ad maris actam j centis , sed supra rupes, ubi latam planitiem ulteriora Promontod juga relinquunt . Duo habet hinc inde litora ad hypocircium ambo spectantia, inter quae inaccessae protenduntur rupes . Ex his per crepidinem ardui clivi ab arte non raro mollitam ad ipsam civitatem conscenditur. Prope scansilis viae finem duabus munitis portis, pontia husque , quos nocturni vigiles custodiunt , hos Lbus praecluditur aditus ; inde ab extructi latere

muri, aggereε , Valla , propugnacula , portaequeia aliae , ceteraque munimenta ad sermam recenti

ris militaris architecturae incipiunt; urbemque eaeX parte , quae terram spectat , S maxima est

circumsepiunt ; antiquitus rotundae , ac quadratae turres muris alacebant. Qua vero ad mare veringit , & ubi posita vinea sancti Antonini . muris

prorsus intecta; supervacaneum enim fuisset eam partem munimentis cingere , quam ipsa loci imdoles prae arduis saxis, praeruptisque rupibus adeo vallatam reddit, ut nulla arte munitior fieri possit; vix humili lorica, aut sedilibus passim instructa est ad Commodum eorum , qui eo ad maris prospectum laxius se effundunt. Quorsum igitur muros ad eam tutissimam civitatis partem cum Gonza

VI. Verum quid Τurcarum meminisse oportui C c quum

SEARCH

MENU NAVIGATION