Lucubrationes in Surrentinorum ecclesiasticas civilesque antiquitates nuncupatae sanctissimo domino nostro Clementi 12. pont. max. a Philippo Anastasio patriarcha Antiocheno pridem archiepiscopo Surrentino. Pars prima altera

발행: 1731년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

ao a De Chrinio. Surrent. Antiquit. quum de ea tempestate Gonzaga loquatur, quando barbara illa gens nondum Constantinopolim ceperat, nec contra Italiam piratas moverat. De Africanis Saracenis potius ab hoc auctore mentio iacienda suisset . Neque etiam rectam Chronologiam servavit

S. Antonini secessionem reserens ad annum σoo. quae vix anno σI8. , aut cyIs., vel ultra conti

gere potuisset, ut in Commentariis ad Lectiones sancti Catelli palam faciemus . Mittamus igitur

Gonzagam , quem honoris gratia memoratum

volumus .

VII. Ad rem vero redeuntes, nemo miretur , quod sanctus Μartinus Turonensis , qui in GaDIta duobus serme seculis ante obiverat , antiquis iis temporibus tam cito praeter morem in Italia , ct praesertim Surrenti sanctorum cultum fuerit consecutus . Quum ea aetate sanctimoniae famae decedentes viri tantum in eorum provinciis soliti essent Christiana veneratione Episcoporum , Vel Μetropolitanorum auctoritate honestari . Quam deinde sensima ceteris Orbis Christiani Catholicis etiam obtinuerunt. Perspicuum enim est sanctum Μartinum Τuronensem nisi sorte primum, saltem inter primos suisse , qui per orbem communi sere omnium assici adoratione in Ecclesiis merue

rit . Et quidem sanctus ipse Benedictus quum C sinum secessit . ibi sancto Μartino Τuronensi

primum aediculam extruxit , ut in ejus vita te gitur . o Circa

262쪽

Circa sancti Antonini annos usque ad extremam senectutem eum vixisse ducimus ; id nostra Chronologia etiam innuit ; quod senium vetus ejusdem pictura exprimit . VIII. Quod in calce secundae Lectionis adisditur : Ad Dominum migramis xvi. Kalendas Marty. concinere videtur cum Μartyrologio Romano , atque antiquissima Surrentinorum traditione, qua eo die celebritatem ipsius illos magnificentissime instituisse ab hominum memoria Constat. Eodemisque hoc die ad Superos eum evolasse tradit ant, quissimus auctor Anonymus his verbis et Evir mit ia Domino xvi. Kalendus Marty , GUule Pr

biaxo. Quamobrem Vehementer miramur quei s

ctum sit , ut in veteribus aliquot Martyrologiis Langobardica manu exaratis , Rufinose scilicet ,& Ausc-ο , & praecipue in illo Florentiae excuso anno Domini I 8σ. opera Antonj Vespu in praecedentem diem sancti Antonini mentio injecta sit his verbis : Idibus Fes au facti Antonini Comsessoris , ut testatur se vidisse Caracciolus . . rum auctoritate fretus Bollandus immerito qui, dem consilium Baronj , qui ad diem xvi. Kal. Martias sanctum Antoninum ascripsit , videtur

acriter carpere, atque improbare his verbis r C tera a Cardinale Baronio ad diem insequentem las

lii Mandiroloe, ascripta , auctores haud inquesu que in Omηisus solidos secuto . Quasi vero Baronius primus suo arbitrio, inconsultoque obitum sancti Antonini, aliaque minoris momenti ad posteri

263쪽

ao De Chrissio. Surrent. Antiquit. rem diem protraxerit . Et quasi unis solummodo citatis a Caracciolo Μartyrologiis standum esset, ceteris aliis non infimae notae auctoribus neglectis , ipso etiam vetustissimo Anonymo , S, quod caput est, Surrentinae quoque Ecclesiae traditione , ct consuetudine . IX. At, ut dicam quod res est , haec omnia a Bollando turbantur ; quoniam plus aequo Caraccioli desert auctoritati , & quandoque immo audentior etiam praeterit . Hic enim de obitu sancti Antonini verba faciens inquit i De die qui dem nonnihia mariant metera Pussoresi, o Plesi num Mart rologia , quae beatum Antoninum habent die praecedenti , hoe HI, Idibus μόνου. Sed re eo meniunt ; nam illa obitum , Romanum mero Μου-rologium, o Eligianum Kalendarium depositionem commemorant. Verum quei his verbis Pulsanense .ct Plescanum Μartyrologia, ct Anonymum, AC Μartyrologium Romanum inter se discordantia jam satis conciliasse sibi persuaserit Caracciolus , non videmus. Nos sane ipsius sententiae accederemus , si variatio inter Μartyrologia tantummodo reperiretur , quae revera, aάhibita distinctione de obitu , & depositione , conciliari facillime possent.

At vero ab Anonymo dissidentiam nunquam ea methodo concordaveris ; Anonymus enim adeo

distincte , dilucideque sancti Antonini obitum ad

xv x. Kalendas Μartias refert , ut nullum reli

quat locum interpretandi se depositionem voluisse potius indicare . Nisi perperam , praeposter eque velis

264쪽

Lis. II. Cap. XI. 2 Os velis prius depositionem , deinde obitum sancti

Antonini contigisse .X. Nos igitur , qui constanter tenemus una cum Anonymo, ct cum lectionibus a S. Rituum Congregatione probatis, cum ipsa Surrentinorum traditione , ct cum Romano Μartyrologio diem

extremum xv I. Kalendas Μartias clausisse sam ctum Antoninum , arbitramur vetera Pulsanensect Plescanum Μartyrologia non esse de sancto Amtonino Abbate Surrentino intelligenda , sed de alio sancto Antonino, qui ibi sortasse decesserat, ubi haec Μartyrologia consecta fuerunt. Atque id nobis eo magis persuademus , quod antiquis

Μartyrosraphis, qui non unius civitatis, aut rogionis , 1ed Orbis Christiani Μartyres , sanctos

que in fastis annotarunt , usuvenerit , uti Fl rentinius advertit, aliique , di in hujusmodi Μa tyrologiis videre est , si non alia, saltem mortis genus , nomen , S locum , ubi sancti viri aliarum regionum obiverint, posteritati demandare ; quod in Μartyrologiis a Caracciolo citatis pro sancto Antonino haud legitur . Praeterea si de sancto Antonino Surrentino loquerentur , potius debuissent ita tenere : Idisus Afruab sancti Antonini Assatis, non vero sancti Antonini Confessoris; ut revera habent , si Caracciolo credimus. Quid igitur argumenti est, ut suspicemur ea Μartyrologia ibi de Abbate Surrentino meminisse, nisi tantum hominnymia p Cui si minimum attendendum hac in re

esset , possemus etiam nullo stabili landamento

conjice

265쪽

dios De ChriHian. Surrent. Antiquit. Sollet. In Actἰι conjicere plura sane ex antiquis Μartyrologiis a Sollerio nuper vulgatis sancti Antonini Abbatis Surrentini voluisse mentionem invehere; haec enim plures sanctos Antoninos commemorant. Id a surdum plane esset, accuratoque scriptore prosesus indignum , quum ex Peristasi, sive adjunctis aliis rebus facile cuique sit cognoscere , ea de aliis sanctis Antoninis , non autem de Abbate Surrentino esse intelligenda. Perpendat igitur Iector quam firmae sint hujusinodi Caraccioli comjecturae , quibus Bollandus incunctanter adhaeret. XI. Qui autem fuerit Consul ille Probianus, de quo meminit Anonymus ; quum antiqua Sur rentinorum monimenta pluries incendiis , ct direptionibus consumta perierint , ut alias diximus ,

ad nostram memoriam non pervenit . Opinamur Boluod is x tamen cum Bollando Consulem fuisse Surrentinum . Ex quo insuper colligimus etiam sancti Antonini tempore Surrentum nulli suisse subjectum , & more Reipublicae seipsum gubernasse , ut fusius in libro tertio secundae partiε expen

demus .

266쪽

Lib. II. cap. XII.

De Ositu , ae Sepultura sancti Antonini . Uum in ultimum vitae discrimen sanctus noster Abbas adduistus esset, moerentes , qui astabant, monachi, in lacrymasque effusi submisse eum interrogarunt , quo in loco exanime cadaver inserri juberet . Neque intra , neque extra urbem respondisse, temstatur Anonymus , fertque vetustissima Surrentinorum traditio; proindeque in moenibus ipsis civitatis conditum fuit: ubi ad custodiendam dile. stam civitatem suam pervigilium agere videtur, ut supra etiam dictum est . Neque exinde unquam sacrum corpus dimotum ; quod quum quidam cernere immodica cupiditate averent, locum effodere aggressi sunt, sed ostentis conterriti altius excavare destiterunt, ut memoriae traditum est . Certa tamen fides est crebris miraculis comprobata , ibi in moenibus civitatis sancta ossa quiescere , ubi templum suo nomini positum extat; peculiariter vero subtus absiidem Arae maximae

exesis muris inhaerentem, ubi sacrum concameram

tum hypogeum columnis suffultum , affabrequo ornatum sancti Antonini Altare complectitur, sub quo jamdiu conditum sacrum corpus augu ste , sancteque colitur.

267쪽

1o8 De ChriHio. Surrent. AntIquit. II. Ηeic porro ea, quae statuimus circa tempus, quo Dei vir in vivis suerit, recudendi , a que firmandi iterum exhibetur occasio . Octavo enim , aut nono Ecclesar seculo , quo vixisse sanctum Antoninum doctus vir contendebat, jamdiu exoleverat mos sepeliendi fideles extra Ecclesias , praesertim vero Benedictinos , qui ea tempestate vel in ipsis sacris templis , vel saltem in coemeteriis intra monastes claustra ad sepulturam dabantur . Neque credibile est sanctum Antoninum extra Ecclesiam sepulturam elegisse, si contrarium in more possitum tunc fuisset . Absonum sane a virtute videbatur societatem aliorum famelorum corporum refugere, & sustragiis privari, quibus fruuntur ii , qui in Ecclesia conduntur . Quae res clarius nitescet, si de variata Ecclesia

disciplina circa mortuorum curationem, aliquid perstringamus .

III. Execrati sunt semper Christifideles illo

rum sententiam, qui nullam de humanis cadaveribus curam suscipiendam esse ducebant, nec quidquam laborandum , humi ne conditi, an sublime putrescerent, ut sentiebant Cynici, Epicurei, &Stoici . Μulto potius Antropophagorum imma

nitatem aversati, qui senes Occidebant, parentum cadavera Comedebant, sanctius, honestiusque d centes ab hominibus , quam a vermibus devorari , perinde ac ab hominibus comesi homines non foedius putrescerent, nec ulla omnino superesset

via vermes a voratione Rrcendi . Alios mortuorum Diuitiaco by Coral

268쪽

Lis. II. Cap. XII.

rum curandorum modos apud barbaras nationes qui curiosius dignoscere cupit, adeat in primis Ciceronem , Lilium Gregorium Gyraldum, Ale andrum ab Alexandro , Panvinium , Graevium , Spondanum , Gretiarum , Μercurialem , Cardinalem Bonam , Alexandrum Donatum , Nardinum , & sexcentos alios . IV. Quod vero ad rem nostram pertinet, a primis Ecclesiae incunabulis consuevere Christiani curam mortuorum fidelium corporibus impendere , id opus corporalis misericordiae Deo acceptissimum esse rati ex Tobia, aliisque veteris, & n vi Τestamenti auctoritatibus , quas abunde colli

git sanctus Augustinus. Non quod insepulta compora aliquid patiantur , quum sint sensus prorsus

expertia; neque eorum animae, quas non tranare

Stygia fluenta , errantesque vagari , priusquam corpor suas sedes teneant , Poetae fabulati sunt; sed , ut subdit idem sanctus Augustinus t Nee ideo tamen contemnenda, o abicienda sunt corpora defunctorum , maximeque juctorum , ac fidelium , qui-ιus tanquam organis , o vasis ad omnia bona opera sanctus usus eLI spiritus . Qui sanctus Doctor adducto insuper exemplo de vestibus, ct parentum anulis, qui cari sunt posteris , multo magis corpora honoranda esse arguit, quae adeo arcte ab an rnabus insormata fuerunt; quod idem antea dixerat in primo libro de Civitate Dei. His etiam, ilia pridem docuerat OrigeneS . V. Humi condi cadavera usitatius fuit H

269쪽

nib. ad populum

cap. I.

S. Io: Chrysost.

11o De Chri Ban. Surrent. Antiquit. braris ad ea Genesis verba attendentibus: Quia pulmis es , o in pulmerem reverteris ; & ad Eccles1as en : Revertatur pulvis in terram suam , un de erat , spiritus redeat ad Deum , qui dedit Etam .

Constructa quoque sanctis Patriarchis sepulcra; quem morem sanctus Augustinus Christianis eo mendat ita : Sit pro viribus cura sepeliendi , o se

pulcra conmuendi , Vestes etiam, aliaque pretiosa ornamenta cum mortuis condere consueverunt plerique , quae net latronum praeda evaderent, ita lacerabant, ac de

formabant, ut nemini usui esse possent, quemadmodum testatur Origenes . Quem profusum Iu-Tum , ac sumtum non probat sanctus J ohannes Chrysostomus . Nihilominus mos sepeliendi pretiosas res cum cadaveribus magnorum Praesulam, materiamque latrunculis praebendi usque ad sequiora Ecclesiae secuta , nobisque viciniora perseveravit, ut ex lepi

da Iohannis Boccacd fabella liquido patet .

Condendi etiam terra vetustissimum fuisse apud Romanos institutum tradit Plinius . Cadavera vero Cremare posterius suit . At vero jure XII. Τabularum statutum : λ-minem mortuum in urbe ne sepelito , neque urato . Id , quod Senatusconsulto , Duillio Consule, approb tum est: a qua nihilominus lege , ct S. C. Imperatores , dc Vestales immunes suerunt . VI. Eamdem hanc legem Imperator Adrianus confirmavit, addita multa quadraginta aureorum

fisco

270쪽

Lis. II. Cap. XII. a II fisco addicenda contra non parentes . Hanc prohibitionem revocavit postmodum Leo VI. Gradicus Imperator cognomento Philosophus , o Sapiens , qui obiit circa principium decimi seculi , improbans rescriptum Adriani tanquam humanae natu rae injurium in sua Novella Const. Claruit se ne hic Imperator prudentia, & summa Romanarum legum peritia, quas, ut plerique putant, in o. lib., aut titulos collegit, indito iis Basilicorum , seu E Emωνταβί. nomine . Eos Iohannes Leunclyvius latinos secit , ediditque . Insignis quoque fuit ob Geometriae , ct Philosophiae scientiam , quemadmodum tradit Zonaras , ejusque diversa opera demonstrant , praecipue sacri sermones .

Verum in Europa , ct in ipsa Italia , jam trans, lato Occidentali Imperio ad Successores Caroli Magni , parum obtinebant Orientalis Imped le

ges ; proinde etiam ante Novellam Leonis Comiti tutionem prohibitionem Romanorum Principum de non inserendo in civitates cadavera cum aliis superititionibus Violati Sepulcri abolitam fuisse auctoritate Christianorum Conciliorum liquet :praecipue quum experientia compertum sit nullam noxam vivis fiatorem asserre, quando illa in Co meteriis , vel prosundis fossis operculo scite stipatis humantur . Propterea frustra sunt enixae quer,

moniae , ct timor Lih Grego0 Gyraldi circa seetorem cadaverum , nisi improbus sit prae multitudine , quando ea urere sanctus ipse Augustinus fas esse dicebat. D d α At

Novellas Const. Leon. vI. latinarneia , ediditque

Agylaeus n. III. non tres,ut habet Cave . Zonaras Annal. Om.3.In Imperio

Miehaelis Theophili, di Theodo tae , & in Impetio ipsius Leonis.

SEARCH

MENU NAVIGATION