Lucubrationes in Surrentinorum ecclesiasticas civilesque antiquitates nuncupatae sanctissimo domino nostro Clementi 12. pont. max. a Philippo Anastasio patriarcha Antiocheno pridem archiepiscopo Surrentino. Pars prima altera

발행: 1731년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

Lib. II. Diss m. Cap. II. 3o 3

Divos Surrentinae civitatis, inter quos ibi sanctus Baculus recensetur , truci , minacique ore Saracenis Crateris oras infestantibus apparuisse. Quam quidem Saracenorum incursionem rectissime , ut

diximus , iidem Caracciolus, & Bollandus, qui vlt.S. ton. Nor Bus etiam adlia sit Dacheryus , anno 8 9. Cont, ' B.11,ri Un No gisse autumant; licet Romaeus , ut diximus , ciris iis ad vit. S AD Ca annum 7σ. accidisse tradat . Quapropter sab Rom. pag Iss tem anto nonum seculum sanctum Baculum e v, vis excessisse non est in dubium revocandum ; al, quod enim temporis spatium praecedere oportuit, antequam Divorum honores ferret a Surrentinis, ac in Tutelarium ordinem cooptaretur . Et quinniam scribens : Nullo quidem certo annorum calculo , mixisse tamen creditur circa annum salutis σσo. di-

Vinat potius , quam aliquo rationum adminiculo id asserat Ughellus : eapropter est omnino hac in re improbandus, ut inserius patebit .

De Nomine, Patria, familia, ac die obitus sancti Bacuti .

Baculus , quam aliι Scipiones , proprio nomine appet g. Mi. Iari potuit 3 Festive sane , & erudite: tamen ita Uamquam Romaeus de sancto Baculo scriptum reliquit: Baculus , ad lusito an -- hoc siis nomen , Pontifex Surrentinus cie. Ad quae verba Bollandus subdit: ειν non tam hic

362쪽

so De Chri Dan. Sureret. Antiquit.

vocatum suisse extra aleam est ; quum in omnibus omnino ms., ct Horis Canonicis in ejus honorem concinnatis hoc nomine appellatus reperiatur . ΙΙ. Neapolitanum fuisse liquet ex antiquo mS.Codice in Surrentino Archivo servato , atque ex

antiquis hymnis in ejusdem sancti Baculi laudem conditis; in quorum uno rudi sane , ct incomto, ut illa aetas serebat, laudato etiam a Caesare C pacto sic legitur :Parthenope natus Baculus fuit isti beatus , me meruit latus Surrentini Episcopatus . Quod etiam testatum fecit Romeus de eo scribens : Ex meteri , o lita iri familia Neapoli locoeelesti natus. Hoc idem Capacius, Ferrarius, SUghellus . III. Quae autem fuerit haec familia , licet

Romarus non tradat : eam tamen Brancatiorum

fuisse quae plures ab ipsis Christianae Religionis

incunabulis edidit sanctos , eamque Pancratiam olim dictam tradit Caracciolus , atque ab ipsa ortum traxisse sanctum Pancratium contendit Uillanus constans est Surrentinorum traditio , ut

nobis liquet, & testatur Ughellus his verbis: F

ma eLI, o conssians a Patribus derimata traditio Ba- eulum ex generosa , mei laque Brancacia gente n tum esse , quae inter reliquos Regni Proceres generis claritate, ac nosititate conspicua est. Atque ex non nullis monimentis in marmore incisis colligitur, quae in Surrentino templo ejusdem sancti Baculi nomine insignito servantur . IV.

363쪽

LI. II. Disi. III. Cap. III. 3os

IV. De ejus obitus die quum nihil omnino Certum habeatur , ne verbum quidem in lection, hus factum ; & licet Romaeus scripserit: uuam

Senex cintinnatus a Deo vocatus ese rv. Kalendas

Februardi , ex cujus ejus potius interitu magna suis acerbitas . Quod idem Ferrarius asseruit , & tradere voluit Ughellus his verbis r Ad Caelum emo. Iamis it. Kalendas Septembris . Huc enim libraverror irrepsit , S scribendum erat Fesmari loco mensis Septembris : tamen quum is dies fastis , &Kalendariis Surrentinis sancti Baculi solennitati addictus sit, inque eo Τutelaris sui memoriam

recolant Surrentini, pro certo tenuit Romaeus eo die ad superos evolasse. V. Nos vero non immerito dubitamus , an

is dies , qui Surrenti ejus solennitati sacer est , Μortis, Depositionis, an potius Τranslationis sit; praesertim quod quamvis certa sit haec Τranslatio ,

quae sine aliquo venerationis argumento in aliis sanctis praeteriri non solet : tamen ejus memoria recolendae nulla reperiatur devota dies . Tum,

quod in actis sancti Baculi quae a Codice mM Archivi Surrentini eruta lege apud Ughellum de ejus obitus die nihil prorsus innuatur . Actorum igitur scriptor quum sciret diem, quo Surrenti ejus festum perageretur , quumque illius obitum ei diei non assignarit , certo certius indicavit se illum nequidquam obitus diem existimasse . Haec sertasse acta secutus Capacius , ubi deis sanctis Surrentinis agit , nihil de die obitus san-

364쪽

3os De Chrissian. Surrent. Antiquit. isti Baculi subdit. Et licet, ubi de Ecclesia Sum rentina , dicat: sanctus Baculus Episcopus , O G

fessis pridie nonas Octobris : tamen liquet ex comtextu , ibi sestum eo die Surrenti fieri, voluisse , innuere . Praeterea ibi librad omnino error est . Quis enim non videt ibi Capacium de sancto Re- nato , cujus dies festus Surrenti agitur pridie nonas Octobris , non autem de sancto Baculo illa pronuntiasse ρ Id omne heic advertere utile visum

est, ne errores, qui aliorum incuria irrepserunt, temporis lapsu radices agant, S, ut non raro ac cidit, faciant auctoritatem .

CAPUT IV

De repurgato vetuLA Idolorum Templo, fussansti Baculi Cadaver translatum fuit , nonnulla. I. T ' Τsi praepostero temporis ordine nobis constitutum sit prius de Surrentinis rebus agere, quae advenerunt, postquam exoptatus Prophetarum votis omnibus Gratiae dies illuxit: tum vero de iis , quae antea in Ionga scilicet Gentilitatis nocte , ct horribili , tetraque superstitionum caligine acta fuerunt : nihilominus quum de hoc templo nullum protinus reliquum sit conspicuum vestigium , neque aliunde memoria ad nos usque manarit , nisi a sacris vitae sancti Baculi scriptoribus, qui nihil de ejus structura, sed tantum depurga

365쪽

Lib. II. Diss. III. Cap. IV. 3o

purgatione a prophanis contagiis meminere, posta quam Surrentini Idolorum respuerunt reliquias ;de eo verba facere hic locus visus est opportu

nior .

II. In civitatis meditullio erectum fuisse tradunt Fanum illud , sed cui Divorum nuncupatum in obscuro adhuc est . Fortasse Iovi Vltori,

fuisse suadent plurima simulacra Deorum, quibus resertum erat. Sed aliud indicat oblonga figura, qua aedificatum fuit , si Dionem audiamus dice tem : Pantheon quoque perfecit Agrippa . Id si e d, D ' i h sue eitur fortassis , qnod in simulacris Martis , o Ven ris multas De imagines acciperet . Ut mero mihi mi detur, inde id nominis habet, quod forma convexa finibatum Caeli similitudinem OHenderet . Praeter, bamus sorte via propter latus Boreale Ecclesia sancti Baculi , ubi situm erat antiquissimum iblud Idolorum templum , quumque ibi inter ant, quas ruinas offendissemus Vestae quamdam Aram parallelepipadae figurae in sublimi plano quadratum loculum ad sacrum , ut dicebant, ignem se vendum habentem , illico suspicati sumus Rheae, v.GVtald.-n- vel Vestae a superstitiosis , illutisque Gentilibus dicatum olim suisse ; licet enim Plato, S Μacroia in Mytholo hius scriptum reliquerint , Vestam solitariam adamasse Adem, & sine ullo alio Deorum signor alii nihilominus , ut Deorum matrem multo stipatam numinum famulitio essinxerunt. Cuicumque vero addictum suerit , inclytum

366쪽

368 De C UZio. Surrent. Antiquit. sane nimis, augustumque fuisse exinde argui potest, quod a semita illa , cui nunc alacet major porra Orientalis sancti Baculi , S unde ejusdem

terminus designatur, usque ad Forum, vulgo ad praesens riori , ubi sparsa quaedam ejus templi rudera effossa sunt, protendebatur ; hoc est , ce tum sere in longitudinem passus continebat ; sed non analogam habebat latitudinem a Uitruvio praescriptam , quae quadraginta , Vel paulo amplius passuum est , ut produnt Domus D. Antonini Donursi patris Surrentini supra rudera ejusdem templi nunc erectae . Itaque propter oblongam figuram a Pantheo Romano nimis dissidet; quod etiam tempore longe praecessisse putamus, opusque suisse Graecorum . III. Heic autem non est silentio obvolvendum maximam dissicultatem pati, quae nostrates historici commemorant de purgato hoc templo , Praecipue Romaeus , qui prae ceteris rem multum exornat, atque exagerat , propter Idola scilicet illa, postquam in mare projecta suerant, Surrentinum sinum procellis, saevissimisque fluctibus obnoxium evasisse , nautisque per quam periculosum , qui antea tranquillus continuo , paca' tusque extabat . Ita enim non tantum admirati nis superveniens haec maris intumescentia , agitatioque , quantum anterior illa perpetua quies , tranquillitasque haberet. Norunt enim omnes ΗΠ drographiae periti Μediterraneum AEquor ubiqueis

duobus naturalibus cieri motibus , scilicet a stu,

367쪽

seu fluxu , atque refluxu ad motum Lunae , qui in oris Surrentini Promontod plus quam alibi fatis conspicuus , praecipue in Pleniluniis , Novi- Iuniis, & in . quinoctiis , sed navigantibus minime noxius . Alter infestissimus qui ab effraena, i

Potentique ventorum rabie excitatur , praesertim

ab iis , qui appellantur Recter , T phon , Turbo, Exhydrias , Ecnephias periculosissimas, insuperab,

Iesque tempestates cientes ; quosque, etsi non frequentissime r interdum tamen in Crateris mari omni arvo excitatos ex historiis Neapolitanis asdiscimus , & nostra aetate exitialia hominum naufragia intulilli . Ab his procellis Surrentinum, vel Stabiense Fretum, etiam priusquam Idola illa in sinum exciperet , naturaliter nequivisset esse immune . Verum contrarium in Actis sancti Ba

culi apud Ughellum legitur hujusmodi r Nam

ipsum mare Surrentini Portus , quod ante illud tempus omni fuerat tempestate immune , nullis emasat procellis , pomodum ut cetera maria o procellis , pelagi tumultibus mansi osnoxium . Sed nullus alius portus juxta Surrentinum Promontorium

extat , praeter illum Castrimaris Stabiensis , qui placidissimus semper suit , ut ad praesens , atque

securus.

Errori fortasse ansam dedit Papinius Statius, qui de aequore Surrentino cecinit e

Mira quies Pelagi : ponunt heic lassa Furorem AEquora, ct insani spirant elementius Au bi. Verum ibi Poeta loquitur de aedibus Poth super' structis

368쪽

Bollau. In Not. ad Roma

sio De Christio. Surrent. Gliquit. structis Surrentinae rupi, quae latus objicit Aumo, Africo , rimonis , Choro , quaeque etiamnum ab furiosissimis ventis istis eam maris partem tuetur . Praeterea animadversione digna res est neque ad portum illum Stabiensem a civitate Surrentina

plus octo passuum millibus distantem infracta ibia , ct comminuta simulacra protrusa fuisse; immo neque ad propinquiorem locum illum , qui dicitur Meta , ut Pauli Ren ductus auctoritate scribit Bollandus ; cui lubens parcerem , quod

oculis non inspectarit peculiarem illum Surrent, num lunatum sinum, cui alacet Surrentina civitas , spectatque ad Μe circium duobus cornibus terminatus , quorum unum versus Hyperboream

Vergit, quod , ubi pagus est, qui Meta dicitur , in

mare procurrit, & vulgo Scutolo appellatur . Abierum ad Chorum spectans nuncupatum caput Surrentinum , vulgo ilCapo . Hoc propinquius urbi . Id Paulo Regio, qui diu prope Surrentum . Aquis scilicet diversatus suit, minime potuit esseisnotum . Prope Caput hoc Surrentinum inse cta , & comminuta simulacra injecta suisse vero- similius est ; quorsum enim longius , Metam Vide licet usque , illa , ut Regius commentus est ,

multis impensis necesse erat deserre Z Pium amamus lectorem , ct attentum , non autem animi levitate credulum , ut juxta sanctum Paulum ratiorasiti se ossequium nomum .

369쪽

Lib. II. DF. III. Cap. IV. 3 II

Epistopalem Ecclesiam Surrentinam , postquam Divina ope , atque consilio pax Ecclesiae reddita est , versum fuisse traditur . Quo autem Arae Christianae tempore id acciderit , prorsus ignintum . Ughellus , qui sanctum Baculum vixisse Uthid. ioc. Credidit circa annum salutis σσο . , saltem circa septimi seculi finem evenisse , videtur asserere ,

prassertim quod ubi de Episcopis Stabiensibus di

serit , Sergium illum templi sancti Baculi aeditu um , de quo in Actis sancti Baculi mentio est , sub annum 7oo. in vivis fuisse statuit. Unde in fertur juxta Ughellum sub octavi seculi initium, S septimi finem sanctum Baculum jam templum

liabuisse. Verum id Surrentinis traditionibus non cohaeret , quae innuunt Ecclesiam sancti Felicis nomine insignitam fere primam suisse, quae in ipsa civitate excitata sit, S ex ipsa sua dedicatione pro Cathedrali Ecclesia habitam , ibique , quod ver simile est , tum Ecclesiasticorum , tum laicorum commodo sacra Episcopum , & Clerum opera S. Quod longe ante septimum seculum fuisse institutum in comperto est. Τempore enim Agapiti Surrentini circa annum praeterpropter σso. , cui su

cessorem facit sanctum Baculum Ughellus , jam Episcopus intra urbem degebat , dc plures erant in ipsa urbe Ecclesia'. V. Immo tam plane constat longe ante seculi sexti finem Christianam fidem Surrenti radices altiua egisse , omnesque Surrentinos Christum

370쪽

3ra De cinnan. Surrent. Antiquit. amplexos , inque sua urbe plures habuisse EccIssias , ut ex literis sancti Gregod Papae , qui sub

annum s O. Summus Pontifex renuntiatus suit , Colligatur, plura monachorum coenobia in ea pie

tissima sane civitate illius Pontificis tempestate fuisse . Unde conjecturis adducti cogimur assi

mare sanctum Baculum non modo anno σσο. ,

quo eum ponit Ughellus , non vixisse , Verum etiam ante sanctum Renatum , qui primus in s rie Episcoporum recensetur anno 423 . , ut se quenti libro dicetur , Ecclesiam Surrentinam ac cepisse administrandam . Quamquam enim post datam a Constantino Ecclesiae pacem aliquot urbes in suis erroribus obfirmatae , ac refractariae per aliquod temporis spatium Christianae fidei pertinacius in Italia obstiterint, ut de Narnia in Umbria dicitur : tamen id de civitate Surrentina nulli bi legitur . Unde sub Constantini Μagni tempora , Vel paulo post, conclamata omnino superstitione , urbem integram Christianam fidem jam amplexam , ct Duce ipsius annuente , eXecran dum illud Idolorum templum vero Numini devotum fuisse , sancti Felicis Nolani nomine insDgnitum , S in Episcopium versum , putandum

est ; cessatumque ad sacrum Pastorem conveniem dum Carca loca , seu cryptas , vel secreta oratinria petere , ut pridem , quando apud Ethnicos cipis ana fides , ut verba sancti Paulini Nolani

usurpem , crimen erat .

UI. Accedit ad rei confirmationem in Actis sancti

SEARCH

MENU NAVIGATION