Lucubrationes in Surrentinorum ecclesiasticas civilesque antiquitates nuncupatae sanctissimo domino nostro Clementi 12. pont. max. a Philippo Anastasio patriarcha Antiocheno pridem archiepiscopo Surrentino. Pars prima altera

발행: 1731년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

351쪽

improbandam electionem , sive mavis, consilium , ct tractatum de eligendo viventis adhuc Episcopi successore . De aliqua vero Synodo contra sanctum Catellum neque apud alios scriptores , ne

que apud ipsius sancti Catelli Biographos verbum

unquam reperieS .

Verum haec etiam objectio nullo negotio dilui potest. Accusationes enim Episcoporum , praeci pue quae depositionem involverent, uti erant i posturae , calumniaeque adversus sanctum Cate,

tum excogitatae, utpote caussae majores a Romana Sede nedum per appellationem, sed etiam sine hac , ct sine Concilio agi , ac terminari potuissent, ut ex dictis liquet. Quibus addamus verba sancti Juh Papae in commemorata epistola apud sanctum Athanasium, quam genuinam esse nemo

inficiatur : uuapropter si i Die hujusmodi suspicio

in Epsopum concepta fuerat , id huc ad noHrantia Ecclesam referri oportuit. VI. Quod autem sanctus Gregorius Concilium coegerit ad damnandum Andream Μonachum suorum operum corruptorem , id non necessitate secisse sanctum Pontificem arbitramur ;sed fortasse , ut in caussa sua cautius, moderatiu que procederet , alienumque esse doceret ab Otacio Iudicis Christiani propriam ulcisci injuriam . Ceterum idem sanctus Gregorius sine Concilio electum Episcopum Surrentinum improbavit; quae quidem improbatio Synodi potius auctoritate facienda fuiste videbatur , ut aliquando factitatum

L Iul. ep st. seripta Datio , Folcillo, NareIsso apud S.Athan. In Apol. ad Imper. Constantium pag.

352쪽

ας De Grinio. Surrent. Antiquit. est , teste Petro de Μarca , qui id Gallicanis se

quentium licet seculorum exemplis exterisque ,

comprobat .

His accedit summa historiarum obscuritas illius tenebricose, atque adeo a nobis dissitae te pestatis , in qua quae accidebant , non ita eXDete , neque omnia literis tradebantur, S quae

erunt annotata , non omnino integra temporum injuria ad nos pervenerunt.

VII. Praeterea non statim ac in judicium apud Μetropolitam, Patriarcham , aut Romanum Pontificem advocabatur Episcopus , omni pror sus abjecta mora Concilium cogebatur , ea prae

sertim tempestate, qua sine apertissimis probationibus vix ulla fides illius delatoribus tribuebatur, circa quod jus Ecclesiasticae disciplinae plura alias congesti . Ηeic satis sit unam commemorasse Τheodorici Gothorum Regis auctoritatem ab ea epistola desum tam , qua ad Eus orgium Episcopum Μediolanensem pro Episcopo Augustanae civitatis scribit : NihiI ehim in tali honore , scilicet Episcopali , temeraria cogitatione praesumendum eR: ubi s proposito creditur, etiam tacatus as excessibus

excusatur : manifeHa proinde crimina in talisus mixcapiunt fidem . Eapropter Augustani adversarios , quod Clerici essent , Mediolanensi Episcopo damnandos , ac puniendos misit . Igitur priusquam status caussae sancti Catelli Episcoporum judiciosis eretur , de fama , ct conditione accusatorum diligens perquisitio facienda fuit ; in qua quum

353쪽

tis. II. DF. II. Cap. V. asscalumniantium improbitas, ct astus , immo summa impietas divinitus quoque detecta fuisset, S delati innocentia & praestantissima animi virtus eluxi set, jure merito de Concilio cogendo nihil cogitatum a Summo Pontifice , sed tantum de remittendo cum praemiis , ct donariis ad pristinam Ecclesiam optimo Pastore deliberatum . Atque , haec de sancto Catello lassiciant. Rhis II. Dissertationis . DIS

354쪽

DISSERTATIO IV.

In Lectiones sancti Baculi Surrentini Episcopi,

ac Patroni.

SECUNDI NOCTURNI. LECTIO LAculus ex nobilissima Brancatiorum familia Neapoli natus ad generis claritatem sanctitatis splendorem adjunxit . Adolescentiam ad omnia humanitatis , & pietatis studia exercuit , morumque suavitate , ct innocentia aequales suos eo usque antecelluit, ut jam inde conjecturam sumerent prindentiores , quantum tum ille futurus esset E clesiae lumen. Nec longe eos a vero abiisse eventus docuit ; nam brevi tanta in eo integritas Divinae Sapientiae conjuncta studiis eluxit , ut ejus fama nec domesticis parietibus , nec urbis moenibus contineri posset; quin in circumjacentes egressa civitates Variis populis de illo in Pasto-iem sibi deligendo cogitationem injiceret . Hos inter feliciores Surrentini suerunt, quippe quibus ex voto reε contigit. LE-

355쪽

as γ

SUrrentinae igitur Ecclesiae praepositus Baculus

castitatem , patientiam , humilitatem , vi tutes denique omnes graviter illas quidem praedicationis verbo suorum animis insinuare instituit ;sed multo id magis emciebat vitae exemplo ad exactissimam sanctitatis normam expressae , &consormatae . Insuper cum in cetera vita , quam sanctissime clausit, tum post mortem variorum miraculorum gloria enituit , praesertim fugand rum Daemonum virtute : quorum spe stris aliqua urbis loca , quae olim Idolorum suerant sacrilegiis dedicata , sancti Baculi pia apud Deum imtercessione repurgata , testantur antiqua Surremtinae Ecclesiae monimenta .

EIus cadaver , ut tutissimum fortasse contra hostes propugnaculum sibi pararent, primo in litae urbis moenibus Surrentini condiderunt; deinde in templum ab Idolis purgatum , ct jam antea sancti Felicis Nolani Episcopi nomine insignitum , potioris venerationis ergo transtulerunt. Is Surrentinorum precibus invocatus variis eo Tum temporibus praesto esse visus est ; & praese tim quum Saracenis Crateris oras infestantibus adeo minaci in eos vultu cum aliis quatuor sanctis Surrentinae civitatis Τutelaribus videndum se V p prae

356쪽

asi 8 praebuit, ut Barbarorum irruentium impetus s liciter everterit. Rus quoque sepulcrum insignibus miraculis enituit ; quum enim Sergius quidam templi aedituus, ut quatuor Columnas erige ret , quae concameratam testudinem sustinerent, aliquantulum essedisset, tam suavis odor emanavit , ut extra templum etiam effusus contiguarum aedium habitatores suavissime recreaverit. Quum que idem Sergius uni ex iisdem columnis minus reverenter humeros admovisset , continuo media corporis parte dolore correptus , nervisque res

Iulus languescere coepit . Quamobrem ad sancti Baculi sepulcrum in genua provolutus illud piis Hulatibus , precibusque complevit, ac duplici sanitati restitutus fuit , corporis scilicet, & animi: quo adeo praeclaris virtutibus toto pectore studuit, ut in Stabiensem Episcopum eligi deinde

meruerit .

CAPUT I

De scriptoribus mite sincti Bacult..

I. Anisti Baculi Surrentinorum Episcopi , dc

Patroni vitam una cum ejus epito me primum , quod sciamus , edidit David Romaeus , postea Paulus Regius , & dein te Philippus Fer rarius , S Ughellus , qui , quae ex ms. codice Archivi Surrentini fideliter excersit, in sua Italia sacra vulgavit. Postremo vero Bollandus

Actis

357쪽

L s. II. Dis': III. cap. I. ass

Actis sanctorum a se concinnatis eam vitam a Davide Romaeo conditam inseruit , notisque , ut assolet, erudite auxit . In ejusdem mentionem

incidit Anonymus in Vita sancti Antonini , Sejus scholiastes in Notationibus Caracciolus. Insuper non pauci Regni Neapolitani his oriographi ejusdem sancti memoriam invexerunt, S in primis Capacius , Summontius, Ranneltasius , aliique; ut etiam in historia Surrentina Caesar Μωlignanus . II. Quod ad Μartyrologia attinet , in nullo multorum , quae Vidimus , sancti Baculi nomen unquam offendimus , nisi in codice ms . , qui in Archivo Surrentino servatur ; ubi nomina , ac gesta sanctorum Surrentinae civitatis Patronorum,

ut alias diximus , inscripta sunt : S in antiquis Kalendariis ejusdem urbis. Praeterea saneti Baci ii meminit in Topographia Martyrologj Romani, ct in generali Catalogo sanctorum in Martyrologio Romano non contentorum laudatus Ferrarius.

CAPUT IL

De tempore, quo sanctus Baculus in mimis fuerit . I. Empus , quo sanctus Baculus soruerit, Ecclesiamque Surrentinam regendam acceperit, non satis constat ; idque se nulli bi Iegisse testatur Romaeus his verbis e Cujus aetas in Pp a quo-

rent.

358쪽

3oo De Chrissian. Surrent. Antiquit.

quorum Regum , mel Pontificum Maximorum tempora incidit , non legimus . Romaei vero vestigiis insistens Ferrarius inquit : Tempus , quo sanetus Ba lus mixit, ab aullore vitae illius haud expressum eri ; illud enim se scire non potuisse ait . Mi quum tamen esse ex eo cottigitur, quod corpus illius in templum Ido rum taeanslatum fuit. At Ferrad conjecturae astipulatur Bollandus t

quae potius si plane eloqui fas est tenebricosa

cogitatio ex ambiguo prolata videtur . Si enim contendit Ferrarius sancti Baculi venerandum cadaver in templum Idolorum translatum suisse , quum adhuc pars Surrentinorum Idololatriae insem viebant; id sane imuriosum esset transferentium Surrentinorum pietati . Et adversatur Romaeo , aliisque omnibus Surrentinis monimentis , quin

immo secum discrepat, qui de sancto Baculo scri

pserat : Cujus corpus ad moenia cimtatis , ut adve

sus hoRes duplex haberetur praefidium , sepelitur , d nec in medium urbis De templum Idolis purgatum , o D. Felici Episcopo , o Mart ri dicatum, iliatum I. Τenetur igitur verbis suis Ferrarius ; nec quidquam de antiquitate sancti Baculi, & sepultura in templo Idolorum poterit arguere , nisi prius elucescat, quo aevo templum illud ab impietate , S superstitione catholico Christianorum ritu suerit repurgatum . II. Quis vero rem adeo obscuram in summo historicorum silentio luce complebit p praesertim

quum notum sit , & ab ipso Ferrario , & Bo lando

359쪽

Lis. II. Diff. III. cap. II. 3O1

Iando animadversum in Italiae urbibus ad multa secula remansisse Idololatriae vestigia, ct Fana Deorum nondum ChriHianis ritibus consecrata , etsi occlusa . Qua in re auctoritati, & exemplo est Pamtheon , quod post datam a Constantino Μagno Ecclesiae pacem trecentos circiter annos tamquam insigne Romanae magnificentiae admirandum Ve stigium , impurum , profanumque Romae per mansit : donec sanctus Bonifacius IV. , ut legi

mus apud Anastasium Bibliothecarium , Periit a Phocata seu Foca, ut in Codice Regio) Principe templum , quod appellatur Pantheon , in quo sit Ecclesia sancia Mariae semper Uirginis , o omnium Martγrum . In qua Ecclesia Princeps multa bona vel potius dona, ut in codice Thuani obtulis.

Nonne idem contingere potuit Surrentino Idol rum templo 8 scilicet ut multis seculis post deletam superstitionem , susceptamque religionem a Christianam pro admiranda priscorum Graecorum structura , & simulacrorum astabre elaboratorum

opere conservaretur .

At concedamus Ferrario rei gestae tempus assequi posse , tenerique, quando templi illius superstitio verae religioni locum concelserit; non prininde in comperto erit , num statim ac sancti Felicis Μartyris nomine suerit insignitum , eo corpus sancti nostri Baculi invectum , humatumque fuerit, an multo post; hoc enim perplexe reserri videtur a Romaeo, Capacio, Ferrario , Ughello,

360쪽

Romae

s o a De Chri Bra. Surrent. Antiquit. S ipsa tertia sancti Baculi lectione , ubi: Deinde iatemplum ab Idolis purgatum , o jam antea sancti Felicis Nolani Episcopi nomine insignitum potioris

venerationis ergo trainulerunt .

III. Potius ad vestigandam sancti Baculi antiquitatem facere videtur prima, ad quam datum fuit ejus sanctum corpus , sepultura sub moenia

civitatis , quae indicat tunc eum e vivis excessi se, quum intra civitatem humare cadavera, praeter Imperatorum, ac Virginum Vestalium , ut notat Servius, Romana lex XII. Tabularu i vetabat , quae a Graeco Imperatore Leone , qui dictus

suit cognomento philosophus , circa principia decimi seculi abrogata fuit , & multo ante in ipsa

urbe , ut putamus, ex privilegio , vel desuetudine sensim antiquata fuerat. Fabricius enim , teste Plutarcho , Romae intra urbem prae eximiis meritis sepultus fuit , etsi vigeret contraria lex . Quam Graecam aeque ac Romanam legem Surrenti quoque antiquitus obtinuisse opinamur, etsi

libera prius Respublica, & subinde Romanum Μunicipium fuerit, quod propriis legibus utebatur , ut in secunda parte dilucide exploratum videbimus . Inter has vero ambages illud interim pro certo habendum, sanctum Baculum ante nonum seculum mortalitatis jura solvisse . In vita enim sancti Antonini e ms. antiquo codice edita ab Antonio Caracciolo , & Bollando , ab utrisque notis etiam illustrata, traditur , quinque Tutelares Divos

SEARCH

MENU NAVIGATION