De regula fidei catholicae, seu De fide catholica auctore Francisco Veronio

발행: 1853년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

praxes Ecclesiae possunt aliquae landari in opinione prinhabili , ut sustus relatum. Verum lamen est, sanctos de sacto audire preces nostras, Deo illas illis revelante, et aliis modis explicatis ab Logustino et Gregorio Magno. Quod autem dubius fuerit in hac re Augustinus, inde manavit, quod dubitaverit an heatorum animae sint in coelo, et lauantur clara visione Dei ante resurrectionem, seu diem jud,

cii, quod definitum lanidiu fuit ab Ecclesia, in concilii Florentini definitione; et quod admittunt adversarii, licet ca

vinus contrarium senserit, Instit. lib. 3. cap. 25. S. 6. Idem tamen Augustinus docet, et probat multos sanctos, postquam coelo recepti fuerint, et beata visione Dei selices fuerint, videre omnia , etiam unde sunt absentes, cum

Deus eriι omnia in omnibus, lib. 22. de Civit. Dei, c. 29.

2' Sequitur non esse de fide, sanctos esse mediatores nostros , et non solum Christum. Prohatur ι', quia id non habetur in nostra professione, nec in Tridentino. 2' Variant in hoc Patres et doctores nostri, prout diversimode nomen mediatoris accipiunt. Chrysostomus, hom. 7. in Epist. ad Tim. , accipit pro eo, qui ambarum naturarum particeysest, divinae et humanae: Augustinus contra Parm. lib. 2. cap. 8. accipit pro eo pro quo nullus interpellat, sed ipse pro omnibus, et Sic uterque solum Christum mediatorem esse docet; et optime alii latius pro quolibet mediante vel intercedente , et sic tum viventes, tum sanctos in coelo dicunt esse mediatores pro omnibus pro quibus Orant, S cut et Paulus, in manu mediatoris, scilicet Moysis, Iegem esse a Deo datam dicit ad Galat. 3. 19. 3' Mera et impudentissima est calumnia Molinaei, dicentis in novitate, lib. 7. cap. 42. In Litaniis dicitur: Samete Petre, ora pro nobis; sed B. Virgini non dicitur: Sancta Virgo, ora pro n0bis, alauι nec Christo. Alia autem

82쪽

calumnia : Qui orant sanctos , non solum petunt ipsos Deum orare pro nobis; sed creditur S. Nicolaum posse Placare mare , etc. Plenus est his calumniis in omnibussere materiis controversis, quo avertat populum a doctrina catholica. Absit ut haec fide credamus; imo abomin mur. Et, ut ait Augustinus alia Occasione contra Faustum Manichaeum, lib. 20. cap. 21: α Alia est disciplina Chri-u Stianorum, alia error infirmorum; et quisquis in erro-α rem dilabitur, corripitur per sanam doctrinam, sive utu corrigatur, sive ut caveatur. a Alia subtilior calumnia est ejusdem Molinaei dicentis jussos nos invocare SanctoS. Falsum id est, ut patet ex relatis ex Tridentino, docente

solum bonum atque utile esse sanctos invocare, nulla mentione praecepti facta; quanquam peccaret, qui dubitaret an licitum sit eos invocare, et hoc sensu an sint invocandi , et propterea ab invocatione abstineret: quanquam etiam ex particulari ossicio teneantur aliqui eX praecepto, V. g. ,heneficiarii aliquando recitare Litanias Sanctorum.

4' Sequitur non esse de fide, sanctorum canonizationem, Seu sanctos quos invocamus, eSSe Sanctos et beatos, v. g., Laurentium, Vincentium, Gervasium, etc., Blasium, Chrysostomum, Ambrosium, Dominicum, Franciscum, etc., iis

exceptis qui tales in Scriptura nobis exhibentur, V. g., Si phano, de quo dictum est, obdormivit in Domino. Αct. e. 7. v. 59. Probatur 1', quia id non habetur in professione fidei nostrae, nee in Tridentino. 2' Nihil habetur in ver revelato, Seu scripto siVe tradito, ut patet, cum nati suerint hi saneti longe post verbum scriptum, et traditiones apostolicas. V 0uinimo nec de fide est, hos homines e

stitisse, multo minus Sancte vixisse, sicut nec canonigatos fuisse, ut patet; certe haec omnia sunt quaestiones facti, non juris, ut evidens est. Canonizantur maxime ex mira-Diuitiam by Corale

83쪽

culis lactis post tempora Apostolorum, quorum miraculorum plenae sunt vitae Sanctorum, tum in vita, tum post mortem ab eis editorum. At nullum talium miraculorum est revelatum in verbo Dei, proinde nullum est de sile dia vina, quomodo ergo canonigatio ex illis laeta, seu judicium Ecclesiae quod sint saneti, esset fide divina credendum Nullae ergo Bullae canonigationum , quae sere omnes Suntroiiannorum Pontificum, et continent quaestionem, seu doctrinam facti, scilicet hunc vel illum esse Sanctum, sa- cient rem de fide. Ex quo rursus dicimus, ne quidem in- fallibilem esse in his canonigationibus Pupam aut concilia etiam generalia. Probatur ex dictis in regula fidei, ubi a serimus: Conveniunt omnes Catholici posse Pontificera et

generale concilium errare in controversiis facti particu-ιaribus, quae eae informalione testimoniisque hominum praecipue pendenιοῦ et probavimus ex Bellarmino ipso, concedente conc. generale G. errasse in damnatione Honorii Papae tanquam haeretici, ex salsa informatione; ergo multo magis errare possunt Pontifices ex informatione salsa. Gravissima tamen est auctoritos ex hac canonigatione, et tremerarius omnino laret et pleolendus, qui post talem cara nigationem, quae ex informatione exactissima miraculorum Pt vitae praeteritae sancti sit, negaret canonigatum illum esse sanctum, aut de eo dubitaret; sicut supra diximus, gravis esse auctoritatis, quod o Pontifice romano ex cathedra definitur in doctrina, et gravioris, quod definitur ab eo in concilio provinciali, praesertim cum toti Ecclesiae proponit aliquid tenendum doctrinam spectans, sicut toti Ecclesiae proponit in canonigatione, hunc vel illum eSSe Sanctum. Neu propterea non est honestum, invocare sanctum

illum, praxisque Ecclesiae illum invocandi post talem canonigationem, est culpanda, aut est incerta; quia praxes

84쪽

plerae que Εtclesiae etiam universalis μ sunt fundari in opinione solum probabili; quanto magis in canonigatione

quae rem reddit certam, V. g. , Franciseum esse Sanctum

et beatum, licitum est, ut utar verbis Tridentini, bonum atque utile sanctum illum invocaret Et qui aliunde tenerentur ad invocationem, v. f., beneficiarii ad recitandus aliquando Litanias sanctorum, tenerontur ad illum invocandum, nec sussiciens foret illis excusandis ab invocatione talis sancti, obtendere non esse de fide, illum esse sanctum :quin praxes et praecepta, etiam ex opinione probabili, pos . sunt manere et habere suam vim ad obligandum. S. 8. De Imassinibus. Professio sdei nostrae hoc habet, nec aliud: Firmissime assero Imagines Christi ac Deiparae semper Virginis, necnon aliorum sanctorum habendas et retinendus esse; atque eis debitum honorem ac venerationem impertiendam. Et Tridentinum, sess. 25. statuit: Imagines Christi, Deiporae Virginis, et aliorum sanctorum in templis praesertim habendas et retinendas, eisque debilum hon rem et venerationem impertiendam; non quod credatur inesse aliqua in iis divinitas vel virtus, propter quam sint

colendae, vel quod ab eis sit aliquid petendum, vel quod fiducia in Imaginibus sit figenda, velut olim fiebat a gentibus, quae in idolis spem suam collocabant, sed quoniam honos qui exhibetur, refertur ad prototypa quae illa repraesentant, ut per Imagines quas OSculamur et coram quibus caput aperimus, et procumbimus, Christum adoremus, et sanctos, quorum illa similitudinem gerunt, veneremur, id quod conciliorum, praesertim vero S. 2. NIcaenae SInodi

85쪽

decretis contra Imaginum oppugnatores est sancitum. Quod si aliquando historias et narrationes sacrae Scripturae cum

id indoctae plebi expediet, exprimi et figurari contigerit, doceatur populus non propterea divinitatem fgurari, quasi

corporeis oculis conspici, vel coloribus aut figuris exprimi possit. g Haec concilium; unde patet Imaginum cultum e se de fide, quin propositum ab Ecclesia universali. Ita a contrario sequitur 4' non esse de sile, SS. Trinitatis, aut Patris, aut Spiritus sancti separatim, Imagines habendas aut retinendas esse, atque eis honorem ne V ne rationem impertiendam. Probatur 1', quia non proponitur in professione nostra, nec in Tridentino, ubi solum habetur, si figurari contigerit, doceretur populus non Pr pterea divinitatem figurari, quasi coryoreis oculis conερ iaci vel liguris eaeprimi possit, quod longe est aliud a definitione, eas habendas, et veneralionem impertiendam. Nec

praxis frequens in Ecclesia, habendi hujusmodi Imagines,

et venerandi, seu Deum per eas adorandi, sussicit statuendo articulo fidei: quia, ut dictum est Suyra, non omnes praxes EccIesiae etiam universalis sunt susticientes fundando articulo sidei catholicae, sed possunt inniti opinione etiam solum probabili, ut ibidem demonstravimus. 2' Nec Scriptura, nec traditio apostolica id habet: imo probabile est Dstum vetuisse Iudaeis in Decalogo, praecepto illo: Non facies tibi sculptile, Exod. 20. 4: expressius vero: Non nidistis aliquam similitudinem in die, qua Ioculus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis, ne forte decepti, faceretis vobis sculytam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminae, Delit. 4. 45. 3. Licet in Tridentino sue rint doctissimi theologi, et litis mutae a Protestantibus de quibusvis imaginibus haud ignari, et etiam censuerint doctores aliqui catholici, quos mox reseremus, id n0n esSe

86쪽

licitum; tamen abstinuit synodus ab hac doctrina definienda, et solum dixit imagines Christi et Deiparae Virginis, et alioris, sanctorum in templis praesertim habendas, etc. Nonne silentium Tridentini in tali circumstantia videtur testimonium positivum quo probatur, hanc doctrinam excludendam esse a fide 3 4' Aliqui Catholici, inquit VasqueZ,

parte 3. disp. 303. c. 3. Henricus, Abulensis, Durandus, Martinus de Ayala, assirmant non licere ullo modo Trinitati, sed solum Deo in humanitate, quam assumpsit, imaginem essingere. Alia opinio quanquam non adeo certB PSi. ut tanquam fidei dogma sit ample elenda, multo tamen verior mihi videtur, et quae sine temeritate contra communem Ecclesiae usum negari non poteSt, in universum asserit Trinitatem depingere ex natura rei licitum esse , et imaginem Spiritus sancti in specie columbae, si Quod prohat multis. a Et confirmatur, inquit, usu Eeclesiae frequentissimo eadem sententia; quae passim Romae et aliis

in locis Trinitatis imaginem adurandam Seu venerandamὶ populo proponit. Quamvis autem concilium Tridentinuin eo capite nihil certi statuat et definiat, praecipit tamen ut siquando historias sacrae Scripturae contingat describi lintelligit in quibus etiam Deus depingendus est; id quod nec

damnat nee tam serio, quam sanctorum hominum et Christi imagines approbatin explicetur populo id non fieri, quia

Deitas oculis corporeis videri possit. sed ut inde humano more in cognitionem virtutis ipsius incorporeae veniamuS. si Haec VasqueZ, cui subscribimus. 2' Non solum non est de fide, sed nequidem certum est Deum non vetuisse Iudaeis omnem usum Imaginum. a Non pauci auctores, inquit VasqueZ, disp. 104. cap. 2. qubrum opinio mihi Dulto probabilior semper visa est, dicunt Iudaeis non solum adorationem illam gentilium, quae natu

87쪽

rali jure prohibita est, verum etiam quemlibet usum imaginum et Statuarum, praecepto Dei positivo, Exodi 20.etc., suisse interdictum. Sententia est Alexandri, Alberti, Bonaventurae, Richardi, etc. Ex quibus Alexander, Albertus, Bonaventura, Marsilius, Abulensis de imagine Dei s luna dicunt illi populo omnino velitam fuisse, caeteri Butem absolute de omni in universum loquuntur. Ex iis autem solus est Abulensis, qui putat jure naturali non esse permissum Dei imaginem essingere; caeteri vero videntur docere solum antiqua lege usum illius suisse sublatum. α Et cap. 6. a Uuod vero circa latera Areae duae sgurae Cherubinorum positae fuerunt, respondere quis posset cum Calliorino, eris omnes figuras seu imagines saetas fuisse jussu Dei, qui praecepto Suo omnino, utat ex parte derogare potuit; aut respondeo, lege veteri non fuisse volitam omnem similitudinem, aut egigiem quomodocumque, Sed omnem cultum et adorationem ipsiuS, Rique Bdeo omnem quoque imaginem seu essigiem modo accommodato adorationi erectum aut constitutam, quare nec Cheru hinis, nec aliis figuris in templo lactis, aliquem cultum fuisse delatum. Modus aulem accommodatus adorationi est, cum imago depicta aut sculpta est per se, non veluti appondix et additamentum alterius rei, in ornatum illius. αδ' Quod ad cultum spectat, longe longius est a fide, dorcludet in esse imaginem ne quidem Christi, multo minus sanctorum, quin ne quidem adorationis mentio est in professione nostra, nut in Tridentino, nec proinde in Nicaeno, quia Tridentinum sequitur illud, nec adorationis meminit. Uuod ergo cullus ille nominetur aliquando adoratio, quaestio est de nomine. Certe populus intelligit adorationis nomine cultum latriae absu Iulum: iste autem sine dubio non redditur, nisi Soli Deo, et blasphemum esset illum

88쪽

reddere ulli imagini. Cumque dicimus nos adorare crucem. sensus patet ex iis quae retulimus ex Tridentino, scilicet

per illam quam osculamur, et coram qua caput aperimus, et procumbimux, Christum adoramus.

4' Nec de fide est, cultum delatum imaginibus esse rotissimum: cum nec de fide sit, cultum delatum sanctis ipsis, esse religiosum, ut paulo post dicemus. 5' Longe longius abest a fide catholi ea, cui calumniose id adscribit Molinaeus et alii, adurandus latria imagines

Dei, et eadem qua adoratur Deus, seu eadem venerat in

ne tum eaeemplari imagines honorari. Probatur 1' quia id non habetur in professi line nostra, nec in concilio Triden. tino aut alio universali. 2' Quia varia sunt placita problematica theologorum, relata a VasqueZ, disp. 408. cap. d.

circa hanc quaestionem, seu modum cultus. si Prima Sententia est, inquit, imagines ut terminum proximum et integrum adoratione quadam ipsis peculiari, qua exemplar non comprehenditur, adorari, etiamsi in ipsis exempluria quoque adorentur, eamque adorationem inferiorem et distinctam esse ab adoratione exemplaria, quom ipsi honorariam appellant. Secunda sententia latetur cum priina, qui - ties imagines per se adorantur ab exemplari divisas, inseriori quadam adoratione coli, etiamsi illa propter exemplar tribuatur; cum vero adorantur per accidens, conjunctae scilicet prolotypo, tanquam aliquid illius, eadem adoratione latriae cum ipso per accidens adorari. Tertia sententia, quam ego veram existimo, est, motum adorationis in imaginem, ilii in ejus prototypon et exemplar tranSire, et utrumque sub eamdem venerationem cadere, ut nec sola cognitione imago per se, Sine illo, vel ab eo Separflla, aridorari possit; non solum quia necesse est propter eXem plar, tanquam propter rationem remotam, sicut legatum

89쪽

propter regem, imaginem coli, Sed quia qui imaginem adorat, in ea quoque et per eam, exemplar ut terminum et materiam proximam adorationis necessario venerari deinbet: ita Alexander, Caietanus. Bonaventura, etc., et hi non solum docent imaginem cum suo exemplari eodem motu adorationis posse odorari, Verum etiam ipsam per se nisi exemplar contineat et cum eo conjungatur, non eSSe alicujus venerationis et adorationis c3 pacem, ac proinde non nisi cum exemplari, cum quo integrum et proximum terminum adorationis constituit, esse colendam. K Quam ultimam sententiam suse probat, cap. 4. 5. 6. conciliis, Patribus et rationibus. Λddit, et bene, cap. 44. α eodem modo atque imagines, nomen IESUs, et alias res Sacras esse adorandas; K et cap. 42. v Idem modus in Sacrament Eucharistiae, Seu signorum adorati0ne servandus est. v Et disp. 409. cap. l. a Major, inquit, crucem adorari latria per accidens: Corduba, adoratione latriae analogica; Duraudus solum adorari rememorative; Alexander solum asserit imaginem esse materiam odorationis latriae. Henricus

dieit, imaginem Christi hyperisti line adoratione esse colendam. st Ita varii varie et sentiunt et loquuntur de modo et specie cultus imaginum. Tridentinum, ut palet, se a hiis omnibus abstrahit, seu silet, dum prudenter, nec aliud docet, eis debitum honorem et venerationem impertiendam. Quare nihil praedictorum est de fide; proinde intra septa scholastica sola contineantur: nulli horum subscribere, quo catholieus sis, teneris. Subscribe Tridentino, et sufficit. 6' Hac secretione facta, Dalilaeum Catholicum esse iis cultu imaginum, aperte demonstrari potest

90쪽

S. 9. De RelIquiis sanctorum, et earum veneriatione. Professio nostra haec habet: Constanter teneo sancιorum Reliquias esse venerandas, nec aliud. Tridentinum, sess. 25. α Mandat synodus episcopis et caeteris, ut de reliquiarum sanctorum honore fideles instruant, docentes eos sanctorum martyrum et aliorum cum Christo viventium sancta corpora, quae viva membra suerunt Christi, et templum Spiritus sancti, 4. Cor. I. v. 17. ab ipso ad aeternam vitam suscitanda et glorificanda, a fidelibus veneranda esse; per quae multa beneficia a Deo hominibus praestantur: ita ut assirmantes sanctorum Reliquiis veneratio, nem atque honorem non deberi, Vel eas, aliaque sacra monumenta, a fidelibus inutiliter venerari, omnino damnandos esse, prout jam pridem eos damnavit, et nunc etiam damnat Ecclesia. u Haec ibi, nec plura. Quare ut haec sunt fide credenda, quia proposita a concilio universali, ita a contrario non sunt de fide, quia non proposita a concilio, sicut supra diximus de imaginibus: ' Adorandas esse Reliquias, ne quidem Christi, multo minus B. Virginis, aut sanctorum. 2' Nec de sde esse, venerandas esse cultu, qui sit et dicatur religiosus, potius quam duliae, Observantiae, aut alio speciali nomine. δ' Longe etiam abesse a fide eas

eadem veneratione eum exemplari honorari, non autem alia, sicut nec venerationem istam esse, aut Vocandam eS- Se yer se, Vel per accidens, venerationem auulogicam, Secundariam, etc., sicut diximus de imaginum veneratione.

Probatur 1', quia nihil illorum determinate, vel in specie, habetur in Tridentino, nec in professione nostra. τ' Quia varia sunt placita problematica theologorum in his quaestionibus, relata a Vasqueg, parte 3. disp. 4 3. ubi recte, cap. 2. K Eodem prorsus modo de Reliquiis, atque de ima-

SEARCH

MENU NAVIGATION