장음표시 사용
101쪽
transeundum, atque in china, Camphora, acidis mineralibus atque Vesicatoriis 'nica atque certa spes collocanda.
Quod autem ad symptomata attinet , illa, in-q uit cel. Tusot, quae primo intuitu genio mo hi aliena videntur, eandem cum omnibus aliis
originem habent, b remedii principis contianuatione feliciter fugantur.
Quod restat, lubenter subscribo sequentia verba
Moivii: Prae caeteris animadverto, in vulgo morborum genere , lauti opus esse patientia, exspectatione , cunctatione ad bene feliciterque curandum, quanta ad bene curandas febres me.
sentericas. Nam, cum corpora ignavi quadam materia, quae vix mobilis reddi potest, saepe sint repleta: dissiculter istud pondus pravae materiae a corporibus aufert haud semper satis incitata natura, uti hoc ex morbis anomalis patebit clare, quod cum reditu sanitatis e corporibus antea eliminarea ritudines debere, docet Statica Sanctorii. WPARS
102쪽
Dicta sunt hactenus praecipua, ad sebrem bili
sam nostrae Epidemiae , eiusque medelam spectantia, Capita selecta. Dicenda nunc est ea, unde totum opus nomen suum accepit Anomalia labris biliosae , cum descripto morbo nexu inindividuo atque tam arcte cohaerens, ut omne pondus, si ullum illi est, inde mutuetur, & a morbo dominante non nisi novis determinationibus saepe discrepet. Sed cum homines simus , non Omnes reis lationes statim intelligentes ; neque in rerum nais tura vix alia exstet morbi anomaIia, nisi habita ratione ad intellectum humanum : quilibet statim per- sentiscet, & in cognitione illorum morborum, quos nunc pertracto , animorum identidem perstringi aciem. Μedicus enim , cui leges naturae , cur materia biliosa hanc potius partem occuparet quam aliam, eamque magis laederet, cognitae perspediaeque essent, nullibi videret anomalias morborum, nun temporis, pro mentis humanae imbecillitate, ex apparitionibus externis iudicantis, mirum in m dum auctas.
Quae cum ita snt comparata ,& cum etiam ad medicum pertineat, monente supra laudato Hem. lamis , modos atque circumstantias rei nosse, quae adhuc
103쪽
adhuc ignota , quamvis in genere nova non sint rhanc meam qualemcunque de morbis biliosis anomalis tractatiunculam promulgare atque publici iuris facere , non plane superfluum , vel a medici dignitate alienum esse censui ; maxime incitatus.
monitis magni Hippocratis , dicentis: debet autem mediem disserentiam morborum, absidue in vulgus grafantium , cito animadvertere , nec temporis flatum ignorare.
Eiusmodi autem , quas descripsi, aberrationes morborum, frequenter in epidemicis constitutionibus Occurrere . Sydenhamo, qui sollicitudine summa morborum genium indagavit,nemo pulchrius
demonstravit , dicente et Notandum est , quibus annis variae illarum species grassantur morbo
Tum , eas omnes, modo , quo primum adgrediuntur, atque Omptomatis, consentire Apertius autem hac de re, ut Cel. Grimm taceam, loquitur Ili. Strach et Quae inter pet chiarum morbum, cum is popularis erat, cucurrerunt affectiones ; harum duo potissimum exstabant genera : alterum, quod sine petechiis quidem erat, at omnes petechiarum morbi ipsius votas ex toto habuit; alterum , quod aliqua tantum eius indicia retinuit ; plurima vero di- mersa, ut pleuritidis signa habuit; per quae facile fefellit, ξρ' magis occidit. Sed
104쪽
Sed, antequam morborum anomalorum descriptionem adgredior, quaedam adhuc circa notionem morbi anomali monenda restant.
Tria autem potissimum, uti supra iam patuit, ad
notionem morbi anomali, requiruntur momenta potiora. Primo, sit morbus sub laete alius longe diversi, non febris biliosae procedens; vel naturam alienam Induisse visa, nomineque singulari consignata aegrutudo. Sic e. g. quod ad saciem exterriam attinet, febris scarlatina biliosa longe distat a febre biliosa ordinaria, euius naturam magis exuisse videtur. Non alios casus ad Arthritidem anomalam retulit cel. Musgravius, quam qui nomine atque forma haud parum ab arthritide regulari deflectunt. Postulo dein r sit morbus a materia biliosa s hclli , i. e. a tali materia excitatus , quae in aliis subiectis, pro diversitate naturae , ipsam febrem hiliosam irritavit. Sie ingens morborum periodicorum, febris inistermittentis typum non exacte observantium coishors, in cuius descriptione maximam industriam praestitit cel. Medicus, ' non aliam causam, quam fermentum sebris intermittentis postulat. Exulentergo a praesenti descriptione morbi alii ab alia causa ex i, vel alio tempore observati. Describo
105쪽
tantum morbos anomalos sub constitutione nostra epidemica enatos, atque illi vicinos, parum in praesentiarum curiosus morborum alius originis, quod bene notandum rogo. Tandem requiritur: morbum subdole i. e. insidiose insestare; incauto imponere, &, si non medica mentis antibiliosis pugnetur , serme nunquam elidi. Hoc saepe saepius vidi, multosque novi, qui diu post morbum superatum, adhuc perversae medelae Iuunt Necessarium fuit hoc monere, ne me hepate obstructo laborantem accusent, qui apud Ill.
illius viderunt, qui, propter id vitium inna tum , in omnibus suis aegris simile quid vudere putabat. Tantum enim abfuit, omnes atque sngulos morbos mihi obvios factos huc retulisse, ut multos potius sicco plane pede praeterierim , qui tamen maxima ex parte horsum peristinere videbantur. Dein adfuere etiam alia morbi genera, tu quibus vix vestigium praedominantis morbi imis perii ulla arte potuit detegi. Sic aetatem insantilem exercebat nuper tussis convulsiva gravis atque epidemice regis nans, cui nulla sane intercedebat cum biliosa familiaritas. Absonum hinc esset, Omnia ex uno fonte velle explicare.
106쪽
ruunt poenam , medentibus, andabatarum more, cum ignoto morbo luetantibus. Commune ergo his morbis erat, laciem biliosam tectam servare, atque sub nomine alius morbi, bene noti, diu latere.
Inde nunc patet ratio, cur morbi, qui non inis sdiose neque occulte irruunt, quamvis larvam alius morbi induant, minus recte ad classem morborum biliosorum anomalorum possint referri. Nam hi vel morbi nomine audito statim cognoscuntur, vel ex antecedentibus eorum natura patet. Prioris ea eminpia sint Cholera; colica biliosa ; vomitus biliosus; nausea, & eius generis plura. Posterioris autem exempla ex capite de Reliquiis morbi sunt repetenda. Μorbos au malos enarraturus, caveat ergo seis dulo, ne reliquias febris biliosae, pro morbo anomalo sive occulto ventilet; caveatque, ne morbo rum historiae in immensum augeantur. Sed non repetam semel dicta. Quod restat, parum refert, an cum marbo ano
malo sebris simul sit coniuncta vel minus, ea inessentialibus huius notionis parum mutante. Est enim aequum, ita discernere, ut non accidem
tium diversitas pinonis dimerentias ostendat ,1θι generalis quae am ac necessaria designatio , quae si ex principatibus passoribus , unde etiam cu
rationum ratio sumitur. Parili ratione ad mo hos' Uid. Cael. Aurel. Libr. I. es morb. acui. cap.
107쪽
hos periodicos retulit & febriles es non selassas supra laudatus Medicus.
Semiologiam horum morborum multis premi difficultatibus, nemo mirabitur, ad tertium paulo amte dictum requisitum attendens. Accidit mihi hinc saepenumero, ut, destitutus signis directis morbum indicantibus, non nisi per coniecturam; per usum remediorum vel bonum vel pravum , es per r ductionis denique viam, de morbi natura potuerim convinei. Plerumque tamen aderant vel antecesse-xant signa in stadio Imo enarrata; lingua nempe impura, biliosa; nausea; appetitus deiectio ; dolor scrobiculi cordis, eiusque pulsatio 'i alvi obstipatio; urina pallida; pulsus debilis atque mollis, si a visibus inflammatoriis discesserim ; dolores a tuum ; noctes inquietae; quibus tandem accedebat constitutio epidemica. Permulti enim sunt inveniati , morbo bilioso anomalo decumbentes, qui in eadem domo socios febre ordinaria epidemica lab
xantes haberent. Omnia ergo hunt providenda pnon enim ex uno vel duobuI, Ied ex mustis c-- curremissus significationem 'mandam esse, odi
tae monuit C in Aurelianus. Quod si vero nunc ' quaeratur , quaenam subsit naetio, quod in tam multis a simili causa, tam disii. milis effectus sit enatus 2 respondeo verba Celser
Possunt quadamsubesse corpori, vel ex infirmi .
108쪽
O-. 97tate erus, vel ex alio assectu, quae vel in alio non funt, eaque per se non tanta, ut concitent morbum: tamen magis obnoxium aliis iniuriis
Ita hac de re sentiendum esse, quotidiana muedocuit experientia, optima rerum magistra. Ulterius autem in re dubia progredi, vel istam idio- syncrasiam detegere velle, si non impossibile , tamen a scopo meo aIienum duco, non philosophanetis, sed observatoris munere fungens.
Εt profecto verosimile est, et Hippocratem, et Syrinhamum, et Molvium, aliosque non eam
ob causam eximios medicos fuisie, quia idiosyn-Crasiae naturam detegere sategerunt, sed eos potius vel ideo majores extitisse artis praeceptores, quia mature intellexerunt, ex hoc fonte, uti r
fert Cel. Mil, revera oriri, qui quid es in
medicina incerti, et obscuri, quod non nisi accuratissimis, fidelissimis, ac sagacissimis observationu
hus, ac morborum historiis tolli potest. Dictis adhuc adiicio: morbos biliosos anomalos confiderandos esse tanquam species febris biliosae. cum autem trifarium hujus febris genus supra sit demonstratum, prono inde fluit alveo, relationem specierum ad genera, diversam esse debere. Aliae hinc sunt species generis primi ; aliae secundi; aliae denique tertii. Μethodus curativa, quamVis
G in ' Vid, Tentam. med. Phys. Lond. ITIS. P. II 6
109쪽
in universum antibiliosa, propterea saepe mutanda atque cuiuis generi aptanda suit. Sed propter nouas determinationes speciales, alia atque alia methodus subinde ineunda. Monendum adhuc restat : observationes saepe docuisse, morbos anomalos identidem complicari, veΙ cum aliis morbis e. g. vermibus, vel & inter se. Sic consociari amant febris arthritica biliosa, atque scarlatina biliosa; vel neruosa biliosa cum multis aliis malis. Inde peiora mala oriri, quis non videt gordo rei iubet, ut morbos bilims anomalos, insequentibus describendos, paucis in limine nunc enumerem. Sequenti autem sese excipient modo. Primo exequar morbos hujus census febriles.
I. Febris biliosa neruosa. a. Febris biliosa bullosa. g. Febris biliosa scarlatina. q. Febris arthritica biliosa. s. Angina biliosa. DaIn agam de non labrilibus, ut 6. de Tussi biliosa. 7. - Orthopnoea biliosa.
IO. - Salivatione biliosa. II. - Stupore paralytim unius pedis.
110쪽
I a. de Anxietatibus praecordiorum ex cauissa biliosa. I 3. - instructione urinae ex eadem causa. q. -,Haemorrhagiis biliosis. α. haemoptysi. - β. mictu cruento. γ. haemorrhoidibus. I s - Μorbis mentis, & quidem de mor sitate ex causa biliola.
Numerus febrium biliosarum anomalarum in. gens sane D, & longe superat catalogum nunc paulo ante a me in medium prolatum. Cum enim constitutio nostra epidemica in affligendis corpori bus non solum saeva, sed & in variandis speciebus, ne una forma laederet, admodum pro isera, varios casus. videndi mihi daret occasionem; factum est inde, ut praeter modo recensitam species, saepius etiam observaverim alias e. g. Febres hujus prosapiae intermIttentes, catarrhales atque inflammatorias. Sed de instituto hos morbos describere, cum brevitatis sim studiosus, eam ob causam omisi, quia celeberrimorum & de medicina bene meritorum libri prostant medieorum, in quibus dicti morbi, quamvis non sub nomine morborum anomalorum, ad naturam tamen depicti occurrunt. Consulendi ergo isti auctores e. g. Perili. -n meten in Commentariis Boerhoavianis: Senae in libro son ven
