De morbis biliosis anomalis, occasione epidemiae, cuius historia praemissa est, ab anno 17761780 in comitatu Tecklenburgensi observatis. Accedit duorum infantum mortis causa per anatomen detecta. Auctore Leon. Ludov. Finke ..

발행: 1780년

분량: 191페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

111쪽

medicis: nec non Erillim in ber Epydemie ιu Elie

MΦ: reliquos taceo. Sed ne ita facturus rem majoris momenti, non ex lassiciente ratione, praetermisisse videar, etiam has paucis verbis insta comprehendam. Quod si mihi autem nunc largiatur, hos morbos, quos omni tempore ex hoc fonte enatos viderunt practici attentiores , saburra biliosa esse productos, cur de reliquis dubitabimus Τ

Equidem viderunt ex sonte bilioso longe adhue alios, dirissimisque symptomatibus stipatos morbos, auctores alii. Sic inde febrem summe putridam

enatam vidit Cleghom in Epidemia Dinor cana; Petechias cel. Straei ς Purpuram Frid. Hos

mannus; Μorbillos viderunt alii. Sed ego, fidem celeberrimis viris non abnegans, tantam malignitatem, si verbo licet uti, quod Cel. Marcordus ' reddidit dubium, in hae nostra epio demia , si a statu partus, variolarum atque verismium complicatorum discesserim, vel nunquam Hisdi, vel saltem non semper huius originis fuisse puto , magis Vogelio ' ' accedens, qui eiusmodi morbos ad synochum putridam resert. Nemo hine mirabitur, methodum antisepticam, per eminentiam talem Vid. cel. Selle in Dist. supr. alleg. Vid. Disserti Examin. rigori mal. sebr. Voget. Prael. l. e.

112쪽

dependentibus raro, exceptis illis paulo ante comis memoratis complicationibus , & serme nunquam aliter, a meruisse adhibitam. Parili etiam ratione morbis, quoad externa, toto, uti dicunt, coelo,

a febre biliosa regulari distantibus, factam esse feliciter medicinam, ex sequentibus patebit clare &perspicue. Nec crimini mihi posse verti arbitror . quod pro singulari morbi natura diversam quandam

methodum medendi, paulo a methodo generali deflectens saepius intuerim , ad Poetam provocans: Et quoniam variant morbi, variabimus artes; Μille mali species , mille salutis erant. Μonendum adhuc restat : sebres biliosas ano. malas mox in intensiori, mox in remissiori gradu homines assiigere; raro autem, si a sobribus biliosis nervoss discesserim, tam diu trahi, quam ipsam febrem biliosam. Habent porro hi morbi suos prodromos, in stadio primo enarratos . neque deest stadium tertium. Nam morbi semel sugati levim

ma ex causa recurrunt.

De subiectis insta seorsim dicetur.

DE FEBRE BILIOSA NERVOSA.

Sequens hominum genus, docente id experientia , huic febri maxime patebat: homines iuniores; seminae hystericae atque debiliores; qui frequenti. bus ingurgitationibus atque potui inebrianti erant

, dediti;

113쪽

Io2 dediti; qui potentiam animatam in visceribus ale. bant; qui laxantibus atque venaesectione erant abousi; vel qui labores intensos subierant; denique tales, qui dissiculter & non ex toto ex alio morbo emerserant. Μagis haec febris sub servido solo, quam sub aliis tempestatibus accensa est visa e. g. aestate I 778 & I779. Antequam autem illa prehenderentur homines, plerumque querebantur de ingenti capitis dolore, nunc frontem, nunc, quod frequentius , occiput occupante , & per totum morbi decursum saeviente, eui statim iungebatur molestia quaedam circa ventriculum, quem eX prandio vel coena offensum esse putabant. Nauseosi hinc sunt inventi, & in nonnullis erant vomitus ' , inanes. Animo erant abiecti; morosi, timidi, lais crymantes & sacile desperantes , quod non itidem in febribus biliosis regularibus animadverti. Μem. hra his ad quemvis motum tremebant, atque genua vacillabant. Frigus calore intermixtum in principio vix perceptibile , ingravescente morbo quidem increscens, semper tamen ita ut calor alius ex alio fieret, nunquam in ingentem aestum abiit.

Faciei color in febre biliosa prehensis roseus; his magis pallidus, luridus atque fulvus fuit. Febre non obstante, raro primis morbi diebus lecto erant adstricti, sed meo adsidebant, vel pedibus incer. tis in domo obambulabant. Quamvis nonnullos Viderim, qui non ultra aliquot horas de die lecto, durante morbo, essent adstricti, plures tamen gravior lactus morbus lecto assixit. Facili autem tune negotio sudore diffluebant; somno non reii. ebantur, & si forsan oculos clauderent, turba. bantur

114쪽

bantur miris phantasmatibus, quae etiam saepe vigilantibus aderant. Pulsus erat multo debilior aein simplici febre biliosa; lingua impura, in principio morbi tantum mucida , tandem lutea , quin& nigra, cum saporct amaro, nati Oso. Alvus nunquam ex aequo parebat; in principio maxime diarrhoea vexabat. Urina valde varia. maxime Iimispida atque turbida. In nonnullis fingulares conistractiones manuum pedumve sunt Observatae; in aliis autem spasticae quaedam contractiones viscerum abdominalium, vel eorum a flatibus distensiones sunt subortae. Semper hinc eructabant hystericarum in modum.

Surditatem iam primis morbi diebus enatam vidi, ad finem morbi perdurantem. Multi propter levitatem morbi se febrire nesci n- es, per legitimam diaetam & per usum medicamenis

torum alvumque Moventium, sine ulteriori incomis modo, cito convaluerunt, febremque superarunt

in aliis pessimas insidias struentem, & homines nonis nunquam, nemine periculum subolente, vita, praeis ter omnem exspectationem, subito privantem. Sic morta subitanea vir 33 annorum, qui ad nonum usque morbi diem , cum mens vitiari coepit. in domo ambulabat, die undecimo , superveniente phrenitide est interemtus. In plurimis autem diuis turnior morbus est factus, ad 7mam, quin 8vam septimanam perdurans. Venaesectione nil magis laedebat; atque laxantia, durante cruditate, sumta morbum semper eXaspe-

115쪽

rarunt, debiliori evadente corpore. Emeticum a contrario bene serebant, vomebantque viridem bilem. Dissert itaque haec febris a mera biliosa per momenta potissimum sequentia. Febris est debilior, atque dissiculter, quod in phreniticis animadvertit Caelius is relianus, ad superficiem corporis adscendit; dolor capitis maior; vultus pallidus atque tristis; moeror animi in his, in

aliis mira praesto sunt phantasmata. Tandem v riae spasticae contractiones, tremores artuum, atque debilitas universalis oppido frequentius animadvertebantur. Quibus rite petvensis, nemo dubitabit arbitror, descriptum morbum ad febres nervosas reserre, ingenti nervorum ataxia, in singulis symptomati non loquente, sed clamante.

Quod si dein voIupe sit, praesentem descripti nem cum observationibus cel. Hobami, ' circa febres lentas nervosas institutis, comparare: ingenti, quae inter hos morbos intercedit, similitudine quilibet sane tenebitur, atque convincetur de eo: nervos in his casibus subnatis mirum in modum fuisse fractos.

Verum enim vero, quanta quanta etiam ista ει militudo sit, ea tamen non est tanta, ut omnem

opera Physisci med. Pars I.

116쪽

exeludat disserentiam. Nam morbos lentos nervosos conjunctos vidit cel. Huxhamus cum exanthematibus pessimi moris, ut pustulis miliaribus; petechiis, male medicis audientibus, atque aphthis nigricantibus, certo insallibilique documento: materiam quandam putridam, sanguini admixtam, nervisque inimicam, tantorum malorum suisse causam. Sed putridum talem sanguinis statum nunquam in hac febre biliosa nervosa vidi, neque comperi, il-1um aliis innotuisse. Aliam ergo causam, aeque Valentem febrem nervosam excitare corporibus, hic locorum, inhaesisse, morbumque irritasse, inde sane suit. Quam autem causam proximam, Bilem circa Praecordia haerentem , nervosque singulari modo laedentem, nec aliam fuisse, strenue assirmo. Cuius asserti rectitudinem signa bilis in historia morbi paulo ante suppeditata; constitutio epidemica, nec non methodus medendi maxima ex parte antibili se, extra omnem dubitationis aleam posuerunt. Sistitue itaque febre biliosa nervosa singularis quaedam species febris mixtae naturae, et nervosae, et biliosae, in quam, propter insidiosam principii le-mitatem, anomali morbi notio omnino cadit. Medentem autem oportet, secundum effatum

Hippocratis ' in hoc morbo intueri tam commu

nia quam propria.

communes habet haee febris indieationes supra positas generales febris biliosae, materiae biliosae

Hippocr. Epid. I. s.

117쪽

Praeparationem atque evacuationem indicantes. Sed suas quoque agnoscit proprietates, quae in viribus servandis, illisque, corticem peruvianum atque alia analeptica propinando, sublevandis, positae quam

maxime.

Huic ergo morbo medicinam sacIens, primo vel quam statim licet, nam interdum digestiva sunt praemittenda, emetico quodam, quo corpus quudem fatigatur, minime vero infirmatur, ventricu-1um a saburra biliosa liberare, neque timere velit, quae olim contra emetica, cum schola Stalliana. pronunciaverit 7 vntirus,' optime exemplo Hum

hami refutatas, qui homines minus vomitoriis quam laxantibus laedi aestimat. Post vomitus celebratos, digestivis salinis, sali Riverti, vel sali

am moniaeo, si diarrhoea vexaret, vel aliis mediis digestionem resolutionemque promoventibus, atque aquis stillatitiis gratis , locus erat concedendus. His interdum mature, interdum vero, quando CD pus materia pituitaria onustum videretur, serius, Cortex peruvianus, veI, quod cortice praestabat, extractum corticis erat interponendum, in parvadosi etiam utiIe, nam horresco quatuor uncias Corinticis, quas viginti quatuor horarum spatio propinasse resert Cel. Dan den BUM. Praestabat dein, haec medicamenta cum salibus atque aliis ita conis iungere, ne aeger propter debilitatem deficeret, vel propter Conspee. Therap. Tab. F 6... Vid. f. c. - L. c. p. 38

118쪽

proprer obstruetiones alvinas supra modum ano geretur. Laxantibus hinc, superata cruditate, nunquam carere potuerunt decumbentes, quibus non ante egestionem magnae quantitatis materiae biliosae redierunt vires ; alias semper manente proclivitate recidivandi, vel in alium morbum migrandi.

De vino quidem inquit Plinius e eertum es non dandum in febre, sed his paulo post adnectit: Cardiacorum morbo unicam spem in vino esse

certum est. Non quidem omnem febrem ne volam pro morbo cardiaco habeo: aestimo. autem, vinum febre nervosa decumbentibus haud tuto

posse subtrahi.Μaximam similitudinem habet haec febris cum phrenitide, cuius naturam atque sedem, singulari diligentia, in arte Μachaonia versatissimus, & apud Onabrugenses soIertissimus Practicus cel. Fian,

Perscrutatus est. Vidi talem casum in clerico quodam go anno rum sebre nervosa laborante, ad quem non antes tum morbi diem, cum se iam restitutum crede ret, ingenti diffluente sudore, sum vocatus. Sed, quod praedixi, evenit. Nunc enim primo morbus

Vid. Plin. Libr. 23. cap. 26. as.

119쪽

gravis atque longus est famis. Nam praeter inagentem nervorum memoriaeque debilitatem aderant interdum deliria phrenitica; sputationes continuae; loquacitas ; laudes bonae valetudinis atque illasgna, quae habet Caelius Aurelianus: vultus

subivstatus, sive plenus; sanguinis per nares desidatio; vigiliae iuges; somnus turbatus &c.

Urina in hoc semper erat varia, atque mutabilis; mox turbida atque crassa, in tenuem pellucidamque subinde abiens; nonnunquam etiam urina, praeter rationem erat cocta. Quae signa fallacissima, auctoritate Hippocratis atque BagiiDii admodum in

hoc morbo damnavit Cel. F v. Diu, mentis e rore praepeditus aeger, vim febris non sensit, &post aliquot demum septimanas, superveniente diar- rhoea biliosa, convaluit. Quanta autem in hac febre nervosa ex venaeis sectione atque laxantibus intempestivis oriantur mala, sequens docebit exemplum funestum. Feminae hystericae s 3 annorum, spasmis abdominis saepe Vexatae solemne per aliquot tempus fuerat, quotidiano laxante uti. quo tamen non potuit impediri, quo minus materia biliosa inquinaretur. Incidit hinc in febrem biliosam regularem, quae methodo supra dicta non solum est sugata, sed optima valetudine dein per aliqvot menses seminae frui dabatur,. donec, post varias animi commotiones, rmas

cens

' Vid. Cael. Aurel. Libr. I. morb. ac cap. II. Vid. Dissi de Phrenit. anal.

120쪽

eens sentiret malum, quod laxantibus repetitis alisque nimis tenui victu propellere tam longe abfuit aegra, ut febrem magis biliosam nervosam, cum summis anxietatibus stipatam, in maximam sui peris niciem irritaret. chirurgus vocatus, & se mediis cum iactans, non obstante tam ingenti debilitate, tamen ludit venam. Μagis atque magis ista evacuatione intempestiva viribus fracta me tandem vocare iussit. Anxiam, inquietam, nec in lecto se detinere valentem, sed iam per aliquot dies sellae insidentem videbam. Somnum non capiebat; atque diDfluebat ingentem in modum sudore frigido. Linguam gerebat nigram, atque tenacissimo muco ob ductam. Sitis erat ingens; sapor amarus; vomitus inanes ; spasticae contractiones in abdomine; ingens alvi obstructio; pulsus vix perceptibilis atque frequens; respiratio bona. Tentata sunt frustra antispastica atque deo struentia varia, quibus tandem venter apertus est redditus. Sed irrita erant omnia, neque chinam perferre potuit. Paulo post fatis celliti

Recte ad hane morbum attendens, Carduis cum Cesse illum nominare non dubitavi. An ergo recte ad febres nervosas resertur 7 sub iudice lis est. Assirmat id Huriamus, negat Vogelius.

SEARCH

MENU NAVIGATION