De morbis biliosis anomalis, occasione epidemiae, cuius historia praemissa est, ab anno 17761780 in comitatu Tecklenburgensi observatis. Accedit duorum infantum mortis causa per anatomen detecta. Auctore Leon. Ludov. Finke ..

발행: 1780년

분량: 191페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

81쪽

die voeahar. Propter vomendi conatum dedi emeiaticum , quod aliquoties vomitum viridis bilis, non sine levamine aegrotantis , excitavit. Sequentes dies digestivis salinis transigebantur; & dein laxantibus dabatur locus. Cesserant hactenus omnia beω me : mucus in lingua, saltem in anteriori eius parte , haud amplius erat conspicuus; nec anxietates ultra vexabant, alvo quotidie bilem deponente. Propinavi nunc decoctum corticis chinae cum Timetura rhet aquosa iunctum , cochleatim quater de die sumendum. Primo iam a sumto medicamento die, peiore loco esse videbatur aegra. atque quodammodo anxia. Pergebat ea tamen sequenti die, incommoda non materiae biliosae , sed aliis causis tribuens, medicamento uti. Sed effectus spei non respondebat. Nam reditus appetitus iam iam imminuebatur, nec alvus recte respondebat, & --xietates crescebant. Si mihi decumbentem hoc die

videndi fuisset occasio , medicinam seponendam iussissem, quam nunc in maiori quantitate, quam praescriptum erat, ingurgitant propinqui: sed absens eram. Pergunt hinc non solum hoc die, sed& die tertio. Quid quod i tu ulum ex eerevi acum multo pane nigro decoctum, in mulierculae id aversantem ventriculum infundunt. Vix coenae sumta, ingentibus prehensa est anxietatibus, quaa medicamento chinato corrigere tentant; sed iugulant semimortuam. Paucis et sequenti die rediens, mortuam illam audivi. Qua subitanea atque inopinata morte perterrefactus, atque simul permas et me e talogum errorum melicorum usu nom

82쪽

rum, novo hoc exemplo auxisse, circa usum cortutis chinae, in hoc morbi genere, maiori circumspectione uti, nec unquam illum ante plenariam materiae bilione eductionem adhibere, haud cunctanter statui. In aliis casibus haud quidem aeque sinistre censit tentamen; sed inde anxietatum turbas omni tempore adeo vidi auctas; ut me ab usu huius medicaminis arcere, & ad digestiva vel ad laxantia re. dire, res & morbi genus iuberent. Hoc non solum vidi in chirurgo quodam, maxima ex parte aemateria biliosa liberato, & chinam sibi non dari aegre serente, quemque alterum cochlear decocti eorticis Chinae ad orci limina ducere videbatur sed in propria uxorc instituta experimenta me haz in re adhuc dum haesitantem magis atque magis postea edocuere. Nam cum illi, quarto post enixam puellam die, sebre biliosa prehensae, &Postea iam, uti videbatur, a materia biliosa liberatae, auctoriistate Mortoni atque Torti chinam cum Rheo propinare non dubitaveram: subito illa sensit incommoda ab anxietatibus oriunda, atque ingentem pectoris oppressionem. Deserui hinc antesignanos modo dictos, eorumque methodum medendi, &ad eccoprotica redii. Quibus dein per aliquot dies sumtis, denuo tentavi chinam, quam nunc, cum

reditu optimae sanitatis, egregie serebat. . Neque

Oratio de erroribus medicorum usu non careatibus.

83쪽

Neque magis in morbis iIlis anomalis , In quiabus simile sermentum biliosum subest, corticis c Iebranda virtus erat. Factum est inde, ut saepctviderim homines non febrientes , propter praeten fiam huius materiae autem admodum debiles, quos thina confirmare tantum abfuit, ut & cum Rheogoniunctus eortex saepe non prodesset. Evacuantibus magis in his casibus etiam locux erat concedendus.

Identidem ex me quaesivit rationem semina a m teria hac biliosa non libera, cur sibi nunc temporis china non esset remedium utile, cui praecedentium annorum valetudinem secundam deberet 8 eui modo antecedentia respondi. Simile etiam in multis aliis vidi- interia biliosa primi huius generis, sementi Instar est habenda , quae vel in minima portione laedit, & assumta quodammodo homogenea , in suam perversam naturam trahit; & eum haec in Corporis molem neque abire, neque nutrire pos-

snt: natura, quod ex legibus satiris constat,

antum onus recipere non idonea , veI opprimi debet morbo, vel evacuatione praeternaturali liberari. Sed eum neque extrahat china, neque emendet causam morbi: nobile istud remedium ignominia affecisse neutiquam videbor, si in his casibus subnatia inutilem dixerim medisinam. 'Profuit magis interridum, dummodo sebris abesset, Eliiurium Uitrioli, vel

84쪽

vel nobilis iIla combinatio, cuius gloria apud IlLZimmermanutim percelebris est, quae fit ex parritibus aequalibus olei vitrioli S: AIcaholis. Quae hactenus de noxio chinae usu In medium Protuli, non ultra statum Impuritatis corporis esse extendenda , vel haud monitum quemlibet intelligere oportet. Neutiquam fidem derogare medicia

Rae minor, omni tempore auro argentoque e in Parandae. t

Hac methodo trecenti & uItra feliciter sunt seris vati, dummodo in febrem putridam non incidis.sent aegrotantes. Nam quemadmodum facilis , monente Lominio, a continente non putrida in putridam transitis es, sic etiam in hoc morbi ge

mere saepe usu venire, in capite de Digressionibus dictum fuit. Sed hoc maxime, si a complicati nibus, vel a corporis state cac hymico discesserim, vitium erat vel aegrotantium vel medentium. Nam quid abusus venaesectionis laxantium; . spirituosorum; vel neglectus potus diluentis, munditiei , atque aeris, curae essicere non possunt 3

Transeo nunc ad secundum genus morbi supra descriptum, in quo alvus cita peccat , & quod Priori adeo e diametro oppositum est, ut in diver,sas curandi vias procedens, illa verba Syrinhamii hic Lommii Observ. med. p. q. Dici non potest, quanispere interdum inte pestiva laxantia hilia araimoniam augeant.

85쪽

hic praetermittere non possim: febres continuae , inquit, ita toto, quod aiunt, disserunt , ut qua methodo, currente anno, aegrotos liberaveris , esidem φω, anno tarn vergente , formaue medio testas. v

In hoc morbi genere radix Ipecacuanhae potior esse solebat tartaro emetico . quia haec minus alvum liquati Propter eandem etiam rationem Rinc dicamentis supra laudatis stimulantibus, alvumque irritantibus sedulo erat abstinendum. Eligenda potius talia, quae praeter vim resolventem, Vi, ut ita dicam, stiptica , nervisque blandiente, atque putredini resistente erant praedita; omne dein studium in eo erat collocandum, ut imminentis febris putridae periculum procul abigeretur. Μi turae salinae, ut sal absynthii cum aceto vini saturatum, aquis analepticis mixtum, & spiritu vitrio- li temperatum, grate militerque ab his hauriebantur. Quibus dein, mutatis mutandis, addebatur, vel per se solum exhibebatur prae caeteris in hoc secundo morbi genere eximium sal ammoniacum. lInter laxantia autem, decoctum Tamarindorum a que Rheum suum oecupabant locum. Sed quod in priori genere laedebat, ad id mature saepius erat decurrendum, ad chinam puta, quae cum Rhea mixta egregios hic edidit effectus. Propinanda autem haec erant ita, ut vis evacuatoria superared , vim adstringentem; & his usquedum erat utendum, donec in linguae radice nulla amplius conspicua eΩ

De morbia epidis cap. a.

86쪽

set immundities. Tunc autem rheum commode potuit omitti, & in eius locum maiores doses coris icis chinae erant substituendae. Quod si non ex praecedentibus, certe ex haemethodo medendi, ex naturae sinu, depromta & experientia confirmata , differentia generica morbi nostri biliosi patebit clare & persplaue. Neque diver As has curandi vias animo volutans atque Conintemplans, facile mihi obiiciet, quod Sydenhanio acet. Freindis obiectum miror, quasi perinde eLset, morborum diversitates bene intelligere , vel

minus: ita fere supervacua est omnis, qua ni

mis citriose sit, disti tiompraesertim medicinae

studiosos adeo parum iuvat, ut potius in erro-vem agat; falso nimirum opinantes eum ce xam quandam morbo cuilibet proprietatis notam afflictam viderint, propriam itidem esse omnino suam cuique medendi normam. v

Tertium genus morbi, eum esset Ieve & mixtae naturae, vix singularem vel methodi medendi, vel victus rationis desiderat expositionem. Blandiora hic eligenda erant medicamenta salina, quae vel in primo vel in secundo genere non lassiciem .hant, e. g. cremor tartari; Sal Seignette ; Pulpa Tamarindorum, caetera. Rarus fuit emeticorum usus. Hactenus dicta sunt, quae vel detrahendo, vel roborando maxime iuvant. Dicendum nunc, quid de iis, quae nos alunt, experientia eonstiterit. . Nocent

87쪽

Nocent cibi generis valentissimi, ut serme ominnis caero, atque iura carnium plurimarum, pinguium Praecipue; ova, lac, placentae ; dein quaevis oleo se, atque ea, quae crudas viscidasque in corpore te linquunt materias, e g. panis niger Guestphalorum; solana tuberosa; nec non dulcia, quae, docente id cel. Visaia , bilem, quamvis sacchari amari species sit, tamen augent. Eligenda au tem ex medica materia, quae ncilia sunt concoctu, acidulaeque indolis; quae alvum cohibere, vel illam , si morbus generis secundi est, mollem redindere possunt. Optima autem sunt iura, in quibus decoctae sunt herbae emollientes, atque Putredini resistentes, e g. Acetosa, Acetosella, Portu.laca; vel radices Celeri, Petroselinum &c. Prosunt etiam iuscula . aceto vini saniora reddita. Praeter dicta olera, iuvant etiam alia, ut Spinachia ;Beccabunga'; Endivia; Lactuca, & eius generia plura; dein Poma; Pruna; cerasa &c. a Tigfbro laudata. Nihil voro sane iustulo crassioris consistentiae salubrius est, quod Nostratibus audit sol l quodque his verno tempore, ex herbis re Center collectis, frequenter in usum cedit. Ad quem finem colligunt turiones Brassicae seleno ides

restrem; Lapathum acutum ; chaere solium; UN

Potum optimum praestabat aqua frigida simplex atque acidula reddita , vel super cremorem tartari suas Uid. Diserti de suibus essent. c. H. Duisburgi.

88쪽

lusa, euius cyathus singulis semihoris erat sume dus. Potus calidi autem, propter.augmentum an-κietatum, aeque in his morbis proscribendi, ac inimolerteis a Ciso Aureliano reiectos legimus: minus tamen nocebat potus catae quam Thee. Vinum non nisi aqua dilutum concedendum; duis cante febre autem circumcidendum.

Sed his , ab aliis satis expositis, haud diutius

nunc immoror, cum nonnullorum communium auxiliorum adhucdum exponenda restet ratio. circa usum emeticorum nonnullos admodum

timidos video e. g. 2Enherum, quamvis methodo Tusotiana pota, omnis aetatis atque sexus homini, bus, rite ante formata indicatione , tuto possint propinari. Dedi talia, quando res ita facere iube. ret, es emetica omittere periculosum esset, insanistibus teneris; gravidis ; parturientibus; haemop. toicis; herniosis, vel talibus, qui vomitum crueniatum antea senserant , optimo cum effectu, atque citra omnem noxam. Ingentem vomitum oruen tum aliquot menses ante partionis tempus subierat propria mea amata; hoc autem tam parum me deis terruit, ab emetico, parturienti illi, propter accedentem febrem biliosam, propinando, ut in altero emetico magis certum praesidium invenerim.

Intermissum emeticum semel in homine herni so, simul quo sebre biliosa laborante, vidi lethale.

' Vid. Cael. Aurel. de morb. acuti Libri II Lcap. XXI.

89쪽

Tempus vomitoria in febribus biliosis propinanadi admodum incertum. In multis ab emetico erat inchoandum : vidi tamen etiam alios, & quidem non paucos, in quibus periculosum fuisset, materiam adhucdum crudam statim in principio morbi supra movere. Μedicinam quondam seci semianae , cui ante diem decimum quartum m propter cruditatem materiae, emeticum propinare non ausus sum. Quod restat, legi atque relegi debent, quae hac de re cum orbe literato communicavit

Tartarum emeticum non nisi multa aqua dilutum dedi, haustibus repetitis , donec vomitus adesiet, sumendum. Videntur autenu emetica nostrae regionis inc sis, propter cibos viscidos ex solano atque sago. Pyro praeparatos, quorum descriptionem dedit Id. Metuerus, & quibus nunquam non utuntur,

magis vita esse' quam populis, qui teneriori victa vivunt. Molvius haec videns , recte hinc ger

. manis populis, propter annum ferme si per hye

mantem , quia nimis Rulae indulgent, emorica cieteris nationibus utiliora censet.

Accidit tamen etiam interdum, ut propteriummam debilitatem, vel ob aliam causam e. g. propter inflam L. c. p. 27. & seq. L. c. p. 2O. aΙ-ν Bul. Prax. med. P. I Fg

90쪽

xnflammationem, vomitoria propinare vix esset tuis tum. Dedi tunc aliquoties de die scrupulum unum pulveris ex cremoris tartari Uncia. I, & Tartari emetici gr. I parati, quo vomitus, antea iam se me semper praesens, sine virium iactura , egregie fuit auctus, quod infra exemplis comprobabitur.

De Venaesectione a missio laudata, a Tissolo

vero reiecta, meam nunc qualem qualem exponam sententiam, ex visis tantum en Lans.

' . . . -

centies, quin saepius , illam celebratam vidi precario a chirurgis sanguinis humani sitientibus. Candide loquor et si uni prodesset, certo decem

damno fuit. Communis essectus erat atque I vissimus, morbum inde trahi videre; idque non magis in ipsa febre biliosa , quam in pleuritide etiam anomala, quod magnorum virorum & pras sertim molini experimentis confirmatur. Nam in vehementissima pleuritide biliosa decem uncias sanguinis detraxisse lassiciebat, pulsu iam iam redisdito molli atque parvo debilique. Plus sanguinis misisse, non morbum sed vires imminuit , quodvuper adhuc in homine assinitate quadam mihi iuncto vidi. Nam cum illi altera venaesectio, me abissente atque inscio, sine ratione esset celebrata : dolor quidem evanidus est redditus, sed anxietates atque spirandi dissicultates inde adeo increverunt, ut, sudore frigido sup fusus aeger, caput noumifi s lime habere posset, digestivis atque laxa tibus postea periculo erestus. Sed -

SEARCH

MENU NAVIGATION