De morbis biliosis anomalis, occasione epidemiae, cuius historia praemissa est, ab anno 17761780 in comitatu Tecklenburgensi observatis. Accedit duorum infantum mortis causa per anatomen detecta. Auctore Leon. Ludov. Finke ..

발행: 1780년

분량: 191페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

61쪽

indicabat, quem manus mea, insan6s stum explo randi causa utero immissa, humore nigro foedoque, non sanguine, conspurcata, satis superque confirmabat. Auxilio hinc succurrere primo recusabam certa morte periturae. Sed propter adstantium continuas preces, nollem miseram hanc deserere, fidem dedi marito, me quaeris quidem in arte posita velle tentare ; nihil caeteroquin promittere. Immissa hine utero manu sinistra, quia dextrae o stabat caput, insantem pedibus arreptum, secum dum regulas artis, quas hic describendas praete mitto, quia de his apud auctores, qui de arte obstetricia scripserunt , inter quos cel. Stetu emi-

, net, quem honoris atque reverentiae causa compello, quia praeceptore illo sum usus, legi potest,

in stum illum commutavi . ut hae partes locum inferiorem oecuparent. Qua cita, quamvis dissicili, nec tamen, quod pessimi ominis erat, vix dolorem excitante operatione, tantopere assiicta est parturiens, ut spiritum ultra trahere nesciret. Deis' stiti hinc a proposito, ne manibus auxiliatricibus mortis inevitabilis, a male volentibus, tribui ponset causa Quia autem propter ingruentem noctem domum me Conserre non poteram, maritus atque ipsa parturiens, quae post asshmia antiseptica atque analeptica vires quodammodo collegerat, lacrymis me adierunt: vellem ab infante liberare, certi mamorte alias extinguendam; manus dedi victas, &insantis cadaver extraxi ex utero.

Lecto nunc assidens, ex inquietudine atque rigore , quo nunc Parturientem videbam prehendi,

62쪽

Ο- FItne recte praesagiisse, mox animadverti. Postero enim die, fato cessit, optime confirmans illa magni

Hippocratis: Quae ante partionem in modum cholerae morbi a guntur -; febr tentatae, maligne habent, tum vero praecipue , si quid fauces vexet, out in febre maligni aliquid oppireat. confirmatur etiam novo hoc exemplo senistentia cel. Ernesti Platneri: citra inflammationem, malignam gangraenam incipere posse, sistentis. Partum enixis Dequentior quidem erat se-bris casus, sed minus periculosus. Recta adhibita medela servatae sunt, quae me medico satis mature utebantur, quantum scio, omnes; cum e contrario , vel nullis vel perversis adhibitis remediis, interierint haud paucae, sebre putrida antea accensa. Febris his accedebat vel eodem partus die, vel secundo , vel, quod frequentius, die 4to, ingenisti abdominis dolore stipata, & per stadium primum, iam diu ante editum partum, praedicta. Dolor regionem inguinalem occupans, cum duritie quadam& tumore insignis, uterum inflammatum arguere videbatur, cuius suspicionem lochiorum interceptus nuxus, qui tamen in aliis aderat, quodammmdo auxit. Sed accurato instituto examine, quod eo melius, propter propriae meae uxori morbum

D a fieri

Uid. Coacar. praenot. ΝΟ. s 3 s. Uid. Supplem. IVtum. Plerumque epidemiae phoenomena ad Atum stumve a partu diem, lacteae sorsan febris Oph, in adium ducebantur. Vid. van

63쪽

fieri potuit, inflammationis memorabilis metus etito evanidus est redditus: dum saburra biliota, haut aegre detegenda, atque spasticas in intestinis conistractiones excitans, nunquam non in his sit visa, methodoque medendi comprobata. Nam vix aliis, quam contra febrem biliosam, infra laudandis reis mediis , opus habebant parturientes, venaesectione atque corticis praematuro usu, in deterius ruentes. paucis; aeque in his casibus , morbi domi. nantis ratio erat habenda, ac sermentum febris inistermittentis, in parturientibus a Mortono accusatum. Iisdem medicamentis , quibus Mortonus utebatur, Opio nimirum atque China, sebre nondum in statum putridum mutata , meas, nullus dubito, iugulassem aegrotantes. Quibus autem, propter perversam medelam, vel propter malam humorum qualitatem , id vitii genus accedebat, haud procul ab inflammationis vel f ris putridae periculo, quo vix subtrahebantur, aberant. Molesta etiam erant seminis lactantibus incommoda febris, quae maxime tunc temporis inlargebant, quando praemature lectum desererent, vel vitia in diaeta committerent. Tussis his accedebat,& proci .is erat lentescens febris. Proxime praemcedenti accedit malignitate complicatio verminosa,

ditissimis symptomatibus , & nonnunquam febre putrida stipata, genti iudaicae, durante hac nostra epidentia , admodum molesta. Sed cum hac in re, doctrina atque experientia prae aliis eminens ceLDan den Bosth adeo multus suerit, ut eius observationdius plura addere via possibile videatur, adi hunc

64쪽

hunc auctorem , qui egregie dixit: attentiores pro lici iam dudum observarunt, υermes in con

situtionibus epidemicis biliosis , prae ceteris gra

fari , quemque nocturna diurnaque manu votisvisse non poenitebit, lectores ablegatos volo. Μoneo tantum: hac in nostra epidemia, vermes prae aliis partibus , ventriculum maxime irritase , &hinc saepius per vomitum, cum plonaria morbi solutione, esse reiectos. Ad ductum naturae vomutoria hinc saepius utiliter tentavi.

Dein, symptomata ex . sententia menti maligna, nunquam frequentius , quam sub statu colluviei vermium sunt inventa, febrisque vere putrida inde

saepe accensa.

Tandem non praetermittenda animadversio Caelii Auresiani multoties confirmata. In augmento accessionis febrium, inquit, exclusi oermes turborem altioram partium ostendisiat, magis Asuerint sanguino usi: in declinatrone Dero, laxamentum, sicut caetera, hoc es stercorum vel urinae, vel quoruinlibet inciorum C stio. Etenim laxatis corporibAs reddi videntur

Post gravia vulnera , praecipue post vulnera capitis, identidem sebrem biliosam , cuius antea ne vestigia quidem adsuerant, excitatam vidi, mox suppurationem parum retardantem, mox vero ulcus Vid. I. C. pag. Iaa. i Vid. Cael. Aurel, de morbis chron. Lib. IV.cap.

. . VIII. ' .

65쪽

malignum irritantem. Neque febris, neque vomitus viridis bilis, unquam in his erant in ratione vulnerum, saepe iam sanatorum, sebre a tenore

nondum remittente. .

Femina octo mensium gravida, in terram inci. dens , forfice acuta percusserat genu ad patellam usque, osculo angusto vulnere hiante. Primo die neglexit malum; secundo autem Chirurgum vocari iussit, qui vulnus aperire negligens, emplastro te. git; terito accenditur febris acuta, & biliosae in. dolis, partibus vicinis ingentem in modum intumescentibus ; quarto, loco puris , fertur sanies; quinto accedit insania ; sexto, cum ego vocare , sine omni sensu, partum edit mortuum; extincta est die nono. Sequar nunc illum casum, qui vel tussim inveteratam, vel aliud pectoris vitium latens coniunctum habet. Febris biliosa his superveniens, propter tuo sim admodum molestam, identidem, non tamen semper , quod saepius sum admiratus, excitavit vel tabem vel phthisin corporis. Quando autem tussi bi- Iiosae, iam diu antea corpori inhaerescenti, accederet sebris , putrida ea est interdum reddita, quae praeceps afferret periculum. Tussis biliosa, gravis atque sicca, per multas septimanas, excercuerat puellam 2Ο annorum, serme tabidam inde redditam, cui, post assumtum emeticum, quo magnaequantitas materiae biliosast suilegesta subito accensa est febris putridaia

66쪽

mla etiam, quae cum erysipelate coniuncta procedebat, complicatio nominanda nunc est, dum facili negotio, quod nuper adhuc vidi, nervis anistea stupefactis, in gangraenam vertitur. Jam se pius antea igne sacro laboraverat patiens, cucumbitularum , ipsi loco assecto applicatarum, Ope, cito semper sanatus. Sed hoc auxilii genuS, quamvis suaseram, nunc neglexerat aeger, potius in repetita venae sectione, ab Ill. Zachari Platvero 'reiecta, custodiam quaerens ; unde tantopere vires ei sunt fractae, nervique stupefacti, ut mirum non esset, morbum, levi febre biliosa auctum, in gangraenam abeuntem videre, optime sic confirmata

sententia cel. Ernesti Homeri. Solo corticis

usa superari hoc malum non potuit, sed laxantia atque acida huic medicamini erant iungenda. Εκ- ternae autem essicaces contra morbum erant Pr sundae scarificationes.

. omnium pessima complicatio illa , quae cum V riolis oriebatur. Non sine insigni animi moerore febrem , vel magis pestem variolosam, prim vere I 779, in hac nostra urbe, pessime saevientem , nominare queo. Nam cum multi civium no strorum , durante hac tempestate, febre biliosa laborarent: istud virus, undique versum, adeo est disi seminatum , ut & corpora insantilia occuparet. cuipdjunctum virus variolosum, eheul quantam stragem nostrae urbi intulit. Variolae secundo statim' die

67쪽

die erumpentes, vix se elevantes, statim regredientes. iam quinto, post emptionem, die, sphace- Iescere incipiebant, neque ullum servabant typum. Quare recte pronunciavit optimus Praeceptor CeL i

Melethi: Quo magis tuus febris complicatae, a typo febris sim cis ablorrere videtur in eo=bus subnatis, eo maior hic quoque differentia obtinebis, nec di ultate carebit, cognoscendi

initium, incrementum satumsedec atrouem.

Omnia signa hilis ex ore, lingua , vomitibus viri- descentibus, & excrementis nigris desumenda, nunquam non aderant. Inter has calamitates, quibus puriora pectora dederat Titan , pauci de inoculatione variolarum serio cogitare coeperunt. Dive tebantur ad me adhucdum haesitantem: cum autem precibus instarent , ulterius resistere non valui. Primum esse putavi, corpora a materia biliosa Iiberare , atque dein liberata inoculationi submittere. Quod ita praestitum , egregios edidit effectus: Sic enim benignis variolis, vita insantum fuit servata.

DE NoΝNULLIS DIGRESSIONIBUS.

mrbus , qui neque complicatus , neque an in malus diei potest, a legitimo tamen ordine desectit, singularem quoque desiderat animadversio. Bem. Eiusmodi casus autem in nostra epidemia minimε desuere. Sic labris interdum tam brevisiuit decursus, ut intra nycthemeri spatium esset

. Vid. Elementa Pathol. p. LII.

68쪽

absolutar ephemeram dixisses, nisi a natura vomitum biliosum excitatum, vel diarrhoeam salutarem vidisses. Sed quanto peior morbus in casu seinquenti l occupabat nempe febris biliosa plures ita eadem domo decumbentes, inter quos puero de-eem annorum , ex pustula circa angulum sinistrumoris, tam pravae indolis ulcus est enatum, ut non solum hunc angulum, sed etiam huius lateris huc- eas , imo & gingivas, ad Ossa usque, sphacelope Timum odorem spargonte, trium dierum spatio, penitus consumeret, & morte insequenti, calamitatibus pueri, & quatuor aliorum, simul in eadem domo decumbontium , egenorumque hominum, optimum sic imponeret finem.

An casus sequens etiam hie Ioeum habet g Vidi

hominem primis morbi diebus laborantem febre biis Itosa regulari, quae autem dein alternis diebus remissior est sacta. Die exacerbationis autem alto sopore, per aliquot horas, sepultus iacebat homo, .

haud absimilis casibus magni Merihosii. Febrem sem tertianam soporosiam dixisses. Onod restat, medicamentis antibiliosis feliciter & brevi est resti.

tutus. chinam vero non ante plenariam educti nem materiae biliosae sumsiti

Μaxime etiam a statu illo benigno, in stadio I.& Ildo enarrato, recedebat saepenumero febris, natura sua maximo biliosa. sed perversa victus ratione, vel arte medica pervorse applicata, in sy nochum putridam mutata. Aeque de his, quam de illis complicationibus paulo supra commemor lis, ο

69쪽

tis optime pronunciavit Ill. Vogelius: e usmodi vero febres, aperte vel ad intermittentes quoti. dianas, vel ad I ochum putridam pertinent; nec ut nostrae bilissae, sed ut maligna putrida curari debent. Sed quae his subiungit cel. auctore adeoque nomine bilissarum latiore ae improprissensu , ceterum confusiones multas pariente, im

signiuntur, ' ad me pertinere non videntur. Nam eadem materia fimplex, non turbata, nec cum aliis morbis complicata, quae in his febrem biliosam ae-cendebat, in aliis, quod insta docebitur. morbos non febriles, ut tussim, sanguinis profluvium, &eius generis plura, irritasse est visa. Taceo exemis

plum Cel. Tissoti, qui epidemiam Lausennensem,

hiliosam nuncupat. Provooo magis ad methodum antibiliosam. Sic in casu novissime proposito China carere potui, quia non ea erat exquisita semi- tertiana, in qua, monente Lommio, paribus f

ve portionibus intermittentis tertianae, es cotidianae continuae subes materia. DE CRISI, SlUE DE NATURAE MOLI-ΜINIBUS.

Iudicationem persectam, quam, interpretante Lomnio , & fidam, & certam, & securam, &evidentem esse decet, raro in hoc morbi genere absolvit sibi relicta natura, sed corpus ut plurimum, diu post febrem superatam, materia inutili onustum restat. Uid. Praelect. p. s 8. - observat. med. P. a I. - . L. c. p. qO.

70쪽

restat. Neque etiam crises subitaneas hic tuto exspectare possumus. Rari saltem sunt casus, in quibus natura Omnem .vim morbi, uno impetu depellit. Emeticum praescripseram homini valde id odio habenti; hinc sumserat pharmaci partem tantum dimidiam , quae vomitum non ciebat. Jussi hinc, id sequenti die repetere. Sed quid exenit gNocte . quae secundo emetico antecessit, somno evigilans, & emeticum se sumsisse per insomnia credens, vomuit vicibus repetitis, & sequenti mane ferme sanus prodiit, In aliis , ad depellendum hostem , non ita prompta auxiliatrix inventa est natura. Dies enim iudiciales haud tanti, in hoc morbo, esse valoris, quanti in aliis aestimantur , vel mea vice, Basi-

Urus testatur , inquieus: 1aepe inutile vidi esse dies criticos , eorumque vim utque pstestatem

Urinam nullo alio in morbo tam v/riam, tamque inconstantem vidi , quam in eo, de quo ser- 'mo sit; quod luel longitudinis vel periculi, uti iam

antea dictum est , indicium erat. Febres tamen tertii supra positi generis, atque cum inilammatione quadam coniunctae , excipiendae , dum, non turbatae, diebus criticis esioni adstrictae, & Iaudabile quid in urina deponerent. Reliqua genera autem solvebantur lenta lysi, successive, e corpo re, materia egrediente, per vias, materiae biliosae ma ime vicinas. Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION