Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus secundus continens ontologiam auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1762년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

suecessivus qui motu perficitur, non respondeat toti motrici vi, sed solis pressionibus ejusdem atque tendentiis, quae sunt modi ac ter

mini vis motricis, quaeque sunt proxima ratio, per quam Vis mo trix efficit ut corpus ea percitum alia corpora gradatim contingat,

quemadmodum superficies sunt proxima ratio, per quam extensio facit, ut substantia illa donata alia corpora gradatim contingat ZQuibus & aliis quae affero, mihi videor hanc rem ad vivum re-recuisse, & potissimam diluisse rationem quae Cartesianos ab amplectenda Leibnitiana virium mensura etiamnum deterruit. In scholio, unde eXcerpsi quae attuli, alia tria moneo, primum qui mihi finis propositus suit, cum aliquid de essentia attributis & modo quo corpora operantur, supra disputandum suscepi, ad eumdem me hic spectare, dum ad hunc de viribus corporum Physicae proprium lincum excurri, quia cum ex altera parte vires corporum & earum

effectus sint animae nostrae magis perspecti quam ipsa sibi, & mylto magis quam vires quibus eadem operatur, & ex altera quamquam vires corporum & animarum discrepent in libertate , qua illa carent, hae autem praeditae sunt, tamen inter eas in multis conveniat, quod utraeque sunt finitae & a Deo proxime creatae; speravi fore ut haec de viribus corporum disputatio alteri de viribus animarum in in Psychologia quae continenter sequetur, non parum incis afferret: secundo ex eo quod vires corporum gignunt non unum tantum in tegrum & plenum effectum , sed duplicatum, triplicatum & etiam quantumvis multiplicatum, ut una staterae lanx sua gravitate unius librae plenum gignit effectum in sustinenda lance alterius librae, & alte rum plenum in deorsum urgenda manu illius, qui stateram ex jugo attolleret, confirmari, quod supra statuimus, corpora dum alia in aliis operantur, esse puras caussas occasionales, non effectrices: tertio quod attinet ad vis motricis generationem pendentem ex iis tribus elementis, pressione quae in illa generanda fluit, celeritate qua fluxus perficitur, & tempore quo fluxus durat, consulenda esse quae animadverti f. Ista Log. dum numero 3. hanc genesis Vis motricis notionem imaginariam esse docui, eo quod uti substantia extensa ex puris superficiebus, tamquam ex puris modis & differentiis, sisve initiis & finibus constare non potest, ideoque nec ex fluxu ve rae superficiei generari, sed in instanti tota quamlum vis magna aut exigua a Deo creanda est; ita vis ex pluribus pressionibus tamquam ipsius modis sive initiis & finibus componi nequit, nec ex fluxu pressionum quarum aliae aliis continenter succedant, generari quit,

sed aliqua saltem infinite parva vis tota in instanti a Deo creetur

62쪽

necesse est. Quibus ita constitutis, trado definitiones caussae proximae, remotae in primo gradu, in secundo, in tertio &c., quae quamvis

non sint efficientes, tamen quod attinet ad vitae humanae usus, perinde se habent, ac si forent hujusmodi, atque etiam definitiones eaustae per accidens,& caussae disponentis. In scholio sequenti exemplo ex Physicis petito doceo non parum ad universam Physicam referre acute videre, quid quodque corpus, & quid quaeque vis comserat ad effectum aliquem sive motum gignendum , atque ex eo quod caussae per accidens aut disponentes pro caussis praecipuis in multis habitae sunt, non paucos errores in Naturalem Scientiam idirepsisse. Quemadmodum vero ex eo quod corpora verae effectrices caussae non sunt, dum aliud corpus in aliud operatur, supra collegimus vim unius corporis posse duplicem aut multiplicem effectum in aliis corporibus generare ita duas vires aequales unius corporis posse ob eamdem caussam in altero corpore gignere eumdem prorsus effectum, tametsi singulae sint aequales vi quam in altero

gignunt , hic ostendo alio exemplo desumto ab aequilibrio quod

intercedit inter columnam mercurii in tubo Torricelliano suspensi, interque columnam aeris, quae duabus aequalibus viribus, altera grauitatiς, altera elastica unam columnae mercurii gravitatem sustinet.

Tandem capite sequenti &ultimo Ontologiae de caussa finali scde finibus, deque materiali Sc sermali differo paucis , eo quod de prima in Psychologia , & de secunda dc tertia in Physicis enucIeatius disputabo. Duae succedunt Appendices , quarum altera longior explicat modum, quo inter corpora fit virium & motuum communicatio,& vim inertiae, in eum finem destinata, ut explicatione primi nobis in Psychologia muniamus viam ad explicationem modi, quo anima & corpus in se vicissim operantur,& explanatione secundae

ad expositionem demonstrationemque immaterialis naturae animae humanae. Quae in re articulo primo declaro continuitatis princia pium 3c transformationem alterius quiralitatis in alteram contrariam , ac primum ex eo , quod termini unius quantitatis terminos alterius proxime contingere nequeunt ob ea quae supra disserui de contactu in pura superficie, conficio alteram quantitatem alteri proxime succedere non pol se . Ex quoe colligo nota posse Deum

ita unam quantitatem a se creatam augere, aud minuere , ut eadem vel tota 'perseverans e sistere, aliqua parte augeatur; vel ex parte permanens, alia parte multetur : quia si Deus unam quantitatem augeret aliqua parte, termini primae quantitatis terminos

63쪽

inter se disjuncta, creandi vim motricem in B proportionalem massae A , & vim in A proportionalem massae B, directas versus se invicem , & eo majores, quo minus est distantiae inter ipsa quadratum, sequitur altera lex qua Deus statuit, ubi ad se accesserunt& se coeperunt contingere, generare vires repellentes in iisdem, id- est creare in percusso vim motricem secundum plagam motus percutientis A, quae vis massae A similiter proportione responderet, &vim motricem in A massae B pariter proportione respondentem,

quae foret in partem contrariam, atque idcirco partem vis motricis qua ferebatur A, corrumperet. Quo pacto apparentem virium& motuum communicationem, & veram in percutiente destrumonem vis prioris, in percusso novae creationem fieri docemus. Inde etiam colligo tantum abesse, ut una percussio quod Cartesiani volunt, sit caussa cur in corpore moto pars vis corrumpatur, in quiescente gignatur, prorsus explosa Ne toniana attractione, ut nec ipsa percussio viribus communicandis idonea sit sine viribus in eo tactu repellentibus, quae a viribus in distantia attrahentibus origunem ducant, ideoque sine attractione Neruloniana , prout a me exinplicatur. Immo ex hac nostra theoria ita firmari doceo Newt nianam virium attractricium legem, uti sperem neminem in posterum esse futurum, qui eamdem in dubium revocet. Nam experimentis, quae pro generali attractione Discipuli Neistoni attule. re , Cartesii Astipulatores concesserunt ad summum ellici corpora omnia, nisi impediantur, ad se vicissim accedere, non autem ostendi eos perfici accessus sine impulsu cujusdam subtilis materiae , quae

sensus effugiat. At ex posita theoria colligitur hanc generalem attractionem ita esse in hac rerum universitate necessariam , ut sine illa nec vis inertiae & resistentiae in corporibus, nec impenetrabilitas , nec virium & motuum inter corpora adminiculo impulsus communicatio , nec idcirco hujus aspectabilis mundi ordo ab hisce prosectus esse quirent. Qua de re remitto lectores ad ea, quae tom. I. Phys. Gen. zo I. II. f. Io 3. 3c III. f. 182. accurate

disserui. Cum autem vires tum attrahentes, tum repellentes sint corporum accidentia absoluta, quae in iisdem proxime a Deo creantur, inde consequens esse declaro inter accidentia corporis esse numeranda tum impenetrabilitatem , tum vim inertiae , sive eorporum resistentiam. Quorum primo liberavimus fidem quam f. aos. dedimus, altero vero in clarissima luce posuimus vim inertiae &resistentiae corporum, cujus originis nullam mihi videntur habui se notionem Recentiores Philosophi, naturae & proprietatum ejus dem Diuitigod by Cooste

64쪽

dem valde obscuram & ex parte saliam, ut tom. III. Phys Gen. f. I 82. adversus Κoenigium accurate docui. Restis Appendix secunda, qua Ontologiae finem imponimus. In ea breviter tracto de quantitaribus infinite parvis aut magniς deque methodis Geometricis independentibas; ac primum affero rationem, quae T. II. Phys. Gen. f. 43 . n. II. me tandem impulit, ut quantitatis infinite parvae aut magnae possibilitatem defenderem . Deinde cum ob eos gravissimos Philosophos ac Mathematicos, qui nobis hac in re adversantur,tom. I. ibid. a f. 63. usque ad 9 I. totus fuerim in calculis Geo-

tricis ab incertitudinis labe vindicandis etiam in hypothesi quod

hae quantitates exstare nequeant ; hic quoque in eum finem albqua adjicio, ex quibus spero magnam lucem esse mutuaturos calculos indivisibilium atque Differentialem & Integralem. Unum

moneo quod attinet ad motum in lineis curvis me sententiam , quam in citato opere defendi, aliqua ex parte hic mutare ob ea, quae 297.&seq. disputavi. Cum enim ex altera parte una tantum In corpore vis motum per lineam rectam gignat, & ex altera vis a Deo in corpore creata per aliquod tempus eadem perseverare debeat antequam perimatur, & nova aut major vel minor , aut saltem aliorsum directa creetur, quemadmodum esse necessarium ibidem ostendimus; inde consequens est in sententia poses bilitatis designandi quantitates infinite parvas posse haberi primo

motum continuum, ut pote interruptum solis morulis infinite parvis ; ia deinde curvam cujuscumque speciei, ut pote constantem quidem ex lineolis rectis, eo quod unica vis a Deo creata in corpore per aliquod tempus perstat, sed infinite parvis: in sententia vero quae hanc negat possibilitatem, ob eamdem caussam morulas finitas inter unam vim & alteram interponi debere , & singulis. viribus lineas rectas pariter finitas describi atque idcirco nec mo-

Ium esse vere continuum , nec curvas vere dici posse illius speciei , cujus esse ponuntur. Quoniam vero in hunc de quantitatibus infinite niagnis aut parvis locum excurri , operae pretium arbitror monere me in Phys Gen. accurate investigasse quid contingat in motibus corporum ubi aὸ centrum virium in variis virium centralium hypothesibus pervenerit , atque ostendisse quod supra memini de exstinctione motus ubi in cenim velocitati; ualor fit imaginarius , de continuatione ultra centrum, ubi restat positivus , & de regressu corporis ad eam plagam , unde delapsum: est, quando fir negans opere pretium, inquam , arbitror id ni nere, propter quod a Daviox de Foucrnea in Commentario ia-

65쪽

scripto Reflexions fur tis quantises imaginatres, qui exstat T. I. Operis

inscripti Miscellanea Ph Iosephiso-Mathematica Societatis Primiae Tau- rinensi an. I 739. nulla facta mentione eorum, quae an. 1737. T. II.

Phyc Gen. , ιγα a I9. 434. & alibi vulgaveram, num. I 6. adve us Euterum sustinet in omnibus eventibus corpus praetergredi centrum & in contrariam plagam ascendere , & in hypothesii vis quae sit in ratione triplicata inversa distantiae a centro & in aliis hypothesibus numeri imparis & negantis putat evidens esse valorem temporis semper crescere oportere, atque ideo repudiandas esse sermulas calculo integrali erutas , quae illud in ascensu a centro diminui monstrant, cum nos ibidem & praesertim 434. n. 37.& seq. perspicuam a priori rationem dederimus cur a centro cor pus regredi debeat in eamdem plagam,& cur in hoc regressu fommula temporis non totum tempus insumtum ab aliquo puncto versus centrum & ab eodem centro sursum versus exhibere debeat,

ted solum illud, quod residuum est, ut ibi explicavimus.

66쪽

INDEX

PARTIUM CAPITUM, ATQUE ARTICULORUM

PAR s PRIMAE. Pag. 2. De ente generatim deque ipsius attributis. CAPUT PRIΜUΜ. De neeestate: immutabilitate essentiarum. CApuT SECUNDUΜ. Pag. 8. De attributis entis, unitate , veritate σperfectione. Articulus I. De unitate entis oe de disiactisnlaus. Articulus II. Pag. I 2. De veritate est perfectione entis. P. RS SECUNDA. Pag.3s De nonnullis generalibus entium speciebus. C AFUT PRIΜUΜ. De subsantia, areidentibus oe modis , deque V mutationibus saltis, actione, passione atque de relationibus, CA PUT SECUNDUΜ. Pag. 37.

De quantitate , extensone , vacuo , reminpore , m motu .

Articulus I. De variis quantitatum speciebus. Articulus II. Pag. 38.

De Vacuo

Articulus III. Pag. 62.

De extenso contἰnu .

Articulus IV. Pag. I. De Ioco ρο motu . Articulus U. Pag.78. De Tempore Articulus VI. D. Inflatio . Finito. CAPUT TERTIUM. Pag. I 28. De ente Simpliei Compesito. CApuT QUARTU Μ. Pa8-I3s. De ente a se m ab alio. Articulus I. De natura attributis entis a se. Articulus II. Pag. IqO. Da possibilitate entis a se inde eruta altera demonstratione ea mentiae ejusdem. Articulus III. Pag. Iqq.

De unisate entis a festaliis ejusdem attributis, oe de ereatione o confer intione emis ab alis . C A PUT QUINTUM. Pag. 246. Do ente extenso, m inextense, sue componeο spiritali. Articulus I. De esseruia primaria eorporis , sis rei extensae. ibid. Articulus II. De quibusdam attributis eorporis sis su

santiae extensae. Pag. Io I. Articulus III. De aeeidentibus corporis oe de modo quo corpora in se invicem agunt m operantur. Pag. Ios. P. RS TERTI. f. De eaussis. Pag. I 8 . CAPuT PRIMuΜDe principio O' caussa esseiente. ibid.

De cavis finali , materiali or forma

APPENDIX I.

De modo quo ἰnter corpora perfecte dura fit virium cly motuum communicatio, o de vi inertiae. Pag. 2 3. Articulus I. De principIo continuitatis oe de transforismatione quantitatis aIterius in alteram contrariam. ibid. Articulus II. De visibus eorporum ἱn dissantia attrahentibus oe in contactu repellentibus,

er de inertia atque communicatione motus inde ortis. Pag. 2 I 2.

67쪽

ONTOLOGIA

Definitiones. NΥOLOGIA est illa Philosophiae pars , quae ut dixi in Logica f. 7o. num. 8. considerat ens in genere ejusque proprietates, quatenus ens in genere ejusque proprietates per sitas cautas atque rationes cognosci queunt. a. Ex qua definitione colligitur ens in genere esse illius objectum materiale , primarium & integrum ; quarenus vero ens in genere per suas cognosci potest rationes, esse formale pariter primarium atque integrum f. 69. Log. q. a. Propositio. tologia considerat attributa, quae omnibus entibus sive a se sve ab alio, sive spiritalibus sive comoreis conveniunt- Namoni logia contemplatur ens in genere ejusque proprietates, quae in quolibet ente sive a se, sive ab alio, sive spiritali, sive corporeo reperiuntur. Ergo Ontologia considerat attributa quae omnibus entibus

conveniunt.

3. Corollarium. Ex hoc vero sequitur maximam esse necessitatem di maximum

Ontologiae usum in quaque Philosophiae parte atque in aliis etiam disciplinis & artibus. Nam ut mittam principia intologica , de quibus tamquam necessariis ad Logicae regulas intelligendas iudem disserui, & aliud exemplum hic proferam , ante non poteris aut in Theologia Naturali docere mundum , aut in arte oratoria aedificium esse persectum , quam ex ontolosiae principiis didiceris, quid in genere sit persectio, & in quo cujuslibet rea persessio Pin

sita sit.*- -- . Propositio. Ontologiae munus est etiam nonnullas perseqvi senerales enitum T. H. A spe-

68쪽

α On ologia.

species, ut entis simplicis atque compositi, infiniti &finiti, spiritalis

atque corporei&c. quia quamvis attributa unius speciei, ex. g. entis simplicis, in omnibus entibus non reperiantur , sunt tamen communia pluribus aliis speciebus , quae sub illa magis late patenti

specie continentur.3. S. Divisio. Hanc autem Ontologiam tres in partes dividimus, in quarum prima de ente deque ipsius proprietatibus, in altera de aliquibus magis generalibus entium speciebus , in tenta de entium a se inviscem dependentia, five de caussis disputabimus.

De ente generatim deque ipsius attributis. CAPUT PRIMUM.

De necessitate re immutabilitate essentiarum. 6. Animadversio. HIc non explico rationem , qua idea entis in nobis exsistit, eoquod luculenter explicui s. IIo. & seq. Log. nec deessentialibus, attributis, accidentibus & modis entium dissero , nec de principiis contradictionis & susticientis rationis, eo quod capite I. Log. g. 72. & se'. de iisdem accurate disputatum est; sed exponere aggredior entis attributa, quae sunt unitas , Veritas adique perfectio. Verum ante praestat hanc unam de necessitate atque immutabilitate essentiarum tractare quaestionem. f. 7. Propositiones. In hac autem primum aio essentiam entis a se esse prorsus necessariam, & quod ad omnia immutabilem . Nam necessaria est, R immutabilis tum quod pertinet ad exsistentiam , quia ens a se necessario exsistit, & semper exstitit atque exstabit h. Io I. Log. tum quod ad connexionem est entialium, quia nullum ex essentia- Iibus ab aliis disjungi potest, tum quod ad accidentia, quia nubium accidens in ente a se esse potest , ut ' in Theologia monstrabimus.

a. Essentia vero entis ab alio si sit substantialis , non est qui dem necessaria & immutabilis, quod pertinet ad exsistentiam a que ad accidentia, quia Sc in nihilum redigi quit, & aliis alio tempore accidentibus variari ; sed est absolute necessaria & im-

69쪽

Pars Prima. 3

mutabilis, quod attinet ad copulationem partium essentiam constituentium , generis scilicet & differentiae , quia postquam Deus

hanc essentiam e nihilo eduxit, non potest nec genus a differemtia , nec differentiam a genere separare , quin totum intereat. l. 8a. Log. 3. Essentia tandem secundaria δc accidentalis , ut hominis ex mente & corpore constantis, non est necessaria nec quod attinet ad copulationem , quia tam mens potest exstare sine corpore, quam corpus sine mente, sed est necetaria quod attinet ad com. positum, quia compositum , ex. g. homo, sine corpore & animaeopulatis perseverare nequit. 8. Obiectio adversus numerum 2.

Essentialia secundum Wolphium possunt quidem simul esse, non tamen simul necessirio sunt. Ergo essentia entis ab alio, etiamsi primaria sit 3c substantialis, non est necessaria di immutabilis nec

quod attinet ad connexionem .

Dis . antec. Essentialia essentiae secundariae & accidentalis semul necessario non sunt coe essentiae primariae & substantialis ne. Ex

numero et & 3 patet ratio discriminrs inter utramque essentiam, Sc cur partes illam componentes simul non sint, partes vero trunci essicientes necessario conjungantur.

6 .s. Instantiao Atqui etiam in essentia substantiali essent alia non sunt necessario conjuncta. Ergo nulla distinctio. Prob. min. subs. Si ex. g. duo serent haec ementialia necessario conjuncta, alterum ab altero proflueret atqui alterum ab altero profluere non potest; qui x

tunc unum foret essentia, alterum vero attributum ab eadem profectum; ergo M. Prob. maj. Si alterum ab altero non proflueret, alterum ab altero nequaquam penderet; atqui si alterum ab altero nequaquam penderet, alterum cum altero necessario conjunctum non foret. Ergo &c. q. II. Responsio. Diitin. mai. Si alterum ab altero non proflueret , alterum ab altero nequaquam penderet determinate co. indeterminate ne. Et dist. min. si alterum ab altero nequaquam penderet nec determinate , nec indeterminate , alterum cum altero necessario conjunctum non foret co. si solum determinate ne. Quatuor sunt in re, genus, differentia specifica, attributum, & accidens, ut in corpore est substantia tamquam genus , extensio tamquam differentia specifica, potentia motus tamquam attributum , & vis

70쪽

motrix tamquam accidens. Differentia specifica si consideretur a tequam exsilitat, non coniungitur cum genere necessario determinate, quia genus potest: exsistere cum alia differentia, sed solum necessario inde terminate, quia genus sine aliqua ex disserentiis exstare nequit β. I 29. num. 3. Log. at postquam conjunctum est in statu exsistentiae, amplius ab illa separari non potest , quin totum intereat. Ut substantia antequam exsistat nec necessario determina te debet esse extensa, quia potest esse inextensa, nec necessario determinate inextensa, quia potest esse extensa , sed inde terminate cum aliqua ex his conjungi debet in statu exsistentiae, adeout suis. stantia necessario debeat esse vel extensa , vel inextensa. At tribo. tum autem determinate profluit ab essentia , adeout etiam in statis possibilitatis ipsum in individuo ab illa pendere 3e cum ea necessario conjunctum intelligatur. Ut potentia motus cum substan. tia extensia, qualis est corpus, ita necessario determinate copulata est. Accidens autem, uti Vis motrix , etiam postquam cum substan

tia conjunctum est. , potest ab ea sejungi , quin substantia in

tereat .

. a. Quamobrem differentia specificae differunt ab attributis, quia ipsae determinate non profluunt a genere , sed solum in determi nate ; differunt vero ab accidentibus , quia postquam cum genere copulatae sunt, amplius ab eodem sejungi nequeunt , quin totum intereat. f. II. SCHOLION LNon satis evoluta a Wolphio & ab aliis essentiae subsilantialis , quae verru& propria essentia est, natura , nec notato inter ipsam & accidentalem discrimine, multi errores inde fluxerunt in definiendis rerum essentiis , & praesertim in investiganda primitiva corporis essentia, per quam diiseri ab eo, quod non est eorpus, ad quam multa eorum , quae constanter inesse in corporibus sensibus deprehenduntur , pertinere existimata sunt , tametsi eorumdem origo. tamquam accidentium , quae perpetuo inhaereant, fit aliunde, quam ab interioribus corporis praedicatis, repetenda Ioue. Log. Quo factum est ut & in. reddenda ratione plurium generalium naturae phaenomenorum ex. g. impen trabilitatis,. inertiae , Virium attractricium atque expultricium, communicatio. nis motus inter corpora , & Iegum ejusdem in collisione aliorumque inde pr sectorum aqua Philosophis haereret, ipsisque foret in solis observationibus conis quiescendum, & idoneam ad explicanda particularia quaedam huius rerum uni inversitatis phaenomena viam sibi prorsus obstruxerint . Quorum alterum T. LPhyl. Gen. alterum autem Tom. I. operis De Magnete seci perspicuum , &in consequentibus ex parte faciam. a. Non minor tamen est difficultas in definiendis essentiis aecidentalibus , aut mixtis, quae partim ex substantiis, partim ex accidentibus componuntur, qualia sunt corpora, quae in sensus incurrunt, quae quatenus ex pluribus pri

mitiis

SEARCH

MENU NAVIGATION