Conciliorum: sive, de morborum curationibus. Liber posthumus

발행: 1684년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 약학

111쪽

internis his remediis tantam fidem habeam, ut externis, quae saepe crudos humores e

cerbare itent opus esse non credam, attamen pro topico laudarim Oxeleum Galenit in hoc casu pluries comprobatum . quod com ponitur ex duabus aceti acerrimi & totidem l olei antiqui partibus atq; una Lithargyrii, i Vi pollens emolliendi, attenuandi & desic candi, quae cuncta in hujusinodi tumoribus requiruntur. Quodsi hoc non placuerit, ap-licari poterit Emplastrum ex Diachyli simi plicis, & cum Cummi, ana yj. addendo Ammoniaci aut Emplastrum de Cicuta cum Ammoniaco, praesertim si lapidem PDritem Sc Crocum metallorum, penetrandi fa- cultate praedita adjeceris. Atq; haec sunt, quae in hoc dissicili casu consisenda habui, quae ut a Deo praepotenti, sanitatis & salutis nostrae autore, benigne sortunentur, etiam atque eti-l am praecor. Vale.

CONCIL

112쪽

In calculo pro amico quodam Medicinae haud

ignaro.

ΡErgratae mihi fuerunt literae tuae, hoc ipsio

gratiores, quod Te a gravi & saturnino Prorsius morbo quodammodo revivis ere &siereniore valetudinis aura frui dextro mihi Mercurio annunciarunt. Faxit Deus opi' max'

ut haec Tibi felicitas indies aucta tandem fiat Perpetua. Non sidendum hosti intensissimo, etsi inducias quasdam dare videtur, qui sibi

relictus de novo facile classicum canet. Latet, ut vereor, in vesica tua Calculus confirmatus,

tantorum, de quibus querulus es, nisi meum me fallit judicium , causa caputque dolorum. Utrum is a renibus ortus tui primordia derivet, an vero in vesica primario natalitia sitia obtineat, de eo in tanta locorum distantia nihil certi statuere ausim. Illud plerumque in senibus, hoc in pueris fieri consi revit. Tu melius ab hujus vel illius loci assecti dolore judicabis. Nempe qua ratione in Macrocosmo aquas quorundam fontium in lapides & saxa converti ; alias quae cunq; injiciuntur, paucorum dierum sipatio crusta lapidem obducere ue liquores itidem in quorundam fontium cavernis in gemmas, strias, dc Pyramidales columnas concrescere videmus 3 Parisormi sane ratione in Microcosmo, in reni- bus

113쪽

bus & vesica calculos coagulari & generare Vecro simile est: stilicet ut latercularius ex argilla lateres singit, quae tandem in fornace lateritia ignis fervore in lapidem siccantur 3 ita spiritus renum lapidificus ex materia disiposita & icco

lapideiente, alimentorum, salino acumine turgidorum, faeculentia genito, impraegnata, in renibus 9 vesica, tanquam in clibano aut fornace, intei na vi & virtute sua calculos coagulat. Toto cCe o erras, si materiam illam mu-cilaginosam & pituitosiam, magna copia cum lotio profluam, proximam calculi materiam judicas, quae vesicae male a calculo affectae excrementum es etsi inficias ire nequeam fieti qHamdoq; ut cum calculo vesicae substantiae impacto, dolor ei Sc imbecillitas inducatur,natura rerum Parens,errore quodam,s anguinis humorumq,co.

Piam eo loci amandet, qui cum parti as limitari

nequeant, majori Caltem parte in excrementum crassiim & mucilaginosium convertantur,quemadmodum in fluore albo, mulierculis, praeseristim delicatulis, in hoc Angliae Regno familiarissimo & tantum non Endemio, evenire con sueuit. Caeterum in Senibus, ut omnes fere morbi, praesertim chronici curatu sunt dissiciles,& eos maFima ex parte ad mortem comitantur,

quod ob virtutis imbecillitatem & nativi caloris, Omnium in corpore actionum opificis, inoipiam concoqui nequeant 3 ita renum maximeia vesicae vitia dissiculter medicam manum adimittunt, quod Hippocratis oraculo sancitum, imo ipla saepe curatio non vacat periculo. Idaea

ejus

114쪽

eius diaeta, Pharmacia & Chyrugia perficienda,

si nihil impedimento fuerit. In morbis enim diuturnis & contumacibus necesse est ut omnia conspirent. Diartae minutias Tibi in arte Medica versato recensere supersedeo, ne Minervam instruere velle videar. Reliqua sunt duo calculi praesidia, eliminatio ejus per Medicamenta, &per ferrum sectio. Ultima haec nullo pacto est tuta, quin potius metuendus interitus, quam speranda Calus in corpore senili. De Priori cum Mereato, Eraseo, & aliis, non sine ratione dubito, an ullis praesidiis intra corpus assumptis calculus frangi comminuique possit Injectiones, quibus Te infausto Molgine usium

esse refers, totus improbo, nec ullius sunt momenti. Cum vero nullum corpus etiam in accurati Tma victus ratione tam fit temperatum, ut non plurima colligat excrementa, Senectus

quoq3 ipsa copiosium uerosium liuiorem & valde nitrosium atq, salsium generet, Omni studio en- nitendum, ut humorum in corpore stagnan tium saburra sedulo per justa intervalla convenientibus remediis everratur. In eam rem conducet Cassia, addita Terebinthina in aqua Mal- Varum lota, de qua antehac, semel in mensis assumenda. Intermedio vero tempore septimanatim meo quidem judicio magno commodo tuo devorare poteris Pilularum de Terebinthina Cratonis 5j. vel ij. quae ad removendam calculi materiam plurimum valent. Forti- Ora non sua sierim. Interim ad comminuendum calculum, si sorte non fit nimis durus, opti

115쪽

mum est decoctum Vel sialtem iniussum Ligni Nephritici in aqua Lactis, vel quod praestat, Aqua fragorum, singulis matutinis & quarta pomeridiana ad 8 v. Vini Rhenani vel albi tantillo mistum, hauriri poteris, a quo admirabili virtute pMdito, si Tibi commodum accede

re perceperis, ei per longum temporis sipatiunt non interrupto filo inhaerere Te Velim. Conducet forte etiam aqua destillata contra calcul lum, qua in multis cum fructu bum usus, quam Tibi lubens communicabo. R Nucleorum per sicorum, Cerasiorum, corticum Amigdalarum amararum, ana 8 j. florum Sambuci M. , infun-

de in vino Cretico optimo ia destilla in M. Bolbiiij. Adde aquae Saxifragiae, & Petrosielim, ana fj. Syrupi Violar. Sij. Misce, si vero haec, quod nolim, votis non resiponderint, infunde per horas aliquot in aqua fragorum vel decocto radicum Eryngii, vel infuso ligni Nephritici,

Asiellorum contusorum, Graecis νε σαρι nomina

torum, tab ollis & saxis in penu latentium, num mero viginti, & expressum singulis matutinis purgato prius corpore bibe & mira videbis- Sunt qui pulverem, ut nosti, ex iisidem praeparatis miris encomtis celebrant. Poteris horum centenos aliquot in Alae tenuis congiis per dies aliquot susipendere & pro potu ordinario uti. Plura non addam nisi vota mea in tuam Calutem uberrimam. Vale.

116쪽

O Uod Hippocratis, venerandi Medicorum

coryhaei, Oraculo sancitum est, nullam aetatem ab ullo morbo liberam & immunem esse, sed omnes cujuscunq; aetatis mortales omnium tyrranidi aeque subjectos esse, quotidiana experientia, rerum fida magistra abunde doscet, & ipsis recta ratio evincit. Videmus enim morbos gravissimos non tantum in adultos, sed & inermes infantulos crudeliter vire. Nempe ut fragilis aliqua ombula, variis agi tata procellis, & tempestivibus, plurimam admittit, rimosam undiq, paludem - ita & tenella infantulorum ergastula laboriosio per angusta

uteri latibula transitu, dolorifica venae umbili-calis abscisione, aeris amico calore blandientis cum inclementi permutatione, Victus quoq, a naturali ia consueto omnimoda diversitate, rec non e molli loco in durum, asiperam sertisque consitam coloniam ira nimigratione , attrita languent & variorum morborum carnificinamarescunt, &ispe tapius quam Vix hauserunt, vitalem aurom immature gstundunt, ut nCnsine causa mirari si beat ingens illud divinioris sapientiae lumen, Platonem, Ariuotelis praeceptorem, dum Otanes morbos ab animo ortus

117쪽

sui primordia derivare affirmat, curri tamen iii amplissimi hujus mundi Theatri ipsis introitu,

longe ante, quam a Deo, conditore maximo, datum est animo uti, morbis, cum propriis, tum commvn bus assiciantur infantes, a de

quidem ut Graeci olim & Romani, de vita &valetudine corum dubii, non nisi efflixo longiore temporis sipatio, nomina iis imposuerint. Et si vero haec dulcissimae filiota tuae debilitandae fatis esse queant, attamen credo me aliam& quidem praecipuam posse in medium proferre cauiam,haereditario quodam fure acquisitum, coloris scit. in album pallescentem & lividum degenerationis, gingivarum ruboris & putrefactionis, corporis, . brachiorum maxime & pedum intumesicentia, reliquorumq; in literis expressorum symptomatum. Morbos quosdam e Semine genitali provenire, quod similem inferat in foetu morbosem qualitatem, quam ipsum a parentibus emissum prae se tulerit, autor esti venerandus nostere Coo senex. Unde fit, ut at morbidis morbosum semen prodeat, quod abi omnibus corporis membris genitale semen pros fluat. Consequi itaq; necesse est, ut a morbosis parentum partibus morbosium semen profunda-

tur. Et haec est caula cur Coesi Coesios ue Distoria ti, Distortos 3 Phthisici, Phthisicos 3 Scorbu-tici, Scorbuticos, generant. Cum itaque Tibi ai Deo minus firma valetudo contigerit, Conjuπquoq; lectissima visierum naturalium vitio ali hundet plurimo sanguine crudo & sero , quil cum nequeat ob nimiam cruditatem partibus

118쪽

persecte assimilari, cachexiae & quidem Scos. huticae ansam praebuit : quid mirum, si filiola

tua tali sanguine in utero materno nutrita, Cundem morbum eandemq3 labem contraxit, a qua Hydrops anas arca imminet. Quodmodum imsuper auctum esse videtur vidiu tenellae hujus modi aetati inconsueto, & peregrino, cum infantes primis praesertim mensibus lacte materno, non cibo, manu porrecto, nutriri gaudeanto

In hoc filioli tute mellitissimae gravissimo affectu feliciter curando Asclipiade, imo potentiore aliquo numine opus erit, quod Platonis suffragio facilius sit irrationales creaturas, quam infantulos hujusmodi tractare. Adhaec tenella eorum corpustula diaetae Medicamentis'; tum internis, tum externis, di topicis serendis sint imparia, imo sepe quae gustata non sapiunt, imposterum omnino rejiciunt, neq, pro debito gubernari postlint, unde forsan nec Hippocratii quicquam de eorum curandi ratione posteritati reliquit. Medici vero in pto, ubi quodlibet membrum corporis peculiarem & sibi proprium olim Medicum habebat assignatum, quorum alii Ocularii, alii Dentarii,

alii Auricularii, cto. nominabuntur, omnem

insaniniorum curam renuentes, rem totam Naturae vi emendandam reliquerunt. Nullus tamen credo, Deum. qui sapienti providentia cuncta regit ia gubernat, insantulos, morbis maceratos, omni penitus auxilio exclusisse. Quin potius eo majori studio δοῦ diligentia sunt curandi, quod Conditor rerum maximuς, reliqua

119쪽

liqua animantia, ratione destituta, omnibus ab ipso ortu necessariis ad vitam abunde instruxit ;solum hominem in hoc amplissimum mundit Theatrum nudum, inermem & imperfectum immisit, pluribus undiq; impedimentis obviumia obvallatum, ut nec sine aliorum ope vivere

nec quicquam proficere valeat. In hoc dubio casu, me quidem judice, praestat anceps remedium experiri, quam siliolam Libitinae hianti-l bus faucibus absiorbendam relinquere. In eami rem materia vitios a in toto luxurians sedulo

everrenda, non obstante alvo ex sese citatiorea vis cerum debilitate pronata. Huic sicopo Optime conducet Mechoacanna infasntibus maxime conveniens, mirificam vim habens hepar aperiendi ia ab hydrope praeservandi, coloremq3 lividum emendandi, qui ab obstructione He-patis oritur. Poteris ei grana quindecim adjectis granis v. Rha barbari ob alvi luxitatem& ad hepatis corroborationem in jusculo alii quo propinare. Evacuato ex artis lege corpore ad ventriculum & vis cera, nutritioni ancillantia, corroboranda Sc humores abstergendos atque per urinam educendos Absinthium omnem absolvit calculum, cujus aquam ter destillatam super recentem herbam, bis in die vel Laepius magno proculdubio filiolae tuae commodo propinabis. Poteris eam diluere tertia parte aquae ex lumbricis terrestribus in M. B. elicitae, Hydropicis affectibus admodum proficuae. Sunt, qui commendant aquam, ex nucibus iuglandibus recentibus in taleolas dissectis distil- . Ηῖ latam,

120쪽

latam , lacharo Canarino dulcoratam, quod insigni cachexiam pellendi vi& virtute pollet. Insisto his, quia vix alia admittet, quae si non profecerint, laudarim syrupum Riverit Cha

IFbe praeparatum. Intorim non intermittenda corroborantia ex Dialacca & speciebus Diar- rhodon Abbatis cum sacharo in aqua Naphae soluto in Tabulas redactis. Uelim tandem assigi cauterium in crure, nisi jam factum sit, Hypochondria vero affricari unguento e succis aperitivis. Sed manum de Tabula. Tu quassio haec in gratiam filiolae tuae exarata boni conjsulas meq, amare pergas. Vale, & salve.

Ad trobilem quendam Virum de Chalybe.

Atum est apud omnes in Medicina versatos ia in consesso, rationi quoq Conso- Durn, N.V- quod quae CX artis lege administrata juvant, eadem etiam non interrupto filo continuata stanare queant, si faustum arriserit ApoPinis numen. Cum itaq; percipiam haud leve valetudini tuae a liquoris chal1 beati usu acces sisse commodum, ejus utiq; repetendi aut Or

sum importunus. Natura, rerum parens, in '

dustrius alioquin humani corporis opifex, formavi id ibi Lienem debilem de intemperatum unde totius fundi calamitas. Hinc mihi scite p. modum Trajanus Imperator Lienem vilici

nomine

SEARCH

MENU NAVIGATION