장음표시 사용
131쪽
novem Temperamenti genera distinguntur: quid cur non vix novem diversae forniae, quas ab accidentibus innotescere determinanti Verum respondere possunt, ex consensu Philo sophorum finitos octo qualitatum gradus 3 reapse tot sunt, quot secundum Variam Applicationem pares omnibus Mistorum sorinis producendisue quid excessius unius qualitatis supra aliam est capax infinitae varie ratis, quaelibet enim dividua in inlinitum. Negarem potius ex diversa graduum applicatione, oriri posse diversam substantiam, tum quia nec Elementa, nςc ipsς Qualitates effectrix sunt caussa ἡ turn quia in omni generatione debet haberi similitudo saltem inadaequata secundum speciem. Sed fusius in dialogis nostris . Alteram quςstionem instituunt de Temper mento ad Pondus, utrum scilicet detur. Duplex Temperamenti genus excogitatum est. Ad Iustitiam quod nimirum respondeat Misto, ut recte operari queat, & vocant etiam Geometricum, quia inter qualitates videtur esse proportio . Ad pondus, quod vocant μOmetricum , quando nulla intensior inalitas est. Hoc magna contentione quaesiverunt, ct sanxere nullum ei la, quia ut Misti forma generetur, una prae reliquis valeat qualitas, necesse est. Cardanus I) rem pluribus cxaminat , & resert multa Galeni loca , in quibus admittit hocce
Meo judicio problematice locutus videtur Galenus, ni audacter Vulgare placeat inconstantum . Togat s a) habet ab illo haec: diui ponderalem temperiem admittκnt , disputant de re , vel nunquam plane visa 3 aut si aliquando visa est , ne minimum quidem Tempus durante. Certum est, s data peripatetica hypotest) formae misti ab ipso generationis exordio impertiri non posse Ρonderalem tem Periem, quia nulla ab aequalibus quantum ad virtutem erumpit actio: sed fiet fortasse, quando mutatur Temperamentum , Arit- meticum aequilibrium, ne fiat transitus, & non per medium, ex frigido nimirum, & humido ut tria, ex calido, & sicco ut quinque ad frigidum , & humidum ut quinque , & calidum, siccumque , Ut tria . Sed viderint haec Alii.
AssERO 2. Temperamentum es conveniens inter sese fluidarum, Solidarumque partium consitutio, ut habeatur vita, ct sanitas .
S Vadetur Qualitatibus exulare coactis , reliquum est , ut ad
ipsas partes confugiamus Quando principials anguinem com-Ponentia, ita veniunt ad concordiam, inter sese nimirtam consen-riunt, ut eorum opera nastantur debitae fermentationes, atque
secretiones 3 haberi dicitur in fluidis Temperamentum: Quando
132쪽
canalium tonus , & amplitudo apte respondent muneri pro ipsorum naturae conditione , haberi dicitur in Solidis. His explicari per belle omnia videntur , nec cst , quod offeratur, quin in haec recidat. Putant Nonnulli Temperiem esse non posse in partium convenientia , quod Sanitas non est in aequilibrio. A quilibrium motus, inquiunt , inter fluida, & solida tum est, quum tantum resi stunt haec, quantum possunt illa propellere , & contra : si res ita haberet, nullus esset circuitus: quare nec Sanitas in aequilibito Ponenda , nec Temperamentum in partibus convenientibus 3 sed in iis potius, quae dissentiant. Verum errant: Temperamentum est in convenienti constitutione Solidorum, & Fluidorum, ut Cor, exempli caussa, vehemen tius, atque frequentius contrahi debeat, quam Musculi respiratio nis 3 magis resistant Cerebrum, & Ventriculus , quam Lien , &Hepax. Lympha ne sit ita viscida, ut reliquis excurrentibus i in Pedimentum pariat, Serum ne redundet, ut obruat filia. Haec est conveniens constitutio, quam doceo, dc volo quantum ad singulas partes 4 ex his pro natura dispositis habetur Vita,& Sanitas . Falsum est, quod tantum resistit arithmetice solidum, quantum potest impellere fluidum, quia illud re ipsa distrahitur: si mutuo urgerentur eodem tempore, suboriri timor posset , ne Periret motus , at quando impellit fluidum, cedit solidum, &Contra 3 Primus autem motus est a genitura distrahente ovi linea. .
Pitcarnius si) opinatur , quod coeperunt aegrotare, qui tem- Peramento aliquo praediti sunt 3 ideoque hoc vere est Intemperies, idest Morbus Nascens, quia vivens jam tum propendet in hanc, illamve dispositionem morbilicam. Fac, suggerit , Omnes Homines habere canales, & liquida ejusdem conditionis: omnes habebunt aequalem vitam: qui autem temperamento falino donantur, jam deflectunt ad peculiarem morbi fomitem. Hancobrem videtur illi particulare Temperamentum esse mutatio conditionum,
quae ad ducendam vitam dolore privatam requiruntur , ideoque Intemperies, & Vita ipsa Insequi librium. Haec non ita nova sunt, ut rapiant in admirationem, qua re si aliquod voluisset emcere, conquirenda erant alia . Antiquiores ipsi fatentur, Qualitates hu)us in isti concessas ob diversam exigentiam eise ab altis diversas : & incipere habere has qualitates non illas , est incipere possie superari an illis 3 ideoque in viventibus Morbus. Accedit, quod nisus ad mortem est morbus 3 sed si v inius ordinis sint canales, & fluida ue sive diversi, habetur sem-
133쪽
per nisus ad mitrationem, atque ex ea pro necessariis motuuinta legibus ad mortem 3 propterea quicumque sint canales, quaecum,
que fluida, semper habetur Morbus Incipiens, ideoque Sanitas
non hac de cγussa Intemperies. Quemadmodum Senectus Adoloscenti fcquitur , ita mors Senectutem: vivere nolit, qui mori non viatvita enim cum exceptione mortis data est 3 ad hanc itur . i Temperamentum universim consideratum non idem ,
atque Vita 3 nec Vita eadem , quae Sanitas . Corpora , quae non vivunt, Temperamento gaudent, & quae viVunt, polliint esse non fana : quamobrem addat Vita, necesse est, aliquid, quod conquirendum a Philosophis 3 addat Sanitas , quod a Medicis. Ipse arbitror tum sanum animal, quum vivit perfecte, ut Omnia , quae in ipso fiunt , in bonam partem ipsinet cadant. Igitur, quodcumque sit Temperamentum, Sanitas esse potest in R&quilibrio motus, in occursu nimirum mutuo fluidorum in solida, solidorum in fluida 3 ut totum fluidum a Corde propulsum , &totum solidum elasticum , atque spiritibus satur, aequilibrentur non secus,atque duo aequalia pondera in bilance , quibus primus in alterutram partem impetus est a ferro indicante aequilibrium: In Homine primus a genitura Patris 3 Qui deinceps genitus, a Corde, vel aere in Pulmonibus, vel utroque . Superest ut explicemus, cur potius dicenda Τemperamentum cst, & non Intemperies, illa non aequalis virtus in Canali-hus 3 non aequalis textura in fluidis . ' Ρartes considerantur vel habita ratione animalis Hominis, vel suae ipsarum naturae. Si hoc modo, inimicae sunt, & inter sese magnopere dissentiunt. Sal Aquae, Terra Spiritui repugnat, quapropter nulla concordia: quid ramen propterea r Ex pluribus chordis dissonis oritur Symphonia', ςX pluribus inter se pugnantibus quies Animalis altissima: quando ita atteruntur inter se, ut nullum ex principiis caput efferat, pax est Toti . Monui Ubi de pulsibus Arteriam nunquam esse in statu, qui suae naturae conveniat, & dici in naturali statu, quia respondet Homini. Distrepent partes inter seue nascetur harmonicus
motuum mechanismus, Avimali maxime accommodatus 3 quar
dabitur vita persecta, ideoque partes habita ratione Animalis, Temperamentum potius, quam Intemperies . '
134쪽
AssSRo rauantum ad remperamentorum numerum describendum, non es, quamobrem a communi loquendi consuetudine abeamus,
- dummodo in re firmi, fixique sim4s.S Uadetur. Vetus Galenicorum opinio invasit omnium animos Spropterea gratum aegrotantibus non facimus, quia videmur alieno corio ludere , si vocibus aliis utimur, quam Pituitoso, Bilioso, Melancholico , Sanguineo, ad Temperamentum explicandum . Dicatur igitur pituitosum, idest frigidum, & humidum, quando sales redundante aqua obruuntur, laxus fibrarum est tonus, S in eas fluidorum . nisus minime vehemens: Biliosum seu calidum, S siccum quando prae caeteris, quae sanguinem constituunt, emi cat sulphur, fibra rigidior, evecti sales . Melancholicum, seu frigidum & siccum, quando viscidotartareus Sanguis est, fibraque evehitur in rigiditatem. Sanguineum seu calidum, & humidum, quando Pararubra apte disturrit, rapitque coeteras in motum, & prae aliquo salis genere, nullus fermentationis excessus, ut aquosior portio Possist avolare: quare fibra mollis, & ductilis ob sufficientem aquae copiam Α & fluida, quae propendeant in majorem motum . Descripta sunt isthaec ad principia Sanguinem componentia , atque usu recepta. IpJe quia salium tria genera in sero adumbra- vi , duo his addo Temperamenta pro illorum salium commistioneVrinosum, & Nitrosum, de quibus dicam fortasse ubi de Signis. Quodcumque Temperamentum considerant vel Insitum, Vel Adventilium : primum adscribendnm putant Patri generanti: alterum Cibis , Aeri, Exercitiis . Uixumque ex optimo in malum abire potest, quia mutari ea possunt, quibus magnλ ex parte attribuimus.
AasERO A. Viri ut plerumque res habet, Malidiores sunt,
Aut ducunt lanas, aut stamina pollice versant, i Aut haerent tela, famulasque laboribus urgent non ea spirituum copia donantur, ut possint cum Viro colluctari: magis timidae sunt, Otiosae magis, fibram nactae laxiorem, ideoque celerius augentur . Igitur Mulieres calidae minus , quam Viri sunt. Sed parcamus pluribus, quia negotium est manifestum, &dignostitur a fructibus arbor .
135쪽
Pitcarnius consilio prorsus aliis rapitur, atque ita argumentatur . Foeminae sanguinem habent abundantiorem, ut a Μenstruo
fluxu licet intelligere: atqui sanguinis particula quaelibet suum lini
motum habet, suumque propterea calorem generat: ergo Foenaidae sunt calidiores. Addit: quanto partes minus a cordc recedunt, tanto fortius ad eas venit impetus . Sed Mulieres breviores id elinon tam procero corpore, quam Viri sunt, ergo impetus ad Uirorum parteS extremas minor 3 atque ideo circuitus tardior, & inde magis fractus calor. Huic favere videtur Hippocrates , si ) ubi haec si abet enim Mulier sanguinem calidiorem, & proptereί calidior est, quam Vir.) Verum Q -
In Pitcarnium, ut loquimur', ad Hominem e docet de . Auxu menstruo Σ in viris uberiorem esse spirituum copiam, quam in sceminis, quia in illis Aorta a cendens amplior, & hanc ob rem abundantiorem admittit sanguinem ad Cerebrum in quo spiritus generantur . Quis negaverit eos esse calidiores in quibus abundare spiritus certum est. Nonne ab his tonus in solido, & celerior inde circuitus i igitur ex ipsomet ΡitcarnioUiri calidiores, quam
Quamquam foeminis tributus a Natura sit abundantior utrum
ita re ipsa habeat non examino, in Sanguis , tributus hercule non est, ut in fermentat iones immodicas veniat, ut promptius abeat in spiritus, ut calore agatur E. I. ut quatuor . Loquar cum Schola sticis. Foeminae sunt magis calidae majoritate extensiva non intensiva seu virtutis: ergo licet quaelibet particula sanguinis, habeat suum motu habet ut duo,& erit copia uberior tepidaue non autem effervescens. Sit Mare tepidum, S aqua ad libras octo in olla ebulliens , dicen dumne erit totum Mare calidius. non ita fine. COhsiderentur quaeso Foeminarum opera, & pro iis determinetur calor . Elsent quidem cabidiores, quod breviores corpore, si fingeretur virtus cordis in
Viris, Foeminisque aequalis . Unde habebit Ρitcarnius cordis impetum validiorem in FGeminis, aut aequalem illi, qui est in Viri frSi de Hippocrate sermo est, persuadere nobis licet locutum de majori calore , quantum ad plures particulas ὁ non autem in tensiorem impetumr porro docet paulo supra: Mulierem rariore carne praeditam, & teneriorem esse, quam Virum, prςterea humi diorem num sangendus inconstansi Prorsus, inquis : Affer igi tur, quibus ostendit Mulierem esse calidiorem: nam contrarium innumera suadem indicia 3 immo ejus mens est apertissime contraria nam habet ῖ Ex omnibus autem Masculi calidiores sunt, Foeminae vero b umidiores ac trigidiores . Atque haec de Tem-
136쪽
Vam non inutilis, immo quam necessaria sit haec de
Sensibus oratio , fore arbitror , ut lateat neminem Eo praesertim debet conatus Medicorum omnis CVddere, ut quae morbis tentantur in. Homine , revo Q ad sanitatem . Sed quomodo revocaverit, si natura
lem constitutionem haud intelligit, sedem humoris foventis mala non capit , caussas, quae detrimento sunt, minime consequitur tAgamus igitur de Sensibus, & attingamus quid de Materiali Anima , de modo percipiendi, de actione cu)usque organi: Si eΟ-rum enim meministis, quae diximus, id nobis ad Pnysiologiam absolvendam esse reliquum fatebimini. Perceptio, motus nimirum, quo sentit Animal sitne ab Anima Rationali, an ab inferiore, quam licet appellare Bru talem, incertum apud nonnullos est: sed hi meo judicio Vitant humum, captant inania, ut loquitur Horatius, & migrant in obscuras tabernas. Exterminant Veterum facultates 5 nullum Rationalis Animae commercium cum corpore quantum ad sentiendi motus connituntur evincere 3 & pro delphicis antris, loca non adeunda subeunt. Certum omnino est , ut paucis ostendi, ubi de Spiritibus, Animam Rationalem corporeis assici, id agere in corporea: quaps tursentire. Si datur igitur duplex in Homine Anima, utraquc tentiat, necesse est. Brutatis, ut aliunde innotescit, Vere sentit, quid. caussae, quamobrem non debeat , aut non pollit, quando simul cum Rationali ρ Sed habete paulo fusiorem 1ermonem. Quanquam sibi persuadeant Cartesiani, Bruta nullo modo percipere, sed pro impetus dire itione ab extrinsecus operante inmotum cieri vel ut Horologia Naturalia : S ad fidem Orthodoxam non pertinere , fatendum sit, hoc, vel assi: mare, vel negare ue libertati enim philosophicae permittit Augustinus , qui apud Purcholium habet diuod autom tibi visum est , non esse Mimam ιn
corpore viventis Animantis, quamquam videatur absurdum , non tamen
Doctismi Homines quibus id placuit , defuerunt 8 neque nunc arbitror deesse: puto nihilominus Bruta sentire quod objicitur, gaudere iucundis , dolere contrariis.
137쪽
De perceptione tam honorifice philosophantur, ut Rationalibus tantum concedam velint , evulgentque omnino Spiritualem. bi Canis , inquiunt, terretur, quia concipit 3 ratiocinetur , necesse est; nam lugere nequit, nisi dicat secum ipso, Viso quondam hoc tulte non fugi: vapulavi: ergo in me cadet, fugiam. Addunt plura, dc prssertim vulgatissimum illud : Si conciperent dolorum, inique torquerentur, quod repugnat summae bonitati Dei: nam
Omnis pqnd si )usia est, pqna peccati est ex Augustino 3 sed Bruta li-bCrtate non gaudent , S peccatum non admittunt ἡ igitur dolorem Percipere non debent. Sed quaequae obiectent, refellunt sine labore Philosophi 3 6c meum si si coniensium habere nequeunt. Quid
Per memoriam, instine tum, virtutem motus praesentes Praeteritis adneetat species, Sc tugiat Canis : Uteturne judicior minime vero: Multa insequimur, fugimus, formidamus , quando inso-mmis agimur, tum sane Rationalis Animae nulla praesto est opera, nullum consilium, voluntas nulla . Sint Canes , ut somniantes Homines, quare non dolebunt sed negate perceptionem quia ratione utererentur, Si praeditae illa forent Belluae 3 de audite Ρurcholium exponentem Luporum in tam . Duo Lupi, quos coecos exegerat fames, ad Tugurium, ubi Canis erat, se ita contulere, ut unus Canem incitaret, alter in propiore sepe tacitus maneret Evadit Canis a tugurio, Lupumque insequitur3 hic eo fugit, unde socius ex insidias egressurus: ita sit: Canem intercipiunt, de devorant . En verba Purchotii. AM; 0 Lupi urgente fame praedam quaerere dicuntur ξ qua in re, non ratione, sed sola stomachi vellicatione , sic mechanica determinatione est opus. Deinde inter incedendum Odore Canis feriuntur, quo adducuntur ad Rustici tugurium i ita tamet tit eorum alter forte fortuna in sepeni incidat, qua Canis odor praepeditur , ibique proinde immotus consistat: alter vero recta in atrium pergens, Canem excitet: in eo pariter necessaria non est ratio. Tum Canis excitatus latratum edit, quo latratu Lupus,
qui in atrio est, ad fugiendum, qui vero latet pone sepem ad con--sistendum , dc sepi se applicandum mechanice determinatur. Quemadmodum si te tum rujnosi cujusdam aedificii corruat, illius fragor Homines prope parietem itdiates ad se colligendum, dc parieti applicandum, remotiores ad fugiendum excitat. Sed ubi Caianis priorem Lupum insequens, praetergressus est eum , qui stat in insidus, tunc odore suo ipsum ad se pertrahit 3 sicque inter ambos Lupos conclusus Canis, utrimque dentibus apprehcnditur , oe
Habetine mechanicas, & mechanicas determinatio es: Auctor
138쪽
Ii getur hic neque negat, neque Brutis concedit meo judicio Animam sed Puse cupit , non posse dolet , per Numina Iurat Se voluisse fatis , se potuisse nihil.
Non capio tales determinationes absque perceptione. Maniacus potest famem non percipere, quia tonus librillarum cerebri tensior est, quam ut superetur motu excitato per vellicationem Uen triculi,siatque advertentia: quomodo famescet Lupus,& non percipieti Canis odor determinabit Lupum sine perceptioner In sepe delicitiae Vellicatio Ventriculit Esto: Lupus odore destitutus in sepe manens determinetur mechanice ad consistendu : possunt Canis latratus arcere Lupia a tugurio 3 non ita vero, & Lupus fugiens per eosde latra lusue Semia via Canis in sequentis determinare socium ad fuga nar odor
Canis,& Latratus unum exterminat, alterum ad se pertrahit rQui potuit Canis dilaniari utrimque, si alter Lupus a latratu determinabatur ad fugam, non autem ad convertendum Se contra
Lupum i Dissicilius porro est hoc asserere, quam imperfectum Belluis
Quantum ad illud in quo magnopere gloriantur petitum ex Augustinis vix pauca videntur necessaria . Poena Creaturarum, qui bus a natura insitum, ut ratione uti possint, si justa est, poena peccati est. Bruta sicut delectantur naturae conditione , ita doleant, Oportet, quamquam non peccent, quia moralibus legibuS
non comprehenduntur 3 S ubi non est lex, non est ex Apostostlo transgressio . Verba facit Augustinus de Hominibus, qui ex Dei promisso, nulli supplicio, languori, poenae futuri erant ob-nOXli, si non peccassent. Adam pro natura doloribus, & morti subjectus creatus est , liberandus Dei beneficio, si non peccasset, Peccavit, beneficium refutavit, & per peccatum mors, 57 dolor
Omnis emanavit ab affecto Patre in Posteritatem. Utrum dentur Animalium peccata, sed non moralia, nescio. Quid est, cur Ver beremus Canem molestius Oblatrantem , mordentem, & qui Panem suffuratur 3 quam blandientem, Obsequentem 3 non poterat Asina Balaam hunc vocibus admonere , ne tam crudeliter urgeret: fecit Deus, & Asina Prophetam alloquitur, indignatione commota: ciuid feci tibi ξ Cur percutis me, ecce jam tertio Nonne sine peccato inique torquetur, & iniquitatem corripit Altissimus Superest igitur ut firmum credatur sentire Belluas, ut ab Operibus notissimum : & licet ex Augustino, qui contrarium Volunt, non desint ue cum illo nihilominus philosophantes in amrmativam partem ire debemus. En quae habet si) Puto te negare non possise, Bestias habere memoriamue nam & nidos post annos revisunt
hirundines, & de Capellis verissime die tum est Atque si) Lib. i. de Musica.
139쪽
I rs Atque ipsae memores redeunt in tecta Capellae & canis dominum . . . . recognovisse praedicatur, & innumerabilia si
Velimus, animadvertere possumus, quibus id, quod dico manifestum est ij En quet alibi Dolor,quem Bestiae sentiunt, animarum omnium Bestia lium vim quamdam in suo genere mirabilem, laudabilemque commendat. Hoc ipso enim satis apparet in regendis, animandisque suis cor- Poribus , quam sint appetentes unitatis. Quid est enim aliud dolor, nisi quidam sensus divisionis, vel corruptionis, impatiens unde luce clarius apparet, quam sit illa anima in sui corporis univer
sit te avida unitatis, O tenax. Examini committendum ad quodnam genus entis revocanda
Brutorum Anima, sintne scilicet Spiritus seu pars ignea fluidorum, an forma peripatetica . Negotium porro ad Ρhilosophos relegandum, a quibus plurima congeruntur, ut verum sirmetur. Qui pugnat a Peripateticis, habet: Nulla perfectio est in toto, quq non sit aliquo modo antecedenter in partibus: at iter dabitur totum materiale ex immaterialibus, Ens ex non entibus. Atqui seu consi deretur organum seu atomi subtiliores, ignei nimirum spiritus, non
invenitur ratio cognoscitivi: Igitur nec esse potest in toto. Et vero si atomi vi sensitiva praeditae forent, omne corpus esset sensi
tivum: Si Spiritus 3 etiam sentirent alimenta , quibus reficiuntusi, in iis enim sunt. Quae quum sint omnino falsa, ostendunt falsum csse, Bruta sentire per igneam partem. v Hqc vero Atomistam non movent. Multa sunt, quae vel ab ipsis Aristotelicis attribuuntur Toti, partibus non item. Mistum
non sit ab mistis, nec compositum a compositis; & quanquam Cognoscitivum a non cognoscitivo videatur genere dissentire , tamen non plus discrepat, quam simplex a composito. organiim, ' Pi ritus, tam qui velut in arce morantur, quam qui r piuntur . in va-xios motus, efformant Totum, cui debetur potastas cognostendi. Quis est, qui: flatu in organa musica immisso per multiplices Valvularum aperturas, in has, illasque fistulas traducto, non miretur harmoniam multo gratissimamr Quis concedat aut aeri , aut metallo sonum i Quod ex non entibus non sit Eus, volet ex non quantis non fieri quantum, scilicet non fieri ex indivisibilibus continuum Age vero praetermittamus contentiones.
Si quisquam putat Anim. pecoris esse Sanguinem non est inquit Augustinus , in ista qΗsiqne laborandum et tinnium ne Ani- Hominis, quae carnem humanam vivificat O est , Rationalis Sa με tur valde cabendum est. Quid Materialis forma supelat materiam non reficitur nutritioner Sed liceat hic supponcrc , quia plura
140쪽
in Physicis , Belluarum Animam in Spiritibus e ste, ut ad nostrum dilabamur institutum. Deduci ex his posse, nemo non videt, quod dantur in Homine duae Animae 3 quarum altera est forma Rationalis, altera sanguis. Ferre satis patienti animo nequeo, quum audio Plures docere singularem in Homine Animam , & illam Brutorum esse in ignea fluidorum parte, spirituumque promptuario cum Willis, Fabro, Gassendo. Caret ne Homo ignea istnac parte, hocce spirituum promptuario t Μinime vero: cur non duplici praeditus Animat Prohibetur apud Scripturas Sanctas estis Carnium cum sanguine. Excepto quod carnem cum sanguine non comedetis: quasi dicat, non comedetis carnem cum Anima sua , qui est ian guis ) ut exponit A Lapide. Quid, cur sanguis non etiam in HO-mine Animat Dicitur etiam Sortitus es Animam bonam , quae ni'
mirum non Opponitur legi Mentis. Rationalis non pugnat in se ει habita reliquarum ratione, iisdem physicis perfectionibus gaudet , ergo sermo est de temperamento, quod appellatur Anima. Futuros Nonpaucos arbitror, qui haec ad haeresim relegent, tum Conciliorum; tum Ecclesiasticorum dogmatum auectoritate. Sed placeat audire Benedietum Ρererium Iesultam . s 1 ὶ Ad confirmandam unicam in Homine Animam afferunt nonnulli, quod in libro de Ecclesiasticis Dogmatibus striptum est, ubi damnantur, qui ponunt in uno Homine duas Animas: & Sententia octavae Synodi Generalis, quae est in Canone D. ubi disiitur 3 Impium
esse duas Animas in uno Homine ponere, quum vetus, & novum Testamentum, omnesque Ecclesiae Ρatres unam Animam Rationalem habere Homines asseverent. Adducunt etiam 'etestim
nium Augustini ex libro de duabus Animabus adversus Manicheos. Alii tamen Docti Viri, ut verum censent unam esse tantum Animam in Homine ue ita putant id non esse unquam dui nitum secundum Fidem Catholicam, ut contraria sententia sit damnanda tanquam heretica3 dummodo enim ponatur talis esse Anima Rationalis in Homine, qualem facit cani Fides Catholica scilicet Immortalem, formam essentialem Hominis, multiplicatam pro multitudine Hominum . Utrum praeter eam sint in Homine Anima sensitiva, & vegetativa illi subordinatae, quae dant Homini esse vegetativum, & sensitivum, necne; nihil omnino arbitrantur referre ad rationem Fidei Catholicae: neque enim hoc inquam expressium fuit, vel in Scripturis, veI in Conciliis, neque a Patribus, ut dogma Fidei traditum est, in Hoc docent Co- nimbricenses apud Duhamellium 3 hoc in Theologia fundamentali Caramuel.
r In Gen. ἔ-. I. lib. q. disput. de Ration. An. Creat. quast. a.