장음표시 사용
121쪽
LI aER II. CΑΡ υτ LTurcas, si guttulae aliquot puris goisypio vel linamento exceptae superficiar is cutis summae incisuris insinuentut imb vero apud Chinenses, si pustulae aliquot a variolosis deciduae in nares intrudantur 3 quidni fermen-: rum Venereum poterit quoque per fomitem transmitti pari ratione , sed . tamen tardius, debilius, difficilius, quoniam fermentam istud altero fermento densius, crassius, fixius est. Verum enim vero vellem multo minus eumdem contagionis modum pro comperto admittere , cum. experimentis , quae omni exceptione majora sint, nondum liqueat, imo contra probabilis suspicio sit adultos adultas e , qui tales morbi causas afferunt, meliori jure luem veneream acquisivisse , sed prae pudore dissimulare. Sic. Fallopius Tractam de Morbo Gallico , cap. 13. salse irridet quosdam , qui ut defnderem castas matronas , dicebant eas fuisse aqua benedicta infectas, sed institio illa, inquit ille , habuit originem per unum asperges, scio ego.
I II. Itaque contagio vel sola vel omnium communissima ea est, quae fit contactu immediato aegroti cum sano penes partem aliquam , quo sane constat experientia , si non semper, at saltem frequentillime luem com trahi, praesertim si sequentes conditiones forte coincidant, nempe si partes, quae contactu junguntur, madeant humore, qui veneni venerei vehiculum sit ; si molles, laxae, veneno facile permeabiles sint ; si natura , situ vel fricatione calefiant & rarescant, atque adeo venenum tantb faciluis imbibant. Hinc cum varia sit & multiplex contactus species , in quo conditiones illae simul reperiantur , multiplici quoque contactu potest lues venerea
10. Usu veneris , sive mulier sana sui copiam faciat viro infect o , cujus balanus ulcusculis cancrosis obsideatur , cui virulenta fluat gonorria ea, aut saltem cujus semen seminio venereo inquinetur ; sive contra vir sanus concumbat cum impura foemina , cujus muliebria ulcusculis erodantur , vel fluente gonor rhoea conspurcentur, vel saltem seminali humore in deant , qui non sit veneni venerei immunis. Siquidem in priore casu ichor purulentum , quod a balano ulcerato manat, aut corruptum semen quode iaculatione emittitur , vulvae, vaginae , utero venere aestuantibus adhaerent allita, unde luem ivariaque luis symptomata brevi illatura sunt. In altero vero mentulae glans, ex se quidem spongiosa, sed tunc tensione dilatata , & amatorio pathemate impensius rarefacta tabum quod ulcus cali 4 expergitur , aut seminalem humorem Veneno Venereo praegnantem quem mulier ejaculatur in vulvam , alte imbibit, unde prima mali labes. Creditur etiam lues a viro sano contrahi posse cum muliere , quae dc
ipsa sana sit, si paulo prius illa rem habuerit cum infecto , & ad alterum illota accedat ; quandoquidem reliquiae seminis putridi paulo ante excepti, quae in utero vel vagina etiam tum haerent, balanum viri paulo pbit ad missi possunt pari labe inquinare, qua virulentum semen, quod ab ipsa
muliere emitteretur , si infecta esset. Demum quaecunque de contagione ex usu naturalis veneris dicta sunt , debent haec eadem intelligi de usu pessimo veneris praeposterae, qua contingit agentem vel patientem , prout alteruter morboinfectus fuerit, seque celeriter ac altera venere quae naturalis est , imo gravius etiam contam,
122쪽
10. Lactatu, sive imyura nutrix alumnum sanum lactet , nam tunc Iacvitiatum, quod subministratur, tenellum infantis corpusculum simili vitio cito contaminat i, sive alumnus impurus lacteat ex nutrice sana , quia tunc morbosa alumni saliva laxis mammarum papillis suctu i insinuata venereum seminium secum intro devehit. 3'. Basiatione , si procus infectus cum amasia sana , aut infecta amasiacum proco sano columbent labra conserendo labris, potissimum vero uoris aut faucium interiora , ut columella , palatum, tonsillae, gingivae , lingua ulceratione Venere a computrescant; quoniam saliva infecti vel infectae , cum ex se jam inquinata sit & purulentis guttis, quae ab ulceribus deraduntur , simul gravida , debet simili vitio inficere tum labra sani vel sanae,
tum praecipue linguam , cum petulanti lascivia exerta vibratur. Sic Bene dictus Victorius testatur Lib. I. de Morbo Gallico , cap. a. se experientiae tition Disse juvenem feri inculpabili sanitate munitum Gongo quidem temporis
intervallo assuetum quam faepio e mulierem Gallico morbo depravatam ore exosculari , nullo per Iovem exercitato coitu . . . . . in morbum Gallicum incidisse
Narrat similem historiam Carolus Musitanus de Morbo venereo Lib. a. cap. 4. de Monialibus Surrentinis , quae morbum conceperunt puellulam suaviando quae a nutrice infecta lactebat. Cubitu solo cum inquinato vel inquinata, & sine ullo usu Veneris , jacendo tantum per aliquot noctes in eoJem lecto & in iisdem linteis , praesertim vero si infectus aut infecta morbo quodam culaneo laboret, qui a contagio Venereo ortum ducat , ut scabie , pustulis, lichenibus , &c. vel si in lecto affatim sudet, Tunc enim ichor ab ulcerata cute manans , aut si1-doris halitus ab infecto prodiens dc a sano accubante excipi , cum pori cutis calore pateant , exceptaque luem similem communicare facile possuntiaue'. Denique immissione digiti vel manus in loca, quae ulcere vel fluxa venereo spurca sint , illae ra verbi gratia venerea digito explorando vetobstetricando infectae mulieri, maxime vero si Chirurgi digitus , aut obstetricantis manus vulnere vel scissura saucientur , unde venenum facitius possit imbibi. Sic Antonius Gallus refert Lib. de Ligno sancto non admiscendo,,. cap. i. se obsistricem vovisse , qus dum mulieris inquinatae partum exciperet , hoc morbo correpta fuit. Sic Chir tui gus , qui Carolum Musitanum Gallice loquentem fecit in notis Caput 4. Lib. a. geminam istiusmodi historiam
refert, sed ita liquide confirmatam, ut utraque videatur omni exceptione major. Sic demum Jacobus Vercellonias Tractatu de pudendorum morbis re Iue menerea articul. 4. g. I. testatur se novisse adolescentem qui cim meretrice sordida congredi veritus , ejus pudendum procaci tanti manu attrectaverat ,
nihilominus membro hoc insol entissime tu Misse, pustulis ubiqμe scatuisse , inanem
porro delectationem constanti morbo expiaturum , ni ad opem medicam confu- Ex supra dictis colligere est 1'. Duos quidem priores contagionis modon certis δc frequentibus experimentis ita confirmatos esse , ut in dubium venire non possint : Tres vero posteriores , utcumque probabiles sint, nec
cerris careant Auctoribus, nondum tamen ita compertos videri
et Q. Duobus modis prioribus contagem promptam , facilem atque adeo frequentem esse , quia veneni transmissio certa, velox, copiosa est Tri
123쪽
L 1 B E R I I. C A p tr T I I. ibus vero posterioribus dissicillimam , tardissimam , rarissimam ratione contraria, quia traductio veneni incerta , lenta , pauca est , potissimum vero si in duriorem Sc integram cutem debeat introduci. 39. Proinde multo plures lue venerea infici prioribus duobus modis ,
quam tribus posterioribus , cui asserto exper1entia manifeste suffragatur , cum constet 'IX unum alterumve basiatione , cubitu , attactu contaminari,
mul* ssint, qui eodem temporis intervallo lactatu , sed potissionum Venereo concubitu vitientur.
sit virus venereum es quale si '
V Io i Mus in praecedente capite morbos Venereos in Europa coniatagione sola propagari. Dimanat ergo ab aegris in sanos seminium sive miasma quoddam morbificum , quod pauca quidem, imb paucissima quantitate & in conspicuis viis sano corpori insinuariam, dein copia, vi
ribus , essicacia sensim invalescens totam humorum massam tardius citiuove inficere valeat atque pessundare. Hoc autem seminium qualecumque solet nec inepte fermentum venenum, virus venereum nuncupari. Haec propagationis ratio ex traduce luis venereae propria non est, sed cum caeteris quibuscumque morbis , qui contagione nocent, communis. Sic constat variolas pure pauculo e pustulis extracto & incisiae cuti instillato ; pestem pure ex bubonibus manante de vulner1 animalis cujusvis inserto ; scabiem aut lichenes ichore quod e cute morbosa defluit &sanae cut1 adhaerescit ; hydrophobiam saliva canis rabidi in demorsam partem intromissa ; aegritudinem, quam Tarentula infert, humore, quem phalangium hocce punctura in cutem 1ntroducit, ceu fermentis totidem
peculiaribus singulatim communicari. Ut autem diversis illis fermentis natura diversa inest, qua singula singulos morbos inferre Valeant, liales solent advocare, sic quoque debet dc ipsum vi rus venereum sit a propriaque indole pollere , tanto quidem caeteris magis nocifera , quanto morbus quem producit caeteris gravior est, quam ideo tanto pluris intersit notam habere perspectamque, ut indesiertior adhibeatur medicina morbis, quos inducit. Frustra quidem quae X retur de ejusdem natura, si ea vel analysi Chimica, vel misceta cum aliis notis liquoribus definienda foret, citrandoqiuidem experimenta hii-juscemodi nec institui ulla ratione possunt, nec si instituerentur, satis tuta essent & omnis fallaciae immunia ; unum ergo Criteritum superest, quod sit exceptione majus , ex notis scilicet veneni venerei effectibus , unde peculiarem ejusdem naturam dc proprietatem haud ineptis conjecturis colligere licet.
Itaque I. VHUS veneretum partibus , qiuascumque assicit , ruborem, calorem, tensionem, dolorem, uno Verbo phlogosam vel inflammatio nern 1nfert. Sic 1n gonorrhina Urethram, prostatas , vesiculas seminacias
in viris ; in foeminis vero vaginam, vulvam, prostata. dc glandulas Co'
pagari moris bifico seminio, quod
124쪽
perianas i Sic in ulcusculis cancrosis, balanum, fraenum, praeputium invitis plerygia, carunculas myrriformes, caeteramque vulvam in mulieribus : Sic in bubone inguinales glandulas: Sic in exos ossibus periostium istic demum caeteras Omnes corporis partes, quas cuinque virus obsit let, inflammari notum est. Virus et go venereum phlogisticum est de inflammatorium , hoc est ita natu in conformatum , ut membranea partium stamina , intra quae penetrat, densando, crispando , adeoque extrema vasorum capillamenta, quae iisdem interjecta sunt, constringendo, cogat devium sanguinem a' consueto tramite in lateralia vasa limphatica divertere , unde phlogosis de inflammatio. II. Virus venereum sibi permissum sensini rodit, exulcerat, depascitur partes, quascumque aliquandiu inflammavit. Sic in gonorrhoea ure thra, prostatae, vesiculae seminariae in viris ; in sceminis vero prostatae , glandulae CoWperianae , vagina : Sic in ulcusculis virilium , balanus, frinum & praeputium ; muliebrium Vero , vulva variaeque vulvae partes : Sic in bubone glandulae inguinis : sic in exostosibus lamelis osseae & periosiatium : sic in palati i& narium ulceribus columella seu Uvula , pari sthm1a seu tonsillae , membrana pituitaria , ossa palati quadrangularia , vomer ,
reum Ira comparatum est figuratione , mole, mobilitate partium quibus constat , ut obvia partium stamina, quae strinxit, crispavit, inflammavit, tandem discindere , disrumpere , disibi vere valeat, unde erosio dc exul
III. Virus venereum in partibus , qtlascumque attingit roditue, flair rhos, tumores flairrho sos, callosque producit. Sic in gonor rhoea in utroque sexu prostatas, vesiculas seminarias aut glandulas vaginae: Sic in ulcusculis genitalium, oras ulcerum : sic in bubone glandulas inguinum : sic in pustulis basim dc peripheriam pustularum : sic in ex stolibus periostium ossi appositum , Sc periostii flamenta lamellis osseis interjecta : sic me- senterii glandulas, hepatis acinos, vasa pulmonum limphatica, indures
cere , skirrhosa fieri, vel callis durioribus obsideri compertum est. Virus ergo venereum talis evicaciae esse debet, ut partibus instillatum , si earumdem stamina nequeat disrumpere Sc exulcerare, at saltem humorem limiaphaticum, quo humescunt, inspissando , possit eadem in callos multi formes indurare. IV. Demum virus venereum numquam in distans, sed contactu tantum immediato propagatur , quin imo nee contagioni compar est con tacitis quilibet, momentaneus, fugax , inter partes duras, callosas, frigentes , sed opus est contactu diuturniore, qui cum calore & rarescentia inter partes molles Sc spongiosas intercedat, ut liquet ex iis quae praecedenti capite dicta sunt de modis, quibus lues venerea serpit & propagatur. Virus ergo Venereum non constat partibus tenuibus, levibus, volatilibus, penetrabilibus , quae in auras spargi possint i, quae in distans avolent ; quae strictissimos poros celerrime pervadant i, sed crassis , ponderosis, fixis, quae communicari non possint, nisi calore exaltentur , nisi partes objectae rarae
sint & permeabiles, nisi contactus intercedat immediatus satis diu
125쪽
Hinc conseqtuitur I'. Satis apte conjici virus Venereum aci hae aut aci-cio-salsis , cor rosivae dc fixae naturae esse, quae ab aquarum styg1arum vulgarium natura haud ita multum abludat : Siqu1dem haec una videtur esse proprietas, qua virus possit simul Sc tam aptum esse ut inflammationem , exulcerationem, indurationem inferat, dc tam ineptum ut in distans contagione celeri propagetur. 2'. Verum eam conjecturam urgendam non videri, quasi revera virus Venereum aquis stygiis in omnibus congener esset ; neque enim credibile
est: posse unquam in humano corpore venenum tam nocens & tam adhuΟ-stim generari ; sed eam ita accipiendam esse, quasi proposita similitudine
Veneni proprietas non tam accurate exprimatur, quam quodammodo
Nihilominus tamen virus venereum, quantulacumque sit ejusdem, numquam posse in Europa , ea sanguinis aut humorum corruptela , quae a causis non- naturalibus δc Ordinariis inferatur , sponte generari cum hic lues venerea numquam ex se invadat spontaneo vitio , sed semper sobolescat traductione veneni insuitii, quod tragoediam ducat , atque primitivam labem caeteris humoribus inurat. q. Porro virus venereum, quod a sano contrahitur, haudquaqLiam pro novo humore seu liquido habendum esse intra corpus admisso, caeteris naturalibus humoribus superinducto eosque inficiente, ut vulgo credividetur ; sed meram esse vitiosam humorum naturalium qualitatem aut dysserasiam, qua degeneres a nativo statu in alienam naturam, hoc est in Naturam praeternaturaliter salso- acidam desciscant.. 3'. Proinde humores omnes vitiosa illa qualitate inquinari non modo posse, sed etiam reipsa inquinari plerumque, cum ex praecedente capite liqueat luem veneream communicari lacte, dum a nutrice in alumnum traducitur 1, saliva, dum suctu aut suaviatione transmittitur ; sudore, dum cubitu contrahitur ; demum ichore limphatico aut pure, dum obstetricatione aut attactu ulceris sordidi de virulenti concipitur. 60. Nihilominus tamen semen de seminalia fluida quaecumque huic vitio omnium maxime obnoxia esse, peculiari quadam affinitate, qua seminales quivis humores labem istiusmodi & facilius contrahant de altius imbibant. Sane constat experientia luem veneris usu, adeoque seminis aut seminalium humorum vehiculo potissimium propagari. Cujus rei ratio inde videtur repetenda, quod semen & seminales caeteri humores , cum acidam naturam ex se habeant, ut in physiologia probatur , positiat ideo tantb facilius ad nimiam adeoque morbo am aciditatem ab inspirato veneno Venereo evehi. Nec desunt alia similis analogiae exempla inter certa venena, humoresque certos ; sic venenum hydrophobictim salivae , Venenum variolosum puri pristularum ; venenum viperarum humori felleo , qui ad radices dentium uncinatorum latet; venenum scorpionum, Taren tutae, S c. humori quem utriculis ad caudam vel ad unc1nos ori adsit- , conclusum habent, tanquam propriis vehiculis insident. Caeterum haud lubet tempus terere in refutandis eorum commentis qui arbitrantur virus venereum nihil aliud esse, praeter numerosam putilitiem animalculoriam minutissimoium , agillimorum, vivacium, mulab
deducuntur consectaria de natura dc
126쪽
ab animalculis, singulos a singulta produci.
plici prole foetificantium , quae semel admissa multa progenie sobolescant;
quae ad varia corporis loca frequentes colonias deducant; quae partes, quas incolunt vellicando, fodicando, mordendo inflamment, erodant, exulcerent i, in summa , quae seclusa humoris quailscumque energia , universa inferant symptomata , quae in syphi liticis conspicua sunt , cum haec enim merae fabulae sint, somniantium visis simillimae, & ne conjeci uris quidem nitantur ullis , nulla quoque argumentatione Opus est ut rejiciantur. Neque enim par esse videtur, ut a negante magno molimine everti debeant, quae ab affirmante nullo stabiliuntur fundamento : Satis esse de bet, si ad hoc argumentum transferamus, quae in re haud dissimili a 'Tullio dicta novimus, Nempe nihil esse minus , non dico Medici sed homianis , qu iam id objicere adversario, quod ille si verbo negarit Iongius progredi
non pusit, qui objecerit. Porro autem si1 pro vero semel admitteretur luem Veneream ab animal culis sanguini innatantibus produci, idem quoque pari jure sentiendum esset, non modo de peste, ut olim Athanasio Kirchero e Societate Jesu ac nuperrime Ioanni Saguens ex ordine Minimorum visum est, sed etiam de variolis , hydrophob a , scabie , lichenibus , caeterisque astectibus contagiosis, imb vero de morbis omnibus 1, atque adeo universa Medicinae Theoria pessum itura foret 1, cum nihil quidquam dici possit, ut probent luem veneream ab animalculis dependere , quod perinde non pugnet valeatque ad probandum ab animalculis similibus , sed diversi generis, caeteros quoque morbos deducendos esse , quo tamen nihil absurdius assirmari posse crediderim. Memini quidem anno 17 27. ha' easdem ineptias a Circulatore quodam , cui nomen erat Boile , Lutetiae confidenter propositas fuisse , ea quidem astutia, a qua sibi cavere primo aditu facile non esset, sed eo tandem saccessu , qui debeat exemplo deterrere. Haud longa futura est na ratio , nec ab instituto aliena, Sc quae idcirco excusationem faciliorem impetrare possit. Asserebat Ille morbos omnes ab animalculis , quae sanguini morbose inessent, produci, diversos a diversis : Animalculis illis pestiferis animalia alia hostes esse capitales, singula singulis, quibus exagitarentur & delerentur, ut lepores a venaticis canibus , aut ab a Ccipitribus columbae : Se probe nosse singulorum animalculorum pestiferorum genera pro morbi cujuscunque natura , nosse quoque singulorum hostes acerrimos , qui aegrotantibus opitulari possent, & medicinas singulas, quae animalculis illis auxiliariis foetissimae essent: Artem proinde se callere morbos quoscumque radicitus curandi methodo tutissima , brevissima , essicacis
Ut autem dictis fidem faceret , praesto erat microscopium cujus ope gloriabatur posse quaecumque diceret oculis ipsis repraesentari. Hoc autem micro scopium mole satis magnum , non ex unico tubo recto , ut communis fert usus, sed ex quinque tubis constabat, qui ad datos angulos alternis flexuris oblique committebantur. Sic enim aiebat objectorum imaginem magis augeri non sola radiorum refractione per vitra interposita , ut in vulgaribus micros copiis, sed simul etiam eorumdem reflexione su
Pra specula, quae ad angulos singulos interne apposita laterent , pari vi
127쪽
delicet artificio , quo celeberrimus NeWtonus non ita pridem usus est in conficiendis teles copiis, quae licet brevia sitiat, ope tamen reflexionis cum refractione conjunctae effectum eum praestant in observandis sideribus, qualem a longioribus teles copiis sperare vix liceret.
. Extremo hujusce micros copii tubo, qui ab oculo longissime distabat ,
vitra aptabantur plana vel leviter concava , quae guttulas aliquot concluderent seri educti a sanguine receos emissb e venis aegri cujuslibet: Dein
omnia ex arte componebantur ut vitra ad micros copii focum consisterent, atque derepente intuentium oculis ingens Offerebatur animalculorum examen fluido limpidoque humori celerrime innatantium, quae ut Ille aiebat pro alia morbi natura alia forma spectabilia fuissent. Postquam haec omnia ab adstantibus abunde spectata erant, Vitris iisdem a micros copio detractis guttas aliquot instillabat humoris alius, foeti, ut ipse dicebat, animalculis, quae priora venarentur Sc delerent, & omnibus denub arte compositis, mutata subith scena nihil apparebat amplius, quasi visa modo animalcula a posterioribus internecione deleta illico evanuissent. Minime mirum est similibus praestigiis fucum de diu Sc multis factuni fuisse ; sed tandem sedula & curiosa inquisitione palam de aperte patuit quatuor infimos micros copii tubos visioni nullomodo conferre , sed ad fraudem unice comparatos esse : Vitra proinde sero sanguinis vel alio quocumque humore madentia, quae extremo ultimi tubi tanto apparatu aptabantur, ludificationis tanthina causa apponi, cum nec liquores quos continerent , nec animalcula , si qua iisdem inessent, in conspectum venire possent: Supremo tantum tubo visionem fieri, dc eo solo microscopium conssistere : In hujus extremo vitra artificios aluisse , quae liquorem concluderent aliquem animalculis foetum , quales plurimi noti sunt : Dum caeteri tuta videbantur ad visionis negotium componi, vitra latentia a *cophanta vel ad focum supremi tubi callide deducta, vel ab eodem ab ducta fuisse, atque ea ratione facile pro lubitu potui me animalcula, quae liquoribus inerant, vel offerri vel subtrahi intuentium conspectui. En artes callidi quidem dc vaferrimi veteratoris , sed simul etiam vere impudentissimi, qui praesenti saeculo , dum florent litterae & rerum Physi carum studia , Lutetiae in urbe scilicet doctissimis viris refertissima, ludos istiusmodi facere non dubitaverit i Nescio quidem quem fallaciarum fructum sibi ipse promisisset, sed certe scio quam meritus fuerat poenam fuga
prudenter cavisse ; nam ubi primum sensit fraudes retegi, convasatis sarcinulis clam abiit, excessit, evasit, erupit. Sic explosis tandem fabulis
commentitiis, Medicina antiquissimis legibus restituta , dc a ludibriis feliciter vindicata est.
128쪽
ductione per vasa limphatica. II. EaS corporis partes primas
ciuibus viis virus venereum introducatur quί norma
aesimanda si suscepti quantitas '
DO c ε τ experientia, quam solam in rebus Medicis magistram agnosiacimus.
I. Virus venereum, dum contagione spargitur , triplici via in sanos admitti.i Madore solo , cum in obvios superficiarios poros partis cui adhaerescit, solo fluiditatis , caloris, fricationis motu sensim penetrat, ut& caeteris qtuibusvis fluidis commune est. Sic ulauscula cancrosa accidunt in genitalibus in utroque sexu, si concubitu, in ore, lingua, gingivis , palato, faucibus, si stigendo aut suaviando 1, in mammarum papillis , si lactando ; in cutis habitu , si cubando ; demum in manibus , digitisque ,
si obstetricando aut ulcera venerea contrectando lues contrahatur. 2'. Halitu, cum veneni partes calore extenuatae vaporis instar exhalant & vicinioribus partibus insistrantur. Sic in gOnOrrhoea urethra , pros latae, vesiculae seminariae in viris ; prostatae vero, urethra, glandulae COWperianae in foeminis : Sic iti alumno ab infecta nutrice lactente trachaeae arteria, bronchia & pulmonum vesiculae, sola contagii exhalatione instaminantur , eroduntur & exulcerantur.3'. Denique traductione per vasa limphatica , cum virulentae guttulae per poros partium in vas a limphatica , quae cutem irrorant, insinuatae una cum circulante limpha in proximiores glandulas conglobatas , quo & ipsa confluit, devehuntur, ubi vires exerunt. Sic concubitui impuro, utius culis cancrosis genitalium , aut gonorrhoeae parcius fluenti tumores glandularum inguinalium 1, sic venereis gingivarum, linguae , palati aut faucium aphthis vel ulausculis in lactentibus aut iis qui bassiis morbum concepes e, tumorem glandularum maxillarium & parotidum, sic papillarum rhagadibus, scissi iris, ulceribus venereis in nutricibus tumores glandul rum axillarium solent supervenire, devecta scilicet veneni parte a genitalibus in inguinales ab oris interioribus in parotides vel maxillares, a mammarum papillis in axillares glandulas, juxta circulationis leges quibus limpha paret. IL Proinde eas corporis partes veneno Venereo primas omnium affici quibus contagium admittitur : Genitalia nempe in utroque sexu , si concumbendo , linguam, gingivas, buccas, palatum , fauces in alumno , si stigendo, aut in amasio vel amasia si suaviando; mammarum papillas innutrice , si lactando ; corporis habitum , si una cubando 1, summos demum digitos si obstetricando aut ulcera contrectando contages concipiatur Unde facile est foeminarum dissimulationem ludificare, quae ut sese e X cu sent a culpa, solent aliquando falsam & absurdam morbi originem prpe- texere , cum experientia compertum sit & ea parte , quae prima assecta fuerit, virus certissime admissium fuisse, & virus numquam admitti, nisi ea pars , qua admittitur, primema affecta fuerit
129쪽
. Frustra in contrarium objiceretur luem ipso concubitu aliquando concipi sine praevia ulla labe in obscoenis partibus. Id enim ullo experimento , quod certum sit, confirmari negamus. Meminimus quidem legisse apud Bernardinum Tomitanum , De Morbo Gallico Lib. a. cap. 13. sicut Sc alibi
in una aut altera observatione aegrotantes duos tresve , qui morbum Venereum localem nullum unquam experti essent, vera & confirmata syphilide laboravisse , quam quidem in aegrotante Tomitant imbecillitas universa virium , praesertim ventriculi labefacitatio . quam vero in duobus aliis pustulae per cutem sparta indicarent.
Sed haec neque numero neque momento tanta sunt, ut unanimi omnium sententiae refragari valeant.
I'. Forsan aegrotantes falsi sunt, dum se a morbo locali vacasse assirmarunt; neque desunt probabiles erroris causae; sic imperiti porros, qui breves Sc parum obvii in rugis stant latent, ignorare; sic ulcuscula venerea sed benigniora pro fissuris culaneis habere ; sic leviores gonor-
ThoeaS, quamvis venereas, potatae cere visiae , equitationi, aut nimio veneris usui adscribere non modo possunt, sed etiam frequentissime solent. Multos sane reperire esiet venerea lue sine praeviis morbis localibus infectos, si ineptis inexpertorum narrationibus aut praejudiciis temere fides
Σ'. Forsan falsi sunt observatores ipsim et, dum aegrotos illos lue laborare judicarunt. Unum tantum signum memorat Tomitanus, scilicet imbecillitatem virium 2 ventriculi labefacitationem e Pariter observator alter unum tantum refert, pustulas videlicet cutem sparsas ; sed horumce signo rum neutrum syphilidi demonstrandae sum cit. Virium enim imbecillitas ct labefactatio ventriculi si luis venereae signa sint, signa sunt valde aequivoca, atque adeo valde incerta : Pustisia vero cutis certius quidem luem indicant. si venereae sint, at pustulae omnes venereae non sunt, dc in distinguendis pustulis, quae a seminio venereo fiunt, haud rarum est fucum fieri veloci ilatissimis. Sane , ut libere dicam, & plura & certiora signa expectanda fuissὰ viderentur in re tam anticipi dc tam nova, praesertim cujuS observationem publici juris facere consilium esset. 3'. Demus tamen rem in illis aegrotantibus se habuisse, ut narratur, quod sane nimium nimiumque est. Quid tum Luem veneream aliquando forsan posse contrahi sine praenunciis ullis morbis localibus. Esto. Sed simul ultro confitendum est id si verum sit, tam raro usu venire , ut vix inter aegros mille, quid aio λ Vix inter decem mille unum numerare liceat , quem lues eo pacto per saltum infecerit. Ergone una aut altera
observatio , dubia, incerta, fallax , quae si vera sit rarissima est, in normam statim ducetur 3 Neutiquam sane i sed notis δc omni exceptione majoribus regulis insistendum est; δc idcirco de lue Venerea quoties morbi locales praeluserint, ex levioribus quidem signis judicandum est : Si vero nulli praecesserint, neganti opinioni adhaerescendum est, vel ad summum quod reipsa eodem recidit, judicium caute cohibendum, dum si-fna pathognomonica plura , urgentia , certo certiora rem in apertissimauce collocent.
Proinde facile condono , ut de facti veritate ulterius anquiratur. Ne-
vationes, quae in conistrarium op
130쪽
temper po-gis admitti tenuissimis
minii morbosi intronaliuionem aestimanda esse. Modo ex parte infec
que enim obfuit unquam, profuit vero non semel de iis , quae evide tissima esse videbantur , quaestionem movisse. Sed interim cordatos M dicos monitos velim, qui veritati & aegrotantium commodis servire student, ne sine certa, explorata, gravi auctoritate talia effutiant, quae manifestb adversantur notae feminii veneri fixitati, qua fit ut illaesa parta qua admittitur , non possit ultra pergere : imb quae pugnant cum evidente
caeterorum Venenorum natura , etiam volatiliorum, quae licet altius penetrare Valeant, primas tamen ac potissimas vires ererunt in partes, per
quas intro subeunt. Sic pus variolarum pustulas excitat Vel solum vel in xime in parte cui admovetur : Sic saliva canum rabidorum , dum hydro-phobiam producit, inflammationem maximam infert cum dolore in de morsa parte : Sic humor, quo scabies aut herpes affricatur, eam corporis partem praesertim inficit, cui adhaeret agglutinatus 1, sic Venenum T renti ilae dum tragoediam edit in sanguine , dolorem peculiarem excitat
III. Virus tandem , si sibi permittatur, post affecta primum ea loca, per quae introgressum est, in ipsum sanguinem sensim deduci, quod dii
plici via fieri credimus, vel circulatione sanguinis, qui transeundo per confinia virulentas partes guttatim lambat & abripiat , vel circulatione limphae, quae ab infectis partibus redux una secum plurimas veneni guttulas devehat in sanguinem , in quem ipsa perpetim confluit vasis peculiaribus. Virus autem utrolibet via traducatur , inde sensim multiplicari, intendi, invalescere , atque demum multiplicem functionum laesionem ii ferre , sed de his sequenti capite. I V. In summa virus , quocumque modo penetret, Vel madore , VAhalitu , vel circulatione limphae, pari prorsus ratione guttularum tenui tate, fluiditatis motu, calore quo aestuat, mutua partium quas humectat frieatione primo semper introduci per poros minutissimos quidem sed ferme innumeros, quibus cutis dentissime pervia est dc permeabilis, quibus tanqtiam emissariis seu spiraculis exeunt ἀπορροιαι, quae intrinsecro emuunt, ut notissimum est experimentis Sanctorianis ; dc quibus etiam tanqtiam immissariis seu infundibulis introeunt mota contrario, ἰπιρρο icti , quae extrinsecus influunt, ut ex utilitate balneorum aquae tepidae , embro-ches aquarum thermalium , frictionum mercurialium , cataplasmatum , ii nimentorum , emplastrinum, unguentorum quorumcumque manifestium est. Ex his consequitur 1'. Ad introducendum virus venereum una simili
conferre dc infectum, qui agentis ; Sc fanum , qui patientis partes sustinet; adeoque in aestimanda admissi veneni quantitate rationem perinde habendam esse , tum conditionum omnium , quae possunt ex parte com nivini cantis seu infecti uberiorem veneni copiam intro pellere; tum conditionum similium, quae possiunt ex parte accipientis seu sani uberiorem introductionem permiti IC. 20. Conditiones ex parte infecti seu communicantis repetendas essὰ ex capite gemino : I'. Ex copia seminii morbosi , unde caeteris paribus debet venenum eb uberi is introduci, quo copiosius abundat. Hinc si gonor-1hoea summe virulenta actit fluat , si pudendae ulcusculis venereis erodan