De morbis veneris libri sex

발행: 1736년

분량: 640페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

411쪽

Sic ergo in hac etiam methodo aegrotantium intemperantia mala saepἡereantur gravissima, quae ut natura eadem sunt cum affeistibus iis, de quibus supra, qui in pleniore hydrargyrossi eveniunt, sic cum iisdem nonnumquam gradu dc intensione fere paria fiunt, atque adeo iisdem remediis impugnanda sunt , de quibus s/Dra, loco laudat. Ita. Huic alteri hydrargyrosi, de qua nunc quaestio est, ut quae ad patiendum & tolerandum multo facilior sit, moris est novitii quidem , sed

jam recepti aegrotantes plurimos credere natura infirmos, viribus parum valentes, ramorbo habituali exhaustos, ut pulmonarios, tabidos, haemop-toicos, epilepticos, scor buticos, podagricos, mulieresque uterVm gerentes, quibus plerisque pleniore hydrargyrosi olim interdictum erat. Neque sane mutati consilii poenitendum esse videtur , quo non solum usitatum sed etiam quotidianum est aegrotantium plurimos ab inveterato morbo feliciter convalescere, qui tanquam deplorati naturae viribus, vel ad summum mitigatoriis sed inessicacibus quibusdam auxiliis quondam permitte bantur , donec paulatim morbo confecti mortem miseram occumberentante diem. At vero , cum nihil occurrat quod ex omni parte a periculo tutum sit, inde simul effectum est ut mitior haec ipsa hydrargyroseos species , utcunque natura blanda sit, infortuniis tamen non paucis obnoxia interdum esse soleat, quae cum altera communia habet, ut sputo sanguinis in hae-moptoicis, insultibus morbi caduci sive sontici in epilepticis , ulceribus oris phagedaenicis in scorbuticis, paroxysmis podagricis, abortui, caeterisque id genus numero sat multis. Quamtum vis enim & parcis dosibus& longis intervallis Mercurius adhibeatur, quantumvis tacith vim suam exerat in profligando seminio morboso, vix unquam fieri potest ut nec in liqui dis orgasmum , nec in solidis erethismum ullum excitet; neutrum vero excitare unquam potest in aegrotantibus natura infirmis, cachecticis, cor pore male constitutis , quin periculum maximum inde immineat, ne therapeia in infortunium quoddam eruptura sit, varium quidem pro vario aegri statu, sed numquam a periculo vacuum. Sic ergo in parciore quoque hydrargyrosi , aegrotantium infirmitate in-λ rtunia eadem interdum contingunt, ac in pleniore : Plerumque tamen paulo mitiora quibus proinde medendum est auxiliis iisdem, quae allata sunt Capite superiore , g. 2. I V. Rarum est oris ulcera altius penetrare in hac hydrargyroseos specie, rarius ulcera eadem fieri maligna, cacoethea , dysepia lota. Potest tamen utrumque medentium indiligentia aliquando contingere 1, dc tunc eadem omnia infortunia timenda sunt, de quibus superiore Capite illictui nest , Α - 3 Sed ut illa infortunia natura, causa, periculo cum iis proxime conveniunt, quae laudato loco recensentur, sic medicina ad illa essicax cum

convenit, quae ibidem proposita fuit, ex eodem Capite repetenda

III. Caetera pleraque

drargyIosas 'parcior ca-checticis , ac corporemath constatitutis ad

quando ul/ceia oris altius penetrant & fuemaligna medentium

negligentia.

412쪽

μ ε Qui eum

pleniore hydrargy

rosi communis est,

sed qui in

parcioretrequentius

accidit. Causae irritae hydrargyroseo , In eausa essiciente quacumque Tequiri &

ltare possit,

DE MORBIs V EN EREIS. s. II. DE IN FORTUNIIS HUIC METHODO

QUASI PROPRII S.

Hactenus sed paucis de infortuniis, quae hydrargyrosis parcior com

munia quidem habet cum pleniore , sed quae tamen mitiora dc rariora patitur : Nunc paulo fusius de infortunio illo , quod licet cum utraque commune sit, ad parciorem tamen specialius Sc frequentius pertinet ; nempe de irrito Mercurii successit, gravi satae infortunii genere, & si ea excipias quae capitis discrimen advocant, omnium gravissimo , quo fit ut morbus male extirpatus posst breves inducias sponte reviviscat, agatque tragoediam alteram priore pejorem. Novum quidem non est pleniorem hydrargyrosim ipsam quoque omni plane successu aliquando destitui; sed id tamen rarum est , neque unquam fere accidit, nisi cum adhibita therapeia vel nimia medentium festinatione vel praesentia graviorum infortuniorum, quae urgent, citius quam par esset intermittitur, unde vix potest tunc ignorari de erroris admissi causa, dc emendandi ratio. In parciore vero hydrargyrosi id infortunii genus 5c frequens δc pervulgatum est, Sc quod maxime mireris, tum etiam cum omnia ex artis legibus rite administrata videntur , ac cum therapeia moram ac :sustentationem satis diuturnam habuit, ita ut nec satis liqueat plerumque in quo peccatum sit, nec ab admittenda culpa cavere, aut admissae mederi facile sit. Itaque operae pretium est latentes causas curationis in ea methodo tam saepe infectae retegere, modumque simul indicare, quo in posterum ab infortunio caveatur. Sic illa curatoria methodus , quae blandior, tutior, faciliorque ab omnibus censetur, nota inefficaciae unde male audit semel purgata poterit ab omnibus tuto admitti non parvo therapeiae compendio , maximoque aegrotantium emolumento. Sed cum ea quaestio obscura sit dc dissiciles explicatus habeat, rem paulo altius repetere necesia sum est. Constat cum ratione, tum experientia effectum quemcumque causam habere certam, quae sit certi gradus, dc quae certo egeat temporis intervallo , ut essicax sit. Sic , ut exemplis utar vulgaribus Sc obviis , cera liquescit certo tantum gradu caloris, dc eo caloris gradu quem certo temporis spatio experta sit: Sic aqua congelatur certo tantum gradu frigo-xis , dc eo frigoris gradu, cui per certum tempus objecta fuerit. Nulla arte, nulla opera fieri unquam potest ut cera liquescat, aut aqua conge-letur , nisi causis singulae, a quibus singuli illi effectus producuntur, ad certum illum intensionis gradum evehantur , qui effectui producendo correspondeat, de in subjecta agat per eam temporis moram, quae ad effectus illos producendos requiritur. Sic ergo dc pari prorsus ratione profligatio & exterminatio seminii syphilitici, qualitercumque fiat, 1'. Certam ac determinatam in Mercu rio vim & energiam postulat, qua in virus agat: a'. Certam ac determinatam requirit temporis diuturnitatem , per quam ea Mercurii quantitas

in virus agat. Si alterutrum defecerit, luditur opera, nςque unquam ster

413쪽

randum est fore ut virus venereum radicitus debellari possit a causa, quae alterutro nomine imbellis, vel potius impar est. Jam vero cum Mercurius homogeneus sit, e particulis simillimis de simplicissimis totus componatur , qtiae nullam in sanguine mutationem pati posuint , unde mutetur earumdem essicacitas, palam est certum illum virtutis & energiae gradum , qui in adhibito Mercurio desideratur, ut virus Venereum profligari exterminari possit, non distingui ab ipsam et adhibiti Mercurii quantitate , atque adeo ad eradicandum morbi venerei fomitem necessiim esse , Certam ac determinatam Mercurii quantitatem sanguini syphiliticorum instillari, unde aestimanda est certa adhibiti Mercurii efficacitas : Σ'. Semel instillatam satis diu in eodem morari, unde aestimanda est certa temporis diuturnitas, quae in agente Mercurio requiritur. Liquet ergo duas esse leges in adhibendo Mercurio perpetuo observam das, si optato successu potiri quis velit; IV. Ut ea Mercurii quantitas, quae ad perfectam luis venereae curationem requiritur , agat in sanguinem ει agat eo momento, quod producendo effectui aptum sit ; sin secus enim, numquam vim in illum exertura , impetumve factura est ejus gradus, qui

ad effectum necessarius est : Σ'. Ut admissa Mercurii quantitas in sanguinem pari eademque vi satis diu agat, ac inchoatam in illo mutationem fatis diuturno temporis spatio urgeat, donec totum sanguinem, vasa singula, recessus omnes pervaserit, ne quid inaccessi uspiam supersit, ubi morbi fomes abdi, & unde recidiva pari possit. Peccant in priorem quidem legem , quicumque Mercurium dosibus aequo parcioribus & intervallis justo longioribus administrant, unde deest in fanguine ea Mercurii quantitas, quae ad producendum effectum necessaria est : In posteriorem vero, quicumque astectam Mercurii administrationem citius quam par est, intermittunt, ex quo esticitur ut mutatio sanguini jam inducta satis diu non sustineatur , ut morbus radicitus possit extirpari. Utrumque peccati genus frequens est in hydrargyrosi parciore. Hinc in illa methodo vani illi & irriti successus curationum Mercurialium, quibus mitigatur quidem symptomatum Levitia , malumque remittitur 1, sed quibus non deletur morbi fomes, nec proinde morbus funditus extirpatur. Hinc fallaces illae morbi therapeiae irritis ipsis successibus pejores, in quibus evanescunt quidem symptomata, unde aegrotantes male providi fausiata omnia sibi temere despondent, sed quae post breves inducias in recidivas abeunt priore morbo plerumque dissiciliores. Probe teneo quid illi errent, qui solent ad hunc modum Mercurio uti vel abuti potius, nec ignarus sum offuciarum, quas sibi ipsi faciunt, ut methodum eam probent Mercurii parciore quantitate dc breviore temporis spatio administrandi. Nempe circa prius sic argutantur ; unciae tres unguenti mercurialis tribus frictionibus intra quinque dies aegrotanti illitae luem radicitus plerumque sanant. Ergo unciae totidem ejusdem unguenti frictioniblis octo intra dies viginti duos adnsinistratae morbum eumdem pari facilitate, similique essicacia eradicaturae sunt. Circa posterius vero sic amant sibi facum facere. Constat, inquiunt

Duas pro ei de leges esse in adhibendo Merri

curio obse vandaS I. Ut certa

certo tem .

poris intervallo adhi

beatur.

Peccare in priorem , qui Mercurium parcioribus do-sibus administrant; &in posteriorem , qui

hydrargy

rosin citius intermittunt.

male certa luis vene

414쪽

is primum

Argumen. tu alterum.

Solvitur argumenturiius,

,to DE MORBIS VENERE IS.

sanguinem totum per corpus pluries hora qualibet circumvehi. possunt ergo mercuriales atomi in sanguinem celeriter distribui, universa cor poris vasa pluries hora qualibet legere & relegere, δί causam morbificam ubicumque lateat, essicaciter impetere ; atque adeo debent intra spatium temporis opinione brevius morbum penitus delere. At vero in utroque perinde hallucinantur. Circa prius quidem nec damus tres unguenti uncias ad curationem luis semper satis esse, nec ab omnibus in parciore hydrargyrosi uncias tres unguenti semper adhiberi, quod Utrumque gratis assumunt. Sic ergo ruentibus praemissis conclusionem funditus ruere necessiam est.

Verum ut etiam demus duas illas sumptiones , assiimptio tamen non dabitur. Certum est enim haud leve discrimen inter collatos casus intercedere , 1'. Ex diverso administrationis modo : Ex inaequali intervallo , quod inter frictiones interjicitur : 3'. Ex diversa mora , quam Mercurius trahit in sanguine.

1'. Ex diseris administrationis modo. Cum enim tres unciae unguenti mercurialis tribus frictionibus adhibentur, manifestum est frictione qualibet illini unciam imam unguenti, ex qua circiter semuncia Mercurii in sanguinem transfundi potest. Contra vero , cum unciae totidem frictionibus octo illinuntur , unguenti quantitas vice qualibet obliti non ascendit supra drachmas tres, ex quibus ad summum circiter sesquid rachma Mercurii in sanguinem exprimitur. Liquet ergo momentum, quod potest a Mercurio exerceri in priore casu, esse ad momentum quod ab eodem exercetur in posteriore, ut semuncia est ad sesquid rachmam , seu quod idem est ut 8. ad 3. 2'. Ex inaequali temporis intervallo , quod inter frictiones singulas interjici-rur. Cum enim in priore casu frictiones altero quoque die administrentur , breviore intervallo quod horas 48. non excedit, parcior quantitas Mercurii ex praecedente intinctione admissi debet evanescere , unde tanto major futura est Mercurii summa ex frictionibus omnibus in sanguine collecta. Contra vero, cum frictiones tertio vel quarto tantum quoque die fiunt, longiore intervallo quod horas 7 2. vel 96: aequar, majus debet esse dispendium Mercurii praecedente inunctione intromisit, unde tanto minor

futura est in sanguine solida Mercurii summa ex frictionibus omnibus

Ex d versa mora , quam Mercurii summa ducit in sanguine. Nam in priore casu quantitas Mercurii quantacumque administratur , die ipsa

quinta tota cum sanguine confusa adest, ad ebque momento , quo maxime pollere potest, sanguinem impetit, ac Virus exterminat per dies ad minus quindecim vel viginti. Contra Vero in casu altero quantitas eadem Mercurii, si tamen in illo quantitas eadem possit unquam sanguini simul inesse , quod sane ex praecedente articulo nequaquam credibile est , non ante collecta erit, quam die vicesimo secundo, atque adeo vix per diem unum , aut ad summum per dies 3. potest adunato impetu vim integram

in sanguinem exerere.

Sic ergo colligere est Mercurium, I'. Parcioribus dosibus illitum : 10. Longioribus intervallis adrnirustratum : Tardius in corpore adunatum

415쪽

L i η E R IV. C A p U T I X. debilius momentum cum in sanguinem, tum in virus cum sangliine permixtum exercere, quam si majoribus & frequentioribus inunct ionibus ad hibeatur , utcumque caeteroqui supponatur eadem copia administrari; atque adeo quicumque crediderit posse utrinue methodo luem veneream aeque essicaciter profligari, credat idem oportet januam , quae valido. ari

te impulsa labat, posse perinde perfringi, si frustulis , in quae aries ille dissectus fuerit, successive impetatur ; aut murum , qui globo tormentario facile disjicitur , perinde diruendum esse glandibus minoribus , quarum ponderis summa pondus aequet globi tormentarii, Sc quae singulae vi

eadem sed successive emittantur. Jam vero circa posteritis I P. Confitemur quidem sanguinem per corpus circumvehi pluries intra horam , sed haec de majoribus tantum vasis vera sunt. Negamus enim ejusdem cursum in angustissimis vasculis aeque celerem esse , atque per illa tam saepe iterari. Ergo sequitur inde Mercurium inunctionibus admissum per majora quidem vasa satis prompte distribui :At vero sequetur inde numquam pari celeritate distribuendum esse per intricatissimos glandularum viscerumque ductus, ubi latet potissima morbi causa. 10. Nihilominus ultro demus Mercurium per omnia corporis vasa , etiam minima mira celeritate distribui. Quid tum Z An inde essicietur unquam ut Mercurius pari celeritate optatum effectum praestet 3 Minime gentium. Nempe ad perfectam luis venereae curationem singulae sanguinis guttulae pervadendae dc a seminio venereo expurgandae ; perlustrandi re cessus omnes intricatissimi viscerum , glandularum dc medullae ost1um, obices demum , si qui ubicunque adsint , atterendi & dissipandi itu redituque multiplici ; ad quae singula tempus requiritur idoneum , quod experientia docuit diuturnius esse plerumque, quam quis prima fronte putaverit. Ex his itaque palam est , ut jam redeat oratio , unde primum digressa fuit , usui Mercurii ad luem veneream extirpandam certos fines esse tum in administrandi modo , tum in administrationis diuturnitate , quos intra Mercurius morbum perfectis curet, curetque minima aegrotantium aerumna : Quos ultra morbum curet etiam, sed majore aegrotantium labore, imb saepe non sime periculo : Demum quos citra aerumnam quidem minimam inferat , sed simul etiam curationem nullam vel imperfectam

praestet. Quocirca therapeta mercurialis cardo in eo totus Vertitur , ut certus statuatur modus tum quantitati adhibendi Mercurii, tum mercurialis administrationis diuturnitati , unde emolumentum quidem accedat quam maximum , curatio scilicet omnibus numeriS perfecti silina , damnum vero

quam minimum accersatur , scilicet molestia noxaque quam levissima. Sed hoc opus, hic labor est, quippe variam esse necesse est tum adhibendi Mercurii quantitatem , tum adinanistrationis . diuturnitatem. pro morbi novitate vel inveteratione, diverso intensionis gradu, partium affectarum natura aut affectionum specie, symptomatum numero dc vitia , atque aegrotantium aetate , sexu , valetudine, quae

Incerta sa) si tu post dei

posterius. Palmarium

esse , si certus admi

nistrandi

Mercurii modus de finiatur', tum in qualitate Mercurii , tum in adminis

t rationis diuturnitate.

416쪽

ne definiti potest , sed

ee compertu est Mercurium ea quantitate

adhibendu

tur saliva

ti α

Ratione certa facere , nihilo plus agas , suam si des operam , ut cum ratione insanias. N1hil ergo licet hac de re definire quod certum sit, ratione sola seu ut aiunt a priori, sed duce tanthim experientia & ab effectibus, seu ut vulgo dicunt a posteriori. autem multiplici Sc iterata observatione hac in re maxime explorata ipse hactenus habeam, lubet paucis exponere , ut si quis quid noverit istis rectius, candidus impertiat , se non his uta-ιur mecum

I. Itaque compertum est experientia Mercurium extirpandae lui venereae parem esse, quoties legitimum ptyalismum movet. Quocirca danda esst opera ut salivatio cieatur , non subitanea , tumultuaria, immodica , qualis in pleniore hydrargyrosi , unde salivales glandulae tumeant, oris interiora inflammentur, plura dc profunda ulcuscula in ore emergant, saliva ad libras octo , novem , decem defluat intra nycthei nerum et sed placida , moderata, remissa, facile tractabilis, quae ori inflammationem nullam , vel levem , quae ulcera pauca & superficiaria inferat, quae unam aut alteram , vel ad summum tres salivae libras intra horas et . suggerat. Igitur , statim atque ex tribus primis frictionibus innotuerit quid in aegrotantis sanguinem Mercurius valeat, reliqua in hunc finem ita dirigatur curatio, modo inunctionum dosim , modo crebritatem, modo crebritatem simul dosim intendendo , ut salivatio ex votis tandem succedat, quae si moderata, fovenda ; si parcior, confirmanda novis frictionibus , si forsan immoderatior sit, reprimenda est, ad modum reducenda ex artis legibus. Proinde ut ex cynosurae aspectu navigationis cursus , sic ex salivationis praesentia gradu mercurialis therapeia semper regenda est. Errant igitur, qui putant salivationem in curanda lue venere a cane pejus & angue vitandam esse , ideoque in eo toti sunt ut parcissimas rarissimasque frictiones adhibeant: Sic enim operam ludunt suam, suosque

deludunt aegrotantes.

Nec multo levius peccant, qui motam vel imminentem salivationem intempestivis purgationibus reprimunt vel coercent ; Ἀtque adeo Mercurium , dum optato instat operi , evocant & amovent, sic enim id unum videntur agere, ut operose nihil agant. Haud equidem nego aliquoties sine salivatione luem veneream feliciter extirpatam fuisse, quae recens esset levis, & quae aegrotantes assiceret Mercurio facile obsequiosos: At verb pernego posse inde unquam colligi salivationem semper omittendam esse in curatione luis venereae cuJuscumque. Qiuasi vero , si quid semel iterumve prospere successerit casu vel fortuna, debeat illico inde exemplum sumi, quod in posterum norma fiat, etiam contra aequum bonum : Aut quod pejus est, quasi nefas foret ad consilia tutius exequenda novis & munitioribus viis uti, quas indefessa rerum observatio feliciter parturit ad utilitates nostras. Naemihi videntur, qui sic vitilitigant, non firmiore causa niti, quam si quis praefractὸ ideo contendat navigationis cursum sine pyxide nautica feliciter nunc regi dc posse dc debene , quod Contigerit forsan aliquando, ut

in regenda navi ventis secundis pyxis nulli fuerit usui, vel quod

417쪽

L r B E R I V. C A p tr T X. constet scriptorum testimoniis a veteribus olim pyxide destitutis satis feliciter aliquoties navigatum fuisse. II. Altera curationis regula est ut promota salivatio nulla ratione prius Et motam cohibeatur , quam morbosa symptomata , quae a lue Venerea ortum ha- salivatio- . bent, evanuerint. Neque enim licet aliunde criterio ullo , quod certum

sit, de sanguinis dysserasia emendata, de profligato luis seminio , demum bi

de causa morbi funditus deleta tuto decernere, quam ex affectuum , quos bosa symp- morbus produxit , cessatione. . tomata e Errant ergo quicumque , non ex symptomatum curatione , sed ex solo vanacrint. dierum numero therapeiam mercurialem metiuntur δί circumscribunt.

Etenim cum morbi gradus, sangviniique constitutio numquam sibi similes sint in diversis aegrotis, nihil ineptius fingi potest , quam methodum eamdem adhibere singulis, dc ut vulgari fertur adagio omnes eodem calopodio calceare , quod olim Galeno , Method. Medend. Lib. 9. cap. Is. dictum meminimus in Medicos quosdam imperitos, qui non habita ratione temperamenti diversi eadem remedia omnibus admovebant. Porro tamen noluerim otiose quisquam diutius expectet dum omnia symptomata evanuerint, quae a lue venerea Ortum ducunt. Neque enim sperandum est fore ut omnia semper evanescant, quandoquid Cm nec eadem est omnium natura , nec similis productionis ratio : Quippe alia luis Venereae symptomata , scilicet ea omnia quae inducuntur solo humorum sive fluidorum vitio , aut ad summum solo erethismo solidorum & citra labem ullam ulteriorem , pendent a seminio venereo tanquam a causa continente, atque adeo inde necessarib futurum est, ut sublata ea causa , hoc est profligato seminio venereo , ipsa quoque perpetuo tollantur. Alia Vero , nempe ea omnia , quae a qualicumque labe solidis illata nascuntur . pendent quoque ab eodem seminio venereo , sed tanquam causa simpliciter conjuncta , atque adeo licet posita ea causa ipsa posita fuerint , attamen consequens non est fore ut eadem sublata, hoc est exterminato seminio , ipsa quoque tollantur illicd. Quae dicta abunde indicant sedulbdistinguendum esse inter diversa illa symptomatum genera , & diligenter cavendum ne remoto omni discrimine idem de omnibus judicium temere interponatur ; sed de his fusius in sequentibus.

CAPUT X. De Assectibus , qai post hydrargyrosin resi Vi sunt,seae quibus .

medicina reperiri potest.

UT nonnulli adsunt, qui ab hydrargyrosi abhorirant sine causa , sic Peeeant .

contra non desunt, qui eidem nimium credant. Illi sibi nihil non qui ab hy- timent a Mercurio , ceu ab infido & male tuto remedio : Hi nihil non sperant ab eodem , ceu a certissima dc absolutoria medicina ; dc si forte non putent fore ut inde rejuvenescant, quod Poetae olim finxere de AE sone & qui eidε Iasonis patre, Medeae artibus juventae reddito, at euiant certe se ab omni confidunx

morbo liberos integerrimae valetudini restitutum iri, quali olim ante co

418쪽

T Mae sunt

xeae species,

altera, quae humore S tantum in

ficit, altera quae solidas partes laedita Prior plerumque perseel e cu-gatur hydra gyrosi. posteriori etiam

Curatae supersunt ut

Plurimum

vitia quae

solidis jam

allata sunt.

illis alia sanabiles, alia insanabiles affectiones constitues. Plurimi in

ceptam luem maxime valuere. Sed utrique, dum diversi abeunt, in con . traria peccant : Illi nempe, quod de Mercurio nimium dissidant, cujus ustis legitimus tutus est & periculi expers, ut supra probavimus Lib. 2.3 ite Hi vero , quod eidem confidant nimium ; quantumvis enim Mercurius remedium sit opiferum esticax , non ideo tamen sequitur hujus usu omnia symptomata , quae a lue venerea inducta sunt, semper deletum iri, ut in sequentibus probabimus. Iam supra Cap. V. f. I. hujus Libri vidimus tres esse luis venereae species, primam , in qua virus paucum , benignum , recens admissum humores solos corporis, plures paucioresve inficit, ill aesis solidis partibus : Alteram ter

tiamque , in qua Virus uber, acre , inveteratione auctum & multiplicatum ad organa Varia corporis penetravit, partesque solidas non paucas laesit vitio multiplici, phlogosi, inflammatione , infarctu, tum Ore , gummato ,sxirrho, erosione , exulceratione , carie S c. Pitima quidem luis venereae species perfecte curatur hydrargyrosi legitima ; nec sane inirium, cum enim virus venereum, quod in humoribus latet, solidas corporis partes nondum vitiaverit, consequens est, ut si e sanguine caeterisque humoribus semel exterminetur, nullum illius vesti-g1um exstet, nec tillae maneant morbi reliquiae : Et sane compertum est luem 'eneream eo successit toties curari, quoties recens δc levis in solis humbr1bus et1amniam insidet. Solet qui dein ab hydrargyrosi sanguini caeterisque humoribus, dum Mercurio atteruntur & subiguntur , acrimoniae

quidpiam non lato accedere , sed id plerumque leve est , & d 1aeta humectante ac refrigerante , vel si opus fuerit, usu lactis facile emendatur. At vero raro , vel potius numquam accidit ut duae aliae luis species pari felicitate curentur. Utcunque enim remedio profligaturn sit virus omne, quod humoribus ines , liti moresque inscit, nihilominus tamen supersunt plerumque vitia illa, quae solidis partibus morbo jam illata sunt,& quandiu supersimi, tanditi aDctiones non paucas ex pristinarum genere foveri & perennare necessiim est , unde fit ut irrita spe plerumque doleant, quicumque male providi nec rerum satis gnari perfectam expectabant, numerisque omnibus absolutam curationem inveteratae luis venereae, partesque solidas jam dudum in sedentis. Ex vitiis autem , quae in solidis partibus post exterminatum virus Venereum superesse solent, possunt alia arte atque remediis emendari, & hinc proveniunt affectiones stiperstites quidem tui venereae, sed tamen sanabiles, de quibus in hoc : Alia vero nequeunt nec opera nec medicina ulla corrigi, & hinc fiunt assectiones non modo lui venereae superstites , sestet1am Omnino Insainabiles, de quibus in sequente Capite agemus. Ided uni hi visum est hoc argumentum accuratius tractare, quod exploratum habeam quanti . referat in medicina syphiliticis facienda prius noCse , qtud de singulis morbi symptomatis sentiendum sit atque praesagiendum , quam hydrargyrosis adhibeatur ; nam , ut ait Celsi is , Lib. cap. 26. an. I. Ante omniascire Medicus debet qua insanabilia sint; ct qua dii i- Iem curationem habeam , qua promptiorem. Est enim prudentis hominis , primum eum , qui servari non potest non attingere nec subire speciem ejus ut occisi , quem sors ipsius interemit: Deinde ubi graυis metus sine certa tamen despcrati o

419쪽

LI gR IV. CAPUT X. 333pefatione indicare vicessariis periclitantis in dissicili rem esse , ne si vicita ars malo fueris , vel ignorasse Uel f ollisse videatur. Sed, recte subdit ille , mi haec prudenti viro conveniunt , sic rursus histrionis ubi parvam rem attollere , quo plus praestitisse videatur. Caeterum in enarrandis affectionibus illis tum prioris tum positerioris generis , quae post hydrargyro sim legitimam reliquae solent esse , ordinet singulas ita persequemur & in illo de in sequente Capite , ut primum quae

frequentius , deinceps vero recenseantur quae rariuS Occurrunt.

I. Gonor rhoea, sive pialogodes fuerit & recente contagione contracta ,sive inveterata & in habituale seminis profluvium jam degener , hydrargyrosi etiam legitimae plerumque superesse solet , non quidem virulenta, qualis fuit ante inunctionum tuum , sed simplex , quam virus nullum jam foveat, Sc quae proinde contagione communicari amplius non possit. Retinet haec in viris gonorrhoete nomen , sed in mulieribus cum fluore albo seu muliebri fluxu confundi solet, quo nomine amant illae reliquias male curatae gonorrhoeae praetexere. Vidimus supra Lib. III. cap. I. g. 2. Virulentam gonorrhinam, quae recenter contracta est , pendere semper a phlogosi vel inflammatione ulcerosa, in viris urethrae, glandularum cellulosarum in urethram hiantium , glandularum CoWperianarum , prostatarum aut vesicularum seminalium :In foeminis vero, urethrae , cellularum quae in urethram patent, prostatarum , glandularum CoWperianarum , aut glandularum botryformiuna, quibus vaginae facies constrata est. Potest autem phlogosis & exulceratio in una aut pluribus enumeratarum partium semel insidens aliquandiu superesse , etiam post seminium omne hydrargyrosi discrisona de exterminatum. Haud igitur mirum esse debet, quod post hydrargyro sim rite administro tam gOnOrrhoea recenter contracta supersit al1quando in utroque sexu. Vidimus pariter ibidem, cap. 3. g. 3. gonor rhoeam invetera tam , quae neglecta abiit in habituale seminis stillicidium, pendere in viris vel ab aucta amplitudine, vel a nimia laxitate 3c atonia ductuum excretorioium, quibus cellulae per urethram sparsae, vesiculae seminariae, glandulae CO Perianae, prostatae in urethram patent : Qtiod de foeminis quoque verum est, si pro vesiculis seminalibus, quibus carent, intelligas vesicula sive glandulas racematim congestas, quae internam vaginam convestiunt. At vero post curatam luem veneream permanet eadem tum amplitudo, tuni atonia ductuum illorum , ac fuit antea. Ergo consequens est ut mam neat etiam habitualis eadem gonorrhoea in utroque si Xu. . . Utraque illa gonorrhoeae species, licet curationem perfectam non ad miserit, sensit tamen vim Sc energiam Mercurii, cum pristinam malitiam deposuerit. Namque post hydrargyros in neutra nec seminio jam fovetur, nec ullum seminium ipsa fovet, neutra 'irulent est , neutra contagione

traduci potest ; sed ambae jam simplices & sine fomite ullo, a simplicibus partium vitiis pendent, quibus sanandis sufficit aliquando mora temporis di legitima diaeta , quibus tamen , ne diuturnitate noceant, satius est ad-

habitualis hydrargyrosi super

est.

Quare quae Iecens est a I re quae inveterata 3 Utraque

curii efficaciam sensit.

420쪽

DE MORBIS VENERE IS.

hibere remedia, qualia supra jam proposuimus, Lib. III. cap. r. σ fi

nempe IV. Qtiae demulceant nativam vel adventitiam sanguinis & caeter rum humorum acrimoniam. Quae affectarum partium ulcera eluant , detergant , mundificent. 3'. Demum, quae pristinum partibus laxioribus

tonum restituant.

exua- Itaque I P. Exhibeatur aliquandiu , vel semel in die &mane; vel bis, xio uxxiqRς inane atque sero , lac asininum , caprilium , aut vaccinum : Primum qui & alterum purum & sincerum , tertium vero vel sincerum δc imperhibenda sit, mi tum, vel aequa parte decocti hordei, aut graminis, aut radicis symphyti alteratum , prout aegro lubitum fuerit aut Medico visum. 2'. Deinde potet aeger cum regimine ad libras tres quatuorve mane jejuno ventriculo, per dies quindecim aut viginti, aquas minerales acidulas, vitriolicas, chalybeatas, ut les eaux de Forges , de Cara ac , de

Capvemd , de PQθ sto. quales nullibi non scaturiunt, quae in Galliis nostris praesertim frequentes sunt. 3'. In usum veniant balsamica, quae latentes in urethra exulcerationes detergant ad cicatricem ducant. Praestant autem inter caetera balsamum Copaivanum & Canadense, cujus alterutrius guttae sex , octo , Vel duodecim possitini alternis diebus per hebdomadam unam aut alteram devorari, cum pulverato saccharo in boli speciem conformatae. Iuxta Fri-deric. Host annum, in Clavi Pharmac. Schroderiana Lib. 3. cap. Is . artis 138. Saccharum Saturni in oleo terebinthini solutum 2 leni calore cinerum digestum egregium ct fere divinum praebet in gonorrhoea remedium , in primis si aliquid addatur camphorae. Illius dosis est ad aliquot guttas in idoneo vehiculo. R. Intus assumantur astringentia ex blandiorum genere, quae ulcerata loca exsiccent, & relaxata densent atque constipent, ut IV. Haustas Theiformes ex infusis foliis menthae, marrubii, agrimoniae, plantaginis, rosarum rubrarum, burs e pastoris , pilosellae, salviae, mellisse , vitis; capreolis ejusdem, aut summitatibus rubi. 2'. Aqua composita menti ae a

Josepho Quercetano descripta in Pharmacopo ά Dogmaticorum restituta , & a Lazaro Riverio saepius laudata ad gonorrhoeas contumaces. Observat. ah ct 36. Centuria prima , ct Observat. 3o. ct 7 . Centuriae a. cujus descriptio infra Cap. XII. proponetur : Aut aqua distillata ex fructibus brusci, quam lata dat Samuel Formius Chirurgus Monspeliensis, 7. Observationum quas cum Riverio communicavit. Aquae utriusque dosis est ad cochlearia duo mane jejuno ventriculo per dies aliquot. 3'. Optatae sive boli ex coralliis praeparatis, terra Iaponica , vulgo Catechu sive Cachou , balaustiis , malicorio , sanguine draconis, terra sigillata , bolo armena , lapide haematite , alumine dulci, cornu cervi usto, ebore, osse sepiae, camphora ,& praesertim croco Martis astringente , quorum singulorum dosis est a gr. x. ad xx. Celebrantur ad eurndent usum in Pharmacopoea Bateana pitulae de creta Palmarii ad 9 j. vel ij. pro dos qualibet, quarum dispensationem

infra vide ad hujus Libri calcem. Q. Conservae astringentes, ut rosarum rubrarum , cydoniorum , fructuum cynosbati, foliorum menthae vel rutae ,

prunorum silvestrium , S: praesertim fructuum brusci , quarum dosis est a 3 j. ad ij. si seorsim praescribantur. a q

SEARCH

MENU NAVIGATION